Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti

FRATRIS FELICIS FABRI

EVAGATORIUM

IN

TERRÆ SANCTÆ, ARABIÆ ET EGYPTI

PEREGRINATIONEM

EDIDIT

CUNRADUS DIETERICUS HASSLER,

GYMNASII REGII ULMANI PROFESSOR.

VOLUMEN TERTIUM.

 

STUTTGARDIÆ.[TR1]

SUMTIBUS SOCIETATIS LITTERARIÆ STUTTGARDIENSIS.

 

1849.

 


Transcriber’s Notes

For this transcription, the following edition was used:

  • “Fratris Felicis Fabri Evagatorium in Terrae Sanctae, Arabiae et Egypti Peregrinationem: Volumen Tertium” (Stuttgardiae, Societas Litteraria Stuttgardiensis, 1849)

The 1849-edition this transcription is based on contains very many typographical errors. Before amending a word I checked whether it might not be a variant spelling. In addition, in some cases a manuscript version from 1508 by Hartmann Schedel was consulted. This is the manuscript referred to in some footnotes. When the correct word was not sufficiently clear or even entirely unclear, the text itself was left unchanged. Any changes applied by the transcriber are indicated by “Transcriber’s Footnotes” ([TR1], [TR2], etc.).

 


 

De termino deserti et initio terrae Aegypti et de ingressu peregrinorum in Aegyptum, de Matarea et Busiri, villa prima Aegypti, et de consolatione nostra in hoc loco.

Sexto die, transacta media nocte, a Maffrach recessimus, euntes per arentes arenas. Porro, in ipso crepusculo incidit nebula spissa cum frigidissimo vento, in quo sensimus nos in aliud clima venisse. Post solis ortum repulsa est nebula et venimus ad alta sabulosa montana mobilia, noviter illuc per ventum adjecta, et circumdati sumus arena et, si habuissemus ibi tempestatem et ventum contrarium, coacti fuissemus redire in desertum, sicut persaepe ibi contingere solet, ut dictum est. Est enim in loco illo arena mobilis et fluida, sicut est ipsum mare arenarum. Arena in illo loco videbatur mineralis, quia plena erat aureis arenulis. Pertransivimus autem loca illa arenosa cum tranquillitate, posttergatis autem montibus istis iterum in latissimum sterilem campum devenimus, per quem repente processimus, finem ejus praestolantes. Ecce autem, procedentibus nobis in alto campo vidimus longe infra nos ex opposito in regionem alterius naturae, alterius dispositionis et formae, ad quam ista sterilis et vastissima finitur solitudo. Vidimus enim partem terrae Aegypti, terrae habitabilis, in qua vidimus terrae nascentia diversorum generum et aquarum flumina, civitates et villagia. Aspectus autem ille gaudium pariter et stuporem nobis incussit. Gaudium quidem, quia vidimus finem horribilis deserti et hominum habitationes et aquarum copiam et alia multa, quarum carentia nobis fuerat gravis per eremum. Stuporem autem, quia insolitam regionem vidimus. Nam congregationem multarum aquarum vidimus, ac si esset mare, et ex ipsis aquis excrescebant in altum arbores procerae palmarum et aliorum fructuum quasi silvae, turres etiam et alia aedificia excelsa de aquis consurgebant, civitates et villae in aquis stabant mirabili modo, eratque aspectus regionis sicut Cycladis. Erat enim tempus excrescentiae Nili, quo suum alveum egrediens universam Aegyptum operit et irrigat, ut patebit.

Processimus ergo et contra Aegyptum descendimus versus quandam civitatem, quam Achaciam nominabant, quae est prima Aegypti civitas quam vidimus. Verum cum propius ad eam venissemus, eam ad dextram dereliquimus et ad unam villam declinavimus Mathaream nomine. Cumque ad villam venissemus, terminum deserti attigimus, nam ad villae sepes et macerias finis erat solitudinis et extra fuit terra arida et sterilis, intus vero fuit fructifera et paradiso (b) similis. Haec villa nominatur in Ptolemaeo Busiris, a quodam vetustissimo tyranno, Neptuni filio, qui dicebatur Busiris. Hic apud Aegyptum tyrannidem exercere exorsus est et oras omnes Nilo adjacentes praedator ingens infestavit, inter caetera autem suae tyrannidis fertur hospites suos diis suis immolasse; quam ob causam, cum Hercules ad eum divertisset, ac simili perfidia qua caeteros tentasset, regem ipsum aris impositum Hercules interfecit, et villa, in qua haec contigisse opinari potest, nomen Busiris retinuit.

In hac villa Busiris, quae nunc Matharea dicitur, est hortus ille celeberrimus balsami, de quo in processu venit dicendum. In villam ergo Busirim ingressi duxit nos Calinus ad castrum villae, in quo thermae domini Soldani sunt et habitationes aestivales juxta fontem solis, qui est fons beatae Virginis, cui annexus est hortus balsami. Dum autem castro appropinquaremus, clauserunt portas habitatores curiae, sed dum vidissent nos aperire bursas, antequam argentum viderent, ostia patefecerunt: prostratis ergo camelis ante portam onera solvimus et omnem nostram suppellectilem intus portavimus in unum deliciosum solarium sive caenaculum, cujus fenestrae ad hortum balsami respectum praestabant. Quam cito[TR2] autem res nostras composuimus, venerunt Arabes camelarii nostri ad nos, petentes licentiam redeundi per desertum ad loca sua, quia ibi terminus conductionis eorum exspiravit et eorum servitium, ut patet supra P. 1. fol. 218 in tertio articulo conventionis. Quibus diximus, ut manerent usque ad adventum domini Tanguardini Trutschelmanni Cahirini, cum quo ingressuri essemus Cahirum, et ipsi in suis camelis pro novo pretio res nostras illac deferrent; sed ipsi nullatenus acquieverunt, dicentes, se non audere nec Trutschelmannum exspectare, nec Cahirum intrare. Sic ergo miseri illi in miseriam suam redierunt cum camelis suis, de quorum recessu non modo nullam tristitiam, sed magnam laetitiam habuimus, ac si a magno munere et gravi sarcina liberati essemus. Non enim ausi erant apparere in conspectu Mamaluci Trutschelmanni[TR3] nostri, quia ipsi Mamaluci et tota curia domini Soldani odio eos habent pro eo, quod dominium deserti sibi usurparunt et a transeuntibus vectigalia et pedagia et ganfragia extorquent, dicentes, se esse dominos deserti, cum tamen totum pertineat ad regnum domini Soldani et ob id non ausi sunt Cahirum ingredi, quia, quam cito ingrederentur cum oneratis camelis, omnia bona illa confiscarentur et ipsi in captivitatem redigerentur. Nec ausus est aliquis alienus oneratis camelis ingredi urbem nisi inductus auctoritate Soldani.

Post recessum Arabum a nobis misimus nuntium in Cahirum ad Tanguardinum Mamalucum, Trutschelmannum Christianorum, ut veniret et nos in urbem introduceret juxta debitum officii sui et juxta promissionem nobis ab eo factam in Jerusalem, sicut patet P. 1. fol. 234, A. Ut autem vir audivit adventum nostrum, statim assumtis famulis suis equitavit ad nos et blande ac curialiter nos salutavit, intendens nos eodem die in urbem ducere. Nos autem rogavimus eum, ut hac die (73 a) et nocte dimitteret nos in loco illo quiescere et in crastinum veniret cum camelis et nos inde tolleret in civitatem regiam. Placuit autem hoc viro et rogavit dominos peregrinos secundae societatis, ut secum assumerent Conradum barbitonsorem, peritum in lutanis et fidulis, qui et fiellam secum habebat, quibus et ipse Tanguardinus vacabat, cum quo regressus est in urbem et nos ibi, ut optavimus, dimisit. Sunt enim a Busiris sive ab horto balsami duo milliaria alemannica in Cahirum, estque quasi continuata civitas. Instruximus ergo convivium pro bona coena, et venerunt Sarraceni portantes recentes panes, qui erant nobis rari, et pullos ac gallinas, ova et fructus, de quibus emimus et laetum diem duximus in solario amoeno et umbroso. Cum autem nox adesset, stravimus nobis in loco, prout unusquisque voluit. Porro ego cum socio accepimus lectulos nostros et descendimus ad fontem beatae Virginis Mariae, qui erat pulcherrimo umbraculo de arundinibus complexis circumdatus, et supra sacri fontis marginem nobis stravimus et dulciter ac secure quievimus. Erat enim curia bene clausa et firmata. Et ita noctem illam cum suo die deduximus.

Septima die mane dictis horis canonicis ereximus altare super limbum fontis beatae Virginis et ibi missas celebravimus et indulgentias in loco accepimus (†) et post cibum et potum sumsimus usque ad adventum Trutschelmanni, nec hortum balsami intrare permissi sumus ante praedicti viri reditum. Ista tamen inclusione non obstante libentissime in loco illo fuimus, quia locus sanctus erat, ut patebit, a Domino Jesu, a Maria Virgine, a Josepho ibi degentibus sanctificatus, ut patebit in descriptione fontis. Est etiam locus famosus et celeberrimus, quia in orbe notus (est) propter balsamum ibi crescens et non alibi, ut patebit in descriptione balsami. Est insuper amoenus et sanus sicut paradisus et propter fontem et propter hortum et delectabilem respectum per longum et latum terrae Aegypti, ut videbitur in descriptione domus et loci.

Circa meridiem igitur venit Tangwardinus Trutschelmannus et socius noster Conradus lutanista et fidulista cum eo et alii servi Mamaluci et camelarii cum decem camelis, ut tollerent nos et res nostras et ducerent in Cahirum. Rogavimus autem Tangwardinum, ut induci nos faceret in hortum balsami ad videndum illam pretiosissimam plantulam et celeberrimum virgultum; qui rem difficultavit et colloquium prius se habiturum cum hortulanis habere velle respondit. Accessit itaque ad hortulanos et finito colloquio revenit, postulans pro ingressu sex ducatos ab omnibus simul, demtis curtosiis ostiariorum horti. Conjecimus ergo simul pecunias et collectis sex ducatis solvimus ei. Soluta pecunia venerunt hortulani et ostiarii cum uxoribus et ostium, quod de nostra habitatione in hortum ducit, patefecerunt, per quod praecedentem Tangwardinum secuti sumus et in deliciosum hortum latum et magnum venimus, qui erat diversis generibus arborum consitus.

In hoc horto venimus ad ficum quandam ingentem, antiquissimam, altam et latam, cujus ligna in aquam missa statim merguntur et post imbibitam aquam emergit et natat, cum tamen contrario modo fiat cum aliis lignis. De hoc loco Augustinus dicit de civitate Dei LXXI. c. 5.

Sed ad aliam considerationem convertamus nos, nam arboris (b) illius stipes vel truncus est cavatus et duae lampades in ipsa pendebant cavatura. Dicitur autem ficus illa arbor beatae Mariae Virginis; nam communis fama est tam Christianorum quam Sarracenorum, quod virgo Maria, quando in hoc loco deguit, quadam vice descendit de fonte suo in agrum sequens rivulum, qui de fonte fluebat, gestansque in brachio puerum Jesum. Dum ergo sub umbra illius arboris se ad sedendum aptaret, ecce subito arbor crepuit et interioribus evacuatis locum aptissimum sedendi dominae praebuit. Quod ergo beatissima Virgo propter se factum intelligens arborem est ingressa et locum sibi paratum ad sedendum cum puero accepit. Hanc arborem sicut et fontem venerantur simul Christiani et Sarraceni ob beatissimae Virginis Mariae reverentiam, intrantes enim reverenter habent Sarraceni beatissimam Mariam Virginem, ut omnia ad eam pertinentia aestiment sacra, et ei maledicentes vel eam blasphemantes sine interrogatione occiduntur duris cruciatibus, ut habetur in Alcorano P. de Cred. L. 3. c. 17. Sicut enim arbor miraculose Virgini sedendi locum dedit, sic fons propter eam de cataractis terrae miraculose erupit. Nos ergo arborem ingressi successive sumus et cum salutatione angelica loca sessionis deosculabamur et nos ad sedendum ponebamus, quilibet paululum. Dependebat autem arbor plena ficubus magnis et bonis, quas vocant Pharaonis, de quibus manducavimus magis propter Virginis honorem, quam propter necessitatem aut delectationem. Siquidem dicitur, quod arbor illa numquam sit visa sine fructu, et septies in anno successive fructificat. Accepimus etiam de lignis ejus ramusculos parvos, quia Sarraceni[TR4] dicunt, quod febricitantibus prosit, dum de eo bibunt, impositum vino vel aquae.[TR5]

Inde progressi contra aliam nobis certe mirabilem arborem, sub qua stetimus et suspensi eam intuebamur. Hanc arborem, quia aliis dissimilis est et insoliti crementi et formae, non bene possum describere. Excrescit enim de terra, sicut arundo, non quod sit arundo, nec genus arundinis, sed sicut arundo non habet ramos, sed folia in circumferentia stipitis, ex quibus resultat, sic et arbor haec. Est autem grandis stipitis et folia habet ingentia, habentia XVI. pedes longitudinis et trium latitudinis, et in summitate habet magnam densitatem foliorum, inter quae excrescunt virgulae, quae portant fructus arboris. Sunt autem fructus illi poma longa, paullo plus quam unius palmi, et rotunda, non multum spissa vel grossa, nisi quantum homo manu accipiens potest stringendo digitum digito tangere. Non crescit autem pomum quodlibet per se, sed XX et amplius crescunt in uno cumulo, sicut multae uvae in uno racemo. Sunt autem coloris aurei gilfi sicut cera et delectant multum videntem et appetitum alliciunt, quia sunt pulchra ad videndum, mollia ad frangendum, suavia ad gustandum, sana ad manducandum, rara ad inveniendum, pretiosa ad emendum, inutilia ad reservandum, quia non remanent post depositionem, cum sint pinguia et mollia, sed statim volunt ut manducentur. Nominat autem eos[TR6] vulgus in Aegypto Musi. Dum autem comeduntur, scinduntur cultris, sicut apud nos raphani, in particulas tenues et rotundas et sale condiuntur propter dulcedinem temperantam. Hoc autem insigne habent mala ista, quod in qualibet particula rotunda decisa est crux, quae videtur obscure gerere Crucifixi imaginem: utique crucis (76 a) stigma non est solum, sed aliquid superpositum apparet, quod nos Christiani putamus esse imaginem Crucifixi. Habet etiam quodlibet malum morsum, ut videtur ab utraque parte, ac si aliquis pomum integrum inter dentes conaretur permordere. De hac arbore dicunt omnes Orientales concorditer, Christiani scilicet, Sarraceni[TR7] et Judaei, quod sit illius[TR8] speciei, cujus erat arbor illa in paradiso, scientiae boni et mali, de qua praecepit Dominus primis nostris parentibus, ne manducarent de fructu ejus, alias morte morirentur, Genes. II. Sed mulier videns, quod bonum esset lignum et ad vescendum suave et pulchrum ad videndum, tulit, comedit et viro praebuit, Genes. III. Et totum genus humanum in damnationem demersit, pro quo Christus sua cruce satisfacere de coelo descendit, unde in signum praevaricationis retinuit nutu Dei pomum morsum dentium et in signum redemtionis repraesentat signum crucis.

De his arboribus plures in Aegypto vidi et de pomis ad saturitatem manducavi. Dicunt etiam aliqui, quod arbores illi sint papiri et quod antiquitus in desiccatis foliis ejus scribebantur epistolae; habent enim folia cum rectis lineis, quasi ad superscribendum ordinatis.

Ulterius progressi per arbusta et virgulta varia suaviter redolentia ad unam venimus maceriam, in qua erat ostiolum parvum sed firmiter clausum cum repagulis et seris, juxta quod stabant custodes cum fustibus et baculis observantes, ne quis ingredi contenderet. Maceria autem illa circumdabat aream balsami nobilissimi, quod hac tempestate non nisi in ea crescit. Dicitur enim, quod regina Saba de India attulit Salomoni radicem balsami, quam in monte Engadi plantavit, ut dictum est P. I. f. 246. Postea transplantatum est ad varia loca, sicut patebit in descriptione balsami, quousque ultimo ad hunc devenit locum, et habetur sub bona et arcta custodia tamquam thesaurus singularis. Tamen miratus fui, tantum thesaurum non melius custodiri, deberet enim muro aureo cingi, vel argenteo, aeneo, aut ferreo, propter auream vim eam balsami et aurea poma horti illius. Legimus in poeticis figmentis, Jovem habuisse auream vineam sibi utique carissimam et mira diligentia custoditam; hanc Jupiter dedit Trojo pro raptu Ganymedis et per successum temporis devenit ad Priamum, qui audiens virtutes Euripili ad bellica, donavit vineam matri ejus, ut ei filium suum Euripilum mitteret in auxilium. Quae dono suscepto filium misit et multa hominum millia sunt occisa. Sic etiam in eisdem legitur, quod Hesperides, tres filiae Hesperi, habuerunt viridarium, in quo aurea mala nascebantur, cui custodem praefecerunt ingentem draconem pervigilem. Cumque hujus viridarii fama ad Euristheum pervenisset, pomorum desiderio tractus misit Herculem, ut mala illa surriperet. Qui veniens interemit draconem, hortum intravit et mala sustulit, atque Euristeo detulit. Hoc factum inter virtutes Herculis numeratur esse XIV. Sic profecto hortus ille meretur esse clausus et melius munitus (b). Igitur ante ostiolum stetimus ingressum praestolantes; accurrerunt autem foeminae custodum et parvuli postulantes a nobis curtosias bibales et solvimus; deinde Trutschelmannus divisit nos in quatuor partes, quinos et quinos simul, nolens simul ut omnes ingrederemur, sed solum quinque simul et illis expeditis alii quinque ingrederentur egressis illis; prohibuit etiam, quod ingredientes non acciperent intus quidquam nec folia aut ramusculos decerperent aut vellicarent ad deportandum.[TR9] Patefacto ergo ostiolo assumsit Trutschelmannus quinque primos peregrinos et introduxit in aream, claudens ostium super se et ostendit eis plantulam pretiosam. Sic illis expeditis alios quinque introduxit et successione omnes. Singulis autem hoc modo ostendit: adduxit nos in campum, in quo erant arbusta balsami, dicens: ecce, isthaec virgulta sunt balsami arbusta, videte, tangite, odorate. Quo facto nobis cernentibus apprehendit palmitem unius arbustulae et cum osseo cultello elephantino subtiliter corticem ramusculi superiorem scidit et eum contra solis radios deflexit paululum, mox autem ex ipsa modica scissura erupit una magna gutta clara et crassa, quasi oleum, et hoc erat balsamum optimum et probatissimum; gutta autem illa exsudante tota aeris superficies odore replebatur. Demum ipsam guttam digito medicinali levabat et proximi peregrini manum postulabat, qua extensa eam apprehendit et gutta manum ab intra linivit peregrini et eam jussit applicare naribus ad odorandum, nec est reperibilis odor huic similis in mundo. Post odorationem vertit ei, cui liniverat, manum et ostendit balsamum penetrasse manum et unctionem in alia parte manifeste apparere. Hoc experimentum singuli accepimus. Et hoc facto discerpsit aliquos inutiles ramusculos de balsamis et cuilibet tradidit ramum virentis balsami et ita reduxit nos bene recreatos de eximio odore balsami. Nam ex odore unius guttulae efficitur homo ita plenus illo odore, quod multis diebus nihil aliud odorat[TR10] nisi balsamum, et omnia, quae tangit, videntur sibi esse balsamata. De illis plus dicam in descriptione horti et balsami.

De Busiris sive Matharea villa et de fonte beatae Mariae Virginis etc.

Busiris, ut dixi fol. 74., dicebatur antiquitus villa illa, in qua est hortus balsami, et nunc dicitur Matharea. Est autem villa prima post desertum et ibi incipit terra habitabilis et primum hospitium est venientium a deserto in Aegyptum, ubi Busiris tyrannus magnus hospites suos diis immolavit. Villa haec est satis magna, sed habitatio solemnior est cura domini Soldani, in qua est fons et balsami hortus, et totum simul uno muro est inclusum, quae erat hospitium nostrum. Habet haec domus multas depictas et amoenas cameras et sunt in ea thermae domini Soldani et loca balneandi pro trecentis hominibus simul. Habet et altanas in quibus est respectus longe lateque per Aegyptum et tota amoenitas naturalis non artificialis est in loco isto, quod mirum est apud me, quod non numeratur inter paradisos terrestres, qui sex ab autoribus ponuntur, sicut patebit. Huic domui adhaeret fons beatissimae Virginis Mariae, de cujus ortu et virtute nunc inferam. Dicunt enim historiae, fontem hunc non semper ibi fuisse, sed miraculose erupisse subito (77 a). Dum enim Joseph Virginem Mariam cum puero Jesu de terra Israel fugiens per desertum in siti et defectu maximo usque huc in Busirim venisset, transivit Joseph de domo ad domum, aquae potum postulans pro puero et Virgine, sed nemo illi dabat, habebant tamen in domibus aquarum copiam, quia Nilus non longe ibi decurrit, a quo juxta Aegyptiorum morem aquam in amphoris et hydriis afferebant et reservabant. Cumque Joseph vacuus tristis rediisset, Virgo Maria pro puero sollicita orabat. Ea autem orante, ecce, ad latus gloriosae Mariae Virginis fons vivus erupit, de quo Virgo Maria puero et sibi aquam, haud dubium sanissimam, hausit et Joseph ex ea sumsit ad usum ciborum parandorum suae sacrae familiolae. Demum cibo et potu sumto Virgo gloriosa puerum ibi balneavit et involumenta ejus lavit. Mansit autem ibi perennis aquae fluxus; nam ante adventum beatae Mariae aqua illa sub isto loco per cataractas terrae cursum suum habuit, in adventu autem ejus ad orationem suam terra inspissata fuit et finem cataractae fecit; nec ultra procedere valuit, nec propter aquas sequentes retrocedere. Unde repente terram rupit, et emanavit fontemque perennis aquae fecit. Porro aqua emanans decurrebat in proximum sub loco agrum, et quantae virtutis esset, vel quantam virtutem accepisset, ab eo, qui in ea balneatus primo fuerat, effectus subsequens ostendit. Statim enim in ipso agro pullulare coeperunt cespites balsami et in arbusta usque profecerunt, ut patebit. Unde bene potest dici fons hortorum et puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu, non de Libano, sed de profundo.

Praeter hoc autem, quod fons dicitur beatae Virginis, a nonnullis nominatur fons solis, quia regio illa balsamitica secundum Avicenam nominatur oculus solis, et fons ille est quasi lacrima oculi solis. Insuper judaica perfidia, semper rodens beatissimae Virginis gloriam, hunc fontem nominat fontem Joseph. Dicunt enim, quod in illo loco Joseph occurrerit patri suo Jacob venienti de terra Israel ad se, ut habetur Genes. 46., et negant fontis praedictam originem, sicut etiam negant Mariae virginitatem. Sed falsitas dicti eorum patet in capite praedicto, quod Joseph occurrit patri Jacob in Gessem et non ibi. Esto tamen, quod ibi sibi occurrerit, nihil legitur tamen de fonte. Verum tamen ipsi mendacissimi Judaei nolentes verum dicunt. Est enim pro certo fons Joseph, sponsi castissimi intemeratae Virginis Mariae, quia ipse serviens et Virgini et puero primo aqua hujus fontis usus est; ideo non incongrue nomen ab ipso sortitur, sicut plerumque loca nominantur ab illis, qui ea primo incoluerunt. Ex his patet, quod fons hic habet tria nomina congruentissima. Gentiles nominant eum fontem solis; Christiani fontem Virginis Mariae; Judaei fontem Joseph. Fons solis optime dicitur, quia Christus, sol justitiae, primo de eo potatur, a quo etiam de terrae visceribus evocatur in sui obsequium; non enim est fons illius solis, qui dulces aquas decoquit et salsas facit, sed illius, qui omnem amaritudinem tollit, ex quo similis est fonti dicto Alis, qui adeo dulces eructat aquas, quod qui biberit, nec vinum nec siceram appetit. Similis etiam est Lino, fonti Boeciae, de quo dum mulier bibit sterilis foecunditatem tribuit, in hoc solis officium assumens, quia secundum Aristotelem homo hominem generat et sol. Alius fons potatus in eadem provincia abortivum fieri non permittit, dum mulier praegnans de eo bibit, quod etiam virtute solis in aqua agente fit. Est etiam alius fons solis in oriente, ex cujus aquis accenditur graecus ignis, qui postquam vehementer accensus (b) fuerit, vix aut numquam exstingui poterit, nisi aceto aut hominis urina aut injectione arenae; nec potest haec virtus aquae inesse ex propriis conditionibus, nisi a calore solis et virtute ejus. Est et alius fons solis sic dictus, in Cyrenaica regione, qui mirabilior est quidem fonte nostro, sed non virtuosior. Hic fons sole surgente incipit habere aquas tepidas, calescente meridie habet aquas frigidas, ad vesperam inclinante iterum tepescit aqua, nocte autem intempesta habet aquas fervidas, et dum dies appropinquat iterum in tepiditatem revertitur et sic cottidie perenniter mutatur actione mirabili solis. Est etiam fons solis apud Garamantes, qui ita frigidus est sole lucente, ut a nullo bibi possit, sole vero occidente ita fervescit, ut nemo possit manum sine adustione immittere. De hoc fonte habetur Augustinus de civitate Dei II. Haec sol naturalis sensibiliter in praedictis fontibus operatur, sol vero aeternalis Christus Jesus in hoc fonte invisibiliter mirabiliora[TR11] operatus est et operatur.

Secundo dicitur hic fons a Christianis fons beatae Virginis, cujus meritis de terrae penetralibus erupisse creditur, qui omnibus pro diversitate aegritudinum praestat remedium salutare, et opitulans infirmitatibus variis excedit fontes caeteros inclita fama, sicut Virgo beata a nullo illustrium vincitur, secundum Damas. Excedit hic fons Mesopotamiae celeberrimum apud veteres fontem, qui carminibus poetarum ingentium virtutum esse praedicatur, utpote quia aquae ejus salutares et jocundae erant super omnes mundi aquas, cujus causam assignabant, quia Juno quae regina deorum dicebatur in eo fonte se laverit. Si ergo lavacrum Junonis, quae erat regina falsorum deorum, hominum vitiosorum et damnatorum, et cum hoc erat coitu incestuoso proprii fratris Jovis inquinata, tantae credebatur virtutis ex contactu corporis meretricis; quid nos credere decet de illo fonte, in quo lota est regina vera caelorum? Quantam virtutem accepit ex contactu virgineae carnis Dei genetricis? Credo hunc fontem ex contactu virginei corporis accepisse virtutem fontis Cizionis, quem etiam nominant fontem Cupidinis, de quo qui biberit, incendia Veneris in eo exstinguuntur, refrigeratis cestibus carnis; in illo vero extinguuntur incendia Veneris et incentiva voluntatis.

Tertio dicitur fons Joseph, quia eo primus usus in domestica provisione et primo post puerum Jesum et Virginem matrem virtutes hujus aquae expertus est. Puto enim hunc fontem non minoris esse virtutis, quam fontem Tima, qui in specu Apollinis originatur, de quo dicitur, quod qui ex eo biberit, ei miranda revelantur oracula, sed ejus breviatur vita. Et quis dubitat, castissimum Josephum plurimum illustratum de secretissimis caelestium arcanis, ita, ut sibi nihil in hoc mundo placeret, ac si bibisset de fonte Arcadiae, Clites dicto, de quo fertur, quod qui ex eo biberit, odium praesentis vitae habere incipit. Sunt et in eadem regione duo fontes in uno campo, unus habens aquas oblivionem omnium facientes, alter habet aquas, quae memoriam tenacissimam faciunt. Sic Joseph, obliviscens quae retro erant, ad anteriora se extendit, Philipp III., ac si duobus illis fontibus potatus fuisset. Juxta hunc fontem tam Joseph quam Maria in eximias Dei laudes creduntur erupisse, ac si bibissent de Zama fonte, de quo dicunt, quod ex eo bibentes incipiunt canere claris vocibus, etiamsi ante raucas habuerint voces. Omnium ergo fontium virtutes in hoc (78 a) unico fonte sunt collectae. Sunt nihilo minus plurimi fontes vitiosi, habentes pessimas qualitates, a quibus fons ille alienus existit. Sicut in Achaja dicitur esse fons, qui de saxis salit, cujus aqua potata illico interficit. In Suesione est fons, de quo si quis bibit, dentes amittit. In Chaja, insula Cycladis, est fons, qui ex eo bibit, rationem perdit et fatuus fit. Alius fons est in Macedonia, quem qui biberit, incitationem luxuriae sentiet. Alius ebrietatem inducit; alius febrem; alius pestem; alius paralysin etc. Fons autem ille, de quo jam est verbum, omni caret vitio, aqua multa virtute. Creditur autem, quod in praesentia Virginis gloriosae et pueri dilectissimi Jesu et Joseph, copiosius aquas effuderit, et abundantius emanaverit, quasi exsultans cum exsultantibus, sicut legitur in Spec. Nat. lib. V. c. 30. de fonte in regione Ophir, qui est tranquillus in emanatione et cum silentio et quiete decurrunt ab eo aquae et hoc, dum silentium et quies juxta eum servatur. Dum autem cantare incipiunt circa eum et buccina concrepare, quod mirum dictu est incipit fons cum sonitu erumpere et elevantur aquae, ut videantur gaudentibus congaudere. Juxta fontem est unus paries lapideus, in quo est una fenestra non perspicua, sed quasi capsa vestita politis tabulis marmoreis, in qua pendet lampas ardens, in honorem beatae Virginis, quia dicunt, eam ibi locum orationis habuisse; optimus autem odor est in eadem coeca fenestra, ac si esset balsamo repleta.

Porro post decursum temporum videntes terrae habitatores aquae istius virtutes, optabant esse rivum magnum, qui campum latum posset irrigare, solum enim parvus rivulus a fonte descendit; foderunt ergo in loco emanationis foveam profundam et latam, rotundam, quae quidem aqua abundabat, sed non super effluebat. Unde fabricata rota grandi desuper labore bestiarum extrahitur aqua de puteo et hodie sunt ibi semper XXX boves ordinati ad trahendum aquam, qui successive ad laborem ponuntur. Decurrit autem aqua per canalia in agrum balsami et in hortum aromatum et in viridarium arborum et ea irrigat. Dirigitur etiam ad loca, ubi sunt de excisis lapidibus muratorum opere facta grandia aquarum retinacula pro balneare volentibus. Est enim aqua haec, ut ex praedictis patet, salubris et in eam Sarraceni a longinquis veniunt tamquam ad thermas naturales et balneantur ibi maxime, ut mundentur a teterrimo foetore, quo squalent. Sed et nos ipsi in ea balneati sumus et mundiores facti atque validiores. Et tantum de fonte illo.

Descriptio Horti Balsami.

Balsami hortum nunc describere volo et ipsum balsamum. Hortus balsami est valde magnus, muro circumdatus; ager autem, vel locus in horto, in quo balsami crescunt, non est magnus, non enim ultra quingentas cypros vel balsamos habet; et dicitur hortus ille ab Avicena oculus solis, eo, quod sol eum foecundissimis radiis inspiciat. Arbustum autem balsami dicitur vel balsamus vel cyprus; liquor vero vel unguentum vel aroma de balsamo pressum dicitur Balsamum. Porro ita terra horti illius proportionata est balsamo et balsamus terrae, quod nunc non crescit in mundo, nisi in loco illo, nec potest transplantari. Transplantatur quidem, sed non crescit; hanc autem (b) proportionem horti et balsami, balsami et horti, causat fons beatae Virginis et respectus solis singularis, ita, quod terra ipsa translata in alium locum et aqua de fonte solis allata eique infusa, adhuc non virescit inserta balsamus, nec virescere potest in alio agro, nisi quis terram illam, aquam istam, locum hunc et coeli aspectum simul transferre posset.

Porro de ipso balsamo, quae legi, inducam. Allata est primo de India. Inter praecipua enim munera, quae regina Saba attulit Salomoni, obtulit sibi radicem balsami, ut dicit Magister in Spec. hist., nusquam in illis terris visam prius. Hanc accipiens Salomon, eam plantavit in monte Enggadi et multiplicatae sunt arbustulae, ut etiam dixi de montibus Engaddi P. 1. fol. 246. Post hoc transplantaverunt eam ad hortos Jericho et ad alia loca apta in montibus Israel, quae respiciebant orientem et habebant aquam. Nec fuit terra, ubi cresceret balsamus, quam terra sancta, unde Salomon suae delictae carmen cecinit, de hac dicens Cantici 1.: Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Cyprus, ut dixi, est arbor balsami et fuerunt ergo horti balsami in montibus Engaddi et in hortis Jericho, nec sunt remotae ab invicem illa duo loca, quia sunt in eadem regione et potest videri a Jericho in montes Engaddi, suntque duo calidissima terrae sanctae loca et humida. Ab his locis, dicunt aliqui, quod etiam ad alia loca sint cypri transplantati, sed tamen etsi viruerunt, non tamen fructum nec succum portaverunt. A Salomone ergo usque ad tempora Herodis Magni, qui fuit anno 49 ante Domini nativitatem, manserunt horti balsami. Eo tempore fuit constituta super Aegyptum regina Cleopatra, filia Dionysii Auletis, regis Aegypti, scelestissimi viri, nec fuit filia eo melior. Cum enim esset regina et favorem Antonii acquisivisset, qui eo tempore rempublicam in oriente gubernabat, sicut Octavianus Augustus in occidente, commovit Antonium contra reges orientis, praecipue tamen contra Herodem, regem Judaeae et contra regem Arabum et hoc ideo fecit, ut illis interfectis posset etiam in illis regionibus regnare. Sed cum Antonium inficere contra Herodem non posset, ipsamet cum exercitu adscendit in Judaeam et quaedam loca vastavit, alia cepit, in odium autem Herodis ascendit in montes Enggadi et in hortos Jericho intravit et omnia arbusta balsami radicitus evulsit et excidit, non delinquens ibi nec unam radicem. Portavit autem secum in Aegyptum quosdam palmitas cum radicibus et ibi in quodam loco plantavit. Dicunt quidam, quod eos plantavit in Busiris, in loco, ubi hodie est hortus balsami, et quod ab illo tempore usque nunc ibi manserit. Et hoc Judaei, inimici Virginis Mariae tenent. Nos vero dicimus, quod Cleopatra quidem plantaverit hortum balsami, transferens eum de terra sancta in Aegyptum, sed non crevit, nec viruit, sed exaruit. Dum autem Maria Virgo ad locum venit Busiris, fontem impetravit et balsami hortum in totius Christianitatis perpetuam consolationem. Ex eo enim horto solo habemus balsamum, quod oleo mixtum et ab episcopo sacrificatum fit chrisma, quo in baptismo inungimur et in confirmatione in sacri ordinis susceptione. Eo etiam papa, episcopi, imperatores et nostri reges inunguntur. Colendissimus est ergo hortus ille, de quo aromata illa pretiosissima fluunt, quae in nostra transfunduntur sacramenta, quibus abluimur et sanctificamur (79 a). Eximium ergo opus esset, hanc nobilissimam plantulam etiam in nostras transplantari regiones et modos excogitari, quo conservaretur. Si enim Cleopatra illa vitiosissima meretrix huc transtulisset cypros, quare non posset transplantari ad alia loca rationem non video. Singularitatem ergo illam habet locus iste a beata Virgine, ut pie credimus, a cujus tempore usque ad hunc diem mansit ibi hortus balsami, in cujus signum, ut dicitur, non colitur, nec irrigatur, nec putatur nisi a Christianis, et si alii non baptizati curam horti acceperint, arescerint statim arbustae. Dicunt etiam, quod hoc pluribus vicibus sit compertum ita se habere. Sed quid hoc veritatis habeat non plene intelligo. Vidimus hortulanos Christianos et Sarracenos, nec bona potest discretio haberi inter Christianum orientalem et inter Sarracenum.

De ipsis virgultis balsami hoc sciendum, quod vix ad mensuram hominis porriguntur in longum, similia paene illis virgultis, in quibus botri crescunt, qui dicuntur vulgato nomine inter nos botri Sancti Johannis et hoc quod ad ipsum crescendi modum, sed differentia est in ligno. Habent enim cypri stipites albos et prae pinguedine molles et folia rutae similia, septem tamen angulorum. Omnia autem, quae sunt in illa virgulta, sunt medicinalia et eximio odore redolentia et folia ejus numquam decidunt. Prima et praecipua virtus illius arboris est in succo, qui dicitur opobalsamus; secunda in uvis, sive in semine, quod dicitur carbobalsamus; tertia in cortice, quod dicitur lachobalsamus; quarta in ligno, quod dicitur xylobalsamus. Et illa est minima ejus virtus. Balsami virgulta non seminantur, sed transplantantur omni anno in agro suo de loco in locum. In Majo enim accipiunt ramusculos novos parvos de loco suo et in alium locum terrae bene paratum, mundatum et irrigatum ponunt, et saepe, immo cottidie irrigant et ingenti diligentia curant usque ad mensem Novembrem. De modo autem colligendi et de tempore diversi diversos modos scribunt et diversa tempora assignant, quia diversa balsama ex uno et eodem balsamo vel cypro exprimuntur diversis modis et temporibus. Sunt enim tria balsama, bonum, melius, optimum et optimus est succus destillans a stipite et ramusculis, de quo supra patuit in practica, fol. 66. b. Hoc balsamum primum et optimum, dum tempus collectionis advenerit, mittit rex Soldanus nobiliores suae curiae de Cahiro in Busirin, ut observent, quod cultores et collectores fideliter agant, nec quidquam agere permittunt, nisi praesentes sint et videant et furem vel infideliter agentem sine mora occidunt. Satrapis ergo missis praesentibus in mense Decembri incidunt cultores acutis lapideis vel osseis cultellulis stipites, solum in superiori vel exteriori cortice, quae tenuissima est, et si incisio non caute fiat, ita, quod cultellulo stipitis corpus nudum tangatur, mox arbustum exarescit; nec quicquam exstillat, si incisio ferreo vel metallico instrumento fiat, quia contactus metalli noxius est illi arbori.

Incisione facta suspendunt ad ramos incisos vitra parva sub vulneribus, e quibus pulchrae rorant suavissimae lachrymae in ipsa vitra et paulatim (b) stillicidias recipiunt, quibus repletis accedunt satrapae et liquorem in aureas phialas fundunt et hoc singulis diebus faciunt per mensem illum, in quo tribus vicibus inciduntur cypri. Et hoc est balsamum primum et probatissimum, quod omne praesentatur domino Soldano, cujus ipsemet dispensator est et cui vult praebet et communicat.

Hoc balsamo sic destillato consequenter in sequenti mense accipiunt cultores arbustulas incisas et radicitus evellunt et magna vi ac multis modis adhuc balsamum extrudunt per ignem et per pressuras sub prelo. Sed et de semine liquorem evocant pressuris et actione ignis. Et ideo balsamum est valde inaequale, primo, quia in his pressionibus et exustionibus distillant liquores alii, longe a natura balsami, etiamsi odorem participent. Hoc solum est balsamum probatissimum, quod purum de camera domini Soldani venditur et raro nisi sophisticatum invenitur alias.

De hoc balsamo quatuor potentissimis regibus suis convicinis encaenia transmittit, scilicet Magno Cham de Catheji, Presbytero Johanni de India, Xanssa domino Tartarorum et Magno Turco, imperatori Turcorum, et si quem alium principem magnifice honorare vult, mittit ei tamquam pretiosius auro, argento et lapide de pretioso illo nobilissimo liquore, sicut legimus in chronicis, quod Soldanus, audiens famam Friderici primi, Imperatoris, misit sibi vas aureum, smaragdinum, balsamo plenum, quod accipiens imperator cum plurimum munus appretiasset et miratus vasis pulchritudinem multum laudasset ac Soldani liberalitatem commendasset, subjunxit: cum, inquit, sim mundi dominus, non decet me possidere tantum thesaurum solum, dividam ergo cum aliis. Et hoc dicto vas cum impetu projecit in terram et in multa confregit frusta et circumstantes ad colligendum effusum et per pavimentum dispersum balsamum invitavit. Mirabantur autem Soldani ministri rem factam, nescientes, an ex animi libertate, vel ex liberalitate, aut ex passione vel aliqua ratione, vel ex ruditate aut crudelitate id fecisset. Audiens autem Soldanus rem gestam virum vehementer timere coepit cum omni regno suo.

Sunt autem aliqui Mamaluci Cahiri, quibus Soldanus communicat etiam de primo balsamo et illi honoratis et nobilibus peregrinis vendunt et eis videntibus multipliciter probant esse de vero et primo balsamo. Una proba est, quod accipiunt carbonem vivum et totaliter ignitum et ei superfundunt unam duntaxat guttulam balsami, quae statim totum ignem depellit et carbonem extinguit. Quod si esset balsamum sophisticatum per aliquod oleum vel unguentum, facere non posset, sed magis accenderet. Alia proba: aquam puram et frigidam in vase ante se ponunt et in aquam guttam unam cadere permittunt, et si est balsamum verum, repente fundum petit, si falsum, supernatat sicut aliae pinguedines. Alia proba: accipiunt vas cum lacte et duas vel tres guttas in hoc projiciunt et dispergunt guttas in parvissimas guttulas per superficiem lactis; et si est verum balsamum, omnes guttulae fundum petunt et in unum concurrunt, si est sophisticum, non cadunt ad fundum nec concurrunt. Alia proba: pannum candidum accipiunt et super eum guttam balsami projiciunt et si est verum, nullam maculam panno infert, si sophisticum, pannus maculam contrahit propter pinguedinem. Alia proba: lac caprinum accipiunt et guttam in eum projiciunt, statim autem lac coagulatur et gutta fundum petit, falsificatum vero hoc non facit. Item probatur aquae purae inpositum; si ipsam totam aquam albidam facit, verum balsamum est. Hoc optimum balsamum dicitur opobalsamum, ab opo, quod est caverna vel scissura, quasi per incisionem corticis destillat. Cujus balsami alia probatio est, quando gutta manu imponitur et ad solem manum penetrat, sicut practica nos docuit, et quando gutta in palato ponitur, ita calidum cerebrum facit, quod videtur succendi.

Efficacissimum est hoc balsamum ad multas infirmitates: frangit lapidem vesicae; menstrua provocat et foetum mortuum educit; est et contra iliacum dolorem stomachi; contra omnes passiones capitis; contra omnes cicatrices; contra vitium aurium; contra dolorem dentium et oculorum, nam oculo impositum, quomodo oculum invenit, ita perpetuo eum servat; contra febres; contra venenum et morsus venenatorum; corpora mortuorum integra conservat et odor ejus dulcissimus omnibus prodest, qui magis videtur coelestis quam terrestris. Et quia carissimum est hoc balsamum, raro invenitur purum (80 a). Quidam enim vendunt pro eo therebintheum oleum; quidam therebinthum ei admiscent; alii oleum nardinum admiscent therebinthino. Diversis enim modis adulteratur, nam seminis sui succo vitiatur et oleo rosae cypri, lentisci, balani, therebinthi, myrti, resina, galbano, cera et caeteris variis modis his in terris vitiatur, in coelo vero purum erit; de sanctis enim canit ecclesia: Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium et sicut odor balsami erunt ante Te. De Sapientia aeterna et de beatissima Virgine Maria canit Eccles. 38.: Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Et iterum ibidem: Sicut balsamum non mixtum odor meus.

De balsamo vero et probato aliqui de meis dominis peregrinis emerunt et principibus terrae nostrae propinaverunt, coram omnibus comprobantes aliquibus modis praedictis. Sic fuit factum coram Archiduce Austriae Sigismundo in Insprugg et coram Archiepiscopo Moguntino et coram domina … relicta Ducis Burgundiae Caroli. Et tantum de illo.

De ingressu peregrinorum in Cahirum, civitatem maximam totius mundi.

Octavo die Octobris, dum nox praecedens eum advenisset, oneravimus camelos nobis de Cahiro adductos nostros, quorum usum a Jerusalem habuimus, ascendimus et praecedentem Trutschelmannum secuti sumus, egredientes de Busiris in crepusculo serotino, ut in tenebris ingrederemur Cahirum propter insultum hominum vitandum; non enim potuissemus clara luce nisi cum multis percussionibus et vexationibus populum penetrare. Assumsimus autem nobiscum Calinum ductorem nostrum per desertum, cujus ministerium etiam impletum erat, et asinarios nostros, et nova pretia eis constituimus, uti manerent nobiscum usque in Cahirum. Egressi autem Busirim habuimus ad sinistram desertum, solis ardoribus terram adustam, sterilem et inutilem, ad dextram vero hortos, agros, pomaria, viridaria et voluptuosos paradisos perfusos Nilo foecundissimo fluvio, sine cujus beneficio tota Aegyptus arida et inhabitabilis esset, sicut in tractatu de Nilo dicetur.

Deinde in processu venimus, ubi in utraque parte viridaria et hortos habuimus, repletos aquis Nili. Stabant autem in ipsis hortis arbores praecellentes et domus magnae et munitae, depictae sicut castra, et in medio processimus, sicut in civitate inter habitationes. Nam a Busiri usque Cairum videtur esse una continua civitas, nec possum ex scripturis et historiis aliud intelligere, nisi quod Memphis, Busiris, Cahirum, Babylonia, Eliopolis et Thebis vel Theba sit una eademque civitas omnium mundi civitatibus maxima et celeberrima, ut clarius patebit in descriptione Cahiri. Processimus ergo diu per vicos, aestimantes, nos esse in civitate, sed Trutschelmannus dixit quod non. Tandem ingressi urbem (b) illam maximam, toti mundo formidabilem, cum magna festinantia processimus duabus horis continuis et hominum turmas penetravimus stantium et ambulantium in vicis in infinito numero cum luminibus, lucernis et faculis; erat enim hora laetitiae eorum, comestionis et solatii propter jejunium, quod de die servant, ut patet supra fol. 74, et currebant omnes vici pleni. Juvenes autem videntes et cognoscentes, nos esse peregrinos Christianos, cum clamoribus currebant post nos et homines concitabant contra nos spargentes pulverem; verum nostra festinatio liberavit nos a prosequentibus. Erat autem tantus clamor et hominum compressio, quod non est dicibile, tot lumina et candelae, tantum tripudium, ac si esset ibi totum mundi gaudium et hoc non in uno loco, sed in omnibus vicis. Tandem autem in Tanguardini Trutschelmanni curiam ingressi sumus et occurrit familia cum luminibus, et bestias exoneravimus cunctasque res nostras in unum cumulum jactavimus usque mane. Compositis rebus introducti fuimus in quoddam grande coenaculum, stratum, pulchrum, depictum et marmore polito vestitum, sed sine lectis, sine pannis, sine scamnis et sedimus super pavimentum, reclinantes nos ad parietes, et dormitare coepimus, sed quietem capere non potuimus propter tripudiantes in curia. Venit autem Tanguardinus, dicens: oportere nos sic manere usque ad diem et tunc vellet provisionem nobis facere de habitaculis. Dum autem dies illucesceret, cessaverunt ab inquietudine et factum fuit silentium magnum in domo, nos vero more nostro surreximus et laeti de adventu diei fuimus; erat autem mane et sol ortus fuerat, nec vidimus nec audivimus hominem in toto palatio. Interea cunctis paganis adhuc soporatis, venit secrete ad nos unus gemmarius et aurifaber de Mechilinia, Christianus catholicus, teutonicus, nomine Franciscus,[TR12] qui viderat in nocte ingressum nostrum in sua patega, quia residet ibi negotians; hic adjuravit primo nos, ut hoc, quod nobis dicere vellet, celatum habere vellemus, ne ad aures Tanguardini deveniret, dicens: ecce domini peregrini, in domo dolosi hominis et spoliatoris estis, nec, ultra hunc diem si manseritis, non exibitis nisi excoriati et spoliati, non manifeste, sed fraudulenter et dolose; suadeo vobis omnibus modis, ut non maneatis in hac domo, ego providebo vobis, inquit, de securo et bono hospitio, et addidit, nobis recitans statum Tanguardini hospitis nostri satis terribilem, dicens: homo iste natus Judaeus est de Sicilia et Rabbi in Judaismo factus, derelicto autem Judaeorum errore ad ecclesiam Christi convolavit et scholas frequentans doctus in latina lingua factus est, fuit et in theologia instructus, ad clericatum pervenit, in quo per tempus officio functus aufugit et ad Sarracenos se contulit et abnegata fide Christi Machometo juramentum praestitit et ad curiam Soldani receptus factus est dives et potens Mamalucus et emit a Soldano omnes Judaeos et Christianos in terras suas venientes, quos excoriat astutiis et calliditatibus et mirabilibus adinventionibus (81 a). Recipit enim pecuniam per fas et nefas et scit mira suavitate affectum peregrinorum sibi attrahere, ut possit ex consequenti eorum bursas evacuare et de sic male acquisitis pecuniis ditatus est homo et emit curiam istam et emit pulchras uxores et emit officia aliqua reipublicae et in malum suum factus est fortunatus. His auditis rogavimus Franciscum, ut aliud hospitium pro nobis disponeret et reveniret. Sic ergo a nobis recessit. Interea Tanguardinus[TR13] surrexit et per circuitum domus suae discurrit cum servis et ancillis, cameras et habitacula pro nobis parans. Advocavimus ergo virum et diximus ei latina lingua:[TR14] ecce, domine Trutschelmanne, timemus vobis esse gravamen, ideo nolumus, quod domus vestra per nos occupetur, ne aliis impedimentum praestemus, liceat ergo nobis, quaesumus, quaerere Francos Christianos, cum quibus manere possumus sine alicujus praejudicio. Hoc cum audisset vir ille astutus, immutatus est facie et cum magna furia licentiavit nos dicens: vos, inquit, estis mei et omnis salus vestra in mea manu est et, si vellem, possem vos vi retinere et in compedes ponere, sed quia non placet manere mecum, ite ad locum placentem, verum tamen, si aliqua molestia vobis illata fuerit et aliquid passi fueritis, sicut pro certo fiet, non mihi conqueramini, nec me invocetis, quia tutor vester in alia aede non ero, nec possum vos defendere nisi in mea domo, quae est quasi asylum Christianorum et Judaeorum. Insuper in alia domo captivi stabitis, nec apparere audebitis extra, nisi per me ducti in publicum fueritis, quod ego non faciam, stabitis ergo conclusi et nihilo minus solvetis mihi solvenda, quia mei estis. In illa locutione fuit factus tranquillus et addidit: quid quaeso displicuit in hac domo vobis? Ecce, ampla, spatiosa et decora est, et similem inter vestros Christianos non reperietis.[TR15] Habitationes meae habitationes vestrae; servi mei servi vestri. Si placet, manete securi in hac domo, si non, exite et de securitate vobis providete. Haec ut audivimus, intelleximus nos irretitos et captos et necessitatos ad manendum cum eo; submisimus ergo nos ei et commendavimus nos ipsos sibi et manere promisimus. Dedit ergo nobis tria habitacula, cuilibet societati unum, et loca ad coquendum ostendit et Mamalucum nobis junxit unum, qui conduceret procuratores nostros ad loca, ubi emuntur necessaria, et dedit nobis licentiam undique ambulandi[TR16] per domum, sed prohibuit nos exire domum sine comitiva famuli alicujus de domo. Exivit ergo procurator noster et necessaria emit optata in bono foro, demtis lignis, quae carissima ibi sunt, emimus enim pro uno ducato ligna, quae quis in Ulma, ubi tamen etiam sunt cara, emeret pro uno plaphardo, vinum autem nullum nec apud Christianos invenire poteramus et vinum in Jerusalem totum erat consumtum et incepimus aquam paradisi bibere de Nilo, sed nullus dubitet, quin melius (b) vinum Rheni quam aqua paradisi sapuisset nobis. Emimus illo die multa et omnia ad libram mensurantur ibi, panes, pisces, carnes, sed et ligna pondere librae comparantur. Emimus enim plus quam pro ducato ligna, non tanta, quanta Ulmae habere possem pro uno bohemico grosso; nam ab antiquo fuit terra Aegypti lignis carens, quod poetae referunt accidisse temporibus Vulcani regis, qui dicitur ignem invenisse. Cum enim arbor ictu fulminis in montibus incensa propinqua omnia inflagravit ligna, sicque ignis discurrens omnia succendit et ita Aegyptus privata dicitur lignis. Illum ergo diem deduximus laborando in compositione habitaculorum nostrorum et notitiam familiae accepimus et domum lustravimus, demtis habitaculis uxorum Tanguardini. Sic autem locati fuimus, quod domini peregrini primae societatis ad unum ignem coquebant et domini mediae societatis et tertiae societatis simul communem coquinam habebant et quaelibet societas singulariter pro se provisionem faciebat. Noctem inquietam habuimus propter strepitum et insanas vigilias paganorum propter jejunium suum diurnum, nec solum illam noctem, sed singulas noctes illius mensis inquietas et quasi insomnes duximus.

Nona die, quae est Dionysii et sociorum ejus martyrum cum mane illuxisset et cuncta familia domus dormiret, nos surreximus et in habitationem dominorum secundae societatis ascendimus, quia in alto erat, ibique in eorum camera altare ereximus et missas cottidie celebravimus ibi. In die autem illa, cum disponeremus altare, invenimus nos defectum panis sacrificii, quem de Jerusalem nobiscum tuleramus, habere, nec amplius erat hostia in scrinio et accersito ad nos Tanguardino quaesivimus, an aliqui sacerdotes latini essent in urbe, et comperto, quod sic, diximus sibi defectum nostrum et statim directo nuntio ad quendam sacerdotem latinum de Venetiis panes sacrificii apud eum invenimus; nam sacerdos ille noviter venerat de Alexandria cum domino consule Alexandrino, magno Venetiano, cui missas celebrabat. Alias enim nullus latinus sacerdos, nec aliqua ecclesia latina, heu, in tanta urbe est, et si ille casu non affuisset, omnibus his diebus sine missae officio mansissemus. Igitur omnibus dispositis ad celebrandum requisitis cum convenissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos et Satan, Job. 1. Nam officio inchoato et peregrinis devotius inclinatis, ecce, advenit Satan; uxores enim Tanguardini, meretricio cultu ornatae more dominarum nobilium, cum mirabili alto capitis ornamento, auro et gemmis circumdatae, ad nos intravere, volentes interesse officio nostro, locantes se in partem ad manendum. Nos vero territi trepidavimus et submurmuravimus, nescientes, quid esset faciendum. Sed et sacerdos in altari stans substitit et eis praesentibus legere cessavit, non fuimus autem ausi eas ejicere, timentes indignationem domini. Caetera etiam familia promiscui sexus cum eis adscenderat et ante ostium camerae stabat. Cumque sic suspensi staremus, et dominae nos trepidantes propter se conspicerent, incepit principalior uxor patroni domus, mulier grandis et virilis ac eloquens, loqui lingua italica, dicens: cur, inquit, domini mei trepidatis ad ingressum nostrum? Sumus et nos Christianae mulieres, (82 a) indignae et criminosae, fatemur, Christi famulae, sacro baptismate renatae el fide catholica insignitae, quam numquam abnegavimus, nec abnegaturae sumus, et subjunxit: ego, inquit, sum italica mulier Christiana et de Christianis parentibus nata. Consodalis autem mea est foemina graeca, de Christianis graecis progenita, sumusque invitae contorales viri Christum abnegantis; caeterae puellae sunt nostrae pedissequae emtitiae; servi isti sunt nostri eunuchi; officio ergo vestro adesse volumus et Deum nostrum sub sacramento una vobiscum videre et adorare cupimus, utinam manducare et communicare liceret! His dictis officium incoeptum perfecimus, cunctis astantibus, inter quos erant Mamaluci et Sarraceni. Officio finito et alienis egressis deliberavimus amplius occulte officiare propter infidelium aspectum vitandum. Nobis autem congregatis in loco venit Tanguardinus, domus patronus, et omnes nos secum duxit in suam habitationem, ut eam videremus. Primo ergo in unam cameram venimus, quae plena erat ornamentis equorum et mulorum. Ibi pendebant sellae plures, obductae laminis argenteis, deauratis, cum scansilibus et strepis argenteis et antelae et postelae et subtelae, ac frena et capistra cum capulis cum argenteis bullis ornata erant, sicut straphia nobilium dominorum.

Ab hac camera intravimus aliam cameram, in qua stabat cavea magna et in ea saeva bestia, in quantitate vulpis, colore tamen lupo similior et breviora habens crura et faciem quasi cattus et dicitur bestia illa Saweta, fuitque foemella. Hanc bestiam ostendit nobis vir, dicens, quod de ea haberet omni septima ducatum, quia gereret quandam pretiosam materiam, quam singulis hebdomadibus ei detraheret, et mox alia succresceret. Rogavimus ergo virum, ut illam practicam nobis ostenderet. Accepit ergo bacellum, cum quo bestiam pupugit et vexavit, eamque currere et fremere fecit in cavea, diligentius observans, ut currentis caudam in cursu per caveam dependentem apprehenderet. Qua comprehensa traxit bestiam cum cauda ad parietem caveae et jussit, ut servi sui bestiam fortiter tenerent cum elevata cauda et cum posterioribus pedibus, quos etiam extra caveam extractos tenebant ita, quod turpitudo posteriorum totaliter apparebat. Habebat autem juxta vulvam naturalem aliam scissuram, quasi esset secunda vulva, per quam tamen nihil recipit nec egerit, nisi ut dicetur. Dum ergo sic bestia teneretur, sibilabat et stridebat ac spumabat prae iracundia, ea autem furente protulit Tangwardinus cochlear parvum argenteum et intrusit eum secundae vulvae bestiae, ex cujus sensu movit bestia vulvam et interiorem carnem emisit extra, in qua materia turpis, coloris cinericei, dependebat. Hanc materiam rasit Tangwardinus cum cochleari de carne, et cochlear plenum protulit et bestiam dimisit. Praebuit autem nobis ad odorandum hanc turpem materiam et erat suavissimi odoris, quasi muscum, pretiosior tamen musco fuit, quia non venditur, nisi aequali pondere aurum remetiatur. Plures ducatos recepit a peregrinis militibus pro illa materia, quae erat sicut pulmentum de avena bene spissum. Interrogavimus ergo virum de masculo (b) illius speciei, an etiam esset ferax talis materiae, qui dixit, quod per oppositum ab eo extraheretur materia consimilis, sed tanti foetoris abominabilis, ac si esset recens swibulum. Hanc foetidam materiam emunt truffatores et liniunt vestimenta eorum, quos deludere volunt, et ubicumque tales transeunt, stant, aut sedent secum existentes, circumspiciunt, nares obstruunt, putantes esse ibi recens stercus humanum in caligis et vestimentis eorum, quorum vestes modicum tactae de illa materia. Sic etiam inimici dominarum volentium ad nuptias vel choreas ire, ut ibi confundantur, occulte accedunt et in quantitate unius pisi eis apponunt, a quibus propter foetorem omnes fugiunt. Ideo masculi illorum animalium non sunt alicujus pretii, sed foemellae sunt pretiosissimae.

Inde eduxit nos in thalamum suum, qui erat camera pulcherrima, marmore vestita et tapetiis pretiosis obtecta tam pavimentum quam parietes, et ne illa calceamentis nostris foedaremus, ea ante ingressum camerae solvimus et nudis pedibus, ut moris est omnium Orientalium, ingressi sumus. Erat autem thalamus ille in una singulari turre palatii, plumbo camerato opere tecto, culmen habens mediam vel cornutam lunam, sicut muscheae omnes habent et erat turris rotunda, vitreis fenestris per gyrum ornata, per quas lumen in ipsum thalamum spargebatur. Sedebant autem duae uxores ejus cum puellis suis in eo et operabantur acu muliebria; ambae autem foeminae erant juvenes pulchrae et Christianae, ut fol. 81 dixi. Accepimus autem a quodam nobis referente, quod illam, quae fuit principalior uxor et senior, accepit vel eripuit de lupanari in Alexandria, in quo prostituta tenebatur. Alteram autem juniorem puellam emerat in Graecia et adolescentulam factam duxit uxorem. Non autem curant Sarraceni aut Mamaluci, quod eorum uxores sunt Christianae de hoc vel de illo ritu. Porro nobis in thalamo stantibus et ornatum aspicientibus dixi ego latine ad dominum domus: ecce, hic est paradisus vester, quid quaeso habebitis in alia vita? Antequam autem responderet, extulit vocem senior uxor, ad loquendum satis promta, quia verba mea intellexerat, dicens: imo, inquit, et hic et in futuro paradiso fruemur. Cui cum dicerem, hoc impossibile fore, illa in contrarium reclamabat. Ego vero suis multiplicibus verbis respondere dedignabar. Juxta hanc cameram erant aliae camerae pulchrae, ad quas intravimus et vidimus.

Post hoc descendimus in curiam. Per ejus circuitum multae erant cellulae et cavernae, una autem bene clausa seris ferreis et repagulis nobis aperuit et introduxit, in qua sedit unus Christianus catenatus compedibus. Ad introitum autem nostrum surrexit et ad pedes nostros cecidit, petens, ut opera misericordiae in eum faceremus, quatenus de istis catenis liberari posset, duobus enim fere annis sic in captivitate deguerat pro eo, quod in Alexandria emerat duos pueros a quodam paupere Sarraceno, cujus erant, eosque in Cretam, unde oriundus fuerat, detulit et baptizari fecit. Vetat autem lex Machometi, quod Christiani non debent emere Sarracenos, nec Sarraceni debent subdi quovis modo Christianis. Cum autem (83 a) redisset[TR17] in Alexandriam, venit ad eum quidam Mamalucus, qui emtioni interfuerat, dicens ei: ecce, Christiane, contra legem Sarracenorum emisti duos Sarracenos me vidente et eos abduxisti in locum tuum, nisi ergo me aliquo munere placaveris, domino Soldano accusaberis et hinc absque castigatione non evades. Has minas mercator ille parvi pendit et malis verbis Mamalucum a se repulit, qui statim abiens praefecto Alexandriae eum accusavit, qui eum statim missis servis captivavit et vinctum Cahirum transmisit judicandum. Traditus autem fuit Tangwardino, ut custodiret illum et sententia in eum lata talis fuit, ut e tribus unum eligeret, vel daret quingentos ducatos, vel Christi fidem abnegando circumcisionem acciperet, vel morti alicui se submitteret. Dixit ergo nobis, primum sibi esse impossibile propter tenuitatem suae substantiae; secundum intolerabile; tertium horribile. Impetravimus autem ei libertatem a Tanguardino, ut catenatus incedere posset in curia et aliqui milites pecuniam sibi participaverunt, qua se redemit. Hunc postea liberum in Alexandria deambulantem vidimus. Deinde in alium carcerem venimus, in quo sedebat quidam moestissimus juvenis, per omnia modo sarracenico vestitus, qui fidem quidem Christi abnegaverat et circumcisionem acceperat, sed ad poenitentiam conversus ad Tanguardinum confugit et apud eum absconditus mansit inclusus, quousque sine nota pateret sibi descensus in Alexandriam, a qua in Cataloniam, unde fuerat, remeare posset per mare. Quendam alium juvenem invenimus, de Genua, qui Mamalucus factus fuerat et cum Tanguardino de reditu tractatum habuit. Hic cum vidisset nos, prorupit in lachrimas prae laetitia, videns signatos nos esse cruce, et accurrens in amplexus nostros cecidit et cruces vestimentorum nostrorum deosculabatur et magnis gemitibus ad partes fidelium adspirabat, optime autem latinum loqui novit, cum quo saepe posthac collocutionem habui et multa ab eo didici de vita Sarracenorum, Mamalucorum et sub lege Machometi degentium, de quibus enormia et inhumana, quae non licet homini loqui, audivi.

Post hoc egressi sumus in curiam et ibi vidimus unum saevissimum leopardum, catena alligatum, ad quem suus magister solus accedere ausus fuit, cum baculo tamen, cum minis et clamoribus. Est enim leopardus bestia saevissima, de leonis et pardi adulterio nata, colorem habens varium ut pardus et caput, cauda vero et pedibus leoni assimilatur; est alias praeceps, sitiens sanguinem et bestia fera, quae quidem aliquando domesticatur, sed numquam ad plenum, ut suae crudelitatis obliviscatur. Domesticatur autem ad venationem. Itaque cum ad praedam in venatione ducitur et relaxatur, tunc saltando, non currendo, praedam insequitur, quam si quarto vel quinto saltu capere nequiverit, ferociter iratus subsistit et nisi statim venator furenti bestiam aliquam obtulerit, cujus sanguine placetur, mox in ipsum venatorem vel in quoslibet obvios irruit, nec potest placari nisi sanguine. Ideo venatores semper secum ducunt agnum, quem in hoc casu irato lacerandum tradunt, ut placetur. Ungues habet acutissimos, venenosos, similiter et dentes diabolicos habet et non tantum periculum est in laesione et vulneratione, quantum est in intoxicatione (b) veneni ejus, habet enim dentes venenatos et hoc, quod mordet, praeter vulnus intoxicat. Hae bestiae capiuntur juxta Cahirum et Alexandriam et datur unus juvenis pro uno ducato. Capiuntur autem cum humanis stercoribus; habet enim quasdam naturales infirmitates, quibus dum se gravatum sentit, stercus humanum quaerit, comedit et convalescit. Suspendunt ergo venatores vas cum stercoribus in altam arborem, quam dum bestia ascendit, illico a venatoribus capitur. Recitatur in Chronica martyr. sub Heinrico tertio. Dum leopardus hominem vulnerat, tunc infinita multitudo murium accurrit, et super ipsum mingunt, donec moriatur, nec potest protegi a muribus. Dolosus est leopardus, ita, ut etiam leonem dolo vincat: fodit enim sibi specum in terram cum duobus foraminibus, ita quod per unum foramen intrat et per alterum exit, et ista foramina lata et patentia facit, in medio autem ipsum specum strictum facit. Dum autem leo ipsum insequitur, currit in specum, quem leo sequitur, etiam intromittit se et, dum in medium venerit, per strictum ire non potest, sed captus tenetur et leopardus, qui prius per foramen evasit, reingreditur per aliud, sequens leonem in stricto laborantem et ipsum a tergo laniat, mordet, lacerat et occidit.

Deinde duxit nos in atriolum septum, in quo vidimus tres struthiones grandes, quos capiunt in deserto, quorum saepe vestigia vidimus in eremo. Est autem struthio avis paene bestialis, grande habens corpus, paene ad magnitudinem asini, ut dicit Vincent. in Speculo Natur. Ita magnos tamen nos non vidimus, sed ut oves. Habet pennas, sed numquam eis utitur ad volandum, alas habet tenues et plumas sicut lanam, in eundo alas erigit, adeoque in terra currit, ut equos celeritate praecedat, quos etiam prosequitur et fugat, nec eos videre potest propter naturalem inimicitiam. Habet ungulas bisulcas, ad comprehendendos lapides, quos emittit in fuga contra insequentes. Calidissimae naturae est, ita, ut ferrum comedat et digerat, calvescit etiam ita, ut totaliter nudus fiat, sed habet pellem durissimam contra frigus. Dum venit tempus, ut ova pariat, ad stellas plejades oculos levat, nec ovat, nisi ipsos videat, ova autem in sabulo abscondit et eorum obliviscitur in arena, solis autem calore excubantur; egressis autem pulliculis cum gaudio mater eos suscipit et quos in ovo contemserat, de ovo egressos recolligit et magna cura nutrit. Et ideo dicitur Job: Induratur struthio ad filios suos, quasi non sint sui. Et Threnor. IV.: Fiunt populi mei crudeles, quasi struthio in deserto; nam in desertis locis sunt, ut patet Jesaiae 13. et 34.

De[TR18] hoc in aliam habitationem nos induxit et ibi in caveis pendentibus erant pulcherrimi psittaci, mira humanitate se nobis ostendentes, nam communes sunt in illis regionibus illae aves, quia de littoribus indici maris, in quibus gignuntur, ducuntur in Aegyptum. Est autem psittacus avis nobilis, quam veterum error tradit fuisse hominem. Erat enim temporibus Moysi in Thessalia vir Psittacus, prudentissimus, Deucalionis et Pyrrhae filius; hic ad Aethiopes abiit, ubi in maxima veneratione habitus, cum in longissimum evasisset, oravit, ut rebus subtraheretur humanis, cujus precibus dii faciles eum in avem sui nominis mutaverunt et inde omnes psittaci sunt geniti, nec alibi in mundo reperiuntur, nisi in locis, ubi Psittacus regnavit. Haec avis est viridis coloris tota, torque tamen puniceo collum habet ornatum, (84 a) grandem habet linguam et latam, unde articulata verba exprimit, ita, ut si eam non videris hominem locutum putes, loquitur autem muliebriter. Ex natura autem imperatores salutat, dicens: Chere, ave. Sed caetera verba dicit instructione, unde quidam sub persona psittaci dicit:

Psittacus a vobis aliorum nomina disco;

Hoc per me didici dicere: Caesar ave.

Rostri ejus tanta est duritia, ut cum e sublimi praecipitatur in saxum, nisu se oris excipiat. Caput vero habet tam validum, quod non sentit, nisi virga ferrea percutiatur, unde, quando instruitur ad loquendum, virga ferrea caput ejus caeditur. Avis luxuriosa est et vino inebriatur, quod libenter bibit et se ipsam pede cibat, sicut homo manu; aquas omnes sustinet, sed pluvia perfusa moritur. Est mirae calliditatis ad excitandum hominum risum. Domesticos sibi deosculatur, nonnumquam tamen osculum simulando morsum rostro tribuit; hoc enim mihi in navi super mare contigit, in qua juxta me pendebat psittacus, mihi factus familiarissimus, qui etiam aliqua teutonica verba a me didicit, quadam vice gestibus petivit osculum a me, dum autem sibi vultum praeberem, arripuit rostro suo unco nasum meum et graviter me vulneravit. Eadem bestia didicerat a me quaedam verba alemannica; consuevi enim ei dicere: Bübli, kum her zu mir.[TR19] Sic et avis me accedente dicere solita erat: kum her zu mir.[TR20] Propter quam causam fuit mihi factus Italicus inimicus, quod corrupissem sibi avem et removit eam a me. Insuper admoto sibi speculo propria forma deluditur et nunc gaudenti nunc dolenti similis efficitur. In aspectu virginis plurimum delectatur, propter humanitatem earum efficiuntur valde cari dominis suis. Vidi unum psittacum, qui scivit nominatim vocare omnes de familia domini et ipsum dominum vocare solebat mane, ut surgeret ad missam. Hanc avem idem non vendidisset pro C ducatis. Alium psittacum album vidi et majorem caeteris, quem pretio valde magno aestimabant. Dicunt quidam, quod psittaci sint aves paradisi et dum pulli de nidis in Nilum cadunt, extra paradisum fluunt et capiuntur ab Aethiopibus in flumine. Sed hoc est puerile. Diodorus historiagraphus dicit Libro III., quod psittaci diversorum colorum in Arabia felici generentur, quae est supra Aegyptum. Dicuntur autem psittaci vulgariter papagogi, item aves regales et nobiles.

De psittacis in aliam habitationem ingressi sumus, in qua erant stabula equorum domini Tanguardini, et ibi vidimus pulcherrimos equos, alipes, dextrarios, palefredos et gradarios. Abundat enim Aegyptus equis optimis, plus quam aliqua alia regio mundi, unde inter ea, quae de gloria Salomonis scribuntur, fit mentio de equis Aegypti, 3. Reg. X. et 2. Paral. I., ubi dicitur: et educebantur equi Salomonis de Aegypto et de insula Choa et egrediebatur quadriga de Aegypto sexcentis siclis argenti et equi centum quinquaginta. Et Ezech. XVII. improperatur regi Jerusalem a Deo, eo, quod misit ad Aegyptum pro equis. Et Esaiae 31. clamat propheta contra populum ex ore Domini, ne in Aegyptum pro equitatura descendant, dicens, vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium in equis sperantes et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt, et super equitibus, quia praevalidi sunt nimis. Aegyptus homo et non Deus est et equi eorum caro et non spiritus. Tanto enim impetu currunt, quod videntur volare quasi spiritus, non solum in plano, sed de praecipitiis clivorum currunt, et in scopulis et rupibus et locis (b) asperrimis sine laesione et casu, ac si essent equi alati Persei, vel equi Boreae, quos genuit ex equabus Dardani. Vidimus alia vice in ista urbe quingentos equos in uno stabulo, ut patebit.

Monstra bestiarum.

Facto prandio dum deambulaverimus in curia, ecce, quatuor Mauri venerunt, ducentes secum ingentem bestiam de curia domini Soldani, quam nominant Seraph, quam exhibebant nobis videndam. Haee bestia Seraph est multo major camelo et procerior et quadrupes est, ita tamen, quod anteriores pedes sunt longiores posterioribus, in tantum, quod super dorsum bestiae nec homines sedere, nec onera manere possunt propter declivitatem dorsi. Longum habet collum ut camelus et caput parvum ad modum equi cum acutis cornibus caprinis, caudam habet quasi canis, non ita pilosam, et ungulam dividit ut bos, colorem habet rubeum cum albis maculis, ac si essent stellae. Est autem pulchra et mansueta bestia, magis ad videndum delectabilis, quam ad aliquem usum humanum habilis propter crura disproportionata. Quamvis enim longum habeat collum, tamen ore suo terram contingere non potest propter longitudinem crurum. Ideo omnem suum cibum de alto sumit, de terra colligere nihil potest, sed de arboribus capit folia et a clivis et praecipitiis et petris sumit gramina, dum ipsum stat inferius; in parte anteriori per crura est in tantum elevata, quod homo potest sub ventre ejus sine inclinatione transire.[TR21] Si staret haec bestia in foro Ulmensi ante domum Zecharum dominorum civium et se erigeret, cibum capere posset de fenestra stufae. Dum concipit foetum, non crescit in ventre, nec intumescit sicut alia praegnantia animalia, sed per genitale incipit dependere et extra crescere, in tantum, quod foetus dependens lambit de terra suum nutrimentum et comedit gramina; mater autem contra naturam paene omnium bestiarum maxime odit pullum, sed ei nocere non potest, multos enim cruciatus sustinet interim, quod eum portat. Dum autem tempus pariendi advenerit, subito in terram cadit, sicut malum de arbore, dum maturitatem debitam adeptum fuerit, quam cito autem ceciderit, repente fugit, quia mater, ut sentit se liberatam, convertit se, quaerens ipsum extinguere. Hanc bestiam cum amiratione vidimus et ejus ductoribus curtosias dedimus, propterea enim nobis illam adduxerant, ut denarios acciperent. Illis abeuntibus venerunt duo juvenes Aegyptii, ducentes secum leonem magnum, pinguem et ferocem, ad catenam, qui erat domesticatus, in nostro autem conspectu luserunt cum leone, ita tamen, quod semper uno luctante cum eo, alter adstabat cum fuste et quando leo incipiebat severius agere percutiebat cum fuste et nisi ille sic adstitisset, leo colluctantem in joco discerpsisset, nimia enim fortitudine pollet et jocando strangulat. Ideo Samson dixit: quid fortius leone? Judic. XIV. Horribilis fuit mihi aspectus illius ludi, quia in momento instabat hominis exstinctio; non recepissem[TR22] Cahirum, quod ad bestiam accessissem, (83 a) silere volo de colluctatione et congressione. Si autem congressio leonis domesticati est ita periculosa, quid est de leone fero? Samson aggressus leonem silvestrem ipsum dilaceravit, quod tamen facere non ausus fuisset, nisi spiritus sanctus prius in eum irruisset, ut habetur Judic. XIV. Sic David cum leonibus lusit, quasi cum agnis, Sirac. 41., adjutus tamen et protectus a Domino, ut habetur I. Reg. 17. Sic Benajas, vir fortissimus magnorum operum, percussit duos leones Moab, et unum in cisterna 2. Reg. 23. Sic Daniel inter leones mansit vivus, Dan. 14. Et Lysimachus philosophus ab Alexandro M. leoni objectus manu se defendit a bestia. Et sanctus Ignatius leonibus a Domitiano traditus ipse bestias provocabat, quae eum quidem suffocaverunt, sed carnes ejus nullatenus[TR23] laeserunt. Et Gottfridus, primus rex Latinorum in Jerusalem, leonem strangulavit. Et inter strenuissima opera Herculis gigantis commendatur interfectio leonis. Erat enim in quadam regione leo, omnibus terribilis, quem aggressus Hercules ipsum interfecit, et eo excoriato pelle ejus (pro) pallio usus est semper, et omnibus ut leo in hac veste formidabilis fuit. In amorem vero cujusdam foeminae Jolae dictae incidit, quae ei suasit, quod pellem leonis deposuit, purpuram et annulos induit, sertis se ornavit et unguentis inungi se permisit, et ita effoeminatus est factus, quod inter pedissequas amatae suae sedit et muliebria fecit opera et omne robur amisit, qui tamen inaudita gesserat ante. Egressis igitur illis cum leone advenit quidam, ducens secum cum catena ursum, et super ursum sedit una simia canina, quam nos nominamus Coppin in vulgari. Haec simia cum fistula fistulabat et ursum ad saltandum et chorizandum stimulabat et postea de urso saltabat et cum eo per curiam chorizabat, fistulante magistro, et plures alias fatuitates faciebat, quibus risus excitabatur, ac si ex ratione ageret. In fine, joco terminato, circuivit bestia erecta, sicut homo, et ad quemlibet de circumstantibus transivit, extendens manum, postulans denarios, et acceptos ori imposuit, et collectis denariis ad magistrum suum eos detulit. Nunquam vidi bestiam ita rationabiliter agentem. Plura alia vidimus hac die, quae procurante Tanguardino fuerunt nobis adducta.

Decima die, dicta missa, venit ad nos noster Calinus, ductor de Jerusalem, et recepit licentiam recedendi a nobis et remeandi in terram sanctam; venerant enim quidam Sarraceni de Africa, volentes ascendere Jerusalem in templum, quos conducere volebat. Licentiavimus ergo virum, et non sine dolore et moerore eum a nobis misimus. Quamvis enim esset ethnicus et gentilis, obstinatus Sarracenus, fuit tamen probus et fidelissimus Christianis et sibi commissis peregrinis. De hoc viro saepissime facta est mentio per totam peregrinationem. Vide de eo P. 1. fol. 222 A. Diligentem enim curam de nobis habuit semper, usque in horam sui recessus. Valde autem rogavimus eum, ut dignaretur, nobiscum descendere in Alexandriam, et munera sibi promisimus, sed non profecimus. Pudet me dicere, quod in ejus recessu propter tristitiam aliqui peregrini lachrimati sunt, quia erat nobis sicut pater, et in ejus recessu quasi orbati patre mansimus. Post hoc advocavimus Mamalucum, famulum domus, (b) quaerentes, an aliquis barbitonsor Christianus esset in urbe, et non potuit nobis dicere. Venit autem Franciscus aurifaber, de quo supra facta est mentio, et duxit nos per longum vicum in curiam, in qua hospitabatur dominus consul Alexandrinus Venetus, qui habebat barbitonsorem; in ejus habitaculum ingressi sumus, et capita lavimus, et comam ac barbam mundavimus et composuimus: nam a Gazara usque huc non ascendit novacula caput nostrum, et corona capitis mei fuit paene pilis obtecta, quam ibi renovavi; barbas tamen semper servavimus.

Porro dominus consul prospiciens per fenestram de sublimi deorsum cum nos vidisset et peregrinos catholicos et latinos cognovisset, mandavit per servum, ut ascenderemus ad eum. Ingressi ergo ejus triclinium et cum multa veneratione ab eo suscepti sumus ad osculum more Italorum. Induxit deinde nos in capellam suam et calicem aureum ostendit, librum et alia paramenta missae, offerens capellam suam et omnia in usum nostrum, dum placeret, et se ipsum obsecuturum. Interrogavit etiam nos de itinere nostro et libenter audivit nos. Interrogavimus et nos eum de navibus Alexandrinis, an cito recessurae essent? Et intelleximus ab eo, quod in eisdem navibus in Italiam navigare intenderet, de quo laetati sumus, quia maxime timuimus, quod eas negligeremus, ut patet supra fol. 56. b. Interrogavimus deinde virum, an semper in illa urbe degeret, et respondit, quod non, sed vestri, inquit, Teutonici mercatores fecerunt me nunc de Alexandria in Cairum ad Soldanum ascendere, nam ipsi veniunt Venetias et species aromaticas recipere a nobis nolunt, nisi purgatas et electas et exquisitas, et quidquid eis non placet rejiciunt, nos vero in Alexandria cogimur recipere naves plenas a Sarracenis, sine purgatione et sine electione, nec sinunt nos aliquid rejicere, sed sicut de India veniunt, sic oportet accipere, nec permittunt, ut videamus prius, quam emamus. Sum ergo hic, ut querimonias proponam regi Soldano, tam contra Orientales, quam contra Occidentales. Contra Orientales quidem, quia dant nobis species inutiles nec volunt, ut eas probemus; et contra Occidentales, quia nolunt a nobis recipere nisi species probatas et electas. De his diu cum viro contulimus, erat enim vir amicabilis et valde veneranda canitie ornatus, longam habuit barbam et frontem calvitie depilatam, quae calvities eum plurimum honestabat et decorabat. Et ego non dubito, si Caesaris primi calvities sic eum decorasset, non tantum apud senatores laborasset pro obtinenda perpetua laurea ad contegendam calvitiem. Si lectori placet legere de Calvis, quorum fautor ego sum, videat P. 1. fol. 203. B. Fuit etiam vir personatus et eloquens, longa tunica de rubeo Damasco indutus, et mulus ejus, in quo per civitatem ibat, phalera serica tectus erat. Hunc virum vidi XLII die post hoc scindi per medium et exenterari sicut piscem et omnia interiora ejus projici, ut patebit fol. 175 a. Commendavimus ergo nos ei, et ad domum nostram reversi sumus.

Post prandium ducti sumus in curiam filii regis Siciliae, qui curialis est domini regis Soldani (86 a) illo tempore, et cum aliis Mamalucis comparet horis statutis ante Soldanum, non tamen abnegaverat fidem, nec Mamalucorum portat vestem, sed manifestus Catholicus fuit cum omnibus servis suis; hunc pater suus, rex Neapolitanus, misit ad serviendum regi Soldano, pro quadam gloria saeculari. In illa curia vidimus mirabiles bestias et simias raras et nobis ignota animalia de genere, ut puto, satyrorum, faunorum et epyganorum. Et his visis regressi sumus in curiam nostram. Post coenam nostram ascendimus cum Tangwardino in altanam domus suae, ut videremus festum Sarracenorum, et primum stupendum, quod vidimus, fuit multitudo lampadum ardentium in turribus, de quibus tota urbs ignea videbatur, et multitudo sacerdotum in turribus clamantium, et multitudo populorum in domibus et in vicis tumultuantium, et hoc per totam noctem illius jejunii eorum, et multitudo moschearum et ecclesiarum gentilium, quarum numerus inferius patebit, quae omnia vidimus in altitudine domus stantes.

Mamaluci multi.

Undecima die venerunt in curiam nostram Mamaluci, abnegati Christiani, de diversis linguis, quaerentes inter peregrinos compatriotas, inter quos erant multi Siculi, et de Arragonia, et de Catalonia. Venit inter eos tantum unus Teutonicus de Basilea, cujus consanguineos novi, sed et eum prius Basileae videram. Cum eo habui longam collocutionem de multis, et promisit, quod redire ad ecclesiam Christi vellet, quia male sensit de secta Machometi, sicut paene omnes Mamaluci male loquuntur de secta Machometi et redire se dicunt, ut patebit. De nulla autem gente Christiana tot Mamaluci erant in curia Soldani sicut de Ungaris, de quibus multi potentes et notabiles venerunt ad dominum Johannem socium nostrum de Septem Castris, quos novit et cognitus fuit ab eis. Causa autem, quare tot de Ungaria sunt abnegati Christiani, haec est: quia Turcus Magnus Ungaros multos in bello capit, et quos non libenter occidit, mittit Soldano, quia secum Constantinopoli non manerent, sed nacta opportunitate redeundi in patriam remearent et fugerent, quod non possunt facere bene missi in Aegyptum. Inter Ungaros illos fuit unus potens et magnus in curia Soldani, vir longus, personatus, et sine dubio probus, quem dum Turcus capere vellet cum aliis quos ceperat, contra totum exercitum Turcorum se opposuit et hinc inde interficiens multos stravit, tandem autem captus pro monstro et gigante fuit Turco praesentatus. Turcus autem hortabatur eum negare Christi fidem et sumere circumcisionem, et multa sibi promisit, si hoc faceret; et etiam mortis minas fecit, si facere nollet. Sed dum nec promissis nec minis acquiesceret, misit eum Soldano. Soldanus autem multo majora promisit, sed vir constans mansit, unde privilegium sibi dedit, quod nullus de omnibus Mamalucis habet, supportavit eum de circumcisione et de abnegatione Christi, rogans, ut se saltem gereret tamquam Sarracenus in vestibus et moribus, et hoc facit, quamvis ad salutem sufficiens (b) fidei Christianae confessio non esset. Istis Ungaris Mamalucis praedicavit dominus Johannes Archidiaconus, vir utique religiosus et doctus, conversatione quoque benignus et jucundus, et multa apud eos bona operabatur suo exemplo et hortatu; nam plures eorum data fide in manibus ejus juraverunt, quod quantocius ad sanctae matris ecclesiae sinum redire et super apostasiam condignam agere poenitentiam vellent; ipse etiam matrimonia eorum more Sarracenico contracta sacramentali ritu rectificavit et infantes quosdam baptizavit. Haec autem omnia clam in domo praefati Ungari fecit, me ei coassistente. Gavisus profecto fui de fructificatione domini Johannis, in qua partem meriti non minimam spero me habiturum; per me enim in hanc peregrinationem venit, et nunquam eam aggressus fuisset, nisi ego eum animassem et juvissem. Ob gratiam ergo domini Johannis is praefatus Mamalucus humaniter se nobis exhibens ad multa nos loca per civitatem duxit, et secreta pleraque ostendit.

Duodecima[TR24] die, quae fuit XX post Trinitatis, more fidelium missam audivimus in loco nostro et post missam ad mensam accessimus. Porro intra prandia nostra venerunt in equis Mamaluci praefati de Ungaria, cum propinis[TR25] et muneribus, dominum Johannem et nos omnes honorantes; portaverunt enim nobis in apophoretis pretiosos terrae fructus, dactylos, et panes confectos speciebus, uvas et alia hujusmodi intulerunt in cameram dominorum peregrinorum tertiae societatis. Clausimus autem cameram super nos, et produximus omnia, quae habere potuimus, et reliquum vini, quod reservavimus ad casum, si aliquis de nobis infirmaretur, ut eo reficeretur, infudimus, et Mamalucis mensam posuimus: comederunt autem nobiscum cum jucunditate et biberunt vinum, contra legem Machometi et cum objurgatione et detestatione ac blasphemia Machometi. Et diem illam deduximus cum illis Mamalucis. In eorum recessu promiserunt nobis, quod in crastinum ad nos vellent venire et per urbem circumducere. Fuimus illo die occasio, quod illi Mamaluci commiserunt multa peccata contra Machometi legem; fregerunt enim jejunium suum, vinum biberunt, Machometum blasphemarunt, legem ejus deriserunt, Sarracenis detraxerunt, et Christum Dominum ac evangelium professi fuerunt. Haec in camera nostra occulte fecerunt, nec pro toto mundo hoc facere ausi fuissent audientibus aliis. Cum autem advesperasset et tempus quietis adesset, posuimus nos dormitum; vix autem oculos clausimus, inceperunt Sarraceni insanire in domo et cum clamoribus, cantibus et musicis (87 a) instrumentis discurrere per domum; sed et Trutschelmannus Tangwardinus hilarior solito factus venit cum luminibus, ducens secum ambas uxores suas ad commodum nostrum, in quo in lectulis jacuimus, et ibi coram nobis chorizabant et se in lascivis ornamentis suis nobis ostentabant, arridebant et more daemonum tentationes carnis suis precationibus nobis concitare satagebant, foeminae enim erant ita petulantes, si non timuissent Tanguardinum, non dubito, quin omnis verecundiae oblitae aliquam inhonestatem et turpitudinem exercuissent in nostris conspectibus. Sic ergo nox illa transivit.

Tertio decimo die mane venerunt Mamaluci Hungari et nos de tertia societate circumduxerunt per varia loca, de quibus in generali omnium circumductione dicam, et ad prandium in curiam nostram revenimus. Post prandium volebat generosus dominus Comes de Solms exire in civitatem ad aliquid emendum, et conduxit unum Mamalucum, qui eum duceret. Comitati sunt autem eum tres peregrini tertiae societatis, scilicet dominus Heinricus de Schomberg, miles, et dominus Petrus Velsch, et ego frater Felix. Exivimus ergo curiam, et Mamalucus conductus praecessit nos cum fuste, tamquam ductor, protector et defensor et viae factor; nam tanta multitudo hominum est undique in vicis, tantaque compressio populorum, et tam multi mercatores et emtores, quod est stupor videre et incredibile audire, nec potest aliquis ibi ire, sed continue oportet cum conatu vulgum occurrentem penetrare. Sic ergo Mamalucus praecessit, condensatum populum divisit, faciens nobis viam; interea in forum venimus, in quo venales habebantur multi homines, juvenes et pueri utriusque sexus, nigri et albi, foemellae et masculi. Stantibus autem nobis in illo foro cum nostro Mamaluco aestimabant multi, quod Mamalucus noster venales[TR26] nos haberet et quod mercator esset, unde multi accurrebant ad videndum nos, tandem venit unus in equo, homo magnus, et interrogavit Mamalucum nostrum, quanti pretii essemus nos quatuor? Ego, inquit, hos quatuor emam, et sufficiens pretium dabo, exprime, quantum tibi justum videtur. Cui respondit Mamalucus: in hoc foro nemo dabit mihi sufficiens pretium pro illis quatuor sclavis; sunt enim sine defectu, integri et sani, mittam ergo eos Alexandriam, et ibi ducentur ad transmarinas partes, ubi magni pretii erunt. Hac responsione non fuit contentus Sarracenus, et produxit de pera sua X ducatos, volens in promptu sine proba emendorum dare pro quolibet decem, ut sibi eos dimitteret. Inter haec magnus fuit concursus factus ad nos, quia, quando aliquis emit hominem, accurrunt multi, ut pretium et appretiatum videant. Cum magna jucunditate sic stetimus venales: et dum Sarracenus cerneret nos laetos et corridentes Mamaluco, consideravit nos non esse venales et abiit. Nos etiam transivimus ad locum, ubi et (b) Aethiopes venales erant: dominus enim Comes juvenem Aethiopem emere cupiebat, sed nullus ei vendere voluit, eo, quod Christianus fuit. Nullum enim hominem Christianis vendunt, sed Christianos emunt. Deinde ad alia loca transivimus, et ibi emit Comes simiam caudatam et pannos pretiosos sericos et vestes Sarracenicas et alia hujusmodi. Et ita in domum nostram reversi sumus.

Quarta decima die, quae est Calyxti papae, mane adscendit Tangwardinus[TR27] equum, et exiens curiam prohibuit nos egredi domum, et post modicum revertens adduxit secum duos Mamalucos equestres, et Sarracenos cum tot asinis, quot erant peregrini. Adscendimus ergo asinos et egressi domum per longum et populosum vicum transivimus. Ad unam autem portam ferream venimus magnam et vetustissimam, per quam intravimus alium vicum populosissimum, ita, quod non poteramus nos in asinis movere nec pertransire: Mamaluci ergo nostri praecedentes elevatis fustibus suis clamoribus et minis populum obsistentem fugabant ad faciendum nobis viam, et hoc saepe nobis contigit, nonnunquam autem tantus fuit populi tumultus et concursus in aliquo loco, quod nec clamor nec minae Mamalucorum advertebantur, et tunc cum fustibus incipiebant caedere et percutere in vulgus, et via fiebat populo ab ictibus declinante et ab equorum impetu; cum equis enim suis irruebant in populum, et elevatis fustibus, minus curantes laedere homines, quam si quis nostrum transiret per gregem porcorum. Sunt enim Mamaluci civitatis et gentis illius rectores, ut patebit, et eorum clamores et minas omnes pavent, nec percussi, trusi, laesi, tacti audent repercutere aut reclamare nec murmurare, imo nec torvum vultum ostendere. Cum ergo sic cum populi injuria via daretur et populus notaret, quod propter nostrum transitum illum sustinuit insultum, currebant post nos multi, inclamantes, irridentes, linguas in nos protendentes, et pulverem spargentes, quia non sunt ibi lapides; aliqui trahebant nos cum vestibus, aliqui caudas asinorum apprehendebant, et circulariter currentes crebrius evertebant bestiam cum sessore, nec curavimus injurias non laesivas, sed cum aliquis peregrinus laedebatur percussionibus, aut de bestia trahebatur, alii socii clamabant ad praecedentes Mamalucos, qui conversi laedentes fugabant. Penetravimus ergo populum ibi et in locis aliis cum labore et periculo.

In processu venerunt nobis obviam duo Sarraceni, viri maturi, procedentes in asinis per multitudinem, et videbantur esse honorabiles personae. Contra hos duos insurrexerunt duo Mamaluci ductores nostri eosque fustibus exciderunt et dejecerunt de asinis in terram, et longis clamoribus simul litigaverunt accurrente multo populo, de quo nos mirabamur, quia mysterium (88 a) facti ignoravimus primo. Illa autem fuit causa, propter quam illi duo detrusi fuerunt de asinis, quia legem curiae Soldani transgressi fuerant: statutum enim est, quod quando Sarracenus habet obvium curialem Mamalucum equestrem, quod ipse Sarracenus, si in asino aut equo sedet, extrahat pedes de strepis et dimittat dependere; si hoc facit, bonum; si non, de asino incunctanter dejicitur. Nec possunt bene equitare Sarraceni in strepis, quia continue transeunt Mamaluci, et quia illi strepati incedebant, fuerunt vexati. Si autem penitus alieni homines sedentes in asinis habent Mamalucos obvios, non sufficit, ut pedes a strepis solvant, sed oportet, quod totaliter de asinis descendant et stent, quousque transierint; si non fecerint, graviter molestabuntur. Sarraceni non curiales possunt in bestiis transire soli ubi placet, sine tamen usu streparum, sed Christiani et Judaei, ubicunque reperti fuerint in civitate in equis, asinis aut camelis, dejiciuntur, nisi habeant de curia Soldani ductores comites, et tunc in equis possunt incedere, et in strepis se sustentare; quilibet tamen potest ibi libere pedes ambulare, cujuscumque conditionis homo fuerit, sed grave et periculosum est ibi ambulare propter nimium populi tumultum, et bestiarum, camelorum, dromarum, equorum, asinorum, mulorum concursum, de quibus intollerabilis excitatur pulvis, et propter Mamalucorum improvisam percussionem; ideo ubique in biviis stant asinarii cum asinis paratis, vel cum equis stratis et ornatis sellis, strepis et phaleris sericis, et qui vult bonam et ornatam bestiam, potest accipere, sed oportet melius solvere, quam si reciperet simplicem et rusticosam. Sicut enim Venetiis stant in rivis canalium et lacunarum barcarii cum ornatis barcis et invitant homines, ut ad se intrent, sic et hic est cum bestiis.

Consequenter per populum progressi habuimus obvium Sarracenum cum fuste et gladio, qui ducebat per multitudinem sex homines seminudos concatenatos, manicis ferreis ad unam manum. Hi captivi dum nos vidissent, clamabant italicis verbis ad nos pro elemosyna, dicentes, se esse captivos Christianos, ratione delictorum detentos; siquidem hanc pagani habent cum suis captivis pietatem, quod tribus vicibus in septimana de custodiis concatenati educuntur per populosos vicos, et in magnorum dominorum curias ad mendicandum, et si quid datum eis fuerit, dimittitur eis, seque redimunt cum illis pecuniis; suam enim causam proclamant et paupertatem lamentantur et culpam vel innocentiam pronunciant. Si veniunt eis obviam Christiani, petunt ab eis elemosynam in nomine Christi et beatae Mariae Virginis et aliquorum Apostolorum vel Sanctorum, quos nominant.[TR28] Si Judaei obviant, petunt eos in nomine Dei et Abrahae et Moysis. Si Sarraceni, clamant ad eos in nomine Machometi. Et ita omnem hominem interpellant. Datur etiam eis facultas, quod dum per vicos ducuntur, quidquid de pategis mercatorum rapere possunt manu illa, qua ligati non sunt, hoc eorum est, et si mercator (b) vult rehabere, oportet cum pecunia redimere. Similiter si quis in canistro vel sporta aliquid defert, fructus, panes, carnes, pisces et hujusmodi, si possunt illi captivi attingere, ad se rapiunt, non tamen sinuntur currere et insequi homines, sed solum id, quod improvise accurrit, invadunt. Hoc homines scientes se ab eis custodiunt. Et isto modo saepe vidimus multa paria colligata in civitate ambulare; sunt enim Orientales ex natura pii, et invitissime effundunt sanguinem humanum, nec faciliter occidunt etiam pessimos ribaldos, nisi grande periculum reipublicae immineat, et si aliquis occidendus est, si venit homo volens plectendum emere, datur ei pro pretio in perpetuum servum.

Ulterius processimus et in unum forum plenum hominibus venimus, ubi in quodam fori loco vidimus magnum hominum concursum; quidam enim Tartaros venales adduxerat, XIII pueros promiscui sexus, et ita levi caro illos homines vendebat, ac si eos furto rapuisset; verum tamen erant turpissimi homines quasi bestiae, si quidem caeteris hominibus, quos in Oriente vidi, Tartari sunt turpiores, sunt enim parvi, et grossos habent oculos multum prominentes, coopertos palpebris, ita, quod parva est apertura in eis. Habent insuper latas facies latasque frontes, et sunt imberbes, nisi in superiori labio, et in mento raros habent pilos et quasi volatiles. Ridiculosam habent rasuram capitis per medium capitis ab aure ad aurem, ita, quod ambae aures patent, et ab utraque parte aurium capilli longi dependent. Sunt etiam in posteriori parte capitis rasi sursum contra rasuram per medium ductam, sicut nostri stulti raduntur aliquando, nec videntur mihi vigentes multa ratione, quia habent stultissimos gestus, ideo forte sunt vilioris et levioris pretii aliis hominibus.

Inde progressi venimus ad pontem lapideum, arcuato opere constructum, altum et vetustum, iter praebens per Nili brachium, quod mediam secat urbem. De illo ponte et aliis pontibus urbis plures infantes Hebraeorum sunt praecipitati tempore Moysis, ut habetur Exodi I. In ipso autem ponte existentes vidimus in utraque parte fluminis laborantes in luto et latere homines miseros, servos emtitios et personas viles ad haec vilia opera deputatos in magna multitudine; si quidem lutum Nili tenax est, in quod paleas ponunt, et lateres formant, nec aliam praeparationem requirit limus ille, et lateres formatos ad solem ponunt, cujus calore coquuntur sine clibano et igne. Et de talibus lateribus sunt paene omnes domus Cayri, demtis pretiosioribus et turribus et moscheis, quae sunt de quadris saxeis. Illo duro et servili opere conabatur Pharao, rex Aegypti, filios Israel opprimere, ne in tantum crescerent, ut habetur Exodi I. Libentissime vidi miseros illos stantes in illo labore, quia in ipsis filiorum Israel servitutem manifesta similitudine intuebar.

Pertransito autem ponte ascendimus ad latus Nili, et ad unam plateam pulchram venimus, quam circumstabant altae domus et novae, et magna erat ibi hominum frequentia. Dixerunt autem nobis Mamaluci, quod ante quinquennium non fuerit ibi una domus, sed nemus arundinum et arbustorum, per quod erat via in superiorem urbem Babyloniam, in qua quottidie plures spoliabantur a latronibus, et mulieres (89 a) opprimebantur; quae propter Soldanus in loco domum magnam aedificari fecit pro tutela viae, et in ea Mamalucum custodem posuit. Porro locus coepit pluribus placere, qui etiam sibi ibi habitacula aedificavere, et ita quasi subito est ibi facta hominum commoratio, quae si esset apud nos, magna civitas reputaretur. Extra hoc forum egressis demonstrata fuit nobis una grandis et pulchra domus, sita super litus Nili, quam dicunt esse habitationem dominarum Nympharum, in qua dum noctibus per loca emigrant, hic in hac domo conventionem habent, sibique eum appropriarunt, nec aliquem sinunt in ea habitare, sicut saepe probatum est. Nam dominus loci, in cujus praedio domus est, qui eam aedificari sibi fecit, dum supellectilem suam et omnia quae habebat in eam transtulisset, prima nocte venit tumultus foeminarum magnus ad domum, ad quarum adventum omnes serae ostiorum fuerunt solutae, et invisibiliter per omnia habitacula discurrerunt cum ingenti strepitu, et omnia, quae fuerant illata in domum, per fenestras ejecerunt, sed homines non contigerunt. Secunda nocte, cum homo cunctas res reportasset in domum, venerunt iterum Nymphae cum majore strepitu, et omni supellectili ejecta ipsos homines vi extruserunt sine nocumento cujuscumque. Homo autem finem hujus rei videre volens, et audacia se phantasmata vincere putans omnia reportavit in domum. Tertia autem nocte venit foeminarum turba cum horribili strepitu et omnia tam res quam homines rejecerunt et cuilibet nocumentum aliquod intulerunt: aliqui fuerunt excoecati dextro oculo, aliqui sinistro, aliqui fuerunt auditu privati, aliqui claudi facti etc. Timens autem homo, ne tandem vita privaretur, aliam conduxit domum pro se, illam vero[TR29] alteri locavit, cui per omnia contigit sicut de primo dictum est, et ita pluribus contigit, quibus domus illa locata fuit. Sicque a multis annis stat domus vacua diebus quidem, sed non noctibus, singulis enim noctibus audiuntur in ea voces mulierum canentium. Inde nonnulli potius credunt domum hanc novem Musis, Jovis et Memoriae filiabus, consecratam, quam filiabus Nerei et Doris, cohorti Nympharum; Musae enim ad lyram Apolline pulsante canunt et saltant. Sive autem sit Musarum, sive Nympharum dominus, utique potenter eam obtinent; sed ne homo, cujus est habitatio, nocumentum per eas habeat, singulis mensibus in die litarum (calendarum?) domum ingrediens invenit super mensam panniculo illigatum pecuniam tantam, quantam accepturus erat ab eo, cui domum locasset. Quid autem hoc totum, quod dictum est de domo, veritatis habeat, judicio legentis derelinquo, gentiles hoc nobis dixerunt magno serio, ideo gentilium dicta de Nymphis et Musis inseruimus. De Nymphis plus vide fol. 325.[TR30]

Deinde progressi sumus, et ad unum venimus hortum maceria circumdatum. In illo horto stetit quondam arbor vetustissima, quam vulgus uterque Sarracenorum et Christianorum venerabatur, quia a prioribus acceperant, sub ejus umbra quievisse Virginem Mariam cum puero suo Jesu; ideo quottidie fuit accessus ad arborem, et sub ea genibus flexis salutabant Virginem (b) et filium benedicebant per Ave. Contigit autem in proximis annis praeteritis, quod quinque viri seditionem magnam in urbe concitaverunt, et plures in seditione peremti sunt homines, fugam autem arripientes auctores comprehensi sunt per Soldani famulos in horto illo, et statim in furia suspensi ad ramos arboris sacratae, eadem autem hora arbor funditus exaruit; et in ea litteris Sarracenis eis sculpserunt angelicam salutationem, et praefatum factum, et ex hoc locus ille usque in hanc horam venerabilis habetur, et virgo Maria honoratur etiam ab infidelibus.

Consequenter per Nili oras ascendimus, et in forum super Nili litus venimus magnum, ubi erat infinita hominum multitudo, negotiantes juxta naves, quae ibi onustae stabant in magna compressione. Siquidem naves magnae et multae oneratae diversis ad usum humanum et ornatae picturis ibi in Nilo stabant protensis rostris prorarum in terram. Ibi etiam vidimus camelos multos valde, qui ad litus fluminis onerabantur utribus aquae, quam per civitatem circumducebant et vicos perfundebant ad supprimendum pulveres excitatos per discursum hominum et bestiarum; nisi enim hoc fieret, suffocarentur homines, ut patebit clarius in civitatis descriptione inferius.

Deinde extra urbem processimus contra desertum Africae ad admirabiles pyramides et titulos sepulchrorum antiquorum regum Aegypti. Et quamvis hae pyramides sint nunc longe a Babylonia nova, olim tamen erat civitas tam magna, quod ab intra erant, sicut demonstrant ruinae per circuitum illius loci. In hoc loco fuit coemeterium antiquorum regum Aegypti, super quorum sepulchra erigebant aedificia quadrangularia de quadris, in pede lata, et in altum ducta per continuum decrementum latitudinis, ita, quod culmen remanet acutum, sicut tecta turrium. Sunt autem duae pyramides valde eminentes, mirae magnitudinis et latitudinis, sicut montes, ita, quod a longe visae apparent turres esse. In his invenimus diversas litteras et scripturas nobis ignotas, in uno tamen latere hos subscriptos invenimus versus, insculptos latinis litteris et scriptura:

Vidi Pyramides sine te, dulcissime frater….. R.

Et tibi, quod potui, lacrimas hic moesta profudi….. I.

Et nostri memoriam luctus hanc sculpo querelam….. M.

Sit nomen decimi centanni pyramis alta…… A.

Pontificis comitisque tuis tyranne triumphis….. S.

Lustra sex inter censoris consulis esse……. S.

Horum versuum expositionem et intellectum nescio, si habeam audire ab exercitato versificatore, cupio sententiam. Tantum autem ego ex eis intelligo, quod falsa est rudis vulgi opinio, quae dicit, has pyramides esse granaria Josephi, ab eo ad hoc constructa, ut ibi frumentum poneret reservandum ad VII annos (90 a) sterilitatis, sicut habetur Genesis 41. Denique, si etiam versus illi continerent, ibi fuisse reconditum frumentum, et pyramides esse horrea regionis, delusoriam Scripturam arbitrarer, cum nullus sit locus in pyramidibus, quae non ab intus cavatae sunt, sed unaquaeque est integra moles, maximis quadris undique compacta per totum corpus molis, demto, quod in compositione quadrorum est derelictum ostiolum, per quod est introitus in corpus molis, sed ab intus non est majus spatium, nisi quod homo potest ibi stando contineri, nec est aliquo modo ibi spatium annonae et frumenti conservandi. Quare autem peregrini nominent in suis libellis has pyramides horrea Joseph, aestimo hanc esse rationem, quia pyramides illas a longe conspiciunt, et non ducuntur ad eas, quia sunt supra Babyloniam et trans Nilum; ideo eas moles cernentes putant eas esse ab intus spatiosas, quod non est. Nos autem de speciali amicitia Mamalucorum de Hungaria fuimus trans Nilum ducti ad pyramides, quas si non vidissem de prope, faciliter crederem fuisse reservacula fructuum, sed visus de prope demonstrat, fuisse monumenta gentilium, et versus praedicti, et Solinus, et Plinius; et Sacra Scriptura 1. Maccab. XIII. recitat de Simone magno sacerdote, quod super sepulchra patris et fratrum aedificavit aedificium altum, et statuit VII pyramides more gentilium, qui super suorum carorum sepulchra vel pyramides erigebant vel columnas altas.

Porro si sequi placet antiquorum aliquorum fictionem, dicere possumus, has pyramides a diis factas, in quas transfugientes Jovem se absconderunt, ne ab eo fulminarentur; ideo in eis sunt hominum receptacula. Verum Plinius LXXXVI. Cap. 12. Naturalis historiae dicit, has id circo pyramides a regibus factas, ut essent: 1) pecuniae ostentatio otiosa et stulta; 2) ne posteris thesaurum relinquerent inimicis; 3) ne plebs esset otiosa; 4) ut essent in admirationem videntium et stuporem, et terrae divulgationem; et 5) ut essent perpetua memoralia suorum auctorum ob insignia ingenia artificum; 6) ut essent aeterna monumenta defunctorum regum. De sepulchris enim antiquorum regum Aegypti mira auditu recitat Diodorus Siculus, antiquissimus historiographus, Libr. II. historiarum antiquarum rerum Cap. 2., ubi multis miris inductis scribit, Verum, inquit, de harum pyramidarum auctoribus nihil certi neque apud incolas neque apud scriptores constat; sunt autem tam mirabili opere factae, in terra undique arenosa, ubi nulla neque aggeris neque caesi lapidis sunt vestigia, ut non ab hominibus sed a diis tanta moles structa videatur. Antiqui autem Aegyptii nullam aut parvam curam habebant ad constructionem domorum suarum, quas simplicissimas habebant, quia indignum aestimabant magnos labores, expensasque multiplicare in re cito transitura, ut est brevis hominis vita, pro qua modicum casale sufficit. Ad constructionem autem templorum et suorum sepulchrorum maximos et diligentissimos habebant labores, perpetuitatem quandam in eis esse dicentes.

Juxta pyramides vidimus ingens idolum saxeum, foeminae habens formam, quod non dubitavimus Isidis esse columnam; si quidem Isis Promethei graeci filia, cum virgo esset praestantissimi decoris, amata a Jove adultero et oppressa est, quae propter perpetratum crimen fugit a patre, et praestitis sibi a Jove auxiliis armata classe intravit Aegyptum, et pluribus consertis bellis sibi Aegyptum subegit. Advenit etiam eo tempore Apis potentissimus, cui Isis in conjugium nupta est, ut patet supra fol. 44. Erat autem Isis insignis prudentiae, quae populum Aegypti, quem rudem,[TR31] inertem et bestialem invenit, humaniter vivere docuit, et agros colere, cultis committere semina et fruges colligere et in cibum deducere instruxit, et quod his omnibus spectabilius est in muliere, populum vagum collegit et legibus vivere praecepit eisque characteres depinxit et elementa scripturarum primo tradidit; haec adeo mirabilia insueta hominibus visa sunt, ut arbitrarentur, non ex Graecia venisse Isidem, sed e coelo lapsam, et ob id divinos honores adhuc viventi exhibuerunt, et dum mortua fuit, in coelum eam reassumtam crediderunt, eique et Apidi templa per universas Aegypti civitates condiderunt, aras et simulacra erexerunt, et legem ediderunt, ut, quicumque Apim et Isidem hominem diceret fuisse, capite mox puniretur.

Mirabile (b) profecto fortunae ludibrium, seu potius coecitas hominum, aut melius dicerem fraus et decipula daemonum, quorum opere actum est, ut foemina longis agitata laboribus, deinde anus mortua et in cinerem versa et apud inferos alligata, et dea crederetur, et per grande crimen fere ab universo orbe divinis honoraretur obsequiis. Ad hanc enim insaniam etiam ipsi Romani prudentes et potentes devoluti sunt, ut longe lateque per terras et maria mitterent, et collapsas idolorum statuas tollerent et in civitatem Romam ferrent, et hoc ex persuasu deorum, melius daemonum; miror autem, quod hoc Isidis idolum hic collapsum remansit, cum certum sit, eam templum Romae et sacerdotes habuisse. Sicut et Alma dea templum quidem habuit, in quod longe post idolum ejus allatum fuit; recitatur enim de civitate Dei LVIII. C. 30., quod dum Hannibal Romanos et Italiam multis attrivisset bellis, et tamen recedere nollet, sed eos assidue vexaret, ab his, qui Romae sacris praeerant, interrogabant de remedio, qui ad idolorum oracula tale invenerunt carmen: Vinci et pelli hostem posse, si Matris deorum numen Romam adductam foret. Occasione ergo hujus carminis miserunt Romani legatos in Phrygiam Asiae, ubi erat juxta Trojam nemus, Pessimium dictum, in quo erat statua Pessimiunctae, vel Almae matris deorum. Hanc praegrandem statuam tulerunt, et per mare[TR32] et terras maxima pompa in Urbem duxerunt in suum fanum. Vide de hoc infra fol. 213 b. Fuit autem haec Alma filia Coeli et Vestae, et uxor fratris Saturni, mater Jovis, et aliorum multorum deorum temporibus Moysis. Isis vero fuit tempore Abrahae, fuerunt enim ambae paene contemporaneae, cum Alma fuit mater Jovis, et Isis ejusdem concubina. Creditur autem, Isidem in loco prostrati idoli sui sepultam, propter quam et reges Aegypti suas sepulturas elegerunt et pyramides ibi, ut dictum est, erexerunt.

Prope idolum Isidis quoddam informe saxum jacet, quod dicunt olim bovis simulacrum fuisse, et idolum Osiridis sive Apis. Mortuo enim Osiride dixerunt animam ejus migrasse in bovem, ideo bovem adorabant, et Isis, uxor ejus, dilaniatum corpus ejus collegit, et membra in bovem ligneum pelle bovina obtectum imposuit et populo adorandum exhibuit. Successu autem temporis, computrescente ligneo idolo, Aegyptii saxum formantes ingens Osiridi consecrarunt, quod ideo Romani non tulerunt, quia non materiae ejusdem erat cum primo, et cum hoc erat informe et grandissimum, inaptum duci per tanta maris spatia. Aliud tamen idolum Osiridis fabricati sunt et templum in Romana urbe; ipsam enim urbem tanto sanctiorem, feliciorem et fortunatiorem[TR33] fieri aestimabant, quanto cultus idolorum diversorum ibi abundabant, unde paene omnium mundi gentium deos in ipsam transducebant, demto Jesu Nazareno, deo Christianorum; unde Tiberius Imperator,[TR34] lepra infectus, a Veronica virtute imaginis vultus Christi curatus, preces obtulit senatui, ut etiam Jesum, Christianorum deum, assumerent pro deo, (sed) omnino eum recipere recusabant, imo, ut verius dicam, Christus ad eos intrare nolebat, primo propter licentiam senatus, quem Christum recipere non decebat, nullus enim ibi colebatur deus, nisi de licentia senatus. Secundo Christus noluit Romam venire nec ibi manere, nisi exstirpatis et ejectis omnibus aliis idolis, quod Romanis gentilibus grave fuit. Tertio voluit Christus prius mundari civitatem martyrum sanguine, et sic ingredi. Quarto noluerunt Romani Christum pro deo, quia divitias damnavit, paupertatem beatificavit, gloriam mundi sprevit, et abjectionem atque humilitatem elegit, sapientiam mundi despexit, stultitiam praetulit etc., potentiam irrisit, mundi subjectionem mandavit. Quae omnia intollerabilia Romanis videbantur. Sic delectationes carnis, crapulam, luxuriam, quietem suis interdixit, contraria praecepit. Quinto noluerunt Christum pro deo, dicentes eum deum invidum, superbum, eo, quod nullum alium deum secum pati volebat, sed se solum coli. Sexto, quia senatus Tiberium odio habuit, ideo acquiescere nolebat, ut Christum colere permitteret in Roma. Sicque in hac pertinacia stetit Roma usque ad tempora Constantini, qui prima die sui baptismatis legem sanxit, ut Christus pro vero Deo in tota urbe coleretur.

Supra pyramides et Isidis idolum non longe est lacus quidam modicus, qui miraculo magis, quam aquarum copia est memorabilis. Hujus aquae semel in anno per mensem efficiuntur sanguineae, quod Sarraceni accidere credunt in memoriam primae plagae, qua Aegypti aquae et flumina in sanguinem fuerunt conversae, ut habetur Exodi VIII. Similis quidam lacus in Syria esse dicitur, Job nomine, magis tamen mirabilis; nam, ut ajunt, colorem mutat quater in anno, pulverulentum, sanguineum, viridem, atque limpidum, ternis mensibus unum quemque conservans.

A longe contra desertum vidimus unam moscheam solitariam,[TR35] juxta quam est coemeterium, in quo est singularis sepultura eorum, quos Sarraceni Sanctos fuisse opinantur. Habent enim Sanctos suos, sicut et nos, qui miracula et in vita et post mortem fecerunt multa et magna. Ut patet in libello captivi fratris inter Turcos, quem fecit de Turcis et Sarracenis, inter quos 22 annos captivatus fuit.

Porro sepeliendo mortuos non projiciunt terram supra mortuos, sed in cavatum lapidem vel in fossatum terrae ponunt, et lapidem superponunt. Divites autem contra putrefactionem inungunt balsamo et aliis aromatibus, et quando amicis placet, operculum deponunt, suos defunctos respiciunt, licet non omnia sepulchra sint sic disposita, sed divitum, potentum et sacerdotum ac eorum Sanctorum.

De hoc ergo coemeterio (91 a) dixerunt nobis ductores nostri Mamaluci, quod certis diebus anni conveniente populo ad locum mortuorum illorum corpora in sepulchris eriguntur, sine alicujus hominis adjutorio, et erecta stant per totum diem, et finito festo decidunt sine visibili agente in loculos suos. Obnixe rogavimus Mamalucos, ut ducerent nos ad locum; sed non audebant, quia sacerdotes ejusdem moscheae singularem custodiam adhibent, ne aliquis Christianus etiam de prope accedat, timentes per nos suos inquietari defunctos. Hoc miraculum notum et manifestum est per omnes regiones sectae Machometi, ex quo etiam quam plurimi Christiani simplices non modicam vacillationem et titubationem incurrerunt; sed bonus Christianus sanctorum dicta considerans potius ex facto phantastico in fide solidatur. Sanctus enim Augustinus de civitate Dei Libr. XX. C. 19. de signis et prodigiis mendacibus loquens, dicit: Quod signa et prodigia duobus modis dicuntur mendacia; uno modo, quia decipiuntur sensus hominum virtute et arte diabolica, ut credatur fieri, quod in veritate non fit, ut sunt phantasmata. Secundo modo, quia trahunt credentes ad mendacium, ut scilicet credant fieri virtute divina, quod diabolus fecit, vel ut credant sibi fieri pro salute, quod ad damnationem fieri constat. De his vide infra fol. 224 b. Istis profecto duobus modis, nemo ambiget, diabolus signum praetactum operatur. Primo enim corpora illa surgunt arte diabolica, ac si aliquis vitae spiritus in eis esset, cum tamen nihil vitae sit ibi, sicut arte diabolica defunctus agitabat caput ad Simonis Magi incantationes, et videbatur vivere, qui tamen non vivebat. Secundo magis proprie est in hoc facto operatio Satanae; fit enim in veritate et realiter signum, quod corpora illa erigantur in sepulchris, sed operatione Satanae, ut deludantur Sarraceni, credentes divina virtute fieri, quod diabolus facit, et quod firmentur in sua infidelitate ad damnationem. Modernum enim tempus est illud, de quo dictum est: tunc solvetur Satanas, quia nunquam tantam potestatem accepit in homines, quantum nunc habet. Acceperat olim potestatem, quod ignem de coelo cadere fecit, et uno impetu totam substantiam beati Job absumsit, et turbo ejus opere irruens domum cum filiis perdidit. Sed in novissimis diebus his majora faciet, quia dicit Apostolus: immittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio. Deus enim immittet, quia dominus diabolum facere permittet ista justo judicio, quamvis ille faciat iniquo malignoque consilio, ut judicentur omnes, qui non credunt veritati; non enim veniet ad vivos et mortuos judicandos Christus, nisi prius veniat ad seducendos in omnia mortuos Antichristus, qui est Machometus, cujus praesentia erit secundum operationem Satanae in omni virtute signis et prodigiis mendacii, et in omni seductione his, qui pereunt. Quia enim Machometi lex irrationabilis est, per talia fatui in ea solidantur. Est autem illa mortuorum erectio figura resurrectionis eorum, eriguntur enim, et tamen mortui manent: sic resurgent quidem, sed non ad vitam aeternam. Et quales fuerint, dum viverent, ostendit illa erectio, erant enim in anima mortui, speciem tamen habentes ventium.[TR36] Contigit aevo nostro in dioecesi Coloniensi in quadam villa, in qua rustici erant (b) partiti et discordes, capitales inimicitias gerentes. Interea duo actores et capitanei partium uno die defuncti sunt, quos dum sepulturae traderent, ad parcendum laboribus ambos simul in unum terrae defossum injecerunt; quo facto, cunctis videntibus, sibi ipsis dorsa verterunt et impatientissimis motibus ambo agitabantur, nec quies fuit in tumulo, quousque separati fuerunt ab invicem, et mortui vitae praeteritae rixosae testimonium tulerunt: sic et hic. Sunt enim multa prodigia inter Sarracenos, sed falsa et mendacia, ut patet.

Igitur pyramides dereliquimus, et fluvium transeuntes in Babyloniam novam venimus. Ibi pertransito longissimo vico ad arcus magnos et altos ac antiquos, marmore polito vestitos, venimus, quos puto fuisse arcus triumphales, erectos olim in memoriam praeteritarum victoriarum more Romanorum. Ab his arcubus ingressi in unam civitatis Babyloniae partem venimus, cujus habitatores omnes sunt Christiani Orientales. Ducti autem fuimus ad quandam ecclesiam, qua patefacta invenimus ecclesiam bene ornatam altaribus, picturis et tabulaturis, cum imaginibus passionis Christi, beatae Virginis, et cum crucibus, et in ea erat etiam baptisterium, quae omnia erant nobis facta quasi extranea, quia diu non in ulla ecclesia fuimus. Demum in cryptam, quae sub choro est, descendimus per aliquos gradus, et ibi ante altare prostrati indulgentias accepimus. Est enim locus hic singularis sanctitatis et devotionis, siquidem in illo loco fuit habitatio beatae Mariae Virginis cum puero Jesu et Joseph, in quo mansit per aliquot annos; dum enim de terra Juda per desertum in Busirim venissent et de Busiri huc ingressi fuissent, mota sunt omnia templa Aegypti et statuae idolorum cum simulacris corruerunt, de quo prophetia dicit Esa. 19.: Ascendet Dominus nubem levem et ingredietur Aegyptum, et movebuntur simulacra Aegypti. Sicut enim in exitu filiorum Israel de Aegypto non fuit domus, in qua non jaceret mortuus, sicut patet Exodi XII., ita in introitu Christi non fuit templum, in quo non corruisset idolum, ut Magister in Spec. histor. dicit. De hoc casu idolorum dederat dudum ante Jeremias propheta regibus Aegypti signum, dicens: Tunc idola vestra cadent, cum virgo filium pariet. Qua propter sacerdotes Aegypti in secreto loco templi posuerunt imaginem Virginis, puerum in sinu habentem, et ipsam adorabant. Hanc imaginem dum rex Ptolomaeus invenisset in templo, mirabatur et quid significaret a sacerdotibus interrogabat? Qui dixerunt, hoc esse paternae traditionis mysterium, quod spiritu sancto propheta revelante acceperunt majores, et credebant, in rebus ita fore venturum, ut dum virgo pariens filium partum suum his terris inferret, omnia idola nostra auferret.

Scimus autem, tradente evangelio, quod Joseph cum Maria et filio Jesu VII annos deguit in Aegypto, sed in quo loco habitaverint, diversitatem (92 a) reperi. Quidam dicunt, quod in Hermopoli Thebaidae; et hoc habetur in Vitis patrum. Alii dicunt, quod manserint semper in Busiris, juxta fontem sibi datum. Caeteri volunt, quod in Heliopoli deguerint. Communiter tamen, et quasi omnes Christiani et Sarraceni, hic in Babylone eos habitasse asserunt. Pro quorum omnium concordia dici potest, quod, quia pauperes, alieni et exules fuerunt, in his VII annis migraverunt de loco ad locum, quia pauperes de facili mutant domicilia, praecipue in partibus Orientis. Sed nemo aestimare debet, quod propter levitatem vel instabilitatem vel propter impatientiam mutaverint domicilium, sed propter causas divinas et rationales, nobis non expressas.

Cum ergo orationes praescriptas in processionali in crypta complevissemus, ascendimus, et per altaria superioris ecclesiae gyravimus invocando Sanctorum patrocinia. In parte autem dextra ecclesiae est unum fossatum profundum et magnum, ac si esset grande sepulchrum aqua repletum et asseribus opertum, de quo dicunt Joseph hausisse[TR37] aquam in usum suae sacratissimae familiolae pro lotione pueri Jesu et pro coctione ciborum, el pro potu, a quo usu tantam accepit haec aqua virtutem, ut hodiernum in diem saluberrima sit, multas aegritudines curans, unde tam Christiani quam Sarraceni creberrime de ea sumunt ad medendum certos languores. Insuper Sarraceni suos debiles pueros mittunt ad locum, ut in aqua illa baptizentur etiam baptismo Christi, non quod credant effectum aliquem spiritualem baptismi, sed solum corporalem salutem et munditiem quaerunt, nec curant, quod Christiani infantes eorum baptizent, nec circumcisionem accipiunt propter effectum spiritualem, sed propter munditiam carnalem, ut careant illa foeditate, quae solet sub praeputio crescere, in cujus signum non circumciduntur secundum legem Moysis VIII die, sed in. XIV anno, ut Ismael, sicut habetur Genes. XIV.

Nonnunquam mittunt pueros Christianis sacerdotibus cum muneribus, ut eos baptizent, praecipue hic in isto lavacro, et in Busirim ad fontem beatae Mariae Virginis, in quo crebrius baptismata suscipiunt.

Deinde de ecclesia exivimus et ibi multas ecclesiolas vidimus clausas, in quas non poteramus venire, in tres tamen notabiles et pulchras venimus ecclesias, in quibus tumbae marmoreae et elevatae erant, quas dicebant esse sepulchra Sanctorum, sed nomina eorum non poteramus intelligere; videbatur enim nobis, quod dicerent de sancta Anna, de sancta Barbara, de sancta Catharina, et de sancto Georio. Non enim sciunt Orientales dictiones latinas bene exprimere, sed mirabili stomachatione loquuntur. Credo autem pro certo, quod nec ipsi sciant, quorum Sanctorum reliquiae sint in istis tumbis reconditae, quia omnes ecclesiae illae fuerunt a Latinis constructae et possessae,[TR38] sed post expulsionem Latinorum a terra sancta fuerunt etiam ab Aegypto eliminati, et Orientales supervenientes ad loca ignoraverunt patronos locorum, et ita res in oblivionem venit.

In unam tamen ecclesiam venimus, quae dicitur ecclesia sancti Georii, cujus episcopus supervenientes peregrinos solet in militiam sancti Georii asscribere, qui illo die non erat in civitate: quo non obstante milites nostri in ecclesia se ipsos sancto Georio devoverunt et militiam ejus acceperunt, eo modo, quo in dominico sepulchro in Jerusalem. Nam nobiliores ignobiliores gladio percutientes milites eos sancti Georii creaverunt in conspectu Mamalucorum.

In partibus nostris milites S. Georii valde sunt reputati, et in bellicis artibus dicuntur caeteris magis (b) fortunati et audaces.

De quibusdam visis et auditis mirabilibus.

His peractis per longam viam in urbem in asinis sedentes ascendimus et in aliam urbis partem venimus, ubi stabant antiquissimi et spissi muri de quadris sectis, politis et sculptis lapidibus. Ibi quondam, ut ruinae produnt, fuit residentia potentum et tyrannorum Aegypti, sed nunc est habitatio pauperum, et super ista vetusta aedificia sunt posita et viles casulae et habitacula misera. Venimus autem ad unam curiam, in qua intromissi vidimus in ea stare obeliscum, id est columnam lapideam stupendae altitudinis et mirandae magnitudinis, unius lapidis molem, et erat rotunda, habens insculptas latinas litteras grandes, ita, quod una littera stabat super caput alterius, et prima sub capitello columnae stabat, secunda sub ea, et ita sequenter fuerunt litterae subordinatae a summo usque deorsum in terram, prae vetustate autem vix poteramus eas agnoscere, videbatur tamen nobis, quod tenor earum esset: Jovinianus Augustus. Porro Mamaluci mirabantur, quod litteras illas cognosceremus, dicentes se nunquam hominem vidisse, qui notitiam earum habuisset. In capitello hujus columnae stat una tumba grandis lapidea, firmissime operculo clausa, et quid intus sit nemo adhuc expertus est. Nam reges Aegypti saepe conati sunt eum aperire, sed quam cito instrumentis ferreis contingitur, ut effringatur, mox columna incipit terribiliter tremere cum tumba, et tantus pavor incutitur conatum inferentibus, quod nullus evadere potest absque aliqua laesione, vel rationis privatione vel oculorum excoecatione, vel surditate, aut paralysi dissolutione. De ista columna ad aliam transivimus ei coaequalem, demtis scripturis et tumba. Quicumque autem super eam ascendere tentaverit, non descendit nisi graviter laesus in aliquo sensu corporis sui. Hae duae columnae stant e diverso, contra se invicem respicientes, et olim nihil erat intermedium aedificatum, nunc vero domunculae sunt interpositae. Porro in medio illarum duarum columnarum est subterraneus transitus, per quem venitur ad ingentem portam ferream, catenis et repagulis firmissime clausam, et nulla arte nulloque conatu potest haec porta aperiri; quicumque autem instrumentis ferreis molitur effractionem portarum, aut sensus amittit, aut certe porta ipsa ab ejus duntaxat oculis evanescit. Dicunt autem, antiquitus ibi fuisse gigantum tyrannorum habitationem eosque adhuc intus esse, sub quo autem modo essendi, nescitur, nec dubitant Aegyptii, quin immensi thesauri sint cum eis reconditi; unde Soldanus diligenter facit locum custodiri, ne quis alienus ad portam praefatam admittatur, ne contingat, artem arte deludi, et Satanam Satana repelli, sicut nonnumquam maleficium maleficio curatur et incantatio incantatione depellitur. Timet enim, ex quo sui malefici harioli et incantatores et mathematici nihil possunt agere, quod alienus adveniat potentior suis et auferat quem suspicatur ibi latere thesaurum. Haec retulerunt nobis Mamaluci ductores nostri et Aegyptii juxta locum habitantes; si vera sint, nescio, hoc autem (93 a) pro certo scio, quod Orientales omnes, tam Christiani quam pagani, miro modo attendunt phantasticis rebus et intendunt incantationibus, auguriis et fabulis; ideo non magnam fidem adhibui, volui tamen ea recitare pro solatio fratrum meorum, et ut eis jucundum risum facerem ex superstitionibus infidelium; nec tamen adeo aliena sunt, quae dicta sunt, ut similia non reperiantur etiam ab authenticis doctoribus conscripta. Primo enim de tremore columnarum scribit dominus Antonius, quod tempore Marci Antonii simulacrum marmoreum tremebat et movebatur, et statua Herculis flevit multis diebus. Secundo, non omnino fictum est fuisse gigantes super terram et homines forma seu statura ultra modum ceteros excedentes, immo constat esse verissimum ex sacra pagina in multis locis, et praecipue commemorantur fuisse gigantes in Aegypto, et tyranni Aegyptii fuerunt, qui tum de Hebron in Aegyptum descenderunt, ut patet supra. Et de Aegypti gigantibus poetae multa loquuntur. Unde Deut. III. et in multis locis mentio fit de gigantibus. Quae autem habitatio eorum sub terra fuerit, patet per historiam, quam recitat Bocc. L. V. C. 68. Siquidem in Sicilia apud Trepanum oppidum, cum nuper in radicibus montis, qui superimminet Trepano, non longe ab oppido aggrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cavernae cujusdam introitus, quem cum visuri quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent avidi, antrum summae altitudinis atque amplitudinis invenere, per quod incedentes, in oppositum introitus, ingentis magnitudinis sedentem viderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exiverunt antrum, cunctis quod viderant nuntiantes. Hoc audientes cives armati exiverunt, et ultra CCC specum ingressi sunt et stupidi viderunt sicut primi; tandem proximiores facti, postquam non vivum esse hominem norunt, viderunt sedentem quendam in sede, et sinistram manum innixam baculo tantae altitudinis et crassitiei, ut excederet quemcumque praegrandis navigii malum, sic et hominem invisae atque inauditae amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, e vestigio malus solutus in cinerem corruit, remansitque veste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis adverterunt, plumbum erat ad augendam gravitatem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt fuisse ponderis XV centariorum Trepanensium, quorum unus quisque ponderis est librarum communium centum. Demum hominis statua tacta aeque corruit in pulverem, demtis tribus dentibus, qui erant monstrosae magnitudinis, hodie suspensi catena ante ecclesiam beatae Virginis; ibi a cunctis cernuntur. Suspicatum est a prudentioribus, eum fuisse magnitudinis CC cubitorum vel amplius. Quidam putarunt, eum fuisse Erycem, loci potentissimum regem, Butis et Veneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrantur Erichellum, qui olim in funeralibus ludis, ab Aenea pro Anchise patre editis, pugno taurum occiderat. Alii vero unum ex Cyclopibus potentissimis dicunt fuisse.

Et forte si thesauri (b) fuissent cum eo reconditi, aditus daemone operante inventus non fuisset, sicut est de specu, de quo est sermo, in quo gigantes et thesauri sunt reconditi; non enim nisi prodigiosa habent sepulchra, sicut patet in chronica Martini, ubi recitatur, quod tempore Heinrici II. corpus Pallantis gigantis fuit Romae in specu inventum incorruptum, cujus vulneris hiatus, ubi fuerat vulneratus, quatuor pedes et semis habebat, corpus altitudinem muri vincebat, lucernaque ardens ad ejus caput inventa est, quae nec flatu exstingui poterat nec liquore, sed cum stilo foramine subtus flammam facto exstincta est, per illud foramen aere introducto. Hunc Turnus dicitur occidisse, et hoc ipsius epitaphium erat:

Filius Evandri Pallas, quem lancea Turni

Militis occidit, more suo jacet hic.

Tertio, quod juxta columnas monstrosas sint thesauri reconditi, patet ubi supra in chronica Martini: In Apulia erat quaedam statua marmorea, circa caput suum habens circulum aereum, in quo erat scriptum: Calendis Maji oriente sole habebo caput aureum. Quid autem scriptura haec praetenderet, nemo intellexit. Captus est autem quidam Sarracenus, qui legit et intellexit. Unde calendis Maji oriente sole notato termino umbrae illius sub umbra ejus reperit infinitum thesaurum, quem dedit pro redemtione sua. Ad idem recitat Vincentius in Speculo historiali Lib. 27. c. 99., quod Gerbertus sic thesaurum invenit: erat juxta Romam in campo Martio statua aerea, dextrae manus indicem digitum extentum habens et scriptum in capite: Hic percute; quod superioris aevi homines ita intelligendum rati sunt, ut ibi thesaurum invenire deberent, et ideo eam multis securibus laniaverant. Gerbertus autem sole meridiano notans, quo protenderetur umbra digiti, ibi palum fixit, superveniente autem nocte, solo cubiculario lucernam portante comitante, eo contendit; ibi terra solitis artibus dehiscens latum patefecit ingressum. Viderunt ibi ingentem regiam, aureos parietes, aurea lacunaria, omnia aurea, milites aureos tesseris aureis ludentes, regem aureum cum regina aurea discumbentem, opposita opsonia, astantes ministros, pateras multi ponderis et pretii, in quibus materiam superabat opus. In interiori autem parte domus carbunculus lapis imprimis nobilis et rarus inventu tenebras noctis fugabat. In contrario angulo stabat puer tenens arcum intenso nervo et sagitta immissa. Continuo autem, ut quis manum ad contingendum aliquid aptaret, videbantur omnes illae imagines prosilire et impetum facere in praesumtorem. Quo timore perculsus Gerbertus nihil tetigit, cubicularius autem putans in tanta praeda parvum furtum latere cultellum arripuit mirabilis operis pretii, moxque omnibus imaginibus cum fremitu exsurgentibus puer arcum tenens sagittam jecit in carbunculum et tenebras induxit, et ni monitu Gerberti cultellum reponere accelerasset, graves poenas ambo incurrissent, sicque nil lucrantes ductu lucernae regressi sunt.

Quarto, quod thesauri olim a gentilibus in terram defossi possint reperiri, sed tamen cum multis periculis, patet in subjecta historia, quae habetur ubi supra Cap. C. Quidam pauperis filius de Barcinona venit in Italiam, quaerens panem (94 a). Adultus autem multa illius terrae miracula inspexit, inter quae montem perforatum, ultra quem incolae dicebant thesauros Octaviani reconditos, ferebantque multos periisse quaerendo illos per subterraneos anfractus. Hic autem adolescens studio videndi et praedandi XII comites habuit, qui secum pergerent portantes ingens glomum fili, sequentes ingenium Daedali, qui Theseum de labyrintho per filum eduxit. Igitur paxillum in ingressu fixerunt, principio fili ad eum ligato, accensis laternis intro perrexerunt, et per unum quodque milliarium paxillum fixerunt, vespertiliones vero de cavernis egredientes oculos et ora infestabant. Semita erat arcta, et a laeva praecipitium et supterlabens fluvius; viderunt tramitem plenum cadaveribus eorum, qui thesauros ibi quaerendo perierant. Tandem ad gressum ulteriorem pervenientes viderunt stagnum placidum et pontem aereum, et ultra pontem videbantur mirae magnitudinis equi aurei, cum sessoriis aureis, et omnia erant aurea. Unus eorum dum pontem transire parat, mox pontis pede depresso alter elevatus produxit rusticum aereum, cum aereo malleo, quo ille undas verberans ita obnubilavit aëra, ut diem coelumque subtexeret; retracto pede pax fuit. Tentatum est idem a pluribus, idemque expertum. Desperantes solo visu libabant aurum, tunc per vestigia glomeris egressi pateram argenteam repererunt, quam inter se partiti sunt. Postero die magistrum adierunt, qui dicebatur nomen Dei ineffabile scire, qui duxit illos prius ad fontem, de quo hausta aqua in phiala argentea tacens litteris signabat, donec illi oculis intellexerunt, quod fari nequibant: tunc ad montem fiducialiter accesserunt, sed exitum ulteriorem, puto a Daemonibus observatum, invenerunt, invidentibus scilicet nomini Domini, cujus tanta virtus inesse dicitur, ut nulla ei magia nec mathesis obsistere possit. Auctor tamen credit, praefatum magistrum non nomen Dei sed daemonis aquae inscripsisse, sicut legitur de canibus Mago in historia S. Sylvest. Audiens quidam Judaeus, quae dicta sunt, qui nigromanticus erat, dixit adolescenti: defecisti in arte, videbis[TR39] quantum possit ars mea; qui incunctanter montem introiens non multo post egressus est, multa afferens ad indicium sui transitus, quae ille ultra montem notaverat, inter quae et pulverem locupletissimum, qui quidquid contigerat, in aurum vertebat, non quod ita pro vero esset, sed quod ita videretur, quoad usque aqua dilueretur: nihil enim, quod per necromantiam fit, potest in aqua fallere intuentem. Ipse etiam Josephus auctor est, Salomonem cum patre thesauros defodisse in loculis modo mechanico in terra, vel verius modo mathematico, quorum tria millia auri talenta Hircanus levavit de sepulchro David, quibus civitatem Jerusalem ab obsidionis injuria liberavit. Herodes autem magis praesumtione quam consilio idem aggredi voluit, multos ex satellitibus igne ex interiori parte prodeunte amisit, sicut patet P. 1. fol. 97. B. Ex his omnibus patet, quod in loco columnarum praedictarum suspicatione satis evidenti potest teneri, quod gigantes aliqui sint ibi locati, et hoc propter ingentem ferream portam, (b) quae propter thesauros tantum non indigeret tanta latitudine; sed et thesauri sunt ibi reconditi, quod patet ex tremore columnarum, et ex fortissima conclusione, et ex periculis perscrutari volentium, agente daemone, quibus nisi arte aliqua resistatur thesauros asportari non permittunt, sicut etiam patet in thesauris cum David et Salomone sepultis, de quibus facit mentionem Josephus Libr. VII. antiquitt. cap. ultimo, et Magister in Speculo histor., de morte David, et Magister Vincentius in Speculo histor. L. 27. cap. centesimo.

Verum etsi jam dicta phantastica videantur, negari tamen non potest cogentibus ruinis, olim quid magnificum ibi fuisse, et sub terra quid occultum mirabile, cui hodie custodia solers adhibetur. Opinor autem, certis conjecturis edoctus a Plinio Nat. histor. Lib. 36. Cap. 13., hic subtus esse illum horridum Maronis labyrinthum, qui itinerum ambages occursusque ac recursus inexplicabiles continet, ubi qui intravit, numquam viam exeundi inveniet. Ferunt Daedalum ad Aegyptum penetrantem admiratum hujus operis artem similem in Creta regnanti Minoi construxisse.[TR40] Sed Cretensis defecit, Thebanus autem, hoc est hic, et ne homines intrantes pereant obturatum porta ferrea et repagulis divulgant. De quatuor labyrinthis vide infra fol. 179 A. De Daedalo et ejus labyrintho in Aegypto constructo vide Cusa de Ecca (?) populi L. 8. c. 2.

Aliqua satis mira exponuntur.

Visis columnis istis ulterius processimus per longum vicum ad domum quandam insoliti artificii, et ingressi sumus ad videndum miram humanae artis industriam. Siquidem in hac domo naturae opus praeoccupando mirabiliter arte perficitur, nam pulli gallinarum de ovorum testis educuntur arte humana, sine gallinarum foetura, hoc modo: domus illa est domus bassa vel dimissa, et ampla vel larga, et in illa stant multi fornaces demissi et bassi, super quos in palea ponuntur ova, quanta quilibet apportaverit ad habendum ex eis pulliculos. Portant enim mulieres ova in domum istam ad educendum pullos, sicut portant pastam in pistrinam ad coquendum panes. Apportatis autem ovis et super fornaces collocatis in paleas ad hoc aptas imponunt fornacibus temperatum et proportionatum ignem, quo accenso materia foetus maturatur in ovis, et suo tempore, h. e. duodecimo die, excubata sunt et pulli exeunt, arte officium naturae mirabiliter prosequente. Statim autem pullificator reddit pullos ei, cujus erant ova, accepto pro suo opere censu debito. Igne et carbonibus semotis a fornace, dum adhuc calet, imponunt paleas vel fimum in fornacem, et excubantur calore pulli. Sic ergo supra fornaces et intra excubantur. Hoc non nisi tribus anni mensibus practicatur, scilicet in Majo, Junio et Julio, aliis temporibus ars nulla juvat. Illis autem praefatis mensibus est maxima pullorum et gallinarum multitudo in Aegypto, quia etiam praeter hanc artem alio modo, absque gallinis pulli de ovis educuntur. Nam Vincentius in Spec. Natur. L. 17. cap. 85. dicit, quod in Aegypto homines ova stercore involvunt, et sabulo cooperiunt, sicque debito tempore sine foetura gallinae complentur, et eis completis testae scinduntur et pulli prodeunt. Faciunt enim duos parietes de asseribus longos, a se invicem duos passus distantes, et inter parietes ponunt calidum fimum, et superius faciunt cavernas in fimo, quasi nidas gallinarum, et ova imponunt, et super ea spargunt arenam, sicque sole calefit arena et fimus, et pulli educuntur sine incubatione gallinarum. De hac incubatione ovorum loquitur etiam Diodorus, Antiq. histor. sic enim L. 11. c. 3. dicit: Aegyptii non incumbunt ovis aves, sed ipsi ingenio et naturali arte ex ovis praeter caeterorum consuetudinem educunt foetus. Nec hoc est multum mirabile, cum secundum Albertum Magnum 17. Libr. de animalibus cap. 3. multorum animalium ovantium pulli exeunt sine incubatione ex calore solis, qui est in terra ex radiis solis. Imo aliqua animalia numquam accedunt ad ova sua, nec sedent super ea propter cubationem, sed aliquando propter ovorum protectionem et custodiam. Porro pulli arte de ovis educti currunt post homines tamquam post gallinam. Unde eos ducens tenet manu virgam longam, in cujus summitate manipulum pennarum habet alligatum, sicut illi, qui volunt mundare altos parietes. Cum illa ergo virga praecedunt gregem pullorum, et cum[TR41] ea terram viae, per quam pullos ducere intendit, everrit tanquam scopans, et everso pulvere accurrunt gallinae, galli, parvi et magni, et grana quaerunt, et ita continue sequuntur et currunt post illum, qui continue cum pennis pulveres (95 A) everrit, sicque simul et simul ducit ad forum quendam ultra quingentos pullos, nec fugiunt ab illo, etiam hominibus aut jumentis occurrentibus. Et quamvis id fictitium videri possit, tamen revera ita sese habet. Nimirum animalia illa, quae humanae artis industria excubantur, disciplinabiliora sunt his, quae secundum naturae suae speciem generantur; sequuntur enim homines sic, ut pulli suas matres.

Sic etiam ipsas columbas mira nutriunt arte, ita, ut de pastu revertentes non nisi ad suas fenestras volent et alias secum ducant, et nunquam extra diutius maneant, sed cum festinantia ad sua loca revolent, etiamsi per multa milliaria extra terram eductae fuerint. Unde si quis in cavea X vel XI plures aut pauciores columbas eduxerit per longa terrarum spatia, et ibi eas emiserit, mox in suum columbarium revertentur, et ideo columbae in Oriente sunt nuntiae regum et portatrices litterarum, et nonnumquam eis mediantibus proditiones regnorum et civitatum fiunt, et est in practica quottidiana, unde tempore guerrarum[TR42] habetur singularis respectus, ut volantes columbae solitariae captiventur, et ad hoc nutriuntur et domesticantur accipitres et falcones et contra columbas emittuntur, et nobiles talia volatilia in exercitu secum portant; ad spoliandum columbas. Accidit enim anno Domini 1099, quando exercitus Christianorum de Occidente mare transito ascenderunt contra Jerusalem civitatem sanctam, ut eam de manibus gentilium eriperent, dum adhuc in Palaestina juxta mare essent, quaedam columba volavit super exercitum cruce signatorum, quam quidam nobilis videns emisit contra eam accipitrem, qui egressus eam cepit, et unguibus palpitatione strinxit; verum de unguibus columba se excussit, et deplumata ac vulnerata volare non potuit, sed in terram lapsa fuit, quam socii in exercitu ceperunt, et sub alis ejus alligatam litterulam invenerunt, hanc sententiam continentem: Rex Accaron Duci caesareo salutem; Generatio canina venit, gens contentiosa, contra quam per te et per alios defendas tuam legem, indica idem urbibus aliis. Non solum autem hoc in transmarinis partibus per columbas fit, sed etiam in Italia quandoque factum fuisse legimus. Nam Decius Brutus adnexas pedibus columbae epistolas obsidione Mutinensi in castra consulum misit, unde proverbium ortum fuit illud: Quid vallum et vigilum obsidia, atque etiam retia amne praetenta profuere Antonio, per coelum eunte nuntio? Haec Vincentius in Spec. histor. Cap. 55. lib. 17., et capite praecedenti dicit: in Oriente columbae sunt nuntiorum fungentes officio dominorum suorum sub alis, brevi spatio perlonge deportant, maxime quando alii nuntii transire nequeunt. Ideo Bartholomaeus de proprietatibus rerum Cap. de columbis idem dicens infert, quod Orientales in Syria et Aegypto bellorum tempore aëris itinera observant, et columbas volantes telis percutiunt, ne patriam prodant. Unde etiam illa libidinosa Venus Peristeram nympham per cupidinem iratam in columbam mutatam semper secum retinuit, ut et socia libidinis esset, et nuntia ac bajula litterarum amatoriarum. Sed et Machometus, propheta diabolicus, columbam albam habuisse fertur domesticatam, quae ad eum advolavit crebrius, et grana quaedam de auribus ejus tulit, eo ad plebem sermocinante. Hoc plebs videns aestimabat esse spiritum sanctum, suggerentem verba, quae protulit. Et ipsa Semiramis regina atrocissima, cum finis ejus advenisset, eam fabulantur in columbam mutatam et avolasse im deorum consortium, ut habet Diodorus L. III. C. ultimo Antiquarum historiarum.

(b) Talis columba non fuit illa, quae super Christum baptizatum descendit, in qua Spiritus sanctus visus est; ut habetur Matthaei 3. et Marci 1. et Luc. 3. et Joh. 1., sed erat columba miraculosa, creata de novo, adeo verum animal, quam Deus creavit sine ministerio aliarum columbarum, et peracto officio, ad quod creata fuit, in praejacentem materiam redacta est.

In Oriente etiam ita domesticantur columbae, quod domino earum emittente vocem volant de columbario, et dominum sequuntur per campos usque in civitatem vel villam, quam ingreditur, et eo stante in foro submittunt se ante eum in terram, et ibi eos vendit. An autem etiam ova earum arte excubari possint, sicut ova gallinarum, non legi. Faciliter autem et multis modis pulli gallinarum excubantur, unde in Spec. Nat. L. 17. cap. 166. dicit Vincentius, quod ova gallinarum quandoque in sterquilinio, vel in terra calida, vel etiam sub pulvinari, vel in sinu complentur ad pullificandum, quasi gallina incubante.

Deinde progressi extra domum fornacium, in quibus excubantur gallinarum ova, ut dictum est, venimus extra hominum habitationes inter Babyloniam et Cairum in grandem planitiem, per quam est via trita a castro Soldani ad Nilum. Per hanc viam opinari potest filiam Pharaonis descendisse ad balneandum se in flumine, quando vidit ficellam in papirione, in qua Moyses infantulus repertus in filium adoptivum est ab ea assumtus, de quo longa est et pulchra historia Exodi. 2.

In processu venimus ad ruinas multas antiquas valde domorum, quia ante tempus hoc grande interstitium, quod est inter Cairum et Babyloniam, etiam domibus erat repletum, et erat una civitas continua, sicut et hodie reputatur una, sed divisa. Est autem locus ille de se quidem planus, sed propter immensas ruinas factus est quodammodo montuosus, per quem est asperrima via et periculosa, quia viae per medium ruinarum sunt profundae, et nonnumquam latrones in ruinis latitant, et ibi homines, praecipue solivagos, invadunt et spoliant, eosque abducunt per devia, ei vendunt. Sic etiam temporibus nostris Romae saepe contigisse audivimus peregrinis solivagis per ruinas urbis juxta S. Georium, et alibi.

Deinde extra ruinas venimus in grandem campum arenosum, per cujus medium ductus est unus valde altus murus arcubus undique pervius, qui a Nilo incipit et usque ad castrum Soldani protenditur, usque ad milliare germanicum. Super murum autem illum sunt cannae et gurgites plumbeae, in quibus aqua de Nilo currit usque ad Soldani castrum sursum, et propter aquae ductum factus est ille ingens murus, eodem modo, quo videmus Romae altum magnum et arcuatum murum, super quem etiam canale olim erat, per quod nescio quid in urbem derivabatur. Nonnulli volunt dicere, quod non fuerit aquae ductus, cum urbs alias abundet aquis Tiberis, sed per illum ductum de Neapoli olim intromittebatur vinum in urbem, et oleum, per longum terrae spatium. Sunt enim de Roma Neapolim XXIV milliaria allemannica. In his magnificis structuris (96 a) notatur antiquorum magnifica opulentia. Per praedictum autem arcuatum murum transivimus, et sub arcu bibimus aquam, quae deorsum decidebat exiens per rimam canalis. In progressu vidimus in campo stare unam antiquam ecclesiam, magnam, quae minabatur ruinam, et jam tecti major pars ceciderat. Haec ecclesia paucis elapsis annis fuit Christianorum latinorum, quorum copiosa multitudo juxta eam habitabat et quottidiana officia divina in ea peragebat, sed nescio ob quam causam a loco repulsi sunt, nec amplius permittuntur Christiani etiam ad locum accedere. De praedicto arcuato muro est campus latissimus, protensus usque ad castrum domini Soldani, et usque ad montana deserti, in quo campo Mamaluci se exercitant diversis modis, equestres et pedestres in rebus bellicis, sicut patebit in loco, ubi de Mamalucis dicendum venit. In hoc campo vidimus turres stare, pro columbis aedificatas, in quibus columbae nuntii regis nutriuntur, ut superius dixi. Vidimus etiam ibi multa equorum grandia stabula, ita, quod in uno stare possunt quingenti equi. Deinde contra castrum domini Soldani processimus, quod in monte singulari est situm, et est non grande intervallum inter montem castri et montana longa deserti, ac si mons castri esset abscissus a montanis deserti arte aut aliqua herculea virtute, aut potentia atlantica vel titanica; sed nec arte magica, nec virtute herculea, nec fortitudine titanica, sed fide evangelica et virtute Christi, non per potentem gigantem, sed per humilem et catholicum fabrum factum fuit hoc prodigium.[TR43] Quodam enim tempore fuit in Cairo exorta gravis seditio inter Christianos, quorum magna ibi degebat multitudo, et inter Sarracenos, qui et fortitudine et multitudine Christianos excedebant. Hae duae partes quottidie corrixabant de fide et credendis. Soldanus autem pacem habere cupiens indixit disputationem partibus in campo illo, post quam pars victa deberet tenere silentium nec amplius litigare de rationibus fidei. Cumque simul disceptarent, et Christiani Sarracenos manifeste convincerent, surrexit unus Joadas, magnus Sarracenorum episcopus, dicens ad regem: ecce domine rex, isti Christiani astutis et versutis verbis videntur nos superare, fac eos fidem suam factis probare, sicut et ex lege eorum tenentur ostendere fidem factis. Quodsi nequiverint, mortuam esse eorum fidem lex eorum indicat, Jacobi II. Cumque rex interrogaret, quibus factis Christiani suam fidem deberent probare, respondit ille apostata Sarracenus, aestimo enim eum fuisse Christianum: fides eorum tanta esse debet, ut montes in ea transferre valeant, sicut habetur Mathaei 21. et 17. et 1. Cor. 13. Si ergo hoc facere nequeunt, fides eorum nulla est. Hoc rex audito persecutus consilium proposuit Christianis, ut aut (b) montem, qui ante eos stabat, moverent, aut jugo perpetuo junctum dividerent montem, quod si non possent, a laude et praeconisatione suae fidei cessarent, et perpetuo silentio obmutescerent. Si quis autem post hoc amplius de fide loqueretur, cogeretur, vel fidem negare, vel mortem subire. Edicto illo et propositione audita, convenerunt optimi Christiani et quid faciendum foret trepidi deliberabant. Sciebant bene, quod intellectum illius textus de montis translatione sanum Sarraceni non capiebant mysticum, nec contentarentur de qualicumque expositione, nisi facto exsequerentur propositum, quod eis erat difficile, quia insolitum tunc erat fieri miracula, nec aliquis suae fidei propter defectum sanctitatis vitae tantum confidebat, ut arduum hoc opus aggrederetur. Accurrunt undique Christiani anxii de instanti fidei, et Christianorum[TR44] periculo. Erat autem in civitate quidam simplex faber ferrarius, Christianus, qui audito periculo ignem et incudem et ipsam fabricam dereliquit, et cum malleo, cum quo operabatur ferrum, exiit et ad locum certaminis venit et tristes ac flentes doctos et simplices invenit Christianos; cumque per quendam sibi fuisset propositio de montis translocatione exposita, accessit ad pontifices, sicut venerat de fabrica, facie denigrata de igne et carbonibus, conscissis et sordidis vestibus, marcum, i. e. malleum magnum, humero impositum manu tenens, et per populum, circumstantem pontifices, vi ingrediens in medium ipsorum venit, signis quibus poterat et verbis petivit fieri silentium, quo facto, quaesivit a pontificibus et clero, an vere in evangelio promitteretur credentibus, quod fide possent montes transferre? Qui cum dicerent, quod sic, petivit sibi locum Scripturae et Evangelii demonstrari, quamvis omnino litteras ignoraret, et aperto codice Novi Testamenti ostenderunt sibi Matthaei 17. cap. et 21., Marci 2. et 1. Cor. 13. de translocatione montium fide; et Marci 9 ostenderunt ei Scripturam, dicentem: Omnia possibilia sunt credenti. Haec cum audiret et videret, dixit episcopo: literas ignoro et doctis credo, vos ergo dicitis, hanc esse Evangelii scripturam? Qui cum eum certificarent esse scripturam Evangelii, genibus flexis deosculatus est Scripturam, et clauso codice surrexit et confidenter dixit: quia Evangelium promittit credentibus translocationem montium, et Christi verba non nisi vera esse possunt, ecce vado et ad placitum paganorum pro Evangelii gloria montem transferam. Exortus est ergo clamor fidelium, adesse hominem transferre[TR45] volentem montem, et convenit maxima multitudo fidelium et infidelium ad tam grande spectaculum cernendum.

Faber ergo ad montem accessit, et in ejus radicibus genubus flexis oravit aliquantisper. Est enim mons altus et petrosus, per longum ab occidente in orientem protensus, dividens Arabiam ab Aegypto, et mare rubrum[TR46] ab Nilo segregans. Cum autem faber orationem finivisset, (97 a) surrexit, et a cornu montis, quod finem facit montium in radicibus parumper abscidit, et marco elevato coepit in nomine Domini percutere rupis parietem, dicens: O mons, tibi praecipit Evangelium, ut in fide mea dividaris et movearis. Quo dicto statim scissus est mons a summo usque deorsum, et pars anterior cornu ejus continens, moles magna, emota est a loco suo amplius, quam per duos jactus fortis arcus, ibique substitit in argumentum verae fidei usque in hodiernum diem.

Simile fecisse legitur miraculum quidam sutor inter Tartaros; rex enim Tartarorum universos Christianos sui dominii convocavit, et minatus est eis omnibus interitum, nisi montem quendam transferrent juxta Evangelium suum. Cuidam autem episcopo revelatum est, quod sutor ille dignus esset hoc opus facere. Vocato autem sutore per obedientiam coëgerunt eum montem transferre, quod et fecit, et rex et omnes sui in Christum crediderunt. Recitat etiam Venerabilis Beda, et habetur in glo. Mag. II., quod Gregorius episcopus veteri ponti volens aedificare ecclesiam, sed spatium habens angustum, quia ex una parte mons ex alia parte mare arctabat, venit nocte ad locum, et monuit Dominum istius promissionis et flexis genibus oravit Dominum et mane inventus est mons tantum spatium reliquisse, quantum necessarium erat. Legimus etiam de beato Bernhardo, quod ad preces ejus petra, quae impediebat hortum ejus, miraculose translata fuit. Et in dialogo Gregorii de S. Honorato Abbate, quod quodam die ex eo monte qui ejus monasterio in excelso prominet, ingentis saxi moles erupta, quae per devexum latus montis veniens totius ruinam monasterii et omnium fratrum interitum minabatur, quam cum venientem desuper vir sanctus vidisset, dextram mox e contra extendit et cum invocatione nominis Christi crucis signum opposuit, et statim in ipso devexi montis latere fixa stetit in praecipitio constituta. Recitat etiam Vincentius in Spec. historiali L. 7. c. 23., quod Alexander Magnus, cum ad montes Caspios venisset, miserunt ad eum filii captivitatis decem tribuum postulantes ab eo egrediendi licentiam, siquidem Salmanassar, rex Assyriorum, eos de terra Israel[TR47] transferens posuit ultra montana Medorum et Caspios juxta fluvium Gozam, et ex edicto nullus egredi ausus fuit. Cum autem Alexandrum invocarent,[TR48] inquirere coepit causam captivitatis eorum, accepto autem, quod ideo capti essent, quod Deum Israel post innumerabilia bona eis collata ab eo derelequissent, respondit, quod digni erant arctius includi. Cum ergo angusta viarum obstrueret molibus bituminatis et videret laborem hominum ad hoc non sufficere, oravit Deum Israel, ut opus illud compleret, et accesserunt ad se invicem praerupta montium, unoque altissimo jugo juncti sunt, nec inde exire possunt, quousque Deo placuerit[TR49] et via eis per deruptionem montium facta fuerit. Huic facto addit Josephus: Quid, inquit, Deus facturus est pro fidelibus suis, si tantum fecit infideli! Sed et anno 1239 Domini legitur, quod in Burgundia mons magnus longe motus a suo loco vallem populosam et fertilem percurrit eumque inutilem reddens in alio loco fixus mansit usque hodie. Forte propter impoenitentiam inhabitantium vallem. De miraculo translocationis montium dicit Hieronymus: Credimus, inquit, Apostolos hoc fecisse, sed non scriptum esse, ne infidelibus major daretur contradicendi occasio, quando quidem minoribus signis, quae scripta sunt, non creditur. De hoc signo dicit Ps.: Transferentur montes in cor maris. Et Apoc. VII.: Secundus angelus tuba cecinit, et ecce, mons magnus igne ardens missus est in mare. Et non minus miraculum, immo majus, recitat Hieronymus a sancto Hilarione factum in Epidauro Cap. 34. qui se exposuit tumescenti et frementi mari, quousque paulatim in semet ipsum relapsum est. Unde ibidem dicit Hieronymus vere illud, quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis[TR50] dicetis huic monti etc. Hoc juxta litteram implexi potest, si tamen quis habuerit Apostolorum fidem, et talem, qualem illis habendam Dominus imperavit. Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et an senis tantum pedes saxei ex alia parte molliter fluxerint? Ecce, quam firmiter stat Evangelii promissio!

Faber (b) ergo ille miraculo divisionis montium populum Christi a multa tribulatione liberavit, ut dictum est. Et in parte montis a toto divisa stat castrum domini Soldani. Ascendimus ergo in medium illud, causatum, inter utrosque montes, et ad unam pulchram moscheam venimus, inter medium montium stantem. Vidimus autem contra nos venientes multos Mamalucos in equis, qui de monte ex opposito castri per praeceps descenderunt ad docendum equos per praecipitia descendere cum homine insidente. Statim autem ut Mamalucos contra nos venire vidimus, de asinis nostris cecidimus propter reverentiam, quae debetur talibus, ut dictum est Fol. 18. A., et ita in terra stetimus, quousque totus exercitus pertransivit, nec fuit, qui nobis verbum molestum inferret, cum tamen formidulosi essemus multum. Sunt enim superbi in suis equitaturis et faciliter pauperibus et peregrinis injurias inferunt. Cum ergo omnes pertransiissent, asinos nostros adscendimus, et per devexum adscendimus montis illius, a quo pars alia divisa fuerat. Est autem ascensus ille adeo praeceps, quod in bestiis sedentes non poteramus manere, sed ad manus sursum bestias post nos duximus usque in supercilium montis. Ad hoc autem solummodo ascendimus, ut urbem illam maximam Cairum ex toto videremus, et cursum Nili fluminis, et regiones superioris et inferioris Aegypti, et castrum Soldani, et alia, quae omnia vidimus, et moram satis longam in monte fecimus. Hic mons celeberrimus habetur, quia in eo erat quondam oratorium prophetae Moysis; columna Nectabani Magi quondam regis Aegypti; sepultura Pompeji Magni, quondam proconsulis et tyranni Romani; argumentum et firmamentum catholicae fidei; spatiamentum et delectamentum regis Soldani, et speculum totius Aegypti.

Primo ibi erat oratorium Moysis. Scimus enim, sacro testante eloquio, quod Dominus Deus in terra Aegypti crebris visionibus apparuit Moysi, dans ei praecepta de Aegypti plagis et de increpationibus Pharaonis et de ordinatione populi ad Aegypti exitum. Non autem loquebatur Dominus Moysi nisi in monte hoc. Et cum Domino placuit, aliquid demandare prophetae, prius mente admonitus de frequentia vulgi ascendit in montem istum ad consulendum oraculum Domini, in cujus signum erat quondam in eo ecclesia, nunc autem est mameria.

Secundo erat ibi columna Nectanabi. Hic Nectanabus erat Aegypti rex, et Magus expertissimus, et quando metus bellicus ei imminebat, non exercitum vel machinamenta Martis movebat, sed aulae regiae abdita et penetralia petebat, et cuncta futura sibi arte magica investigabat. Quodam autem tempore nuntiatum est ei, multas adversus eum gentes una conspiratione consurrexisse, scilicet Indos, Arabes, Phoenices, Parthos et Persas. Quibus ille auditis plausum dans manibus magno risu dissolutus est, confugiensque ad consuetae artis peritiam intellexit se ab hostibus vincendum, capiendumque, nec fugae consulerat, moxque Casium montem, (98 a) qui est iste, adscendit, et statuam de nigro lapide in ejus columen erexit in sui memoriam, et raso capite et barba collectis omnibus, quae sibi pretiosa erant, appulit in Macedoniam, ubi eo tempore Philippus rex erat. Illic ergo amictus veste linea astrologum se professus adeoque celebris factus est, ut ejus fama nec Olympiadem reginam, uxorem Philippi, lateret. Rebus autem bellicis Philippo extra regionem operam dante, regina coepit Nectanabi consulere peritiam, qui constellationibus consideratis dixit, eam misceri Deo Lybiae, Ammoni, genituramque filium, ultorem omnium. Porro Ammon idolum adorabatur in forma arietis, cum cornibus ab ante, a tergo vero formam draconis praeferebat. Magus autem ille, praestigiis et arte usus, in formis praefatis thalamum reginae ingressus nuptias celebravit abiitque. Ex quo mulier concepit et filium peperit, quem Philippus Alexandrum nominavit. Si placet, vide de hoc historiam in Spec. histor. Lib. V. C. I. et seqq. Alexander autem Magnus ingressus Aegyptum ductus fuit in montem Casium ad statuam Nectanabi. Hane Alexander complexus statuam patrem salutat ejusque filium publice se profitetur. Mirabamur in hoc loco insipidi indicti juvenis desiderium, qui potius voluit se sciri ex adulterio genitum quam ex connubio, et matrem habere incestuosam potius, quam pudicam, draconis filiam se credi potius, quam Philippi clarissimi regis, et potius spurium, quam legitimum arbitrari.

Tertio celebrem hunc montem reddit sepultura Magni Pompeji, qui idcirco Magnus dicitur, quia magna suis temporibus operatus est. Erat enim vir bellicosissimus et in bellis plurimum fortunatus. Nam primo XXII regiones Orientis Romano subdidit imperio et Romam thesauris auri et argenti implevit, tandemque post plurimam fortunam Jerosolymam est ingressus et templum Domini profanavit stabulans equos suos in ejus atriis. Quo facto omnem pristinae fortunae jucunditatem amisit et ipsum Julium Caesarem sibi inimicum sensit, et indies infelicior factus in Aegyptum perfugus ad Ptolomaeum regem transfugit, apud quem Alexandriae latuit, quod ut Caesar audivit, Alexandriam appulit ad quaerendum Pompejum. Rex ergo Aegypti Ptolomaeus Pompejum decapitavit et caput cum annulo Caesari transmisit, corpus vero ejus in montem Casium transtulit ibique regio cultu sepelivit juxta statuam Nectanabi.

Quarto magis celebrem facit nobis hunc montem memorabile factum fabri illius, quod superius recitatum est; nam multo fortior erat fabri illius fides, quam Herculis vires, qui Calpem et Abilam, perpetuo[TR51] jugo junctos montes, dicitur fabulose divisisse, mareque mediterraneum, quod non erat, terris intromisisse[TR52] ex oceano. Hic autem faber non fabulose montem divisit, sed ad modum suae verissimae fidei operabatur divisionem, per quam non mare terris est immissum, sed fide mare terraque complexum.

Quinto hunc montem honorabilem (b) facit domini regis Soldani solatium, nam quando spatiari vult, eum ascendit.

Sexto, quia de eo tota Aegyptus fere pervideri potest et deserti pars magna ultra brachium maris rubri. Vocatur autem mons ille Casius, forte a Casibus latine, vel a Casis graece. Casis enim graece idem est, quod altitudo vel custodia, vel summitas latine, quae omnia huic monti conveniunt. Vel dicitur a Casibus latine, nam in eo tractatum fuit inter Deum et Moysen de Casibus Aegypti, quibus attrita fuit. Et in eo cadaver, a cadendo dictum, ipsius Pompeji Magni fuit incineratum, et Alexander Magnus spreta ingenita nobilitate se filium Magi mendacissimi, draconis et tauri professus fuit. Sed quid tandem? hanc ob causam rejicitur merito, ne fraude gaudeat, qui virtute poterat laudari; unde veneno in convivio sumto peremtus est et cecidit. Ipse etiam Nectanabus in hoc monte columnam in signum sui casus a regno dereliquit. Casus etiam magnus et inauditus fuit, quando fabri oratione anterior montis pars ab eo cecidit, propter quod multi a cultura idolorum ceciderunt. Et tantum de illo. Nobis in monte Casio stantibus surrexit ingens ventus ac terrae pulverem commovens in altum extulit aëremque quodammodo atrum reddidit et ipsam urbem ita contexit, quod eam videre non poteramus, ac si nebula tenebrosa fuisset operta. Hac orta tempestate descendimus per praeceps ab alia montis parte per pessimum clivum, in quo tremulas bestias ad manus post nos duximus deorsum. Cum autem ad planum venissemus, ventum e regione deserti contra nos habuimus, qui cineres et pulveres deducens facies nostras, oculos et vestes respersit, et satis bene tribulati sumus. Deinde in partem civitatis Cairi, dictam Turbii, venimus, in qua Soldanorum et primatum sepulturae sunt, ubique multae magnae et pretiosae moscheae sunt juxta sepulchra. Sicut enim in Christianitate fit, quod divites et magni supra sua sepulchra aedificant ecclesias, ordinant sacerdotes, et dotant; sic et inter Sarracenos. Potentes enim ante mortem sepulchra et moscheas et perpetuas memorias sibi constituunt. Interea in unam curiam grandem ducti fuimus, in qua stabat magna et pretiosa moschea cum alta turri, et juxta eam oblonga domus cum distinctis cellulis, ac si esset monasterium religiosorum, in qua habitant eorum sacerdotes, qui die noctuque psallunt et canunt in moschea et in turribus ululant; praecipue tamen magnis clamoribus ululabant nobis instantibus,[TR53] laudantes Machometum et forte nobis maledicentes. Vidimus autem per ostium moscheae multas ardentes lampades pendere, et pulchrum valde habitaculum more eorum. Hanc moscheam fundavit modernus Soldanus cum perpetuis lampadibus et semper manentibus sacerdotibus in officio. Venit autem quidam grandaevus et saevus moscheta et increpavit Mamalucos pro eo, quod nos introduxissent, sed Mamaluci promiserunt ei aliquos madinos, et ita contentus stetit. Nemo quippe locum illum ingredi audet, qui Machometi ritum non habet. Viso illo loco pertransivimus multas pretiosas moscheas cum altis turribus et sepulturis; locus enim ille totus repletus est sepulchris, propter quod forte Turbin dicitur a turbatione, quae solet in defunctorum cultu ostendi, et nisi habuissemus nobiscum potentes Mamalucos, male ibi visi fuissemus.

Deinde in processu a Turbin (99 a) in pede montis, in quo castrum[TR54] Soldani stat et sub castro ad ingentem unam moscheam venimus, quae erat muris altis et magnis circumdata, et pluribus turribus excelsis munita et ferreis portis clausa. Et dum munitionem miraremur illam, dicebant[TR55] nobis Mamaluci, quod ante aliquos annos mortuo Soldano divisi sint Mamaluci in duas partes.[TR56] Duo enim Mamaluci surrexerunt, et unus unam partem populi, alter alteram ad se attraxerunt, et uterque pro Soldano vero se gessit. Unus castrum Soldani habuit, alter in illam moscheam transfugit eamque sic munivit. Habuerunt autem inter se bellum continuum duobus annis, et tandem ille de moschea vicit et expulit alium de castro et Soldanatum obtinuit. Juxta locum illum vidimus castrum grande et vetustum destructumque, in quo ante paucos annos non nisi Christiani habitabant, sed jam nemo penitus id inhabitat, pulsis inde Christianis. His visis iter fecimus per civitatem et ad hospitum festinavimus, verum cum difficultatibus multis turbas hominum penetravimus, et Mamaluci, ductores nostri, cum fustibus multos laeserunt et prostraverunt, ut viam nobis facerent vel ut nocentes nobis repellerent. Percussi autem et laesi a Mamalucis ut viderunt, quod propter nos passi percussiones fuerant, cum indignatione post nos currebant, clamabant, insultabant et pulverem contra nos spargebant et multum nos vexabant. Cum istis autem injuriis et vexationibus in nostrum hospitium lassi venimus, et cibo, potu ac quiete refocillati sumus.

Gesta peregrinorum per dies sequentes recitantur.

Quinta decima die, in praecedenti nocte, quidam mercator Christianus, quem Tanguardinus de catenis solverat, in praecedenti vespera dormivit cum suo carnali fratre in una camera curiae nostrae, nam frater suus de Christianismo venerat Cairum pro ejus liberatione, cumque intempesta nocte omnes dormirent, incepit ille liberatus a catenis tam horribiliter clamare, ut omnes excitarentur et obstupescerent per totam atriam.[TR57] Causa autem illius clamoris haec erat, ut nobis postea retulit. Jacens enim in lecto cogitare coepit de periculis suis et de vinculis et de ceteris infortuniis, et dum haec clare vigilans revolveret, ingressus est ad eum, ut sibi videbatur, vir quidam longus et terribilis cum evaginato et bene limato cultro, et stans ante lectulum suum, dicens: ecce, ad excoriandum te venio. Et haec dicens apprehendit pedem jacentis, et cultrum adhibuit, ut inciperet eum excoriare. Qua visione exterritus pro adjutorio horribiliter clamabat, ad cujus clamorem primus expergefactus frater suus, qui ad latus ejus jacebat, et alter, qui etiam in camera illa jacebat, interrogaverunt, quid haberet? Qui respondit: heu me, non videtis virum hic stantem, qui mihi molestiam inferre conatur? Illi autem nihil videntes dicebant, quod somniorum illusio esset. Ille vero fortius clamabat, invocans adjutores contra molestantem. Ad haec surrexit frater ejus et lumine allato invenit fratrem quasi semimortuum jacentem, lugubrem habentem vultum et collum recurvatum et nos omnes accurrimus et illum miserum castigatum graviter invenimus et afflictum; sed a quo, usque modo ignoro (b). Puto tamen accepisse suis sollicitudinibus diurnis nocturna phantasmata. Solent enim nocturna phantasmata conformia esse diurnis cogitationibus et sollicitudinibus, passi enim anxias tribulationes in passionem, maniam, faciliter incidunt, vel pressi curis et nimiis sollicitudinibus; ex talibus enim imaginationes tam firmiter solidantur in mente, ut homo non aliter credat rem esse, sicut cuidam viro prudenti aevo nostro in Colonia contigit, qui quocumque se vertit, putabat se factum duo, et hoc tam pertinaciter tenuit, ut nec medicis nec clericis crederet contrarium asserentibus.

Sed et ego ipse novi quendam sacerdotem honestum, cui nullus in ratione erat defectus, et omnia considerabat, et domum suam gubernabat, hac tamen mania laborabat, in quam propter superfluam sollicitudinem incidit, quod omnino credidit et firmissime tenuit, se rapiendum et super bigam ligandum et cum tormentis inauditis in Constantiam ducendum et ibi crudelissime consumendum. Ab hac phantasia nemo ullis rationibus poterat eum avertere. Quando enim in domo sedit, si in vico audivit currum aut bigam, statim putabat adesse suum cruciatum et die noctuque in ista tristi exspectatione stabat, unde noctibus in caligis, calceamentis, et vestibus dormiebat, ne raptores subito intrantes eum nudum super bigam ponerent. Sic etiam aestimo factum fuisse isti homini, de quo loquimur; fuerat in Sarracenorum vinculis, et ibi gravi sollicitudine pressus in maniam incidit et phantastice virum ad se ingredi vidit; nisi sequi antiquorum errores placeret, qui quosdam deos putabant perambulare domos, et hunc laetificare, alium vero perturbare satagebant. Et hodie multi illius sensus sunt, quod credunt, in lectis jacentes et vigilantes se premi ab diis dictis Schretteli, qui tanto pondere premunt, quod nec gemendi nec vix spirandi datur locus. Constat autem, tales pressuras saepe fieri ex naturali indispositione et ex humorum intemperato concursu, vel etiam ex nimia stomachi repletione aut ex ejusdem nimia evacuatione. Porro vulgus vera gravamina sentiens, et non intelligens, quid intra se habet, putat ab extra adventare, et dicunt, esse parvos homunciones, qui super lectum scandunt et quiescentem premunt, et ita ad vera gravamina[TR58] accedit phantasia. Nominant autem istos homunciones nostri vulgares et vetulae Schretellos, quos antiqui dicebant Emactes et Ephyactes. Rationes nominum ignoro. Verum non negamus, multa multis accidere quietis tempore ex diabolica illusione. Abominor enim quid dicere de Incuborum et Succuborum importuna violentia, quam persaepe experiuntur inclusae virgines, num usque ad penetralia cellarum earum perveniunt, et quid et quantum bonae et devotae personae patiantur, usque ad nauseam quottidie querimonias accipimus. Hos diabolos nos nominamus Incubos et Succubos. Antiqui dicebant deos transformatos id agere. Aliqui dicebant, (100 a) quod dii silvarum et desertorum, Satyri, Fauni et Epyani de solitudinibus egrederentur et innuptas quaererent eisque si possent commiscerentur.

Sunt autem Satyri, Fauni et Epyani quaedam bestiae monstruosae, effigiem quidem hominis habentes et in multis hominibus similes, etiam in voce, sed humanae rationis non sunt participes, et nec natura nec arte sunt docibiles ad loquendum. Ferum et belluinum habent animum et bestialem appetitum, et sunt in venerem valde pronae, et mulieres coitu inficiunt, si quam in deserto vel nemoribus oberrantem invenerint. Ideo dicuntur Satyri, quia non possunt libidine satiari. Dicunt etiam, quod tanto aestu quandoque venerem appetunt, quod noctibus de nemoribus exeunt et per muros ascendunt, cubicula intrant, et foeminas quaerunt, et ad solas jacentes se ponunt et mirabili applausu ad sui admissionem eas inducunt. Sed an verum sit, dubito, imo non credo sic esse, cum in nostris nemoribus nusquam Satyros visos fuisse legantur. Credo tamen, quod diabolus assumta forma Satyrorum multa mala conetur facere circa incautas moniales, et quod bestiae non sint, patet ex eo, quia loquuntur, et voluntatem ac consensum requirunt, quod utique ex ratione procedit. Et tantum de illo.

Igitur cum dies illuxisset ascendimus asinos, et Tanguardinomet duce castrum domini Soldani intravimus, ubi mirabilem ordinem et numerum maximum servorum Soldani vidimus, multitudinem etiam ingentem equorum et stabula grandia et habitacula magna, de quibus omnibus taediosum esset scribere, et forte etiam creditu difficile. Ibi primum vetus illud palatium, hodie desolatum, nobis fuit ostensum, quod quidam Graeci inhabitabant tempore Machometi, exstructum fortissimis muris et aedificiis, ut ruinae demonstrant. Inde in aliud castrum, quod Soldanus inhabitat, processimus, ubi per XII portas ferreas ingredi oportet, antequam ad Soldanum venitur. Per has introducti ipsum in throno regio vidimus residentem in vestitu candido, et plurimos Mamalucos in ordine suo cum multa disciplina reverenter ipsum circumstantes. Ibi etiam plures antiqui, graves et maturi viri circa eum astabant. Post modicam horam venit Tanguardinus, qui propius ingressus fuerat, et eductis nobis venimus in forum, amplum valde, sub monte castri, ubi cameli, asini, et equi venduntur, quorum ibi tunc maxima copia erat, aderantque plurimi ex Mamalucis, qui equos venales contemplabantur. Tandem autem cum labore eodem, sicut heri dictum est, folio 98. a., in locum nostrum revenimus ad prandium, post prandium balneum sive aestuarium ingressi sumus, et corpora nostra lavimus. Quam pretiosa autem sint aestuaria, et sedula servitia, vide supra fol. 17. A. Post balneationem domum cum servo exivimus, et per pategas mercatorum transivimus, et ita diem illum deduximus.

(b) Die XVI., quae est Galli Confessoris, paululum post noctis medium facta fuit eclipsis lunae. Hanc eclipsin non vidissemus, dormitioni vacantes, nisi Sarraceni in turribus clamantes et ululantes nos excitassent. Incipiente enim luna eclipsari altissimis vocibus paene in omnibus turribus clamabant et horribiliter ululabant suis superstitionibus vacantes et ad eas alios excitantes. Quamvis autem semper superstitiosi sint, praecipue tamen temporibus, quibus vel sol vel luna eclipsantur: aestimant enim, ut imprudentes, sidera animata fore et passionibus affici et peregrinis immutationibus subiri. Singulariter tamen lunam honorant ejusque simulacrum super omnes moscheas ponunt, non rotundam, ut plena luce apparet, sed cornutam, et pro majori parte eclipsatam. Credo, quod hoc acceperint a cultu Dianae, quae luna esse dicebatur, in cujus templis lunae signum ponebatur, et culminibus tectorum, sicut in moscheis. Vel ex eo acceperunt, quia in ecclesiis Christianorum gallus est extento collo et cauda, in formam quasi mediae lunae eversae; converterunt gallum in lunam, et illa est quasi principalis causa.

Cum autem dies illuxisset, venerunt ad nos quidam Christiani dicentes, quod naves Alexandrinae jam onerarentur, et citius essent recessurae. Hoc cum audivissemus, statim Tanguardinum accessivimus eumque rogavimus, ut citius nos duceret Alexandriam, antequam naves Venetorum inde abirent, quia, si eas negligeremus, hiemare in Alexandria oporteret, quod nobis molestissimum fuisset, et in corporibus et animabus et rebus nocivum. Ad hoc respondit Tanguardinus: educam, inquit, vos, quo vultis, non tamen consulo, ut in Alexandriam eatis sine littera testimoniali et promotoria a domino Soldano habita. Si enim veneritis Alexandriam sine littera, mox in civitatis porta usque ad pellem nudabimini, et omnia vestra perscrutabuntur usque ad intima, ut nihil importetis, de quo theloneum non reddatis. Si autem litteram habueritis, liberos[TR59] vos intromittent. Hoc audito petivimus, quatenus de littera nobis provideret ex cancellaria Soldani. Hoc autem consilium dedit nobis vir ille fallax, ut pecuniis nos spoliaret, et non ut nostrae utilitati consuleret, quia ad nihilum littera nobis utilis fuit, sicut patebit.

Decima[TR60] septima die inquietam noctem habuimus etiam, post cessationem Sarracenorum a suis nocturnis insolentiis, quas faciunt in suo jejunio, ut saepe praefatus sum. Silentibus enim paganis bubo quidam advolavit et ex opposito camerae nostrae sedens bubilare coepit voce plena, et non modicum terrorem nobis intulit. Licet enim, ut Christianum decet, ad auguria non attenderemus, ex natura tamen homo terretur nocte audiens garritus avium, et praecipue buborum, cujus bubilatio nocte hominibus adeo est odiosa, sicut ejus volatus volucribus in die. Est enim avis funesta, et semper sinistri augurii, et mali venturi nuntia. Unde Ovidius L. V. Metamorph.

Foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,

Ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

Dicunt enim, quod dum apparet et vociferatur, praesagium sit mortis. Ideo secundum poetarum dicta Ascalaphus ex Acheronte et Nympha sub undis genitus mutatus (101 a) est a Cerere in bubonem, eo quod Proserpinam tria grana mali punici gustasse de viridario Plutonis apud inferos prodidit, propter quod Proserpina non ex toto Plutoni, qui eam rupuerat, oblata fuit. Sed et Jupiter cantum bubonis horruit, ideo cornicem a laeva, el corvum ad dextram suam canere fecit, quia corvus est aptissimus ad auguria, et praetendit felix augurium, cornix vero infelix, si a dextris est, similiter corvus, si ad sinistram crocitat; bubo autem, a quacumque parte se teneat, infelix nuntia est. Contra haec disputat Augustinus Lib. IV. de Civitate Dei, cap. 30. An autem bubo praesenserit mortem peregrini praestantioris, qui statim de post obiit, dicere non audeo, mortem tamen ejus bubulationem consecutam scio, nequaquam tamen causam mortis clamorem bubonis fuisse credo.

Cum autem dies factus esset, sollicitavimus Tanguardinum, ut litteram promissam libertatis nobis afferret[TR61] citius, incepimus enim longas habere horas et taedium, et habitatio nostra inter infideles nimis protrahebatur et vehementissime timuimus recessum navium ab Alexandria sine nobis. Idcirco unum de militibus tertiae societatis petivimus, ut cum negotiatoribus Christianis, qui descendere parati erant, Alexandriam descenderet et ibi hospitium pro nobis disponeret et de recessu navium, si necesse foret, nos per nuntium avisaret. Haec autem occulte practicavimus cum milite socio nostro et negotiatoribus, et nihil Tanguardino diximus, dolositatem enim suam intelligere incepimus, et timuimus, quod forte studiose eductionem nostram protraheret, ut naves negligeremus et per hiemem in manibus ejus essemus. Post meridiem ergo venerunt duo Mauri cum asinis, ut tollerent militem cum sua suppellectili et in balacrum ducerent ad Nili portum, in quo stabat navis pro descensu ejus et mercatorum parata. Dum ergo miles sacculos suos aptaret, imponens asinis, et jam paratus exire vellet, non potuit, quia portae serratae erant, et nullus de familia apparuit, qui aperire posset; absconderant enim servi se cum industria. Currit ergo miles ille per curiam et domum, clamans et vociferans, sed dissimulabant se audire. Tandem post horam servus familias de conclavi prodiit, dicens cum impatientia: et quare tu recedere vis, cum nondum satisfeceris eis, quorum debitor es? Qui cum diceret, se nulli esse debitorem, asserebat Mamalucus contrarium, et dure simul contendebant. Post multa verba dixit Mamalucus, eum cuidam Judaeo esse debitorem, quem oportebat exspectare, vel currere ad quaerendum Judaeum. Currebant ergo ambo simul ad Judaei domum, et invento Judaeo, quem prius Mamalucus nominaverat, fatebatur, eum suum debitorem non esse. Mamalucus autem, videns Judaeum fateri veritatem, nominavit quendam alterum Judaeum, quem etiam diu quaesiverunt, et eo non invento in domum redierunt. Interea Tanguardinus latuit, quem scivimus esse in domo, et non apparuit, et servus ille et alii famuli peregrinum illum militem multum vexaverunt, et post multas vexas dedit miles non paucos madinos familiae pro valete et pro portariis, et bene castigatus emissus fuit. Pervenit ergo ad Nili portum et ascensa cum aliis navi descendit in Alexandriam cum multa quiete, et hospitium pro nobis disposuit in loco, ubi peregrinos hospitari solitum est.

(b) Decima octava die, quae est Lucae Evangelistae, iterum inquietam noctem habuimus, nam insolenter valde celebraverant sua nocturna convivia Sarraceni usque ad noctis medium, et post omnem dissolutionem cum ad loca quietis se singuli recepissent, incepit una de uxoribus Tanguardini cum ululatu flere, et lamentabiles emittens voces virum, maritum suum, deprecatoriis verbis supplicabat, ut a percussionibus cessaret, percutiebat enim eam, et minabatur ei, quod eam repudiare vellet; quae autem causa fuerit illius castigationis intelligere non potui. Duo suspicabar ex querelis castigatae: primum, quod cum altera uxore litigabat, eamque cum esset praegnans perturbaverat et hoc flagellationibus emendare studebat. Credo enim, quod in domibus, ubi sunt plures uxores unius viri, requiratur magna severitas ad conservandum pacem, quam nec sanctae foeminae, uxores Jacob, habere inter se poterant, ut habetur Genes. 30. Secundum, propter quod castigavit eam, fuit zelotypia, aliqua enim in ea notaverat de adulterio, et ideo eam sic publice confudit eique repudiationem minatus fuit; sunt enim maxime zelotypi, et mirabilibus poenis castigant uxores etiam pro minimo respectu, nam statim ad ictum oculi spiritus zelotypiae eos invadit, et durissime castigant ad placitum sine lege. Ne autem spiritus ille severus zelotypiae nimis excedere virum faceret, datur ecce et ordinatur sacrificium Num. V. Est enim spiritus ille ita severus, quod non sinit virum, quem possederit, quiescere, nisi uxorem confuderit, sicut patet in Vulcano. Qui cum invenisset Martem cum Venere sua uxore in lecto, simul ambos catenis invisibilibus detinuit, quousque aliis diis eos in derisionem ostendisset. Spiritus ille Zelotypiae est filius Discordiae, Discordia autem est prima filia Demogorgonis primi dei, secundum poetarum fictiones; vel filia Jovis, qui eam de coelo in terram projecit, ubi perpetuo incurrit et omnibus nuptiis interesse cupit, et si ad nuptias vocata non fuerit, nihilominus se ingerit et semina suae perniciei derelinquit. De hoc occurrit poeticalis fabula: nam dum Peleus desponsasset sibi callide Thetim, Jupiter ad eorum nuptias omnes deos invitavit, praeter Discordiam. Quae indignans venit cum pomo aureo, quod projecit in locum, ubi tres deae, foeminae speciosissimae, Juno, Pallas et Venus, sedebant, dicens: id deberi digniori et speciosiori. Quae dum corrixarent pro pomo, Jupiter Paridem adduxit judicem. Paris autem id Veneri dedit, propter quod Venus illi raptum Helenae concessit, ex quo consecutum est Trojanum bellum, et innumeri populi occisi, inter quos etiam Achilles occubuit, qui in nuptiis illis, ad quas vocata Discordia non fuit; (102 a) natus est, quia filius Pelei et Thetis erat. Et sic expiata est injuria. Haec Discordia adeo infesta est paci conjugum, ut etiam nonnunquam in conjugiis Christianorum inveniatur, quamvis contra eam eorum conjugia sint sacramentis et benedictionibus coelestibus sancita et non nisi inter duos ordinata. Non ego miror, quod Tanguardinus duarum uxorum vir sine sacramento conjugatus discordiam sociam sui conjugii passus fuit.

Cum autem factus fuisset dies, sollicitavimus Tanguardinum pro littera Soldani et virum durum ad nos invenimus, quem domina Discordia corruperat; victus tamen precibus nostris ad curiam domini Soldani equitavit, et litteram pretiosam, nobis tamen inutilem, imo praejudicialem, attulit, ut patebit sub porta civitatis Alexandrinae. Cum enim peregrini tales litteras portant, putant exactores, eos thesaurum eportare, et intimius visitant tales.

Accepta littera promisit nobis Tanguardinus, quod in crastinum nos vellet mittere in Nilum, in Alexandriam, sicut et fecit, ut patet fol. 101 a.

Eodem die misit Tanguardinus litteras Uriae contra nos Alexandriam ad Trutschelmannum, prodens nos esse divites et liberales, et ideo fortiter mulctandos et excoriandos. Hanc viri fallaciam postea experti sumus.

Descriptio vel circumscriptio illius maximae urbis totius mundi, Cairi et Babyloniae novae, quae alias dicitur Babylonia Aegypti. Et implicantur multa in hac circumscriptione de Sarracenorum vita, et moribus et ritibus.

Solent descriptores regionum longe positarum a legentibus persaepe argui et derisionem pati, quia aut legens invidus est, cui aliorum dicta et facta placere non possunt; aut est legens inexpertus, qui nihil credit esse in mundo praeter ea, quae videt in suo angulo; aut est legens curiosus vel plus quam oportet studiosus, quia omnia dicta diligenter perlegit, et dum discrepantias invenit, accipit quod placet, caetera vero non judicat, nisi in pejorem partem. His tribus generibus legentium hucusque Evagatorium meum exposui rodendum, nunc autem in descriptione Cairi civitatis eum corridendum et dilacerandum exponam, propter monstruosam illius urbis dispositionem, et insolitam magnitudinem et incredibilem quodammodo hominum multitudinem et propter varietates de hac urbe scribentium et loquentium. Ponam ergo primum nomina antiqua et nova illius urbis; deinde ejus magnitudinem et moschearum multitudinem et contratarum et hominum officialium, sacerdotum et Mamalucorum et caeterorum aestimatorum numerum.

Laboriose evagatus sum et transcurri legendo, quae ad manus habere poteram, invenique multa hujus ingentis urbis nomina. Dicitur enim Chayrum, Chayrus et Chayra et Chayris, in tribus declinationibus, a modernis latinis. Vulgares Teutonici nominant eam Alkyr, vel Alkari et Alkaria. Aliqui Latini dant ei graecam terminationem, nominantes Chayron, sicut dicimus Ascalon. Dicitur etiam Babylon aut Babylonia, quia secundum Diodorum, cum Sesostris rex Aegypti universas debellasset gentes, plurimas de magna Babylonia gentes in Aegyptum duxit, qui civitatem suae civitatis nomine aedificarent Babyloniam. Eadem ex causa appellatam Trojam ferunt hanc, quam Menelai exercitus in Aegyptum ductus construxit et patrio nomine Trojam appellavit (b). De his verum scrutari difficile est; nos, quae scriptores tradiderunt, retulimus, quo posteri verum judicium sequi possunt. Haec Diodorus Antiquarum historiarum.

Insuper Babylonis nominatur nonnumquam et Babylonia nova Aegypti, ad differentiam veteris, quae est in Chaldaea supter fluvium Chobar in terra Sinear, de qua saepe fit mentio in Biblia, praecipue tamen 4. Reg. 15. et Ezech. 1. et Daniel 1. et consequenter. Et dicitur haec nova Babylonia distare ab illa XXXVI. dietis.

Ex his duobus nominibus, Chayrum et Babylonia, quidam unum conficiunt nomen et civitatem, vocantes Chayrobabylonia.

Dicitur haec urbs Infimis, et sic eam nominat Joh. Andreae[TR62] in Apparatu 22. q. 1 movet. Dicitur et Cadrum et Carium, et Carras et Tarra. Sunt et alia nomina in Biblia vulgata et apud poetas, quae videntur esse aliarum civitatum, sunt tamen illius urbis, prout conjicere potui ex situ et ex fundatoribus. Dicitur enim Busiris, civitas juxta hortum balsami, ut dictum est fol. 64. Haec erat huic civitati contigua vel ejus principium. Heliopolis, civitas solis, de qua habetur Genes 41., ubi nominatur Eliopoleos. Et Esaiae 19. dicitur civitas solis, quia in ea sol colebatur. Haec civitas sita erat inter hortum balsami et Cairi, in medio Busiris et Cairi, et ita videtur fuisse una. Hanc condidisse dicitur Epaphus, qui et Aegypti Babyloniam construxit. Thebae Aegypti civitas vetustissima, centum portarum, quam etiam Busiris construxisse dicitur. Haec in tractu Thebaico condita dicitur supra pyramides regum Aegypti. Hanc nominant aliqui Thebam, alii Joven, Graeci vero Eliopolim. Ex his videtur, quod Thebae, Heliopolis et Cairum et Busiris una fuerit civitas, quia pyramides prope urbem Babyloniam sunt trans flumen, ipsum autem flumen per medium urbis Thebae fluxisse perhibetur. Et ita Babylonia esset tantum pars antiquae Thebae in una parte fluminis; alia vero pars ex alia parte fluminis destructa in ruinis cernitur.

De hac Theba miranda leguntur. Nam centum portas habuit, et ambitus murorum erat centum XL stadiorum, magnis aedificiis et pretiosis Deorum templis praedita. Hanc Plinius totam pensilem fuisse scribit, quae non solum Aegypti, sed orbis etiam totius felicissima civitatum fuit. Haec etiam Jovis dicebatur, quia contra ejus infestationes dii in eam refugiebant. Videtur etiam, hanc esse Memphim, de qua saepe mentio fit, quam Apis, filius Jovis, condidit, quae caput Aegypti et sedes regni fuit, ut Joh. Andreae[TR63] in praeallegato loco habet, et eadem cum Theba asseritur in registro super Ptolemaeum. Multi etiam scribentes dicunt, hanc fuisse Thanis, vel Thamnis vel Tafnis, civitas a gigantibus constructa, qui ab Hebron descenderunt in Aegyptum, ut habetur Num. 13. et supra fol. 9 B., de qua Psalm. facit mentionem, loquens de campo Thaneos Ps. 77. Et in hac Moyses cuncta signa fecit coram Pharaone, et fuit caput Aegypti, nec alia esse creditur ab illa, de qua loquimur, quae semper Aegypti caput fuit. Aliqui vero dicunt, eam nominari Magnum Delta, propter ejus figuram, quae Deltae similitudinem habet. Quidam autem nominant eam Massara (103 a). Putant etiam quidam, hanc esse Samii, vetustissimam Aegypti civitatem, quamque Solon, inter septem sapientes insignis, dicit stetisse octo millibus annorum, et sapientiam apud Aegyptios viguisse XL millibus annorum, ut refert Thomas Anglicus fi. Cap. 30. li. p. de Civitate Dei.

Ex his omnibus colligitur, haec nomina significare eandem civitatem, scilicet: Chayrus, Chayrum, Chayra, Chayris, Chayron, Alkyr, Alkari, Alkaria, Babulis, Babylonia, Chayrobabylonia, Infimis, Cadrum, Karium, Carras, Tarra, Busiris, Eliopolis, Theba, Jovis, Memphis, Troja, Thaneos, vel Thamnis aut Thanis, Taphnis, et Samii, et Delta Magna, et Massara. Si cui autem aliter videtur esse, nolo de his contendere, nec nocet aliquid me in hoc errasse, feci tamen diligentiam quaerendo in diversis libris, et non aliter invenio in vetustioribus, quamvis aliqua peregrinalia alium sensum habeant.

Quamvis autem haec civitas antiquitus multo major fuerit, quam modo sit, ut ruinae ostendunt, hodie tamen sub coelo non amplior et major invenitur, nec aliqua ei aequatur magnitudine, populositate, potentia et divitiis, aedibus et templis. In historia trium regum, quae Coloniae habetur, dicitur, quod Cayrum septies majus sit civitate Parisiensi, accipiendo Parisias cum tota circumferentia castrorum et antiquorum palatiorum, etiam trans flumen cum campis et planitiebus intermediis. Sic accipiendo constat, eam in triplo majorem esse quam Coloniam, et Coloniam in triplo majorem esse, vel in quadruplo, quam Ulmam. Sic ergo, si Cayrum esset per circuitum murata, possint in ipso muro stare Ulmae civitates octoginta quatuor simul. Dicitur enim, quod tanta sit, sicut de Ulma usque in Memmingen directe sursum per vallem Ileris, et hoc est verum; accipiendo mensuram Cayri ab horto balsami usque ad duo milliaria supra Pyramides, regum Aegypti sepulchra, ubi ruinae immensae sunt civitatis Thebae, et ab eo loco usque ad hortum balsami sunt vel aedificia vel ruinae vel plateae ad sex milliaria germanica. Habet autem tria non parva milliaria allemannica longitudinis in actu stantibus structuris cum suis plateis, et in latitudine unum et dimidium milliare. Quidam enim, qui id certum habebant, asserebant, civitatem illam jam actu stantem in latitudine duodecim millia centum septuaginta duos passus habere, in longitudine vero quindecim millia habere centum et septem passus, absque parte magna urbis, quae dicitur Turbii, in qua sunt sepulchra Soldanorum et Primatum, ut dictum supra fol. 98., quae pars apud nos ingentem faceret urbem, et absque castro Soldani, quod tantum in magnitudine spatium occupat cum sua circumferentia, quantum fere oppidum Ulmense,[TR64] vel pars altera oppidi Nurenbergensis. Nam Turbii sola dicitur habere quatuor millia et octingentos passus: eques enim sub quatuor horarum intervallo sine intermissione iter faciens longitudinem civitatis forte posset transire, ipsam vero totam in decem horis circuire cum equo currente. Si vero volumus ad urbis magnitudinem etiam computare suburbia, multo major erit, nam (b) ab horto balsami sunt horti pulcherrimi cum magnis palatiis et continuis usque Cayrum.

Haec urbs hodie tam magna est, quod Roma capere suis moenibus non posset solas moscheas vel Sarracenorum ecclesias, quae in ea sunt. Dicitur enim, quod in ea sint scilicet sexaginta millia moscheae cum turribus, inter quas XXIV-or[TR65] millia parochiales et contratae divisae, de quibus quatuor decem millia vectibus et seris et catenis ferreis de vico ad vicum protensis noctibus singulis clauduntur et ferreis portis secluduntur, ne populus contra populum insurgere valeat. Haec et quaelibet ecclesia suos sacerdotes et quaelibet contrata suos judices et consiliatores (habet).

Ecclesiae vel moscheae sunt quam plurimum pretiosissimae de polito et vario marmore intus et extra ornatae, et turres singulis moscheis coedificatae altae, rotundae et noctibus luminosae. Sunt enim turres illae, ut dixi, altae, et aliquae quatuor camerarum habent in altitudine, et semper in fine unius camerae est ab extra per gyrum turris unus circuitus, in quo circumeunt sacerdotes loco campanarum clamantes, ut dicetur; et de illis circuitibus sunt protensae phalangae, in quibus pendent lampades superius opertorio acuto contectae, ne ventus lumina exstinguat, et sole occidente accenduntur. In una autem turri plures, in alia pauciores lampades pendent. In aliqua pendent XL, in aliqua LX, in alia XX, secundum aliqua moschea dotata est. Tot autem lampades noctibus ardent in turribus et intra moscheas in illa civitate, quod paene in omnibus vicis illustratio sufficiens est, depellens tenebras, et videtur noctibus urbs ipsa esse ignea propter multitudinem luminum. Ascendi aliquando nocte in altanam domus et per urbem prospexi et nonnunquam propter excessivum ignem lampadum inhorrui. Dicunt pro vero viri Christiani experti, qui hoc viderunt, quod nullus rex in Christianitate, sive ille sive iste, possit per annum suis proventibus oleum solvere, quod in illa civitate consumitur in lampadibus.

Civitas habet in aliquibus suis partibus moenia alta de quadris et pretiosa, sed non ubique. Aedificia vero caetera, praeter moscheas et domus regias et palatia magnatum, sunt de foris satis exilia et turpia, utpote ex luto et latere exstructa, sed de intus comptius disposita sunt et ornata mansionibus et habitaculis, distincta picturis, et vel marmore vel gypso polita; non enim habent domus illae formas domorum nostrarum, quia non sunt aedificatae contra pluviam, vel contra nivem, nec contra frigora, quia haec numquam Aegyptum tangunt, sed contra solis aestum duntaxat prohibendum et contra furum et latronum incursum sunt factae: ideo communiter sunt domus superius apertae contra coelum, a parte tamen illa, qua sol illucet, est paries ductus sursum in altum contra solis radios. Notum est autem, si in nostris partibus nunquam timeretur pluvia vel nix, quod alio modo et leviori fierent aedificia. Aedificant autem lapidibus luteis, non in clibano sed solum ad solem decoctis, qui lateres, quam cito aqua exigua profunderentur, mox resolverentur; nam si contingeret pluviam fieri super Cairum ad duos continuos dies, sicut apud nos quandoque ad sex durat, tota quodammodo civitas sicut cera liquesceret et fieret cumulus fimi et limi de domibus depictis et deauratis, demtis moscheis et domibus regiis; caret enim regio illa lignis, ideo non sunt ibi structurae (durantes) sed luteae, nisi templa et palatia.

Olim erant in illa urbe monstruosa aedificia pretiosissima, unde tempore Augusti Caesaris Gallus poeta Foroliviensis, ibidem praetor, ex hac urbe abstulit obeliscos tres admirandos, quorum unus nunc in Vaticano ante templum divo Petro dicatum stat; alter in Circo Maximo; alius in Campo Martio locatus est, ut habet Jacobus Philippi in supp. Chronicorum sub temporibus … Imperatoris. Quod autem superius dixi, hanc urbem majorem esse, quam aliquam civitatem orbis, non negavi, quin possibile sit, adhuc majorem in aliqua parte orbis esse, sed nobis non constat, nec aliquem vidi, qui majorem viderit, nec de majore in perigrinalibus legi, nisi in notula novae mappae mundi, quae supra Ptolemaeum multos orbi adjicit gradus. Et de quadam Orientis insula refert maxima Sypantya nomine, in qua dicunt urbem esse in triplo majorem quam nostra Cahirus. Dicunt autem chiromantici, geometrae (104 a) et mathematici nostri moderni, quod si illa Sypantya insula est in mundo in ea regione alta, sicut praedicta mappa habet, tunc necesse est ibi habitantes esse respectu nostri antipodes, quos tamen Augustinus de Civitate Dei Lib. XVI. c. 9. omnino negat esse in orbe, nec homines esse circumfusos orbi propter oceani impedimenta, quod in oppositam partem navigari nequaquam potest. De his vide in Spec. natur. L. VII. c. 10. Sed et frater Odorius ordinis Minorum in suo narratorio de multis civitatibus Orientis loquitur majoribus Cahiro, praesertim de Kansy, quae dicitur civitas coeli, ob sui incredibilem[TR66] magnitudinem, de qua mira dicit et rationem excedentia.

De Sarracenorum sacerdotibus et eorum ecclesiis.

Muscheae multae valde sunt in hac urbe, sicut supra patet folio praecedenti. Dicitur autem templum Machometi nunc communiter moschea, quia ipsi Sarraceni haec sua oratoria muschheas[TR67] nominant, quos sacri canones nominant mesquitas, et aliquando inveni scriptum meskida pro mesquita, aliquando reperi mameria pro moschea. Hoc enim, quod nos basilicas aut ecclesias vocamus, hoc Sarraceni mesquitas vocant. De Ju. et Sar. Eccles. (?) in ele… ubi vide 5to,[TR68] et invenies multa de sacerdotibus Sarracenorum et de ritibus eorum.

Multitudo ergo tanta moschearum requirit multitudinem sacerdotum, sicut apud nos; ubi multae sunt ecclesiae, ibi sunt multi sacerdotes. Sunt autem moscheae templa, communiter rotunda, testudinata, interius vacua, sine altaribus, sine imaginibus sicut patet Parte 1. fol. 260, cum multis lampadibus in eis pendentibus et de turribus prominentibus et sunt istae moscheae per divites et potentes aedificatae, et cum provisione sacerdotum, pro quibus praebendae et beneficia sunt ordinata et urna lampadum. Sic etiam habent gymnasia ordinata, in quibus leguntur leges quaedam civiles, a regibus conscriptae et lectores beneficiis sunt provisi. Similiter et hospitalia bene provisa habent pro pauperibus et peregrinis; morituri enim hujusmodi ordinant et legant pro sua salute et ut memoria eorum maneat, quod potiorem esse aestimo causam.

Sunt autem inter eos triplices sacerdotes. Aliqui praesunt gymnasiis, et legunt in scholis jura et leges eorum, et quia doctiores sunt, ad regendum populum ordinantur, et vocantur Muderis. Docti vero et non ad regendum apti dicuntur Minetschum. Sunt autem aliqui docti ad hoc, ut pueris legant eosque in Alcorano instruant et hi vocantur Tamsman. Et omnes isti sunt liberi a servitute et oneribus communis populi, non tamen intromittunt se de moscheis.

Secundi sacerdotes inter Sarracenos dicuntur Sancti et non sunt docti nec stabiles, sed evagantur et mira faciunt in naturalibus actibus virtutum. Sanctiores tamen dicuntur Alhages, qui fuerunt ad sepulchrum Machometi in Meccha, qui viso sepulchro statim eruunt sibi oculos, ne post hoc alia videant, ne memoria sepulchri et Mahometi diminuatur. Aestimant etiam, quod res aliae non sunt dignae videri oculis illis, quibus datum est videre, sepulchrum Machometi.

Tertii sacerdotes ministri moschearum dicuntur Soqui et Vecten. Soqui sunt quasi plebani, Vecten autem quasi adjutores et capellani. Quaelibet autem moschea habet unum Soqui et plures Vecten, secundum moscheae solemnitatem.

Porro occupatio sacerdotum non est circa curam animarum in audientia confessionum et ministratione sacramentorum et visitatione infirmorum vel sepultura mortuorum, nec habent curam (b) multam de moscheis cum reliquiis et paramentis et sacrorum vasorum et altarium, de quibus omnibus nihil habetur apud eos, nec possunt pollui eorum templa, nec perdere sanctitatem, quam non acceperunt, sicut nec sacerdotes ordines aliquos sacros habent, sed committitur eis cura moschearum, qui doctiores et honestiores reputantur et illa commissio spectat ad patronum moscheae. Nullam enim differentiam sacerdotes eorum a communi populo nec ecclesiae eorum a domibus communibus habent. Orationum numerum statutum omnibus sicut alii complent etiam laborando; non vacant meditationibus, nec studio litterarum, sed solatio uxoris et filiorum et communis familiae, jumentorum quoque et possessionum mercantiae, usuris, venationibus et hujusmodi, sicut alii, vacant.

Officium Soqui est, in moschea sextis feriis praedicare et consilia poscentibus dare. Officium autem Vecten est, in turribus lampades accendere, in moschea et horis statutis professionem fidei eorum in turribus proclamare. Officium vero Alhages, qui et Nefes Ogli et Czaknuttar et multis aliis nominibus vocantur, secundum differentiam status eorum est, circumire patriam et exempla et verba hominibus praebere eosque in amore legis Machometi solidare. Hoc autem facientibus favet diabolus operibus eorum permittente Deo in damnationem infidelium, et in tribulationem ac tentationem fidelium. Nam per eos inaudita et admirabilia ac supernaturalia signa fiunt, qualia in Christianismo umquam facta legimus, tantaque potentia diaboli est in eis, ut videantur potius diaboli incarnati, quam homines. Et de his mendosis, vanis falsisque signis etiam dixi supra fol. 91. a et praecedenti. Ad tantam namque perfectionem patientiae, vel potius defectionem, aliqui eorum perveniunt, ut percussionibus, punctationibus, stimulationibus cum ferreis stimulis, incisionibus cum cultellulis, adustionibus, minus moveantur, quam lapis insensibilis, et illi patientiam suam venalem portant, eamque omnibus probandam exponunt. Alii ex eis magnam praeferunt virtutem abstinentiae, quorum aliqui rarissime comedunt aut bibunt. Aliqui autem, quod auditu horribile est, sine omni cibo et potu corporali vivunt sicut frater Nicolaus in Suecia:[TR69] Aliqui in extrema paupertate degunt, minus temporalia curantes, quam si non essent. Aliqui perpetuum silentium servant et illi nec cum Deo nec cum hominibus loquuntur nec orant et homines fugiunt. Aliqui Rinschler vocantur, qui visiones, revelationes, raptus, exstases percipiunt, et horum aliqui in civitatibus, aliqui in nemoribus morantur et ea, quae percipiunt, aliis dicunt et mira loquuntur et tales uxores non habent contra legem Machometi, qui omnibus praecipit matrimonium. Non enim legem curant, nec operibus, nec orationibus statutis instant, sed impulsus spiritus eorum sequuntur.

Sunt etiam inter eos multi coecati, quos Sanctos vocant, qui peregrinantes ad Machometi sepulchrum se ibi sponte excoecant eruentes oculos, putantes, caeteras res mundi indignas esse aspectu oculorum illorum, quibus sepulchrum Machometi, quod dignius coelo aestimant, est inspectum. Hoc nunquam legimus fecisse aliquem Christianum peregrinum in aspectu sanctissimi sepulchri Christi, sed bene legimus coecos ad tactum ejus illuminatos. Nec admitteret Christiana religio hujusmodi horridam devotionem, ut aliquis sibi eruat oculum, quo dominicum vidisset sepulchrum, sed admittit eruitionem oculi scandalizantis, Matthaei XVIII., ad debitum tamen intellectum. Democritus, Atheniensis philosophus, sibi ipsi eruisse oculos legitur propter tres causas: 1) ut vegetatiores cogitationes haberet et sine impedimento visus et rerum corporalium contemplationi liberius insisteret; 2) ne videret bene esse malis hominibus, quorum prospectum tantum invidit; 3) se excoecavit, quia mulieres sine concupiscentia adspicere non potuit; 4) tamen causam praecipuam esse puto, quia sic excoecari meruit, qui magicas tenebras oculis humanis invexit, easque post Zoroastrem ampliavit et dilatavit. Sic tanto desiderio videntes Machometi fanum merentur justo Dei judicio perdere visum. Dicunt etiam, imo (105 a) fabulose confingunt, quod inter eos sint quam plures utriusque sexus homines, qui concepti et nati sint sine virili semine, Deo insufflante in venires quarundam foeminarum, ex quibus sancti generentur pueri Sarraceni. Idcirco, quia beatam Mariam Virginem sic concepisse credunt, Christum Dominum nostrum Ruchella appellant, quod idem est, quod flatus Dei; corporalia enim non transcendunt, ideo Deum corporali flatu in quasdam foeminas sufflare dicunt et eas sic impraegnari; propter quod non est insolitum apud eos, quando audiunt a Christianis, Christum conceptum et natum ex Maria Virgine, sine humano semine. Satanas enim solutus est et permissus a Deo operari maxima et mendacissima, de quibus pulcher tractatus compositus est.

Redeundum ad propositum de officiis illorum, qui praesunt moscheis. Soqui sacerdotes praedicant et consilia dant. Nam sextam feriam celebrem habent Sarraceni in Veneris honorem et in ea ad orationem conveniunt in principalem moscheam tempore meridionali et oratione peracta surgit Soqui et praedicat de commendatione legis Machometi, vel de pace civium et de Christianorum feritate animando eos ad bellum contra eos et hujusmodi. Post sermonem fiunt elemosynae pauperibus. Post haec, si qui habent dubia, accedunt ad Soqui et eis resolvit. Officium autem Vecten est lampades ascendere, aedem mundare, in turribus quinque vicibus per diem naturalem professionem fidei, supra quam tota eorum lex est fundata, proclamare et populum ad orationem invitare clamore suo. Statuit enim Machometus, ut populus suae sectae quinquies oraret per diem, accipiens medium numerum Christianorum et Judaeorum orationum. Christiani enim septies orant, Judaei trinies; ne ergo videatur christianizare aut judaizare, alium numerum orationum instituit. Sic etiam, quia Christiani diem solis celebrant et Judaei diem Saturni, ipse diem Veneris accepit, ne cum eis conveniret. Et quia Christiani ad sua divina convocant populum campanis et Judaei cornibus, ipse medio uti volens sacerdotum clamore convocari populum mandavit. Et quia Christiani orant ad ortum solis, Judaei vero ad occasum, ideo, ne conveniret, ordinavit, suos orare ad meridiem. Et ita in omnibus quaesivit extranea media inter Christianos et Judaeos.

Porro tempus primae orationis Sarracenorum est ortus solis; tum enim Soqui vel Vecten turrem ascendit et obstructis auribus cum digitis, ut altius clamare valeat, magno ululatu sine omni melodia clamat haec vociferans: la yllahah illalach Mehemmet rezullach. Hoc vult dicere secundum communem opinionem: Deus est verus et Machomet est propheta ejus major. Statim autem, ut auditum fuerit, surgunt omnes et orationem faciunt per quatuor erket et duo czalamat. Erket est geminata inclinatio[TR70] cum totidem prostrationibus. Czalamat autem est ipsa secreta oratio, quam facit sedendo post quodlibet Erket cum salutatione a dextris et sinistris et impressione pacis, quam utraque manu in faciem obducendo facit. De hoc etiam dixi P. 1. fol. 86. A.

Tempus secundae orationis est circa meridiem, et iterum Vecten adscendit turrem, clamans sicut prius et invitans ad orationem, dicens: haya la sala hahya la fala. Quod tantum est: Venite ad orationes vestras, ad praefectum vestrum. His auditis iterum singuli ad genuflexiones consurgunt et illa oratio habet decem Erket et quinque Czalamat.

Tempus tertiae orationis est in declinatione solis, tempore vespertino; tunc iterum, sicut in principio proclamata fidei professione addit: Zog (b) hinhalla bille dille etc., quod tantum est: Sit honor et laus deo et sibi gratias referimus, quia non est alius praeter eum.. Haec oratio vespertina habet octo Erket et quatuor Czalamat.

Tempus quartae orationis est in occasu solis, ad quem adscendit Vecten turrem et praemissa clamosa professione annectit: Aldama hylmetzem hallahu hakybar etc. id est: magnus est Deus et non est alius nisi Deus. Ad hunc clamorem cuncti surgunt et orant; et habet haec oratio quinque Erket et tria Czalamat.

Tempus quintae et ultimae orationis est post coenam hora tardiori, ingruentibus tenebris, et tunc clamat prolixius, post confessionem multa addens de morte recogitanda, dicens: Sanga caffil olma janar gissi gelle hax se dule halla hullala le hylle hyllala et caetera. Quod tantum est: Non est alius, nisi unus Deus, ejus Machometus nuntius verus, hoc testicamur semper, et aperi oculos et considera, quia mortalis es etc. Haec oratio prolixior est et habet XV Erket et VIII Czalamat. Hae exclamationes in omnibus moschearum turribus fiunt praefatis horis simul et semel. Unde Cairi in illis horis tantus clamor est, quod audiens Christianus turbatur, et ad clamorem unusquisque in sua parochia, tenetur surgere et orare modo praedicto, nec aliquo labore aut occupatione dimittunt, nisi labor non patiatur et tunc postea complent. De his sacerdotibus et eorum officiis, et de horis orationum et de clamoribus in turribus, de turrium dispositione, vide de Jud. et Sarrac. Cedit(?) quaedam in Clem. et ibidem in glo., ubi etiam sacerdotes Sarracenorum nominantur Zabazalla, quod tamen correctum est per thesaurarium, et pro dicto (?) Soqui vel Soqua aliquando reperi Faqui vel Faqua.

De nominatis autem sacerdotibus et aliis secundum morem eorum religiosis est Cairi maxima multitudo, quia in nullo loco mundi viget tantus cultus Machometi, sicut ibi. Unde Soldanus inter Machometistas reputatur sicut Papa inter Christianos et Cairus sicut Roma. Turcus vero sicut Imperator et Constantinopolis sicut urbs Imperatoris. Item, Cairus est universitas studentium in lege Machometi, ad, quam confluunt de universo paganismo studere volentes, nec est in mundo universitas tot suppositorum, sicut illa. Ibi disputant[TR71] de Alcorano, et sunt duae viae inter eos diversae, Alhagesitarum et Soquitarum. Primi exponunt Alcoranum spiritualiter, secundum phantasias, quas percipiunt in suis raptibus, et dicunt se non obligatos ad observantias Alcorani communes, utpote de accipiendis uxoribus et de orationibus etc., similis in hoc Beghardis nostris haereticis, de quibus habetur in Titulo de haeret. C. ad nostram etc., qui dicunt, se legibus evangelii et ecclesiae non adstrictos. Soqui vero omnia praedicant servanda ad litteram, ipsam tamen litteram Alcorani, quia in plerisque locis turpis, bestialis et inhumana est, modificant et exponunt. Utraque autem via in multas est sectas divisa, et praeter communem infidelitatem haereses multae sunt inter eos, nec potest Alcoranus exponi, quin appareant fatuitates, quas praetendit. Est enim Alcoranus quaedam inordinata compilatio de diversis sumta divinis libris, mutatis verbis et sententiis veritatis, in quadam venustate sermonis. Nam ubi de propriis agit compilator, nefanda et turpia continet contra Dei leges et naturae honestatem, ita ut hominum aures audire talia abhorrescant et ipsa natura abominetur. Sed ubi de divinis auctor loquitur, verba continet ita pia et devota, quod ad lachrymas excitat devotionem et fidem. At vero ubi de Domino Jesu occurrit sermo, ita devota narrat et pia, quod semper possem credere, verba illa veriora esse, quam sancti evangelii textum. Multa commendabilia loquitur de Christo Domino, nominans eum frequenter Ruchella, i. e. Dei verbum, Dei spiritum etc., et de beata Virgine, de Apostolis et de Evangelio, de quo XIX habet fidelissima testimonia, quae habentur in libro de notitia Alcorani; et alia multa in fidei nostrae exaltationem. Quapropter omnibus modis praecavent Sarraceni, ne liber ille ad manus Christianorum deveniat et ne intremus templa eorum. Et in hoc imitantur gentiles idololatras, de quibus Augustinus Lib. 10. de Civitate Dei c. 31. dicit, quod theletas et mysteria incluserint parietibus, nec licuit de eis loqui, quia deprehensi fuissent errores, si publice de eis disputassent (106 a) et origines deorum in notitiam populi devenissent, quia fuerunt puri homines, ut Jupiter, Saturnus etc., quos homines e coelo venisse credebant. Et ideo Aegyptii in omni templo habebant simulacrum Isis et Serapis, digitum ori habens impositum, ad innuendum silentium, ne quis eos homines diceret fuisse, et qui hoc diceret, capite privaretur. Et Valerius Libro 1. narrat, quod Tarquinius rex jussit Marcum in aquam projici, pro eo, quia librum suae custodiae commissum, in quo mysteria sacrorum gentilium continebantur, transscribendum cuidam credidit. Sic et illi Sarraceni librum Machometi occultant. Et quamvis omnibus modis occultent eum a Christianis, dudum tamen Christiani eum habuerunt. Nam quidam frater ordinis Praedicatorum, Ricoldus nomine, nescio quo colore diu moratus in Baldach, ubi praecipuum studium Sarracenorum est in lege Mahometi, ad plenum eruditus in lingua Arabica Alcoranum, contra ejus ineptias pulchra scripsit, ut habet dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis in prologo libri de cribratione Alcorani. Sed et Sanctus Thomas contra eum scripsit ad cantorem Antiochenum de rationibus fidei. Et Cardinalis ordinis nostri de Turrecremata etiam contra Alcoran tractatum composuit. Et quidam frater minor in libro de fortalitio fidei multa contra eum invehit. Sed ultimo dominus Nicolaus de Cusa Cardinalis ineptias Alcorani et stultitias omnes detexit, librum nobilem contra eum scribens trium partium et multorum capitulorum, in quo, qui voluerit, poterit videre fatuissimos errores inter eximias laudes Christi, beatae Mariae, Johannis Baptistae, Elizabeth, Apostolorum et Evangelii, quae omnia valde in eo laudantur, cum immixtis pestiferis erroribus. De vita aeterna loquitur, de Inferno et Paradiso et saepe de extremo judicio et de miraculis Christi et sanctitate eum imitantium. Sed in tota serie Alcoran numquam fit mentio de passione et cruce Christi, in quo tamen est salus, vita el resurrectio nostra et omnium sacramentorum efficacia, et scripturarum adimpletio. Ex quo patet falsitas. Sicut autem abscondunt illum librum a nobis, ne eorum fatuitates deprehendamus, sic eorum doctores praecavent et prohibent Sarracenis, ne Evangelium legant et ne philosophiam addiscant, quia per utrumque recessus ab Alcorano pararetur. Sed et hoc compertum habemus, quod eorum prudentes Evangelium et Pauli epistolas frequenter et libenter legant occulte tamen et clam; tamen nulla ratione illam sectam retinent, et sub poena mortis prohibent, ne quis Evangelium legat aut praedicationem audiat, sed praedicantes mox trucidant.

Moscheas etiam vel ecclesias suas nobis claudunt et nequaquam intromittunt et intraeuntes Christianos perimunt, maxime quando quis ingreditur tempore, quando orant et praedicant, ne audiamus eorum fatuitates et videamus eorum turpitudines. Credo enim, quamvis non legerim, ex quo ita occultant res suas a nobis, quod aliqua turpia ibi agantur, quae nos latere volunt. Sicut Augustinus, ubi supra, refert de gentilium sacerdotibus, qui celabant vulgo theletas, i. e. purgationes quasdam; faciebant enim in occulto sacrificia quaedam nefanda omnino, quae populus horruisset si ad ejus notionem pervenissent. Immolabant enim in occulto saepissime infantes et mulieres praegnantes et multa talia horrenda in occulto faciebant. Sicut legimus de Juliano Caesare, qui hic apud Carras occulte in templo suspendit mulierem ad capillos, eamque divisit per medium et in jecore ejus quaesivit scientiam futuri eventus belli. Et Eusebius narrat de Maxentio, qui quaesivit mulieres nobiles praegnantes, easque per medium scidit et in extis infantum divinationes quaesivit. Sic profecto suspectos habeo Sarracenos de aliquibus occultis turpitudinibus, quamvis ritus in se manifeste sit pessimus et turpissimus.

Porro patres Veteris Testamenti etiam habebant quaedam occulta, ut Sanctum Sanctorum, ad quod non nisi summus sacerdos ingrediebatur semel in anno, ut dicitur Hebr. IX. 25. Et arcam testamenti, quae prohibita fuit communi populo videri sub poena mortis, ut habetur Numer. 4. Sed ibi nulla fuit turpitudo, sed insignia fiebant. Apud nos nihil occultum est et omnia patent, sacramenta, omnia mysteria aperta sunt, leges nostrae omnibus praedicantur. Sed hoc est bene verum, quod nostra sanctissima sacramenta sunt nimis communia, in tantum ut pereat quasi omnis reverentia saecularium ad ea; quod praecavent Graeci, quos in hoc laudo, quia missas suas celebrant circumdati cortinis et conclusi ostiis, ne populus irreverentiam concipiat, sicut apud nos contingit.

Ecce, frater, quomodo iterum per diversa evagatus sum, cum tamen solum hoc intenderim demonstrare, quod multitudo moschearum arguit magnitudinem ingentem civitatis Cairi et multitudinem populorum ex multitudine sacerdotum. Si enim sunt, ut dicitur, sexaginta millia moscheae, ut dictum est supra fol. 93., et quaelibet moschea habet ad minus duos sacerdotes, Soqui et Vecten, ecce quantus numerus sacerdotum, demtis Algahes (Alhages) et Nefes et caeteris judicibus, magistris et studentibus resultat.

De Mamalucis, qui sunt quasi principales in Cahiro et de eorum moribus et vita.

(b) In hac urbe Cairi est multitudo maxima hominum de omni gente, quae sub coelo est, primi tamen et domini urbis dicuntur Mamaluci, id est, armati, qui potentia et armis subjectam habent patriam; modo autem omnes Mamaluci sunt abnegati Christiani, quorum, heu, tanta est multitudo facta, quod omne dominium Aegypti et Syriae de Sarracenorum manibus subtraxerunt, nec est amplius aliquis Mamalucus in patria, nisi abnegatus Christianus, nec sinunt Sarracenos militare aut arma ferre, quantumcunque sint bellicosi. Insuper ad hoc deventum est, crescente multitudine abnegatorum Christianorum et apostatarum, quod nullum Soldanum aut Aegypti regem constituunt, nisi abnegatum Christianum, quod non multo tempore fuit, nec est eis statutum, sed multitudo maxima apostatarum id fecit, quod est Sarracenis maxima poena et Christianis ingens et vituperabilis ignominia et fidei nostrae gravis ruina.

Ordinaverunt ergo, quod sit nullus Soldanus, nisi fuerit prius Christianus et post abnegationem fidei fuerit bis venditus, ut nullus homo vilis trepidet venire ad eos. Verum ne regi et eis ignominiosum videretur haec vilis conditio Soldani, factum ornaverunt historia sic paginis: dicunt enim, quod Soldanus, rex Aegypti, sit successor Joseph, quem Pharao constituit dominum terrae, postquam recessit a fratribus suis et postquam bis venditus fuit, 1. Ismaelitis, 2. Potipharo principi exercitus Pharaonis, ut habetur Geneseos 37. et 39. Sic dicunt, nullum debere esse Soldanum, nisi qui a fratribus suis Christianis recesserit et bis venditus fuerit. Puto autem, quod hanc binam venditionem addiderint ad quietandum Sarracenos, quia de primo non fuissent contenti. Insuper ordinaverunt isti apostatae, quod nullum officium reipublicae notabile committitur, nisi alicui Mamaluco, unde praefecti, advocati et principes, vel duces exercituum et comitatuum rectores per totam terram Soldani sunt omnes Mamaluci. Unde[TR72] haec dominatio, libertas et spes ad altiora veniendi multos Christianos abducit, sed et emolumentum et quottidianum stipendium, otium et carnalitas et uxorum pluralitas plures emigrare a fide facit. Quam statim enim quis fidem abnegat, provisionem habet et stipendium, et dominus est caeterorum. Unde[TR73] creduntur Cairi esse ultra XXX millia Mamalucos, servos Soldani, quorum omnium ipse Soldanus haeres est, nec filius Mamaluci succedere in bonis paternis permittitur, nec pro Mamaluco tenetur nisi Christianus fuerit et negaverit. Ideo ex industria natos suos baptizari baptismo Christi permittunt Mamaluci et grandiusculos in fide Christi instrui faciunt, et dum ad discretionis annos perveniunt, inducuntur per praeeuntem ad publice abnegandam fidem et hoc facto succedere potest patri, et esse Mamalucus; unde juvenes hoc scientes cum magno desiderio optant citius advenire tempus suae abnegationis, ut possint equitare et arma ferre. Et ex hoc crescit in dies numerus Mamalucorum.

(107 a) Isti Mamaluci sunt in armis promptissimi, nam omni septimana tribus vicibus in planitie grandi sub castro Soldani in rebus bellicis se exercitant diversis modis et quasi torneamenta quottidiana ibi celebrant, illi gladiis dimicant, isti simul cursitant equestres et pedestres, isti arcubus sagittas jaciunt, jactantur lapidibus, levant onera, congressiones jocosas faciunt, cum exercitibus sibi invicem occurrentes sicut inimicis, et in his jocis non habent nec loricas, nec thoraces, nec galeas, sed tamen clipeos et scuta habent, quibus ictus contrafactos recipiunt; clipei autem eorum sunt fortissimi, longi et depicti cum signo Soldani, quod est calix aureus in campo blavio et cum scriptura hujusmodi: Legala piste ha lala. Quod tantum sonat: Non est alius victor, nisi solus deus.

De calice dicunt, quod quidam Christianus rex captus quondam a Soldano hoc modo redemit se, quod promisit Soldano, quod sibi suum Deum tradere vellet pro pignore, quousque solvere posset debitum, tradiditque ei eucharistiae sacramentum in calice. Rex autem Soldanus in Christianorum improperium depingi fecit calicem in clipeos, quibus expugnare conabatur Christianos, et ab illo tempore usque hodie omnes Soldani utuntur illo signo, nec aliud signum apparet in quocumque clipeo, sed omnes eadem pictura rutilant. Non sic apud Christianos armatos, quorum clipei mulierum formas continent et leonum, ursorum, canum, asinorum et aliarum bestiarum et nihil divinum nec in picturis nec in scripturis relucet.

Porro non omnes Mamaluci aulici simul congrediuntur, sed sunt divisi in tres exercitus secundum tres dominos, ad quorum nutum dependet tota respublica regni. Primus et principalis Soldanus est, cui semper adsunt et serviunt XVI millia Mamaluci. Hi in campo praedicto latissimo locum proprium habent sui exercitii. Secundus est dominus Diodar, qui habet tria millia Mamalucorum sibi obsequentium et illi etiam habent planum proprium, ad se probandum. Tertius est Miraldus cum duobus millibus Mamalucis, qui plateam etiam habent singularem pro suis jocis. Jocantur autem simul cum maximo periculo, nec est dies exercitiorum, in quo non plures succumbant in illis animosis congressibus; ibi autem minor cura est de hominis exstinctione, quam si pullus occidatur. Statim autem uno Mamaluco pereunte subrogatur alius apostata. Caeteri vero inferiores domini cum suis Mamalucis quottidie ad spectacula procedunt jam dictorum trium dominorum, servientes Soldano, qui omnibus praefatis stipendia distribuit.

De Sarracenis.

Dicto de sacerdotibus Cairi et Mamalucis et Soldano nunc de Sarracenis veris civibus urbis restat dicendum, quibus praecipue Machometus legem suam dedit. Sunt enim triplices Sarraceni, veri, praesumti et additi. Veri Sarraceni sunt illi, qui de Sara uxore Abrahami sunt exorti, sicut solum Judaei de semine Isaac et Jacob et XII patriarcharum. (b) Sarraceni dicuntur tamquam de Sara procreati, qui appellantur filii Israël et non Sarraceni, licet sint. De quibus jam non loquimur; dum autem de eis locutio fit, a nominibus aliis denominantur, ut Israelita ab Israel, vel Judaei a Juda, nec consueverunt dici Sarraceni a Sara, quamquam de ea sint. Secundi Sarraceni sunt Sarraceni praesumti, qui sibi usurpaverunt hoc nomen, seque jactant genitos a Sara et sine re in nomine gloriantur, cum Agar eorum fuerit genetrix et potius ac verius sint et dicantur Ismaelitae, a patre eorum Ismaële, vel Agareni ab Agar, sicut habetur Genes. 17. De hoc habetur Galat. 4. et Psalm 82. loquitur de Agarenis, et Baruch 10. et in multis locis de filiis Agar fit mentio. Quod autem Agareni sint aut Ismaëlitae, patet ex ritu circumcisionis, non enim circumcidunt secundum legem Moysi die VIII. sed anno XIV., ut Ismael pater eorum, ut habetur Genes. 17. Sed nec praeceptor eorum Machometus circumcisus legitur fuisse, ut dicitur de Cribrat. Alcorani cap. 18. lib. 3. Qui tandem in superbiam elati, eo quod essent filii Abraham, verecundabantur se denominari ab ancilla legitimae uxoris, ancilla Abrahae, videruntque, quod nulla gens a legitima sortita est nomen, hoc nomen sibi Sarraceni acceperunt abjecto nomine suae naturalis matris. Et ita illi Agareni dicuntur et multo tempore dicti sunt Sarraceni praesumti.

Tertii Sarraceni additi sunt Mamaluci, qui fuerunt Christiani et abjecto nomine Christi cum fide ad errores Sarracenorum sunt conversi eisque additi. Sic et aliae gentes eis adhaerentes relictis propriis ritibus dicuntur Sarraceni additi. Hi Sarraceni cum secundis in tantum multiplicati sunt, quod repleverint Asiam totam quasi Minorem et magnam partem Europae et dicuntur Sarraceni Turcomanni, quos nos Turcos dicimus, sub imperatore Turcorum degentes et partes fidelium sine cessatione invadentes. Asiam etiam majorem nobis notam undique occupaverunt, Cappadociam, Syriam, Palaestinam, terram sanctam, Mesopotamiam, Chaldaeam, Assyriam, Persidem, Mediam, Arabiam et Aegyptum, maximas regiones Orientis. Et illi dicuntur Sarraceni Soldanini, quia subsunt imperio Soldani regis Aegypti. Sed et Africam totam possederunt jam multis temporibus. Et illi Affri dicuntur Sarraceni Marrochiani, Austrum occupantes. Sic ergo maledicta gens illa per Machometi industriam possidet Aquilonem, Austrum et Orientem, quae omnia de manibus Christianorum avulsit et in suam ditionem redegit, mansitque duntaxat angulus Occidentis tantum fidelibus.

Hi praefati Sarraceni omnes subditi sunt Machometi legibus spurcissimis. Quamvis enim idola non adorent eaque et cultum eorum non patiantur, aeque tamen mali sunt sicut idolatrae et peccatores non minus coram Domino, et autoritatibus sacris firmatus dicere audeo, quod Machometi sectatores Sarraceni sunt pejores, quam idolorum manifesti cultores et gravius peccant, magisque Deum offendunt. Quod aequentur idololatris in peccato, patet auct. Jeronym. Serm. 1. Gal. IV. Quomodo convertimur iterum ad infirma et aegra elementa legis dicentis: Observantia legis veteris, cui tunc dediti erant, peccatum paene par servituti idolorum. Et alio verbo ibidem: Non distat lex post Christum ab antiqua idololatria. Et si dicatur, ibi colitur Deus, hic vero diabolus. Deinde, quod quamvis hic, s. in lege, colatur Deus, tamen non eodem modo, quo debet. Et doctor sanctus 22. qu. 14. ar. 3 ad 3 dicit: quod observatio legis non est omnino aequalis idololatriae secundum genus peccati, sed aequalis paene, quia utrumque est species pestiferae (108 a) superstitionis. Ex quibus sic procedo: si Judaeorum peccatum, quo observant veterem legem tempore gratiae, est par et aequale paene peccato idololatriae et servituti idolorum, sequitur de necessitate, quod peccatum et infidelitas perfidorum Sarracenorum, observantium legem Machometi, non modo aequiparatur idololatriae, sed in malitia excedit. Constat nimirum, sectam Sarracenorum perversissimam non fuisse a Deo umquam datam, nec pro aliquo tempore bonam, sed superstitiosam et falsam semper, legi quoque tam veteri quam novae contrariam et blasphemantem, atque a cultu Dei et vera fide abducentem. Quae omnia longe excedunt observantiam legis veteris Judaeorum, quam tempore gratiae adhuc observant, utpote quorum lex a Deo est data, pro tempore suo bona et necessaria illi populo tunc observanda, vera semper et legi novae non contraria, nec ipsa lex vetus blasphemat, sed figurat legem gratiae et veritatis, nec quantum in se est avertit a cultu divino, neque abducit, sed potius inducit, si vere intelligatur ad veram fidem catholicam. Sed si perlustretur lex Machometi in Alcorano, omnia praedicta et plura nefanda reperiuntur quibusdam bonis permixta et laudibus Christi et beatae Virginis Mariae et Evangelii, sed et fidem Christi dicit solam in finem mansuram in mundo, ut patet de Cribrat. Alcorani LIII. c. 17., et infinitos errores implicat, ut patet P. 1. fol. 291. B. Est enim secta illa quasi caput omnium praeteritarum et ad effectum malitiae in tantum pervenit, ut jam ecclesiae preces ei ad salutem nequaquam prosint. Indicium divini odii ad sectam illam est, quod Deus promisit, ut cultoris Dei nomen usurpare sibi praesumeret, quod quantum apparet in hoc, quod potius voluit, ut idola colerentur, quam quod a reprobis coleretur Deus, cujus mysterium ignorant: minor est enim culpa idololatriae, quam Deum ficte colere, unde plures idololatrae fidem Christi receperunt, de ficte autem Deum colentibus rarissime convertuntur. De his vide latius in Tract. Fratris N. inter Turcos captivi Ordinis Praedicatorum, qui de vita, moribus et cultu Sarracenorum et Turcorum mira expertus scribit.

Porro unam observantiam servant de qua nostri plurimum mirantur, quia scilicet vino pro potu non utuntur in omnibus suis regionibus et utentes eo pro tempore tamquam transgressores habentur legis Machometi, qui hoc mandavit. De causa autem lationis illius legis nostri multa scribunt. Ipsi vero dicunt, quod quia vini potus ratus est usum rationis privare et corpora sordida reddere, ideo non licet eis bibere; abstinent enim multum diligenter ab his, quae corpora foeda et immunda facere possunt, sicut vini usus facit. Unde sententia: Quid turpius ebrioso, cui foetor in ore, tremor in corpore ejus, mens alienatur, facies transformatur? Inductus autem fuit Machometus ad statuendam illam legem primo et principaliter a diaboli persuasione, qui mediante Machometi immanissima tentatione turbare fideles conabatur, virtuosa scilicet apparentia et falsa sapientia, quam per vini abstinentiam in Sarracenis radicare sciebat, sicut et vera vita virtuosa et sapientia ac devotio faciliter in non utentibus vino crescit. Ut ergo Sarraceni liberius animum transferrent ad illas fictiones et materialem quandam maturitatem et corporalem aptitudinem acquirerent, qua vacare possent virtuosis apparentiis, vinum eis, quod laetificat etiam probos et bonos, inhibuit. Sunt enim in exterioribus multum disciplinati et (b) compositi, tranquilli, benigni, inter se pacifici, patientes et humiles in vestitu, in aedificiis et in orationibus assidui, ac si essent regulam alicujus religionis professi. Ad haec autem omnia et hujusmodi valde juvat vitatio potus vini. Haec ergo eorum maturitas et virtuosa apparentia multos Christianos in fide nostra titubare fecit et multos seduxit majusque nocumentum fidelibus intulit, quam umquam tyrannorum persecutio fecerit. Non enim patiuntur difficultates in exterioribus actibus virtutum, quia permissione divina diabolica virtute aguntur magis quam agunt in sui obdurationem et in fidelium Christi terrorem ac saevissimam tentationem. Ad hujus rei autem confirmationem inducit Machometus in Alcorano suo phantasticam et diabolicam revelationem. Dicit enim, se raptum fuisse in coelum quadam vice et ibi simul invenit Abraham, Moysem et Jesum filium Mariae; instructus autem ab eis, qualiter Sarracenos docere deberet, obtulit ei Abraham vas plenum lacte, Moyses vas vini, Jesus vas aquae; cumque dubitaret, de quo vase bibere deberet, vox venit dicens: si vas lactis elegeris, submergeris; si autem vas vini acceperis, tu et omnis populus tuus peribit; si autem vas aquae a Jesu acceperis, in perpetuum ad Deum dirigeris et filios Jesu ad te trahes. Ex hac visione aut verius fictione dicunt Sarraceni Jesum magis fidelem quam Abraham aut Moysen, qui Machometem fallere volebant, quia, si cum uno eorum bibisset, periisset. Et ex hoc sunt nobis hodie magis humani, quam Judaeis.

Aliam fatuam historiam inducit in eodem, dicens: videns Deus multam hominum malitiam in terra misit duos angelos in terram ad faciendum justitiam et bonitatem in terra. Qui ingressi domum cujusdam viduae juvenis apud eam hospitati sunt, vidua autem inter fercula suis hospitibus vinum obtulit eosque inebriavit. Quo facto negotium eis a Deo commissum neglexerunt et in contrarium sensum versi viduam ad commixtionem cum eis sollicitaverunt, promittentes ei dare, si consensum praeberet, quidquid peteret. Mulier ergo petivit eos, ut ostenderent sibi viam in coelum, quam Deus ibi videns et casum agnoscens maledixit vino et omnibus eo utentibus et duos illos angelos Machometo cernente ad pedes suspendit eosque durissime torsit, dicens, consimiliter poena mulctandos omnes vino utentes.

Secundo vinum prohibuit propter stultam promissionem. Scribit enim in Alcorano, sibi et omnibus a vino abstinentibus multa promissa in alia vita. Asserit enim quod ultima eorum beatitudo consistat in comedendo et bibendo, luxuriando, dominando etc., quae omnia promittuntur abstinentibus a vino.

Tertio ex praesumtione et superbia haec lex edita est. Audivit enim, quod lex Nazarenorum vini inhibitionem habuit; ideo omnes suos Nazaraeos esse voluit. De lege Nazaraeorum habetur Num. VI. Insuper sacerdotibus in templo ministrantibus vinum interdictum fuit, Levit. X. Se ergo non minus familiarem Deo aestimavit eis, ideo legem illam omnibus statuit. Ex suberbia etiam, quia semper singularis esse voluit, ideo singularia (109 a) praecepit, nam Judaeis vini usus non fuit prohibetur, nec Christianis; ideo pro differentia ab utrisque hoc praeceptum dedit.

Quarto ex quadam tristitia vinum interdixit et prima causa prohibitionis in ordine: dicunt enim, quod Machometus ante legem hanc fuerit homo ebriosissimus et in cultu Bacchi aut Liberi patris assiduus, incipiens autem suos errores seminare assumsit in collegam filium sororis suae sibi dilectissimum et unum famulum cubicularium; illi autem saepe discordabant et littigia quottidiana habebant, nec aliqua arte poterat eos Machometus concordare. Porro omni sero aestuabat Machometus vino et saepe in furia vini surgebat insaniens et cum gladio parietes impetens, putans se aliquem interficere. Quadam autem nocte, temulento Machometo jacente, surrexit servus et accepto gladio Machometi eum in filium sororis mersit et occidit ignorante Machometo; mane facto, cum mortuum illum in lectu vidisset, perterritus interrogat, quis hoc fecerit? Respondit, vosque, inquit, fecistis vino inebriatus. Cui contristatus Machometus dixit: ego non feci, quia dilectissimus mihi fuit, sed vinum fecit, quod ab hac hora usque in sempiternum non bibam et ita ulterius a vino abstinuit suisque etiam ejus potum interdixit, ne homicidia talia amplius contingerent. Unde ex tunc vinum auctoritate prophetiae excommunicavit et anthematizat calcatores uvarum et omnes vini collectores, emtores, potatores et ejus in domibus suis conservatores, quos omnes tamquam arma ad homicidia perpetranda accipientes puniri mandavit. Quanti enim interficiantur quottidie in conviviis vini usque ad nauseam audimus et legimus; in vetustissimis etiam Legendis habemus, quod Bacchus, qui primus Thebanis usum vini dedit vitesque primo in Graecia plantavit, habuit filium, nomine Icarum, cui pater potestatem dedit, ut vinum mortalibus praeberet; qui cum rusticis messoribus suis vinum exhibuisset et insueti ultra mensuram sumsissent ebrii facti existimabant, quod sibi venenum esset propinatum, ideo contra Icarum surrexerunt, eumque interfecerunt: ejus canis a cadavere non recessit, tandem autem fame coactus cucurrit in domum et accepto a filia Icari pane ad cadaver rediit, quem mox filia secuta fuit. Quae videns rem gestam prae moerore ad arborem ibi stantem se suspendit.

Hanc ergo legem de non bibendo vinum strictissime servant Sarraceni, sicut Rechabitae ad praeceptum Jonadab patris sui abstinebant a vino, ut habetur Jerem. 35., minusque Dei praecepta curabant, quam sui patris traditionem; sic et illi faciunt. Nonnullis tamen videtur, quod vini usus continuus numquam fuerit in Oriente et quod alias apud eos servaretur ex consuetudine, non enim possunt Orientales vino uti sicut nos, quia patria et regio est calidissima et vina ibi crescentia sunt fortissima, nec est proportio naturae hominis et vini, ut sit suus continuus potus, sed solum pro aliquo tempore et pro quadam solennitate. Et tantum de Sarracenis dictum sufficiat.

Tanti autem in Cairo sunt, quod eorum non est numerus. Praeter hos autem et Mamalucos sunt ibi ultra XXII millia Christianorum Orientalium Graecorum et XV millia Judaeorum et XX millia Maurorum et aliorum. Sarracenorum autem, Arabum et Tartarorum et Aethiopum et Aegyptiorum, Samaritarum et Turcorum et aliarum peregrinarum gentium non est numerus. Plures ibi degunt homines utriusque sexus, qui non habent nec habuerunt umquam domum, nec casulam, nec lectum vel (b) etiam locum aliquem proprium ad manendum, quam Venetiis sunt homines in toto simul. Sunt enim intra urbem magnae plateae, in quibus pauperes noctibus sub divo dormiunt, diebus vero sedent et aliquid laborant. Ibi pauperum puerperae in publica pariunt platea, nisi forte aliquae foeminae accurrentes velaminibus contegant.

Sunt praeterea in illa urbe necessario multi coqui communes, quia in domibus homines non coquunt singulariter nec ignes accendunt, sed de pategis coquorum cibos recipiunt. Dicitur autem, quod numerus coquorum communium, habentium coquinas proprias et de arte coquendi se nutrientium,[TR74] ascendat supra XII millia. Sunt autem tres causae, quare in domibus non coquunt. Prima est munditia, nam coqui publici, si lucrari volunt pecunias, oportet quod sint mundi, quia ab immundo nemo emeret et haec munditia servari in domo non posset. Secunda causa propter foeminarum abominationem, nullo enim modo possunt manducare[TR75] a foemina coctos cibos vel contrectatos; ideo nulla mulier ignibus, ubi cibi coquuntur, appropinquare audet, nec est aliqua Orientalis mulier, quae parare sciet offam, aut infantis babbam. Si ergo in domibus fierint cocturae, sine mulieribus coquina non posset esse. Tertia causa est lignorum defectus, quia Orientales regiones illae carent silvis et lignis et ligna ibi libra mensurata venduntur care. Si ergo Cairi in domibus singulis fierent cocturae, sicut apud nos, omnia ligna Orientis non sufficerent pro illa sola civitate.

Insuper absque illis communibus coquis sunt alii coqui minores et pauperes, domibus et coquinis carentes; hi habent ferulam, instrumentum quadratum ferreum ab intus limo obductum, huic carbones imponunt et ollulos apponunt et craticulos, in quibus carnes elixant et assant, sumuntque ferulam ita paratam, super capita portantes, transeunt per vicos et clamore denuntiant, quid coquunt et an habeant carnes, an pisciculos, aut lacticinia. Homines autem in domibus audientes per fenestras respiciunt et si coctura placet emunt. Alieni etiam homines et pauperes paucis contenti in vico conveniunt cum eis et ad aliquem angulum se contrahunt et ibi residentes comedunt. Coquus autem ille scultellulas secum fert et omnia necessaria. De illis coquis sunt in illa urbe multa millia.

Sic multi valde cum utribus cum aqua repletis circumeunt, cyathum habentes in manibus et collo dependentem utrem et si cui bibere placet emungit de utre in cyathum et dat ei potum pro uno cremiunto vel pagadino, quorum 30 vix valent 1 den. Ulmensem. Aliqui[TR76] autem pro Deo ita circumferunt utres et omni petenti se potum dant et nihil postulant, oblatum tamen sponte accipiunt.

Sic multi circumferunt fructus, panes et diversas merces. Et praeter haec vici et valvae et pategae et plateae mercibus sunt undique plenae et in bono foro sunt omnia.

Moneta regionis est nobilis et pretiosa. Aurei sunt Arabici, parvi quidem quantitate, sed magni valore. Argentei usuales sunt et dicuntur madini cum subscriptione Soldani; non tam lati sicut nostri cruciferi, sed meliores sunt et de puro (110 a) argento, quorum 25 faciunt ducatum. Sunt et alii minores argentei Achaici, quos nominant asperos, parvissimi in argento, sed parvi qualitate. Sed et moneta Venetiana est ibi nota, non tamen usualis, et si est de lega eam recipiunt; nostros vero aureos et argenteos non cognoscunt nec recipiunt. Est et alia cuprea moneta, quam nominant Fluss, et de hac omnes mercatores et omnes rerum venditores habent sportas grandes plenas ad cambiendum eam pro argentea; nam qui vult emere panem vel caseum aut potum aquae aut aliquid sibi parvum, non necesse est eum (habere) argentum, sed Fluss. Si non habet, dat campsori unum madinum pro Fluss, qui nummos illos cupreos non ad numerum assignat, sed habet libram et petiam plumbi aut ferri, aut lapidem probati ponderis et publici ponit in una parte librae et commensurat ei Fluss. Sic quilibet aureus et argenteus habet pondus suum, ad quod commensuratur moneta illa cuprea. Nummi enim isti cuprei non sunt aequales, sed multum dissimiles in quantitate et superscriptionibus et signis; quando enim aliquis Fluss recipit pro madino, datur sibi quasi bursa plena de Fluss. Verum ipsa argentea pecunia apud eos etiam est falsificata et non omnes madini passim accipiuntur, nec omnes asperi. Sed artem illam habent omnes, quod recipiens argenteum ponit eum in os suum, premitque dentibus mordens et statim percipit, an argentum verum vel falsificatum sit. Omnia ibi mensurantur, panes, fructus, carnes coctae et ipsum brodium et pulmenta ad mensuram dantur, sed et aqua ipsa usualis mensuratur. Utuntur enim multa aqua in domibus, quia diversis et variis baptismatibus utuntur per singulos dies et horas, non autem habent fontes, sed solum aqua Nili utuntur, quae in camelis defertur per vicos in magnis utribus. Unde ultra octo millia cameli nihil aliud faciunt, nisi quod aquas per civitatem in domos deportant, et asini idem facientes, quorum non est numerus.

Sunt etiam multo plures cameli, qui pertinent communitati, et camelariis de communi aerario datur pretium, qui ad hoc tantum sunt ordinati, quod in utribus portant aquam de Nilo in vicos, et ibi per singulos vicos diffunditur et spargitur ad pulverem terrae comprimendum. Tanta est enim hominum et bestiarum deambulatio, quod nemo posset ibi vivere in excitato pulvere, nisi aqua inspissaretur continuis profusionibus.

Anno 1476 grassabatur pestis in illa urbe tribus mensibus; dicunt autem, quod singulis diebus ad minus obierunt XVI millia, ad majus XXIV millia hominum, medius numerus inter istos duos erat quottidianus et ita in tribus mensibus mortui sunt in urbe XXIV centum millia hominum. Dixit nobis Mamalucus, quod in illis tribus mensibus obierunt in civitate et extra de illis, qui fugerunt pestem, quorum erat maximus numerus, millies mille et septem centum millia hominum. Porro cum tanta hominum strages Soldano denunciata fuisset, obstupuit timens urbis desolationem, sed quidam de assistentibus sibi dixit, quod non timeret, quia, si de qualibet moschea solum unus homo moreretur, essent (b) LX millia hominum, et sub qualibet moschea sunt multa hominum milia. Est enim in illa urbe, ut supra dixi, quasi innumera hominum multitudo. Dicunt quidam Mamaluci, quod Soldanus in toto suo regno non tot homines habeat, quot sunt Cairi. Audivi a quadam Venetiano, gentilomo magno et experto, qui credit, quod in tota Italia non sint tot homines, sicut Cairi. Mirum profecto est, quomodo tanta communitas regi possit, in qua tam diversi homines de universo mundo sunt de omnibus sectis tam contrariis, quam monstruosis, mirum, quod non se ipsos discerpunt. Taceo de disparatis sectis, ut est nostra, Judaeorum et Tartarorum. Adhuc miraculum est, quomodo ipsi Sarraceni possunt se invicem pati propter sectarum multitudinem in eorum fide. Sunt enim multipliciter divisi, habent tamen quatuor principales sectas et in qualibet sacerdotes eas defendentes.

Prima est illorum, qui dicunt, quod nemo possit salvari, nisi in lege Machometi, et licet hoc probare non possint aliqua ratione vel auctoritate vel exemplo, tamen contradicentibus omnibus modis resistunt et repugnant et habent magnam adhaerentiam.

Secunda secta est illorum, qui dicunt, quod lex nihil est, sed gratia Dei est, qua oportet omnem hominem salvari, qui sine merito, sine operibus, sine legis observatione sufficiens est ad salutem. Sub hac secta sunt Sarracenorum religiosi, quos Sanctos vocant et amicos Dei et Machometi et regni conservatores, ducuntque magnam post se partem vulgi, qui spernentes legem et suis conceptibus obtemperantes hanc sectam nulla ratione vel auctoritate possunt probare, sed miraculis inauditis et prodigiis diabolicis, revelationibus, exstasibus, raptibus maniacis, virtutum durissimis exercitiis, nobis horridis etiam auditu, populum inducunt ad honeste vivendum et castitatem praedicant contra principalem Machometi legem, quae dicit, quod omnes utriusque sexus nubant, quam statim annos pubertatis attigerint. Hos sequuntur quasi omnes mulieres, disciplinam eorum sectantes et minus ad ceremonias Alcorani attendentes. Sunt enim foeminae Sarracenorum verecundissimae et honestissime in vestitu velatae et in omnibus exterioribus adeo pudicae, quod non est comparatio earum ad nostras. Faciunt autem illas actiones, ut Deus det eis gratiam, non ut mereantur.

Tertia secta illorum est, qui dicunt, quod homo solum salvatur per propria opera et quod nec gratia sit necessaria, nec legis observatio, et illi mira operantur in diversis exercitiis, plus quam priores, quia de priori secta sunt multi otiosi et taediosi, illi autem sunt vigiles et laboriosi et habent valde multos sectatores. Istae vero tres sectae sunt omni populo manifestae et plures inter se tam in privato quam in publico dissensiones gerunt. Sed quia aequaliter sunt aestimatae ab omni populo, nulla potest praevalere alteri, sed potentes student eas commodare.

Quarta secta est illorum, qui dicunt, quod unusquisque salvatur in sua lege, sub qua natus est, nec aliquam legem alteri praeferunt, sed omnes leges salutares esse dicunt et pro martyribus colunt omnes occisos pro quacumque lege. Ipsum Anaxagoram philosophum, qui fuit ab Atheniensibus occisus, quia dicebat solem esse lapidem ignitum, et Maccabaeos et Christi martyres venerantur. Illius sectae sunt multi, sed non fit manifeste disputatio de ea, quia derogat legi Machometi, et quia pauciores sunt, succumberent in disputationibus. Elphahallo Calinus noster erat illius sectae, ut patet P. 1. fol. 222. A. In talibus fatuitatibus sunt disputationes eorum et studia, ita, quod illa urbs olim sapientiae nutrix, Memphis, Delta, Heliopolis, est nunc his temporibus errorum inutilium inventrix. In eam enim olim mundi sapientes commigrabant a finibus mundi, ut Memphiticos vates audire possent; ut Pythagoras, de quo loquitur Jeronymus in epistola ad Paulinum, et Plato. Sed et (111 a) Abraham et Moyses in Heliopoli prudentiam discentes Deo dilecti facti sunt. Et de multis legitur hic profecisse, ut infra patet fol. 128. Sed nunc praeter, praedictas sectas plures sunt aliae sectae inter eos, in quibus manifeste patet, eorum legem esse fictam et falsam et nisi diaboli nexu essent conglutinati et uniti, non paterentur se invicem, nec possent regi. Haec grandis communitas regitur per Soldanum Cathube, Catalanum, abnegatum Christianum, cui adsunt duo potentissimi Mamaluci, Diodar, quasi pater Soldani et totius regni gubernator, et Amiraldus, princeps exercituum. Hi tres totum agunt et praefectos contratarum urbis ponunt et ad universas provincias Soldani praefectos transmittunt Mamalucos et officiales Trutschelmannos et alios locis praeponunt. Verum tamen dicitur, quod inhabitantes Cairum et Aegyptum sint effoeminati et non bene ad bella dispositi, unde Christiani tempore, quo Jerosolymitanum regnum possederunt, Aegyptios tributarios fecerunt et in confoederationem eos receperunt. Unde anno Domini 1167, regnante in Jerusalem Almarico VI. Latinorum rege in Jerusalem, cum se regi Syriae Damasci confoederasset, descendit rex Jerusalem Almaricus cum exercitu Christianorum in Aegyptum et eversis aliquibus urbibus ante Cairum castra metatus est eamque obsedit et angustavit. Unde Soldanus, ut dicitur, promisit ei aureorum millesies centena millia et in promptu sibi dedit centum millia aureos, ut recederet ab ea. Sic habet dominus Antonius in Chron. P. 11. lit. 17. l. q. §. 3. Et tantum de illa urbe, de qua et supra patuit fol. 103. a. Hujus civitatis amplitudo et gloria moderna faciliter creditur, dum ejus antiquus status in scripturis intuetur, de quo loquitur Diodorus diffuse in libris veterum historiarum.

Recessus difficilis peregrinorum a Cairo et de exactionibus Trutschelmanni[TR77] et fallaciis ac malitiis ejusdem[TR78] viri infidelissimi Mamaluci.

Die XIX, quae erat dominica XXI post festum S. Trinitatis totam paene noctem praecedentem insomnem duxeram cum lumine, scribendo eo, quae ad Evagatorium pertinebant, quia recessus noster instabat. Dum autem sol ortus esset, ad missae officium in cameram dominorum secundae societatis convenimus. Venerunt etiam tres Deae, Venus, Pallas et Juno, duae scilicet uxores Tanguardini cum ancilla, ornatae cultu superbo, sicut superius patet fol. 71. b. Has invite sustinuimus in officio, quia nec ipsae propter devotionem affuerunt, nec nobis ad devotionem profuerunt. Verecundabar multum de praesentia eorum propter quosdam Sarracenos, qui deridebant ritum nostrum propter mulierum ostentationem, quod apud eos profanum judicaretur, nam in ecclesiis illorum mulieres nullo modo cum viris sunt, (b) sed seorsim in ecclesia stant in aliqua parte ecclesiae, ubi a viris nec videri possunt et ibi orant et plangunt, derelicto domi omni vano et saeculari ornatu, juxta illud Zachariae IX.: Et plangent familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum.

Derisorium est apud gentiles, quod in ecclesiam procedunt tam viri quam foeminae cum saeculari pompa, et pro certo detestabile admodum. Igitur cum missa esset completa, statim venit Tanguardinus verbis pacificis in dolo et de nostro recessu contulit nobiscum, postulavitque pecunias sibi debitas ratione officii sui, de persona sex ducatos et quatuor ducatos pro littera Soldani ad Alexandrinos et XXXIV pro navi emenda ad navigandum per Nilum in inferiorem Aegyptum. Commendavit autem uxores suos et familiam dicens, omnes promtos fuisse ad nostra obsequia; et hoc faciebat, ut Vale eis daremus. Insuper sex ducatos pro asinis et asinariis habere volebat, quibus ad Nilum veheremur. Collegimus autem pecuniam secundum taxam de unoquoque peregrino tantam, quanta nobis videbatur, etiam ultra debitum et justum petentis eam, ut contentus esset. Accepta pecunia jussit, ut disponeremus nos ad egressum. Aptavimus ergo res nostras imponendas asinis celeriter, jamque transierat meridies et nos stabamus et eductionem praestolabamur, sed Tanguardinus otiose deambulabat per domum et curiam et vultu et moribus indignatum animum contra nos ostendebat se habere et nostrum exspectationem dissimulabat se videre; in quo facto non modicum consternati confusi stetimus et propter viri furorem, quem vultu torvo prodebat, nec ei loqui ausi fuimus, eramus enim in ejus unguibus, nec vi ab eo, nisi dilacerati, aufugere potuimus. Cum autem sol declinaret et tempus transiret, advocavimus procuratorem domus, Mamalucum et causam tardationis et indignationis domini investigavimus. Respondit ille brevi sermone: si dominum benignum cupitis habere et cum pace optatis exire, bursas aperite, pecunias effundite et ultra postulata pretium pro hospitio, Valete pro uxoribus, curtosias vel bibales pro singulis officialibus domus promte et hilariter exhibete. Hoc audito hilaribus quidem vultibus, sed gravibus et tristibus cordibus, multos ducatos exposuimus; quod dum fieret, incepit nos dolosus ille jucundius aspicere et familiam in adjutorium nostrum advocare; multis modis interim, quod cum eo fuimus, mulctavit nos mendaciis et proditionibus. Dixit enim se dedisse nautis 24 ducatos pro navi et naulo, quod non fuit verum, et litteras ad Alexandriam promisit Trutschelmanno dicens, nos esse divites et liberales, ideo deberet sine metu postulare. Igitur peractis omnibus Tanguardinus equum ascendit et cum suis famulis nos per civitatem eduxit, numquam autem tantam difficultatem habuimus penetrando populum, sicut illa vice; graves enim molestias (112 a) nobis intulerunt, percussiones, trusiones, inclamationes, derisiones. Inter haec quidam de peregrinis dejectus fuit de asino et adeo male multis plagis percussus, quod forte diebus vitae suae dolorem capitis sentiet et cum hoc omnia quae habuit, retro dereliquit et adjutorio cujusdam Sarraceni in asinum relevatus fuit. Ab his molestiis non poterat Tanguardinus nos protegere, quia, ut saepe dixi, vici civitatis illius sunt pleni populo, et transeuntes in equis, asinis, aut camelis, non possunt in cumulo, nec duo simul ad latera transire, sed unus post alium per primum facto impetu in populum ad dandum locum transeundi. Sicut ergo Tanguardinus praecedens populum fuste caedebat et de via fugabat pro via danda, nec retro attendere poterat, quae erga nos agebantur; caesi enim ab anterioribus sequentes, propter quos caesi fuerant, caedebant.

Cum magno ergo labore et anxietate in Balachum venimus, ubi Nilus decurrit, et multas naves in ejus portu stabant; Mauri autem illi, qui nos ducturi erant, nos videntes de navi exilierunt et omnem nostram suppellectilem navi intulerunt; erat autem navis spatiosa et pulchra, solum pro nobis conducta. Porro Tanguardinus longam collocutionem cum nautis nostris habuit, nec aliud suspicor, nisi quod dixerit eis dolum istum, quod non obstante solutione nostra sibi facta, possent in Roseto iterum a nobis exigere, sicut et factum fuit. Deinde venit ad nos, ducens secum Mamalucum quendam, dictum Halliu, quem saepe prius videramus, hunc constituit suum vicarium super nos usque in Alexandriam. Erat autem ille Halliu vir pallidus et callidus, conditionibus meis penitus disproportionatus; quam cito enim eum aspexi, diffidentiam et displicentiam in eo habui et ipse in me etiam, ut saepe rei probavit eventus. Opera et verba ei displicita non dimisi; nec ipse mihi pepercit. Constituto autem vicario recepit Tanguardinus licentiam a nobis et ad propria reversus est cum suis; nos autem ad proximas coquinas Sarracenorum currimus et cibos emimus et coenam in navi fecimus. Facta est autem obscura nox antequam recederemus a portu. Sedimus ergo in navi cum laetitia pro eo, quod salvis cutibus de illo excoriatore evasimus, licet alleviatis marsupiis.

Recessus.

Vicesima die, in nocte praecedenti, nave soluta a portu Nili Cairino recessimus, ventum autem contrarium habuimus ita, quod quatuor nautae nostri Mauri remis navem trahere necesse erat. Porro multae naves aromaticis speciebus nos sequebantur et multae praeibant et aequo diffortunio sicut et nos contra ventum conabantur, sed tarda erat navigatio nostra et taediosa, navium vero de mari ascendentium contra aquam erat e contrario velocissimus cursus et quasi volabant ductu velorum (b) pariter et equorum. Nam sicut per Rhenum sursum trahunt naves a Colonia equis, sic de mari Alexandrino per Nilum sursum trahuntur in Babyloniam. Porro ab utraque parte fluminis delectabilem et fertilem habuimus terram cum multis villulis. Sunt autem domus villularum omnes sicut clibani testudinati luto Nili, quod tenax est et aptum ad aedificia rusticorum. Aestimabam primo, quod omnes domus essent parvae moscheae, quia pulchrae opere camerato sunt factae. Juxta villas erant amoenissimi horti, agri, viridaria, pomaria, in quibus canamelli, dactyli et quaeque dulcia crescebant. Verum haec amoenitas non erat undique, sed solum in locis, qui Nili aquis irrigari poterant, caetera enim loca irrigua erant arida, arenosa, sterilia, sicut desertum. Lento autem gradu processimus illa tota die, nec extra emissi fuimus, ea autem, quae in Cairo emeramus, manducavimus et de aqua sacri fluminis bibimus, quae tamen erat turbida et tepida, defecerat enim vinum de utribus et cum Sarracenis aquam bibere studuimus; sine timore tamen alicujus infectionis de aqua fluminis bibimus scientes, eam ex paradiso sanissimo profluere. Sic ergo diem illum cum taedio deduximus, quia lente descendimus et somnolentos nautas habuimus, toto enim die dormiebant, ut noctem insomnem ducere possent, more sui jejunii. Cum autem sol occidisset et nos ad quietem poneremus, surrexerunt Sarraceni et Halliu Trutschelmannus, incipientes cantare, ululare, manducare, sicut in turribus moschearum fieri solet, nec nobis aliquam quietem tribuebant, unde ego et aliqui etiam surreximus de cumbis nostris et cum eis vigilavimus, circumspicientes terram et aquam. Eadem nocte vidimus cocodrillos, ingentes bestias de littore se in aquam praecipitantes seque in aqua revolventes, et audivimus eos sub aqua gementes et eructuantes. De his bestiis et aliis Nili monstris venit dicendum in fluminis descriptione. Sarraceni, quia assueti, non curabant nec timebant cocodrillos, sed hippopotamos Nili equos maxime formidabant, qui nocturnis navigationibus infesti sunt navesque evertunt.

Die XXI., quae est XI millium Virginum, illuscente[TR79] aurora cessaverunt Sarraceni a suis clamoribus et quieti ac dormitioni se dederunt omnes, dimittentes navem solum in manu temonistae. Sed cunctis sopore depressis etiam gubernaculi rector obdormivit, reclinatus super temonis clavum, currebatque navis ad sortem deorsum. Steti autem superius ad legendum horas meas et mirabar de navis circumvolutione, quae in aqua passim rotabatur, timebamque ejus impletionem. Post paululum autem, dum minus considerarem, navis cum prora impetuose in littus impegit, adeo, quod omnes dormientes excitavit et omnes perterruit, nullum tamen periculum accidit, quia mollis erat terra, cui incidit navis, sed si fuisset saxosa, comminuta fuisset in petias et nos submersi et a cocodrillis devorati. Interea in locum venimus, ubi Nili fluvius dividitur in duas partes et ita divisus descendunt ambae partes longe a se, quasi per duo milliaria, et tunc iterum conveniunt et fit unus fluvius. Medium autem illud inter duo illa brachia est insula una pretiosissima (113 a) et amoenissima, quae Delta dicitur, quia formam Deltae litterae facit; alias autem nominant insulam eam auream propter ejus fertilitatem in frumento, hordeo, oleo et palmis et caeteris, sed et vinum ferret pretiosissimum, si illi maledicti colerent vineas. Sed Dominus hoc potu eos privavit ex demeritis.

Haec insula semper cedit in dotem principali uxori regis Soldani, de qua habet annuum censum ultra LXX millia ducatorum, sicut dicebant nobis Mauri nautae. Hanc insulam et ejus littora fugiunt cocodrilli, quia homines illius insulae illos capiunt et domant. Habent enim tuguria super littus fluminis et latitant in eis; si quando autem cocodrillus in aqua natans ibi appropinquat, mox homo repente de tugurio exsiliens in aquam super cocodrilli corpus saltat eumque ferro frenat et ducit quo vult. Nam miro modo bene natare sciunt Aegyptii et tanta agilitate et facilitate moventur in aquis, sicut pisces, sub aquis etiam ad longum spatium se continent et vadunt; unde incolae habitantes in littoribus Nili natant ad nundinas sursum in Cairum et ad alia loca ubi volunt, et dum in civitatem venerint, accommodant sibi ab aliquo noto vestem et emtis mercibus in naves reponunt et rursum aquis insiliunt, renatantes ad loca sua et multis horis citius terminum attingunt quam naves. Tota praefata insula, homines et terra, reginae servit supremae, quae etiam eam inhabitat, si Soldano placet: siquidem ipse rex quatuor habet uxores, quamvis XII legitimas habere possit et concubinas ad placitum, et una eorum suprema in hoc loco communiter habitat, aliae vero in aliis locis, non enim vel raro habent duas uxores in uno domo propter litigia vitanda, sed per loca diversa habent et nunc cum illa, nunc cum alia degit vir. Vidimus in illa insula habitationem reginae solemnem, quasi castrum, delectationem magnam habuimus in aspectu illius pulcherrimae regionis et ab utraque parte voluptuosa loca habuimus, quasi navigaremus per medium paradisi. Circa meridiem applicuimus ad oppidum quoddam super littus Nili, Phua dictum, quod nomen aestimo huic oppido datum a Judaeis illo tempore, dum Pharao eos tribularet, in memoriam perpetuam obstetricum, quae necare nolebant infantes, sed eos servabant, quarum una dicebatur Phua, sicut hoc oppidum, ut habetur Exodi 1. Et propter hanc pietatem aedificavit illis domos manibus filiorum Israel, quieti etiam hoc oppidum aedificaverunt; cui et nomen obstetricis dederunt. Et ingressi civitatem ab Aegyptiis illis emimus victui necessaria, panes, gallinas, ova et fructus; cuncta autem, quae emimus, reportavimus et in littore ad civitatis murum ignem fecimus, comparatis caro foro sarmentis, plus enim pro eis dedimus, quam pro panibus. Coximus ergo ibi carnes assas et lixas, cum autem coquus pullos occideret solvens cultello venam colli, et sanguis erumperet, stabant Sarraceni et in coquum fremebant et accurrentes juvenes conabantur nobis pullos incisos eripere et in flumen projicere et fecissent, nisi nautae nostri obstitissent, et habuimus multa litigia pro ereptione pullorum occisorum, aestimabant enim esse immunditiam et peccatum, sic (b) pullum comedere vel quamcumque bestiam, antequam totus sanguis usque ad guttam sit effusus. Ideo ipsi totam gulam pulli incidunt et pullum incisum manibus premunt, ne cum aliquo sanguine coquatur, nam manducationem sanguinis vel carnis cum sanguine abominantur sicut Judaei, servantes ritum praeceptum Genes. IX. et Levit. XVII. Passim manducant quodcumque, sed prius mundificatum, unde pullum, quem mundificare volunt, per sex dies capiunt et in caveam mundam includunt vel in aliquo loco corticula ligatum tenent et pura grana et aquam mundam ei tribuunt et ita mundificatum et a sanguine separatum coquunt. Sunt enim, ut saepe dixi, mundissimi in cibo et potu et vestimentis et creberrimis baptismatibus utuntur ad mundanda corpora. Sic ergo coximus carnes et comedimus. De civitate autem omnis paene populus, maxime juvenes, ad nos exierunt ad videndum hospites, sicut etiam nos facimus in adventu Zigarorum ad partes nostras. Inter accurrentes[TR80] venit unus masculus Maurus et portavit manu cocodrillulum, quem ceperat, duarum palmarum longitudinem habentem, quem curiosius aspeximus et mirabamur, quod tam parva bestia in tam ingentem draconem proficit. De hoc dicetur infra. Alius juvenis portavit origem unum, Aegyptium glirem, in quantitate catti dimidii anni, hunc quidam peregrinus emit, sed non diu vivus mansit. De hac bestia fit mentio Esajae 51.

Mansimus autem in portu illo die illo toto et in sacro flumine balneati sumus, non tantum pro necessitate, quantum pro devotione, ut ablueremur sacris paradisi undis, non tamen aquis in profundo nos commisimus, timentes belluas in eis viventes. De hoc lavacro et balneo, si gloriari voluero, non ero insipiens, cum legamus, sanctum antistitem Epiphanium sola inspectione illius sacri fluminis gavisum, unde dicit in epistola ad Johannem, Jerosolymitanum episcopum: Ego vidi aquas Geon, aquas his carneis oculis aspexi etc. Hanc epistolam transtulit Jeronymus ex Graeco in Latinum.

Porro post occasum solis reingressi sumus navem et ea soluta recessimus, cum gaudio autem navigavimus, quia Sarraceni, qui tota die dormierant, jam vigilabant, cantabant et manducabant. Mirum autem et pulchrum est videre noctibus in regiones habitabiles, quia ubique in turribus moschearum ardent lumina et videntur noctibus procul propter ignem. Circa medium autem noctis venimus non longe ab oppido Roseti et supra ipsum oppidum littus petivimus, ibique navem palo alligantes stabilivimus usque ad mane, non enim in portum civitatis ausi fuimus intrare, ne de muris a custodibus molestaremur. Navi stabilita audivimus per circuitum navis cocodrillos ingentes, in aqua contra navem frementes, sed nullam in navi molestiam passi sumus, si autem aliquis in aquam intrasset, in mille frusta discerptus fuisset; quidquid autem eis projicitur, devorant. Erat nobiscum in navi Sarracenus quidam, qui Cairi ad nos intraverat, qui tantae disciplinae vir fuit et, si fas est dicere, tantae devotionis, quantae nullus religiosus apparere potest in Christianitate, videbaturque ex facie ejus splendere maturitas. Libenter locutus sibi fuissem, si linguam scivissem, ego tamen numquam usque Alexandriam vidi eum loqui; credo, eum fuisse unum de illis, quos nominant Czamutlar, qui perpetuum tenent silentium. Quidam in illo loco, et major pars dormierunt, ego vero inter frementes cocodrillos quiescere non valui, sed sedi in aquam respiciens, ammirans bestiarum magnarum motum et gemitum et non minus errores ammiratus sum antiquorum, qui templa his bestiis dedicarunt et immortales honores, unde etiam quaedam civitas Cocodrilla dicta fuit, quam suspicabar fore Rosetum, propter multitudinem cocodrillorum. Mirandum profecto, cur lege, ut pro diis colantur, fuerit sancitum? sed dicebant, toti patriae salutem afferre et Arabiae Lybiaeque latrones prohibere fluminis transitu. Hanc rationem assignat Eusebius de Evangelica praepar. L. 11. c. 1. dicens: Arabes in Aegyptum natarent, nisi cocodrillos timerent, et ideo pro hac salute Aegyptii adorant eos ut deos protectorios. Aliam assignant rationem, dicentes: Minoem, Aegypti regem, fugisse insequentes se canes et a cocodrillo susceptum in continentemque delatum. Ut ergo gratiam animali refunderet, civitatem loco proximam Cocodrillam nominavit (114 a) mandavitque accolis, ut pro deo coleretur bestia et agrum eum devovit bestiae, ac pyramidem in sepulchrum sibi ibi ingentem et admirandam erexit et labyrinthum et ita horribilem bestiae cultum instituit. De his dicendum venit in sequentibus, fol. 120.

Rosetum.

Vicesima secunda die aurora illucescente solvimus navem et in portum Roseti navigavimus ibique facto ponte de navi ad littus res nostras eportare volebamus, sed nautae nostri nolebant quidquam nobis dimittere, nisi prius essent soluti, cumque diceremus, quod Tanguardinus Trutschelmannus Cairinus haberet eorum pecuniam, deriserunt nos dicentes, se conductos ab eo ad nostram solutionem et quod nihil eis tradidisset. Post multas ergo rixas, quas cum eis habuimus et inter nos, iterato naulum solvimus cum parva patientia, quidam enim erant duri, quos vix induximus, ut darent suam portionem; consilium eorum fuisset, ut cum illis rediissemus navigio Cairum et illum nequam Tanguardinum accusassemus apud Soldanum de injustitia, sed consilium hoc videbatur majori parti peregrinorum non utile, imo periculosum nostrae vitae, ideo melius judicavimus pecunia vexationes illas redimere. Et ita solutis nautis et aportatis rebus nostris ad littus ductores nostros licentiavimus, qui cum nave ad propria reversi sunt.

Sedimus ergo ad murum civitatis ante portam, quae nondum aperta fuerat, quia adhuc mane erat et tempus quietis Sarracenorum, et deliberavimus cum Halliu, quod quam statim porta aperiretur, intrarent aliqui cum eo et camelos aut asinos conducerent, quibus nos et res nostrae in Alexandriam veheremur, non enim poteramus ulterius per rivum descendere, quia ab hac civitate non est navigabile brachium hoc Nili, quod possit per eum in mare descensus fieri, et de navigabili alveo exiveramus illa nocte, ut ad illam civitatem veniremus, quia in ea copia bestiarum camelorum et asinorum semper invenitur, quibus ducuntur alieni Christiani ad Alexandriam, cavent enim omnibus modis, ne ducant Christianos per alveum navigabilem usque ad ostium, ubi mari influit et hoc ideo, quia credunt nos exploratores terrae. Ne ergo fluminis via de mari fiat nobis nota, ad duo vel tria milliaria supra ostia Nili deponunt eos, siquidem VII ostiis Nilus mari illabitur, sed non omnes alvei sunt navigabiles, ut patebit. Halliu ergo cum quibusdam peregrinis ingressus civitatem pro camelis et asinis conducendis, sed non unum camelum nec asinum nec equum invenerunt in tota civitate, cunctae enim bestiae ad onera portanda aptae erant in ostio Nili Heracleotico, a quo portabant merces Indianas Alexandriam a mercatoribus Cairinis conductae, nec in triduo erant reversurae. Cum autem audivissemus absentiam bestiarum et quod tribus diebus essemus ibi mansuri, multum turbati sumus et sedimus tristes conferentes.

Porro alveus navigabilis, per quem Nilus per ostium Heracleoticum (b) mare intrat, non erat longe a nobis, sed per unam insillam interjacentem distabat et summitates velorum videre poteramus navium continue descendentium et ascendentium et optavimus quidem nos in una illarum navium esse, sed non erat nobis spes; cum ingenti autem taedio ibi sedimus et vidimus naves etiam de portu Roseti sursum duci in alveum navigabilem et descendere ad mare. Advocavimus ergo Halliu malum hominem ductorem nostrum et interrogavimus, an possibile esset nos navigio duci per Nilum ad mare? qui dixit, possibile quidem est, sed non consuetum, ideo non attentetis, sed per triduum habetote patientiam in loco illo. Cum amaro ergo animo per locum spatiavimus et inter homines, qui egressi fuerant de civitate ad nos videndum, deambulavimus anhelantes ad recessum. Quidam autem Sarracenus de civitate egressus adjunxit se nobis et colloquium nobiscum habuit Italica lingua, quam novit. Inter colloquia diximus sibi, quomodo triduana ista exspectatio esset nobis intolerabilis et si posset nobis navem conducere pro bono, imo abundanti pretio, faceret nobis rem gratissimam. Concurrit ergo Sarracenus ille et statim nauclerum adduxit et conventionem inter eum et nos fecit. Stabat autem Halliu ille falsus et contendebat cum Sarraceno illo, forte dicens ei, quod sibi de peregrinis suae providentiae commissis, nihil vero aliud nobis dicebat, nisi si aliquod periculum nobis accideret, quod eum inculpare non possemus nec vellet particeps esse periculorum nostrorum. Res ergo nostras rursum reportavimus[TR81] in navem conductam et ad recessum nos disposuimus. Cum ergo jam navis solvenda esset a portu, venerunt quidam viri de civitate et arrestaverunt navem et nauclerum impediverunt, nescio propter quam actionem; perterriti autem fuimus aestimantes, quod propter nos factum esset, sed non fuit. Itaque iterum res nostras ad littus reportavimus cum labore, quia satis gravem supellectilem habuimus. Post paululum venit alius nauclerus petens nos, ut ingrederemur naviculam suam et quo vellemus vellet nos ducere pro competenti pretio. Statim autem etiam Halliu dissuadente conventionem fecimus et res nostras in navem portavimus: erat navis satis parva pro tantis rebus et tot hominibus, sed majorem pauper ille nauclerus non habuit. Cum autem cuncta intulissemus et nos ingressi fuissemus, sedimus compressi et nimis arctati, libentius tamen sustinuimus istam angustiam, quam triduanum taedium, habuimus autem navigare contra aquam quasi ad unum milliare teutonicum. Nauclerus ergo et sui servi Mauri ligato longo fune ad proram naviculae navem de portu Roseti sursum trahebant cum maximo labore et post multas horas venimus ad caput, ubi ille rivus Rosetinus dividitur et exit ab alveo navigabili. Laetati ergo sumus putantes, nos celeriorem descensum habere quam ascensum, sed aliter evenit; nam cum navem in verum alveum duxissent, reperimus in eo (115 a) ventum contrarium a mari sursum adscendentem, qui aquas fluminis decurrentes impetu magno retrusit ita, quod videbantur sursum currere, nec fluxum earum naturalem poteramus videre. Sicut ergo nautae nostri per alium alveum navem laboriose sursum traxerant, ita per illum deorsum majori labore contra ventum trahebant et ibant in luto denso usque super genua et usque ad nates, aliquando incidebant usque ad umbilicum et nonnumquam coacti profunditate in ipso luto nataverunt. Sic ergo tarda et taediosissima erat nostra navigatio et nimis laboriosa. Magnam profecto compassionem habuimus cum istis miserrimis Mauris, quamvis nos ipsi in passione sedevimus,[TR82] ita enim coangustati fuimus, quod nullus poterat se de loco, in quo sedebat, movere, nec crura pro opportunitate extendere. Interea quidam Sarracenus per arundinetum et densum lutum cum lancea ad littus venit et hasta vibrata trahentibus navem se opposuit postulans et exigens thelonium, de persona madinum ex parte domini Soldani, de quo mirabantur nautae nostri, quia numquam ibi viderant hominem petentem aliquid. Halliu autem, infidelis ille nequam, voluit quod solveremus, nec curasset, quod non unum obelum habuissemus. Dedimus ergo madinos singulos, et progressi sumus tardissime serpentes. Post unam horam perspeximus super littus stare multum populum et tentoria ac tabernacula fixa vidimus et statim intelleximus, agmen Arabum ibi consistere, sicut saepe prius videramus per Arabiam, Palaestinam et Judaeam. Turbati autem sumus scientes, quod sine vexatione eorum transire non possemus, sed et nostri naucleri eos timebant et forte plus quam nos. Cumque ad eos venissemus accurrerunt de tentoriis cum lanceis et armis supra marginem et funem nostrae navis detraxerunt magna violentia de manibus servorum nostrorum et traxerunt nos ad se, ita, quod prora erat littori infixa, alvei enim parietes erant ibi satis alti, quo tamen non obstante Arabum juvenes deorsum se submiserunt, cadentes super nos in naviculam, incipientes scrutari sacculos et sportas, ut tollerent spolia. Quod dum fieret, clamavimus ad seniores Arabes superius stantes, cur nobis violentiam inferre permitterent, cum tamen parati essemus pro voto eorum satisfacere. Quo audito evocaverunt juvenes multis clamoribus, sed eos non adverterunt, trahentes saccos et sportas nobis renitentibus. Accepto autem animo, cum desistere noluissent, consurreximus contra eos et cum violentia eos de navi ejecimus, quod tamen nullatenus facere ausi fuissemus, si non intellexissemus, seniorum voluntatem ad hoc accedere; ejecti autem lutum contra nos jactabant et terram, quia lapides ibi non erant et vix compesciti fuerunt per seniores, ut nos in pace dimitterent, omnis enim juventus accurrerat et etiam foeminae clamantes adversus nos, sed et ipsi (b) seniores inter se contendebant, quia quidam volebant nos absolute spoliare, alii eis contradicebant. Sedato ergo tumultu dedimus eis unum ducatum, mulieribus autem et parvulis dedimus paximatios, et hoc facto libere nos abire fecerunt. Mirabamur autem, quod etiam in Aegypto, prope regiam urbem, ille populus Arabum violentias exerceret. De illis Arabibus, si legere placet, vide fol. 27. Cum magna ergo difficultate, invalescente magis ac magis vento, processimus. Porro ipsi nautae acceptis de nave suis amphoris implebant aqua, dicentes, nos statim in aquam amaricatam venturos, per commixtionem aquae maris. Hoc audito hausimus et nos aquam pro poculo nostro, nam aquilonis flatibus aqua maris per ostia Nili injecta inficit aquas easque amaras reddit per longum spatium sursum in Aegyptum.

In processu ad alium cuneum Arabum venimus de societate priorum; his paximatios in littus projecimus et progressi sumus et in latitudinem maximam venimus, ubi Nilus undique alveos suos exiens planitiem totam aqua operuit, in tanta latitudine, ac si esset mare, nec finem videre poteramus, nisi quod cumuli et aggeres arenarum in aliquibus locis supereminebant. Tota autem illa aquarum congregatio erat salsa, de maritimis aquis irrumpentibus per ostia Nili. Porro, in illa latitudine non poterant nautae nostri amplius navem trahere propter profunditatem, sed nobiscum sedebant. Vagabamur ergo in incertum in aquis, nunc huc nunc illuc, nec progredi poteramus prohibente nos contrario vento. In ista ergo confusa circumvolutione devenimus extra veram gurgitem et alveum Nili, eumque perdidimus, quia aqua turbida pariter et turbata erat et venti magni et aqua instabilis, nec fundum videre poteramus et ita supra agros et campos navigavimus, tandem longius projecti in tenuem aquam devenimus et in incertum ferebamur, quousque in bithalassum incidimus, impegimus enim in arenarum aggeres, quos non vidimus et navis limo infixa mansit immobilis, quamvis aqua mira celeritate et vehementia moveretur vento, navis tamen nostra nec agitabatur fluctibus eam fortissime percutientibus; qua propter nautae nostri se denudantes in aquam descenderunt et multo labore navem a loco removerunt et reingressi iterum agitabamur sine progressu et rursum in alium aggerem incidimus et fortius infixi quam prius stetimus; nautae ergo nostri sicut prius maximo labore conabantur navem removere et remotam tentabant eam in verum alveum reducere et in aquis ibant usque super umbilicum et saepe in aquam totaliter cadebant et in his saepe humo haerebat et iterum atque iterum evulsa quassabatur. Tandem autem magnus et importunus afflavit ventus, navemque de manibus nautarum rapuit et eam grandi impetu in locum tenuissimae aquae injecit, ubi tam fortiter luto infixa stetit, quod omnem spem eam movendi amisimus et in periculo non modico fuimus; nam simili diffortunio tradunt Aeneam vitam finivisse in fluvio. Porro naves quaedam de mari ascendentes (116 a) contra nos eodem dubio ferebantur, nescientes alvei tractum, ventus tamen vela eorum implebat et celerrime ducebat, etiam dum lutum tangerent, sulcabant et aquam et lutum duce vento. Dum enim vidissent nos luto infixos a nostro tramite declinaverunt et felices ex nostro periculo facti praeterierunt, si enim in nostra semita mansissent, infixi fuissent sicut et nos. Aliae etiam naves quaedam speciebus aromaticis oneratae sequebantur nos et in eandem damnationem devenerunt stantes luto infixae et maximis conatibus exitum quaerebant. Hoc autem tantum bonum vitae nostrae subsidium habuimus, quod fundus lutosus fuit, si enim saxa habuisset, perditi fuissemus. Laborabant ergo magno conatu nostri usque ad solis occubitum et ita toto illo die in anxietate stetimus et paene nihil manducavimus, quia sacci paximatium in profundo navis jacebant et omnes res desuper et nos compressi superius et sicut unusquisque in Roseto locum acceperat, ita mansit toto die ac nocte sequenti. Porro sex onerariae naves circumstabant nos, pro quarum remotione etiam magnus labor fuit spe procedendi; nam aliquae naves districtum illum evaserant et praecedebant et ideo similiter laborabant putantes, se noctem in quodam oppido super Nilum acturos, sed labor nautarum nostrorum et illarum VI navium in vanum et inanis fuit et tenebrae comprehenderunt nos. Videntes autem nautae, se non posse proficere, ejecerunt anchoras, navesque stabiliverunt fortius, ut futuram diem ibi exspectaremus. De aliis autem navibus clamabant ad nostros nautas, interrogantes eos, quid ducerent? Et cum intellexissent, quod Christiani essemus, maledixerunt nobis aestimantes, se a Deo derelictos propter nostram praesentiam, et fremebant contra nos. Credo enim, si propinquiores eis fuissemus, multis contumeliis nos adfecissent. Stetimus ergo sic in mediis fluctibus in caliginosa nocte, nec recolo, nos in majori miseria fuisse per totam peregrinationem, demta nocte illa, quam habuimus 2. Octobris, quando aberravimus in vasta solitudine, ut habetur fol. 57. Felix fuisset ille, qui dormiendi et quiescendi locum habuisset ad illius longissimae noctis pellendum fastidium. Numquam recolo, me tam distincte notasse septem noctis tempora, sicut illa nocte. Videbatur enim mihi, quod in curru, quem antiqui ipsi dominae Nocti adscribebant, sederemus et seplem rotis, hoc est, septem ejus temporibus, lente duceremur. Primum noctis tempus, quod dicitur crepusculum, propter dubium, cum nesciatur, an diei praeteritae vel nocti venturae sit dandum, deduximus cum Sarracenis nostris, qui toto die laboraverant et jejunaverant, usque ad hoc tempus, qui comedebant et cantabant, non ex laetitia, sed ex consuetudine eorum. Quaesivimus ergo paximatios et etiam manducavimus paucillum et aquam bibimus prius haustam de flumine. Secundum, cum jam omnino obscurum est tempus, dicitur fax, eo, quod tunc faces accenduntur; etiam cum nautis nostris deduximus eum parvo solatio in tenebris, (b) sine facibus, sine igne, sed cum copiosissima aqua. Tertium tempus, cum jam densior facta esset, quod dicitur connubia, orationi dedimus. Quartum tempus, quod intempesta dicitur, eo, quod nulli operi sit aptum, dormivimus quidem, sed non erat quies dormitionis. Quintum tempus, quod gallicinium vocatur, eo, quod a medio sui nocte in diem tendente galli cantant, deduximus in collocutionibus; quidam enim mecum sedens occasionem mihi dedit, quod sibi dixi perfunctorie quasi totum cursum vitae trium Patriarcharum, Abraham scilicet et Isaac et Jacob, sicut in Genesi habetur, et de Nilo et Paradiso, et magnam noctis partem sic deduximus. Sextum tempus, quod canticinium dicitur, gratissimum quieti, aurorae proximum, nos cum gaudio accepimus et cum vigilia, cum eo enim luna splendescere coepit et aura in melius immutari. Hoc sentientes prae gaudio inquieti fuimus, solis ortum quasi liberationem a captivitate durissima exspectantes. Septimum tempus noctis, quod dicitur diluculum, in quo solertes surgunt ad opera die jam illucescente, deduximus in precatione ad recessum et solis clariorem illustrationem exspectavimus. Et ita noctem illam egimus, qualiter autem diem deduxerimus, folio 122. vide. Nunc etiam Nilus fluvius venit describendus, ex quo prope ejus terminum sumus, ubi per illapsum maris fluvius esse desinit.

Descriptio fluminis Paradisi, Nili scilicet vel Geon aut Gion, de ejus nominibus, origine, utilitate et virtute, et antiquorum errores circa hoc.

Nilum sanctum fluvium describere volens primo de ejus nominibus dicam; secundo de ejus origine, de ejus decursu et fine; tertio de virtutibus ejus et proprietatibus et de bestiis in eo crescentibus. Habet igitur haec nomina: quia dicitur Geon, Gen. II., multi libri habent Gion. Secundo nominatur Nilus ab Aegyptiis, Esa. 23. Dicitur etiam a Latinis quarto Nileon. Et quinto ab eisdem nominatur Melo. Igilius Astrologus nominat eum sexto nomine Eridanum, ab eventu. Nam fingunt poetae, Solis Aegyptii fuisse filium, cui cum Epaphus, Jovis et Isidis filius, objiceret, non esse Solis filium, ad obtinendam filiationis fidem currus lucis temerarie impetravit a Sole patre, qui cum equos nequiret regere, exeuntibus ipsis orbitam, in parte coelum exustum ei in terris multa exhausta flumina, quam ob rem ab irato Jove fulminatus est et in Nilum cadens suum illi tribuit nomen. Hanc Graecorum fabulam Itali de Pado flumine recitare solent eumque idcirco Eridanum vocant. Alii sunt, qui dicunt, Eridanum juvenem Aegypti potentem decrevisse mutare sedes et navem adscendens per Nilum ad mare descendit et Nilo suum nomen pro perpetuo ejus memoratu reliquit; qui in Ligures veniens eis imperavit et casu in Padum cecidit, etiam illi flumini suum nomen in ultimo decessu dereliquit et ita ambo flumina ab uno viro sortita sunt idem nomen diversis ab eventibus. Multo tempore Nilus dictus fuit Aegyptus, et quia rex Aegypti, Nileus, fluvium divisit per terram eumque utilem terrae effecit, nomen regis contraxit, dictusque est Nilus. Sed et Aquila propter cursus velocitatem est nominatus. Et Oceanus ab antiquis Aegyptiis dicebatur. Et Astopon, quasi de tenebris ortus ex ignotis locis. Commune tamen nomen illius sacri fluminis, quo nunc ab omnibus nuncupatur, dicitur Nilus, cujus brachium contra terram sanctam tendens dicitur Syon, id est turbidus. Nilus autem (117 a) dicitur a limo, quasi limum trahens. Est enim fluvius turbidus, multum de limo secum ferens, propter quam causam etiam Geon, Gen. II., dicitur, a Ge, quod est terra, quam secum trahit, vel a terra, quam irrigat et foecundat; nec debet scribi Gyon, sed Geon, sicut patet per Isidem 13. Et in correctis textibus Bibliae nonnumquam in sacra pagina nominatur flumen Aegypti, pro eo, quod similiter illam terram utilem reddit, vel quia in Aegypto finitur et a mari absorbetur. Dicitur etiam fluvius paradisi, quia ipsum irrigat et de ipso emanat. Et Jos. 13. et Jerem. 2. dicitur fluvius turbidus. Sic ergo nomina omnia illa sumta sunt ab effectibus vel ab eventibus, vel a principio aut a fine fluminis.

Origo sacri fluminis Nili adeo philosophis occulta erat, ut eum nominarent Astopon i. e. de tenebris fluens, et dum conarentur aliquid de ejus conscribere origine, ad fabulas se converterunt, quia locorum inscitia errandi praeparat causam. Unde[TR83] Dionysius dicit: Nili fontes locaque, ex quibus fluit, nullus ad hoc tempus scriptor neque vidit neque audivit ab aliis, qui se asserunt adspexisse, ex quo res ad opiniones et conjecturas pervenit. Aegyptii sacerdotes Nilum ex Oceano profluere dicunt, nihil certi dicentes. Troglodytae, qui loca eminentiora incolunt, dicunt, congregationes fontium apud se in lacum fieri, ex quo credunt Nilum esse. Sed nihil iterum affirmant. Ideo plures putant eum de coelo fluere, quod etiam gentiles scripserunt, inserentes fabulas Osiridis. Memphitici philosophi dixerunt, eum oriri ex opposita nobis zona, ubi est aestus, quando apud nos est hiems, et hac re nulli ad fontes Nili accessum patere, et quia per loca decurrit solis adusta ardoribus, dulcoratur ita, quod caeteras mundi aquas dulcedine superat. Vetustissimi interim poëtae dicunt, Nilum esse Oceani et Terrae filium, quod tantum est, quod Nilus ortum habet ex oceano, quo terrae immisso rursus e terra nascitur; sed hoc est commune omnibus fluminibus et terrae fontibus. Haec origo notatur Genes. 11., ubi dicitur: fluvius egrediebatur scilicet de abysso, id est matrice omnium aquarum. Antiqui poëtae dicunt, ut refert Diodorus antiq. historiar. c. 2., quod eo tempore, quo Osiris Aethiopibus leges edidit, circa Siricanis sit Nilus exortus et mox defluens maximam Aegypti partem inundavit, demergens praesertim eam partem, cui Prometheus praeerat, et damnificavit. Prometheus autem contra Nilum Herculem invocans, qui e vestigio contra torrentem se opponens aquarum compressit impetum et Promethei partem redemit. Alii dicunt, ut Solinus, quod originem habet a monte inferioris Mauritaniae, quae propinquat oceano protinusque lacus fit, quem Nilidem dicunt, sed hoc lacu effusus arenis absorbetur et cuniculis coecis absconditur. Deinde in Caesareae lacu ampliori prorumpit et iterum ab arenis receptus absconditur, quasi dedignetur excurrere hiatu terrae, nec apparet, antequam excursis XX diaetis itineribus per deserta atque inaccessa loca erumpit in terras iterum et ex eo fonte prosilit, quem Nigrum vocavere, exinde autem palam procedens totam Aegyptum et Aethiopiam transfluit usque in mare mediterraneum. Alii dicunt, eum ex fonte quodam prodire, qui apud Hesperos Aethiopas existit, qui Pyrus ab incolis appellatur. Alii asserunt, eum in littore maris rubri emergere, in loco appellato Massilone et inde per mirabiles et longos circuitus Aegypti aequora subintrare. Alii dicunt, in Oriente esse insulam quandam, quam Phile nominant, asperam et undique praeruptam, quae duobus amnibus ibi coëuntibus tingitur, quorum effluxus in Nilum mutatur. Ab hac ergo insula Nilus magnus magis quam violentus egressus per arduas excisasque pluribus locis rupes insurgit et vires suas concitat; frangitur enim occurrentibus saxis et per angusta eluctatus ubicunque vincit ac vincit, fluctuat et illis exercitatus aquis, quas sine tumultu leni alveo duxerat, violentus prosilit sibi dissimilis, quippe ad illud usque lutosus et turbidus fluit, at ubi in scopulos cautium verberavit, spumat illicque non ex natura sua, sed ex injuria loci clarior est, tandem vero obstantiam eluctatus in vastam altitudinem subito destitutus cadit cum ingenti circumjacentium strepitu regionum, propter cujus fremitum gens in eis regionibus habitans emigravit et sedes suas ad remotiora loca posuit. Denique jam manifestus novarum virium Nilus (b) alto ac profundo alveo fertur objectu montium pressus et demum circa Memphim liber ac per campestria vagus in flumina plana scinditur et totam amplectitur Aegyptum. Alii, ut Ptolemaeus in effigie orbis, dicunt, in Oriente esse quosdam altissimos montes, quos nuncupant[TR84] montes lunae, a quibus per resolutionem nivium profluens aqua paludem ingentem facit ex qua Nilum decurrere dicit. Moyses autem legislator et Chronicae sacrae scriptor de Geon, id est, Nilum de paradiso egredi (dicit) Genesis II. Hunc paradisum, ut praefatus Moyses describit, a principio dominus plantaverat in Oriente, in loco celsiori totius mundi, interjecto oceano et montibus oppositis a regionibus quas incolunt homines, in loco ubique secreto et remotissimo, ut nulli carni peccatrici pateat aditus, qui et multam habet salubritatem amoenitatemque ac jucunditatem: salubritatem inquam, quia temperie gaudet, quia nec frigus nec aestum habet et quidquid ibi vivit mori non potest, sicut Henoch et Elias ibi vivere referuntur. Amoenitatem vero, quia universae pulchritudinis promtuarium, ubi nec arbores sive folia aut flores umquam marcescunt. Jucunditatem denique, quia omne lignum pulchrum visu et ad vescendum suave est ibi, ut sacrae tradunt litterae. Serenitatem insuper omnimodam habet, quia locus, ut Beda scribit, altissimus est, cujus altitudo usque ad lunarem circulum pertingit. De medio autem ejus fons egreditur, qui totum irrigat nemus, exitque aqua locum et de altissimis illis locis deorsum cadit et maximum lacum facit inferius, in suo autem casu tantum facit strepitum et fragorem, quod omnes incolae juxta surdi sunt, ex immoderato sonitu ruentis aquae. Ex illo lacu, velut ex uno fonte, procedunt illa quatuor ingentia flumina, quorum primum appellatur Phison, qui et Ganges; qui universam circuit Indiam, secum trahens arenas aureas et interpretantur caterva, eo, quod X flumina recipiat. Secundus Geon, qui et Nilus, totius orbis fluvius maximus, de quo patet in continuo. Tertius Tigris, qui et Dilach dicitur, quod sonat acutus, eo, quod velocissimus sit. Quartus Euphrates qui frugifer sonat, quia, sicut Nilus, uberrimam terram, quam irrigat, reddit. Duo ultima flumina, Tigris et Euphrates, mille et quingentis stadiis ab invicem distant, delatique per Medorum regiones descendunt in Mesopotamiam, circumdantes eam, cui et nomen praebent, et inde per Babyloniam fluentes in mare rubrum deferuntur.

Haec sane quatuor flumina ab eodem paradisi fonte emanant et separantur et iterum eorum quaedam inter se commiscentur, iterumque separantur, saepe etiam absorbentur et locis rursum in pluribus emergunt. Et inde est, quod de eorum ortu varia leguntur. Certissimum tamen est, omnia de paradiso effluere. Ascensus autem ad locum emanationis eorum primarium est impossibilis; hoc patet duplici historia. Prima habetur in parte prima Vitarum Patrum fol. 115. de Sancto Machario Romano, qui conabatur adire paradisum et per mirabilia et nimis horribilia loca venit ultra hominum habitationes prope paradisum, sed non fuit permissus accedere, sicut nec illi quinque monachi, qui per flumen Euphratem in finem terrae conabantur venire, sed ultra cellam Macharii non poterant procedere. Secunda historia est vulgaris. Dicunt enim, quod quidam Aegypti rex, audiens, Nilum e paradiso profluere, conatus est ejus primariam originem quaerere. Misit autem multos viros fortes et prudentes cum expensis copiosis et cum litteris promotoriis ad reges, per quorum regna erant transituri. Cum ergo multa regna percurrissent ad littora Nili, cumque aliquotiens perdidissent et reinvenissent, ultimo perducti sunt in regionem, in qua immensam repererunt paludem, repletam paludalibus virgultis et magnis (118a ) arundinibus condensatis, et de illa palude arundinosa prodibat fluvius, cujus caput quaerebant, nec poterant incolae dicere, quid post illas paludes esset, tum quia erant paludes latissimae per multa terrarum spatia protensae, tum etiam, quia nulla navis videbatur posse arundinetum et herbas in palude crescentes penetrare. Nuntii autem illi, quod suum erat facere cupientes, fabricare fecerunt acutas naviculas in prora, sicut barcae Venetianae, sed multo longiores, et paratis naviculis arundinetum paludis ingressi sunt et multis diebus cum maximis difficultatibus penetratis arundinibus venerunt in locum profundissimum et magnum, quo transito ad duas rupes grandes venerunt, ex quibus vis ingens fluminis emanabat et lacum ac paludem faciebat. Ab hoc loco ulterius procedere non poterant propter altitudinem montium, quos transire impossibile videbant et ita ad propria reversi, non alia experti, quam illa. Dicitur etiam de vita Philosophorum, quod Plato spretis omnibus amicis et divitiis, quibus abundabat, Nili inexplicabiles ripas peragravit.

Origo ergo ejus est in paradiso, inaccessibili quidem loco, sed non inhabitabili, quia, licet locus in Oriente sit, non tamen est inter duos tropicos, quia talis locus secundum Aristotelem 2. Metaphys. est inhabitabilis propter nimiam caliditatem, cum ibi sol in anno bis transeat; sed creditur esse extra tropicos versus Orientem aestivalem vel hiemalem, vel forte est inter duos tropicos sub aequinoctiali circulo, ubi dicunt de sphaera materiali praedicantes esse regionem temperatissimam. Ab hac defluens Nilus progreditur per ignotas et incognitas nobis terras et per inhabitabiles, imo intransmeabiles regiones, ut hospes a remotissimis locis veniens, lacum ingentem facit et demum ex lacu rapido sese procipiens impetu insulas grandes facit et regionem cinamiferam pertransiens variis incitatus irritamentis montium coarctatur rupibus, ex quo torrentior factus ad eum Aethiopicum locum deveniens, qui Cattaduppa vocatur, tam violenter inter obvios scopulos suo impellitur impetu, ut vasto aquarum se frangentium rumore incolarum aures in surditatem usque laedat, adhuc autem atrox spumansque amplo gurgite usque ad Elephantilem regionem devolvitur, hinc deposita violentia lenis, placidus ac navigabilis efficitur et primo circa Cercasorum oppidum incipit esse triplex, cujus pars una ad Delta in Chayrum et Meliam declinans iterum separatur, et sic divisus atque vagus aliis etiam alveis varie separatis in septem postremo totus divisus partibus omnem Aegyptum irrigat sole in cancro existente annuo incremento, sicque totam Aegyptum amplexus haud dubium Dei ordinatione arenoso et sitienti solo aquam et terram inducit, nam hoc duplex malum, quod comminatur Deus Judaeis non servantibus praecepta Dei Levit. 26. dicens: Dabo coelum desuper ferreum et terram aeneam etc., adest Aegypto non ex plaga, sed ex natura et a principio, habet enim coelum ferreum, quia, sicut de ferro nullus stillat liquor, sic de coelo supra nullus descendit humor, vel valde tenuis, quia teste Platone in Aegypto numquam pluit nec ningit. Et Augustinus in epistola de Pastoribus dicit: Possum obtinere, mundi meridiem esse partes Aegypti, et illas exustas sole regiones, ibi pluvia non apparet, quasi ipsa est meridies ubi floret medius dies. Dicit autem Vincentius in Spec. Nat. L. V. cap. 47.: Quod si in Aegypto pluere contingeret, infinita multitudo murum cresceret. Habet et terram aeneam, quia, sicut aes durissimum est et prae duritia sonorosum est et porosum, sic terra Aegypti durissima, aridissima per omnia, sicut desertum est, cujus lapides prae duritia sicut aes sonant et adeo porosa arena sicca, quod nullam continere potest aquam ex se ipsa. Huic duplici malo subvenit Deus per Nili inductionem: affatim enim praebet Nilus usui, non solum ejus regionis incolis sed extremis quoque, ad quos salliti [?] deferunt, utilitate commodisque caeteros orbis fluvios excellit. Incrementum ejus a solstitio aestivo incipiens usque ad aequinoctium, semperque novum limum secum vehens rigans cultas et incultas regiones quantopere velint agricolae, aqua enim leniter fluente facile cum parvis aggeribus arcent inducuntque pro commodo terrae. Tantam vero fertilitatem infert et agri colendi facilitatem, ut cum seminaverint aut oves introducant in campos ad conculcanda jacta semina, aut aratro levi terram subducant, neque nisi quatuor aut quinque expletis mensibus ad messem redeunt et brevi tempore uberrimos fructus absque ulla pensa aut damno reportant. Alibi agricultura magno labore ac sumtu exercetur, soli Aegyptii minima impensa, labore tenui, fruges fertiles inferunt. Vineae quoque, eodem rigatae modo, vino abundant, terra inculta pecori ad pastum relicta adeo exuberat herbis, ut oves bis in anno pariant, bisque praebeant lanam. Est Aegyptus plana et campestris, suntque urbes, vici et mappalia aggeribus munita, quae inundationes devitant, tamquam cyclades apparent aspicientibus. Haec autem et multa alia bona affert fluvius haud dubium a benedicto loco suae originis.

(b) Nilus, ut saepe dictum est, emanans primo ex abysso erupit in medio paradisi, ex ingenti et profundissima fovea, sicut suo modo Blavius fluviolus ex fovea valde profunda erumpit. Et illa fovea dicitur caput Nili, ad quod nulli patet aditus propter flammeum gladium et regionis altitudinem, de quo Lucanus in in X. dicit: Arcanum natura caput non prodidit ulli. Si enim caput hoc aliquando inventum fuisset, statim humana fatuitas illud alicui Nympharum consecrasset, sicut accidit de caeteris originibus fontium et fluminum. Dum ergo Nilus erumpit e terra, clarissimas profert aquas et per medium voluptatis locum transcurrens nobilitate terrae allectus ipsam rapit avare ad se ei se involvens et terrae formam induens claritatem originalem operit colore cinereo, malens potius locis, per quae transit, deformis prodesse, quam clarus obesse, sicque pretiosissimo spolio rapto repente onustus terra de alto ruit, medicinam terrarum sterilium secum ferens. Tantum enim de terra paradisi secum affert, ut inspissatus omni claritate careat et non aliter quam palus fimi appareat, in quo faeces fimi virgulatim undique actu protendantur. Ideo nominatur fluvius ille in sacra pagina fluvius turbidus Aegypti, Josuae 13. et Jerem. 11. Quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam? Sic sacer fluvius turbulentus et lutulentus crassus Aegyptum de se arenosam, adustam et inutilem ingreditur, omnem in siccis et hiantibus locis faecem relinquit et quidquid pingue secum attulerit, arentibus locis alluit juvatque agros in duobus contra duo mala praedicta. Primo enim inundat contra hoc, quia habet coelum ferreum, nullum profundens humorem. Secundo oblimat et macram terram impinguat, quasi fimo sano obducens, contra hoc, quia terra illa de se videtur aenea, quam emollit, impinguat et fluidas arenas solidat et conglutinat porositatem ejus oblimando. Itaque, quidquid Nilus non adierit, sterile et squalidum jacet. Mira itaque hujus natura, quia cum mare et caeteri amnes abluant terras et eviscerent, Nilus nihil exscidit et abradit, sed e contra vires adjicit, cum illico limat et ungit aridas arenas, in tantumque solum illum inspissat et consolidat, quod Philosophi dicunt, quod terrae motus numquam percussit Aegyptum, nec movere potest causa jam dicta. In plagis tamen Moysis, dicit Eusebius, Aegyptum terrae motu concussam, ita ut templa et domus corruerent. L. IX. c. 4.

Illa ergo pulcherrima facies Aegypti censetur, cum jam Nilus in agros se ingessit. Jacent campi, et oppida et villae insularum modo exstant et in eo major incolis laetitia, quo minus terrarum suarum vident. Non sic est in partibus nostris, dum enim flumina exundant et effluunt, terram quam operiunt eviscerant, abradunt et agros, prata et hortos uberes in arentem terram commutant et sterilitatem faciunt atque famem et caristiam inducunt. Hoc saepe vidimus in exundantia Rheni, Danubii, Ilaris et Blavii. Sed sacer Nilus e contrario facit, verumtamen si super debitum creverit, nocet, si minus debito augmento caruerit, iterum nocet. Ideo incolae terrae habent passim per oppida et villas stantes columnas, in quibus incrementorum varietates signis (119 a) notatae sunt, per quae optime futuri tempori abundantiam aut penuriam vaticinantur secundum majus minusque incrementum, nec coelum aut sidera ibi attendunt aut impressiones aëris, sed solum ad fluminis dispositionem oculum dirigunt, nullam enim umquam clementiam de coelo accipit terra illa, sicut aliae terrae, Nilo ei opem ferente. Unde[TR85] Dominus dixit Judaeis in deserto, Deuter 11.: terra, inquit, ad quam ingredieris possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae, sed terra nostra de coelo exspectat pluvias. Hoc autem Aegypto accidit ex inundatione Nili contra naturam aliarum regionum: cum abundat in frugibus, sterilis est in pascuis, et e contra, cum bene stant pascua, minus bene stant frumenta. Diutior enim mora fluminis super terram tempora colendi impedit, vel sata exstinguit, pascua vero nutrit; et celerior recessus contrarium facit; unam itaque Aegyptus in hoc spem suam habet, quum aut sterilis est amnis, aut non, prout ille magnus aut parcior influxerit. Solet autem incrementum Nili tenente sole leonis finem et ad medium usque virginis augeri, demum declinare et in ripas revocare aquas incipere, donec sol virginis in finem vel librae principium venerit et tunc totum infra veterem alveum contineri. Nam contra naturam aliorum fluminum ante ortum caniculae augetur mediis aestibus ultra aequinoctium; hunc enim nobilissimum amnem extulit natura et ita disposuit, ut eo tempore Aegyptum inundaret, quo maxime terra fervoribus usta altius undas traheret; et tanta mensura, quanta sufficere posset annuae siccitati. Fit autem inundatio haec fluminis quasi mirabili Dei providentia, suo namque tempore anni, non humana operatione aut industria ostia Nili, per quae mare ingreditur, cumulis arenae clauduntur, ne aqua in mare defluat et sic alveos suos transgrediens terram irrigat. Sed et tempore illo aquilonis flatibus aqua repercutitur, quibus reluctantibus intumescit et Aegypto inundationem tribuit, post inundationem solutis cumulis redit in alveum suum, ad mare currens. Si autem quis solveret cumulos ante tempus vel ostia obstrueret ad suum placitum, caristiam induceret; ideo imperator legem statuit, ut habetur in Codice L. IX.: De Nili aggeribus non rumpendis, quod, quiumque hujusmodi aggeres Nili rumperet, in ipso loco flammis exuri debet. Et quamvis unus annus fertilior et uberior sit alio, numquam tamen penitus sterilis redditur Aegyptus, sed semper, si non abundantem tamen sufficientem fructum reddit terra beneficio indesinentis Nili, qui semper fluit, quamvis non semper aequaliter effluat et inundet, nam inundatio ejus fit a inferiori regioni et a superiori: ab inferiori quidem, dum ostia cumulis arenae clauduntur et flatu aquilonari aquae sursum pelluntur, ut dictum est; a superiori autem regione augetur Nilus ab aestivis imbribus, quando superior Aethiopia in ultimis montibus diluitur, imbribus autem cessantibus cessat et ipsa inundatio. Quia autem ventorum flatus et imbrium casus non aequaliter singulis annis fiunt, sic nec Nili inundatio aequalis semper est. Si autem omnino non inundaret, adhuc homines arte possent per fossaturas aquas per agros dividere, sicut in hortos per totum annum transmittuntur et ita terra illa semper fert fructus. Inundatio tamen mirabilis supportat homines a maximis laboribus. Occulta autem inundationis hujusmodi causa multos dubitare tum philosophos tum historicos ac varia sentire compulit et diversas assignaverunt rationes diversi, de quibus diserte loquitur Diodorus, antiquissimus historiographus, Libr. 1. cap. V. fol. 116.

Sicut de origine Nili propter loci inscitiam diversi diversa dicunt, sic et de causis incrementi ejus diversa est valde prudentum positio. Eupolemus quidam philosophus, qui Moysi facta in Aegypto narrat et Aegypti plagas recitat, dicit, quod ante Moysem Nilus aequalis semper erat, sed cum Pharao populum Dei nollet dimittere, percussit Moyses flumen et tantum abundare coepit, ut Aegyptus paene mergeretur. Et rursum orante Moyse decurrit aqua et ab eo tempore usque nunc, quando illud tempus venit, quo Moyses aquas percussit, excrescit. Hoc in Euseb. Lib. IX. cap. 4. Thales, unus de septem sapientibus, tradit, spirantibus ethesiis Nili cursum a mari reprimi, eoque aquis excrescentibus Aegypti, quae plana est et humilis regio, inundationem sequi. Haec causa ut falsa argui potest ex eo, quod flantibus ethesiis minime in aliis orbis fluminibus hujusmodi incrementum accidit. Anaxagoras et Euripides dixerunt, causam incrementi esse nivem liquefactam Aethiopiae. Quae ratio non valet, cum in Aethiopia universa sit tanta intemperies caloris, ut ibi nix non possit esse, vel si est, modica valde est, quae nullam aquae et fluvii excrescentiam causare potest. Videmus etiam, quod omne flumen, nivibus auctum, auram frigidam aëremque crassum reddit, quae non contingunt circa Nilum tempore sui augmenti. Herodotus dicit, quod Nilus ex natura talis sit, qualis est tempore incrementi, hieme vero solem ad Lybiam delatum attrahere ad se humorem, ideo tunc decrescit; aestate vero, adscendente versus arietem sole, iterum crescere: sic aestivo crescit tempore, hieme minuitur. Sed hoc etiam procul est a vero, cum necesse esset idem contingere in aliis Lybiae fluminibus, quod tamen non fit. Democritus dicit Nilum nivium septemtrionalium liquefactione augeri, non meridionalium, sicut dixit Anaxagoras; nivium enim coacervatam multitudinem boreae regionibus ait bruma congelatam tempore aestatis liquefieri, ideoque elevatis sursum vaporibus multas densasque nebulas circa montana tolli cacumina, quae ab etesiis ad altissimos, quales in Aethiopia sunt, montes delatae, deinde in pluviam versae magnos efficiunt imbres, quibus etesiarum tempore Nilus augetur. Quae ratio etiam revellitur, si quo flant etesiae tempore perpendas; incipit enim crescere Nilus solstitio aestivo, nondum flantibus etesiis, cessat autem aequinoctio[TR86] autumnali jam olim his ventis quiescentibus; praetereo, quod palam est, non magis ab arcto flare etesias, quam ab hespero, non enim boreas aut septemtrionales[TR87] venti, sed qui ab aestivo occidentis flant, etesiae vocantur. Quod autem hoc dicatur fieri circa montana Aethiopiae, non est credibile. Ephorus aliam causam dicit: ait enim, Aegypti terram esse raram et aridam, in qua hiatus maximi in diversis sunt locis, ideoque hieme humiditatem omnem attrahere atque in se continere, quam aestate veluti sudorem emittit, quo flumen augetur. Sed haec vera non sunt, cum supra Aegyptum in Aethiopia eodem incremento sit auctus et inauctus (fluvius quo) Aegyptus et contra, et multis aliis rationibus possint haec improbari. Memphites quidam dicit, quod cum orbis in tres dividatur partes, una, in qua nos sumus, altera huic e contrario sita, tertia inhabitabilis, solis calore adusta; si ergo hieme Nilus cresceret, certe a nostra zona ortum haberet, cum eo tempore pluat apud nos maxime; sed quia aestate augetur in zona nobis opposita ubi hiems est et pluviae ac nives, oritur et incrementum suscitat et per inhabitabiles regiones ad nos fluit. Sed nec hoc valet, quia impossibile est, ex opposito nobis orbe flumen ad nos deferri, cum terra rotunda existat et aquam sursum currere necesse esset. Mirum etiam est, quod solus Nilus de illo orbe ad nos ascendat et non etiam aliae aquae. Inopides dicit, aquas infra terram aestate esse frigidas, calidas hieme, ut in puteis videmus. Sic Nilus hieme depressus, cum terra alias habeat humiditatem, sed aestate effluit, cum terra sit arida. Sed nec hoc est, cum aliae aquae Lybiae alio tempore quam Nilus crescant et decrescant. Agathargines autem propius veritati accessit: ait enim, singulis annis per Aethiopiae montes continuos aestivali solstitio usque ad aequinoctium autumnale imbres fieri. Haud mirum, Nilum hieme compressum secundum naturam his aquis fluere, quas fontes subministrant, aestate vero propter imbres incrementum capere. Et hoc non procul est a vero, cum Aethiopiae montes Aegypto propinqui sint, ex quibus fluentibus aquis de imbribus Nilo incrementum dant. Quod barbari ea incolentes loca affirmant: similia enim in aliis locis fieri scimus, nam in Scythia montes Caucaso contiguos annis singulis jam exacta hieme immensae nives continuis multis diebus opplent. In oris ergo Indiae, quae ad septemtrionem vergunt, certis temporibus plurimae grandines et pluviae incredibili magnitudine descendunt. Fluvius noster Rhenus aestate plus quam hieme excrescit, propter resolutionem nivium in Alpibus. Praeter jam dicta, si placet legere de Nili excrescentia, vide in Spec. histor. Libr. 32. cap. 57.

Ideo praestans terra est singulari foecunditate: (b) frequenter enim legimus in Biblia, quod homines tempore famis, derelictis suis nativis terris et optimis locis, in Aegyptum descenderunt, etiam sancti Patres et Abraham cum sua familia descendit de Bethel Canaan, Genes. 12. Et Isaac intendebat descendere de Ebron in Aegyptum, sed non fuit a Deo permissus, Genes. 46. Et filii Israël tempore famis descenderunt in Aegyptum, ad emendum frumenta, Genes. 42. Et Jacob cum omni domo sua ad fugiendum famem descendit de terra sancta, Genes. 46. Semper enim, ut dixi, habet fructus, beneficio semper currentis Nili, et si fas est dicere, sive coelo placeat, sive displiceat, terra illa germinat. Unde non orant in terra illa nec pro pluvia nec pro serenitate, sed pro Nili temporanea inundatione, omnem salutis spem in eo habentes. Quapropter antiqui, videntes, quod cessante humiditate et vitam de necessitate cessare et absque humore nihil penitus gigni, dicebant Oceano divinam mentem insitam et ab eo cuncta producta patremque esse Deorum rerumque omnium et terram matrem et genitricem cunctorum. Nilum ergo posuerunt XIV. filium dei et deae, Nerei scilicet et Doris, Oceani et Terrae, eumque sicut parentes deificaverunt, aestimantes enim inesse mentem divinam, ipsumque fluvium Aegyptii veteres adoraverunt, sacerdotes et sacrificia ponentes, nec aliter se posse vivere credebant, nisi jugibus sacrificiis Nilum placarent, quem humano sanguine in eo fuso et ignibus immissis quottidie placare satagebant. Praecipue tamen, quando tempus inundationis advenit, sacrificiis majoribus eum honorabant, et si tardabat inundatio, multo sanguine innocentium eam evocari putabant. Non solum autem Nilum Aegypti deum putabant, sed et patrem deorum, quinque scilicet: Minervae, Herculis, Dionysii, Mercurii et Vulcani, dicebant, quibusque sicut patri divinos honores impendebant. De his plura recitat Johann. Boccatius, de genealogia deorum gentilium. L. VII.

Verum tamen quia Aegyptii inter innumeros Deos, quos colebant, principalem et maximum Serapim aestimabant, eum auctorem incrementi Nili, sicut et sustentatorem coeli et terrae credebant. Moris autem in Aegypto erat, ut mensura vel ulna adscendentis Nili fluminis ad templum Serapis deferretur, velut ad incrementi aquarum et inundationis auctorem et hoc longo aevo servatum fuit. Subverso autem simulacro per Christianos tempore Theodosii Magni, ignique succenso, omnes pagani negabant Serapim injurie moerore aquas ultra influentiam solitam largiturum. Sed ut ostenderet Dominus, non Serapim, qui multo erat Nilo posterior, sed se esse, qui aquas fluminis temporibus suis jubet excrescere, tanta ex eo et deinceps fuit inundatio, quanta prius nulla aetas meminerat. Contigit autem anno sequenti, Nilum solito non excrescere; accurrebant ergo Aegyptii et sacrificiis Nilum placare, sicut antiqui fecerant, volebant, sed Christiani eis obsistebant, nec sacrificare sinebant, qui ad Theodosium ibi tum morantem currebant, dicentes, Nilum copiam aquarum non redditurum, nisi sacrificatum fuerit. Ad quod respondit imperator: numquam currat ille fluvius, si magicis artibus et fluxu sanguinis polluendae sunt undae paradisi. Post paululum vero altius, quam solebat, excurrit, clamantibus paganis in tetro quod velut senex deliraret Nilus. Et hoc facto multi ad Christum sunt conversi, videntes, nec Nilum nec Serapim esse (120a ) auctorem incrementi, sed Deum. Unde[TR88] ulna vel incrementi mensura, quae prius ad idolorum templa delata fuerat, iam ad Christi ecclesiam deferebatur, sicut habetur in Eccles. Histor. Libr. II. cap. 24. Et in Spec. Histor. libr. 18. c. 79.

Non autem solum Nilus terram foecundat, sed tam hominibus quam bestiis potum dulcem tribuit. Est enim aqua dulcissima totius mundi et sanissima et tempore suae inundationis replet cisternas et lacunas, de quibus homines bibunt, nec est alia aqua in Aegypto reperibilis; si autem profundius fossum fuerit et in terrae visceribus aqua reperta, salsa et insipida est, sicut in deserto. Cum ergo Aegyptum Nilus irrigaverit et fontes repleverit et in multis ministerium suum compleverit, Aegyptio mari per septem ingentia miscetur ostia, quorum primum, quod in Syriam versum est, Pelusium appellatur; secundum Tanaiticum; tertium Mendisium; quartum Captastion; quintum Seveniticum; sextum Valbitium; septimum et ultimum, quod est nostrum, per quod nos cum Nilo ad mare venimus, vocatur Canopon a Menelao gubernatore navis ibidem tumulato. Hoc ostium nominat Ptolomaeus Heraclioticum. Et ita habetur Nili decursus manifestus. Credunt enim multi, per tramites subterraneos multas de eo derivari aquas, etiam ad remotiores mundi partes. Unde in Delo, insula quadam Cycladum, quae sunt Graeciae, est fons quidam, dictus Molus, qui crescente Nilo crescit et decrescente decrescit, aquasque dulciores habet caeteris fontibus, sed claras, per terrae penetrationem colatas; nam Nilus turbidas aquas habet, quas Aegyptii potare volentes stare permittunt et clarificantur in hydriis, si autem ad statim cupiunt clarificatam habere aquam, imponunt hydriae lac amygdalorum modicum et statim cum lacte faeces fundum petunt. Ego vero saepe vehementi siti accensus lutulentam et turbidam bibi, nec aliquam molestiam sensi. Dicunt ergo, fontem praefatum per venam Nili in illum infusam transmitti, quod mirabile est, cum mare magnum intersecat. Sic etiam fons est in Capernaum Galilaeae, qui piscem Coratinum gignit, qui nusquam reperitur, nisi in eo et in Nilo, ex quo putant, eum fontem de Nilo recipere aquas. Ille etiam fons, qui est in ecclesia beatae Virginis in valle Josaphat, dicitur habere aquam de paradiso, ut dictum parte 1. fol. 144. Fons insuper beatae Virginis in horto balsami inde aquam sine dubio habet. Sic etiam tres alii paradisi fluvii se communicant, sicut Jordanis creditur suas aquas habere ex Tigride et Euphrate, ut dicitur Parte 1. fol. 199., et Nilus auctus esse ex Gange, qui maximus inter quatuor dicitur fuisse. Sed Cyrus, rex Persarum, fluvium iratus propter submersionem cujusdam militis sui, eum deduxit in CCCCXL alveos, quorum aliqui Nilo miscentur. Ex quo patet, quod peregrini, qui de Jordane biberunt et de Nilo, de aqua quatuor paradisi fluminum potaverunt, in quo ubique gloriari vanum non est.

Ad commendationem etiam Nili maximam facit, quod orbem dividit et duas ejus principales partes facit, Africam enim disterminat ab Asia majori, ab austro habens Africam, ab aquilone Asiam. Habet et hoc singulare, quod nullos penitus ex se spirat auras, sicut aliae aquae.

De belluis, quae in Nilo flumine sunt.

(b) Fluvius Nili praeter hoc, quod terram foecundat, in se ipso foecundus exsistit. Nam piscibus optimis abundat in multiplici specie, magnis et parvis, belluas etiam immanes producit, ut cocodrillos et hippotamos, equos fluviales et alia hujusmodi saeva multa. De jam tamen nominatis parum inferam.

Cocodrillos plures vidimus in navigatione Nili, ut patet in praecedentibus. Est autem cocodrillus quasi bestia saeva et horribilis, formae aequalis lacertae, quantitate tamen multum dissimilis, ex ovo generatus; ova enim in terra fovet, quae sunt ovis anserum paullo majora, ex quibus procedentes vix habent palmae longitudinem, sed ab ea hora, qua vivere incipit, crescit, semper proficiens in longum et latum quamdiu vivit et, si viveret centum annis, semper cresceret, pervenitque ad longitudinem XX cubitorum quandoque, nec est aliquid aliud, ut dicit Albertus de animalibus, quod ex tam parva origine in tam immanem bestiam proficiat. Dentium et unguium immanitate armatus est cocodrillus, quos adeo acutos habet, sicut serra ferrea, et ad apri modum habet culmos; tantam etiam habet cutis duritiem, ut, quamvis fortium lapidum ictus in tergo recipiat, nihil curare videatur. Est autem culis rugosa grisei coloris, ad latera tamen ad croceum tendit colorem, ventrem habet valde mollem; ideo pisces, serratam cristam habentes, tenera ventris ejus desecant et ita interimunt. Oculos habet claros, profunde in foraminibus capitis jacentes, quibus acute videt. Rictus oris ejus est usque ad loca aurium et morsum habet venenosum. Gulosum animal est multumque comedit et in tantum se replet, quod jacet ructans et in aqua ructat ac si gemat. Crura habet brevia, ideo non multum velox est et homo expeditus praecurrit ei. Nocte in aqua manet, die vero in terra greditur, quaerens rapinam et pastum, in hieme vero se abscondit et nihil penitus comedit. Cibus suus in aqua sunt pisces et alia animalia aquatica, extra aquam vero herbas bonas quaerit, quas manducat. Hominibus maxime insidiatur et visum hominem insequitur, quem dum apprehenderit primo eum interficit et mox super infectum plorat et deploratum devorat. Lac ejus effusum induratur ut lapis. Aegyptii, praecipue in Delta insula, artem habent captivandi in aqua hanc bestiam, ut dictum est Fol. 113. Captam autem excoriant et pellem, quae durissima est, vendunt. Has pelles circumferunt quandoque Gyrovagi,[TR89] dicentes esse pelles draconum. Longae vitae est haec bestia et si non ita avare voraret cibum, multo diutius viveret; nam inter herbas, quas vorat, latitat nonnumquam vermis, qui emdros dicitur, quem simul cum herbis devorat, qui interiora ejus radit et interimit et repletus exit illaesus. Aviculae quaedam ei insidiantur et dormientis aperto ore ventrem ingressi eum occidunt. Si quando ab Aegyptiis captus fuerit, cogunt ipsum praedam comestam evomere et mox saepe multitudinem piscium evomit. De his belluis saepe mentio fit in Vitis Patrum. Legimus enim, dum quidam monachi irent in Vitriam, Aegypti pagum, et ad locum quendam venissent, in quo erat grandis fovea, aqua plena, quae in eam decurrerat tempore exundantiae Nili, viderunt super margines stagni multos jacere (121 a) cocodrillos et magnos, qui dormiebant ad solem, monachi vero aestimabant eos mortuos, sed dum accederent propius ad videndum immanes bestias, continuo, ut sonitum pedum senserunt, excitati sunt cocodrilli et contra monachos illos insurrexerunt et, nisi divinum auxilium adfuisset terrens cocodrillos ut redirent in stagnum, omnes illi monachi perditi fuissent. Aliud legitur: quidam sanctus Aegypti monachus, dictus Helenus, de eremo venit in monasterium multorum monachorum, quod juxta Nilum erat, ut illo die, quia dominica erat, missam audiret, sed non erat sacerdos, qui celebraret, in monasterio. Qui dum de hoc miraretur et causam quaereret, dixerunt, quod sacerdos eorum haberet habitationem trans flumen nec venire posset propter metum magni et saevi cocodrilli, qui super littus Nili discurrit et omnibus nocere contendit, sed et non paucos occidit. Hoc audiens Helenus ad Nilum ivit, ut sacerdotem advocaret et ecce bestia quasi latro de fruticetis prodiens furiosa occurrit Heleno, quam ut homo Dei vidit, oravit et fiducia accepta ad bestiam intrepide accessit et super dorsum ejus insiliit et in aquam duxit, qui magistrum habere se sentiens cum tranquillitate eum ad aliam partem fluminis duxit. Adiit ergo Helenus ad domum presbyteri et hortatus eum rogare coepit, ut veniret ad dicendum missam dominicalem. Cum causaretur sacerdos de bestia et de naviculae carentia, dixit Helenus:[TR90] nil verearis pater, sed veni securus et Deus providebit nobis de vehiculo. Sequebatur ergo sacerdos fratrem et dum ad aquam venissent, exclamavit voce magna Helenus, cocodrille veni. Qui ad hanc vocem festinus accurrit et dorsum placide praebuit. Prior ergo Helenus adscendit, invitavit presbyterum a longe stantem, ut consederet sibi in dorso bestiae, sed ille a bestia territus et miraculo consternatus appropinquare nulla ratione ausus fuit. Sanctus autem Helenus, sicut venerat in tergo bestiae, sic rediit. Sed ubi descendit, secum pariter in siccum bestiam eduxit dicens ei: melius est tibi mori, quam tot scelerum, tot homicidiorum involvi reatu. Ad haec verba protinus corruit et exspiravit. Multa talia in Vitis Patrum legimus.

Non reperitur cocodrillus, nisi in Nili littoribus. Est autem animal immundum, juxta legem Levit II. prohibitum manducari. De ejus stercoribus conficitur unguentum, quod mulieres accipiunt et rugas facierum extendunt et candorem inducunt, sed lota facie deterius in pristinas rugas convertitur, ut Albertus habet de animalibus. Antiqui gentiles colebant cocodrillos, ut patet folio…[TR91]

Aliam terribilem bestiam nutrit Nilus, quae dicitur hippotamus, vel Nili equus. Est autem hippotamus monstrum ingens ac ferocissimum, crura, pedes et ungues habet admodum acuta et terribilia, multo majora cocodrillo, estque humanorum carnium cupidissimum. Insidiatur autem navibus, ut homines comedat, et dum navis sibi occurrit, unum pedem in terra figens altero navem in anteriori arripiens facillime eam scindit vel inclinatam mergit, unde in locis, in quibus habitat, nemo securus est, sed passim omnes perdit. Rarissime tamen haec bestia comparet; denique capi non potest ullis instrumentis, nisi reti ferreo ex catenis in Damasco ad hoc fabricatis et captum tantum ferreis malleis occiditur. Pellis ejus unius cubiti spissitudinem habet tantaeque est duritiei, ut nullo jaculo aut armatura penetrari valeat. Has bestias insania gentilium illorum, qui Nilum quo Deo colebant, dicebant esse germen Nili eisque divinos honores exhibebant et praecipue cocodrillis, ut supra fol. 118. habetur.

De hoc animali dicit Eusebius de Evangel. praeparatione L. 8. c. 5.: apud Aegyptios, inquit, mirabile quoddam consideravi, cocodrillus enim, omnium belluarum atrocissimus, in sanctissimo natus et enutritus Nilo quamvis sub aquis vivat, utilitatis suae non est ignarus; magna enim copia apud eos invenitur cocodrillorum, quod animal ideo tamquam sacrum veneratur, minime autem reperiri apud eos potest, qui eum venantur, et navigantes hic quidem nec digito aquam fluvii tangere audent, cocodrillis statim insultantibus, cum eis homines non noceant, sed ut Deos venerentur.

De foecunditate, quam Nili beneficio habet terra Aegypti.

(b) Beneficio Nili terra Aegypti est fertilissima. Nam humus, quam Nilus arenis Aegypti superinduxit, est nobilis, ex se ipso sponte producens multas herbas et virgulta, quae alibi non inveniuntur et aromaticas radices et plantulas profert diversarum specierum, omnia enim ibi virentia videntur esse aromatici odoris. Ibi invenitur lignum aloës aromaticum et medicinale, quod Nicodemus dominico unguento immiscuit cum myrrha, ut habetur Joh. XIX. Dicunt autem, quod nullibi inveniatur, nisi in Aegypto, nec tamen crescit ibi, sed in paradiso. Casu autem nobis ignoto cadunt rami et trunci Aloës in paradisi flumen et inde usque in Aegyptum deducuntur per aquam, homines autem ea videntes et cognoscentes retibus capiunt et care aromatariis vendunt. De hoc ligno vidi in aliqua apotheca Venetiis magnum truncum. Omnia supernatantia in Nilo Aegyptii capiunt, suspicantes esse aromatica et pretiosa. Dicunt etiam, quod quidam reperit pomum aut malum delicatissimum natantem in flumine, quo de aquis levato, cum percepisset insoliti saporis odorisque esse fructum, eum regi Soldano pro munere obtulit, qui eam comedens tantum roboratus fuit, ut post sexcentis annis viveret.

Germinat humus illa fructum centuplum et animalia sunt foecundiora in Egypto quam alibi, tam propter pascua pinguia, quam propter potum aquae Nili foecundum. Dicitur enim, quod oves steriles, equae, asinae etc. potu Nili foecundae fiunt. Idem asseritur de muliebribus, quod raro invenitur foemina sterilis in Aegypto, propter Nili usum. Idcirco forte est, quod Aegyptus tam miraculositate animalium quam hominum, caeteras regiones excellit.

Silvas alit Nilus arborum fructiferarum. Ibi palmae proceriores et plures crescunt, quam alibi; videtur enim Aegyptus in pluribus locis esse palmarum silva. Est autem palma arbor nobilis et insignis, sempiternae pulchritudinis et viroris, diuturnis vestita frondibus, sine ulla successione conservans folia sua tempore hiemis et aestatis, gracilis in stipite et hirsuta et proceritatis magnae, cujus radix est aspera, in profundo terrae valde fixa, truncus autem ejus est solidus et compactus, imputribilis firmitatis, non tamen habet lignum ut aliae arbores, potest enim manu truncus in nihilum resolvi per detractionem funiculorum, quia totus truncus est quasi compaginatio canopi: sicut enim de calamo canopi avellitur hoc, de quo fiunt funes, sic totus truncus palmae est materia funium, unde in illis partibus non aliae funes habentur, quam de palmarum arboribus, de quarum foliis fiunt sportae parvae et magnae. A radice usque in summitatem non sunt rami, sed in capite arboris tantum sunt multi rami, ferentes fructus optimos et dulces dactylos, prae dulcedine unctuosi, ac si jacuissent in melle. In multis aliis regionibus crescunt palmi; sed non fructificant, nisi sit regio fervida, solis speculis continue percussa in terra levi sabulo et nitroso, sicut est Palaestina et Aegyptus in quibus sunt multae palmae. Sapidi sunt fructus nec laesivi, quos incolae accipientes, ejectis lapidibus, qui intra corpus jacent, comprimunt in massas, quasi panes, sicut etiam fit de ficubus, et ita manducant aut vendunt. Hae autem massae vocantur caricae vel cariacae et portantur ad mensas cum caseo, vel loco casei ponuntur. Fructus palmae est compositus ex substantia molli et carnosa et habet durissimum nucleum, quasi saxum, in ejus medio est albissimum granum, quod est semen. Aliqui tamen dactyli reperiuntur sine nucleo et vocantur spadones, quia non continent semen. Antiquiores palmae dulciores habent fructus, nec potest palma (122 a) fructificare ante centesimum annum, nisi enim sit centenaria, non habet dactylos. Sunt et aliae arbores fructiferae diversarum specierum, sicut patet supra de horto balsami. fol. 65.

Si plantaretur vinum in Aegypto, praecipuum et optimum fieret: facit enim Nilus Aegyptum quasi paradisum, unde vallis illustris pars praecipua terrae sanctae ante subversionem Sodomae Aegypto et paradiso comparabatur, Genes. 13. Nam ante Sodomae subversionem Aegyptus et terra sancta condependebant ad invicem per Jordanis defluxum; non enim erat mare mortuum, sed Jordanis per aulonem decurrebat contra meridiem ad Aegyptum et Nilo influebat. Universa autem regio ab utroque latere Jordanis irrigabatur ab eo, sicut Aegyptus a Nilo, et eandem fertilitatem praestat aqua Jordanis, quam dat Nilus, cum etiam origo sit de paradiso et aquas habeat de Tigri et Euphrate, ut patet supra.

Sic ergo patet, quod antequam Dominus subverteret Sodomam, convenerunt in duobus fluminibus, Jordane et Nilo, aquae quatuor fluminum paradisi in Aegypto, Ganges, Pison, Tigris et Euphrates.

Ulterior processus peregrinorum a fine Nili per littus maris magni contra Alexandriam, et quid sustinuerint in littore maris a paganis et in via, quotiens tribulati sint et invasi ab occurrentibus Sarracenis, docebunt sequentia.

Die XXIII. cum nox illa infelix transisset, de qua dictum est supra folio 106., mox ut dies felix irradiari coepit, aurae flatus mutatus est et ventus, qui contra nos fuerat, aquilo fugatus per austrum, cui cum vela praebuissemus, repente de luto, cui infixi fuimus, nos tulit impetu magno et in verum Nili alveum reportavit, per quem descendimus veloci cursu laetis vultibus contra mare. In ortu autem solis primo mare vidimus, in cujus aspectu nonnulli peregrini lachrimabantur prae gaudio, quia regionem intuebantur per quam via in natale solum est, cujus etiam memoria quam dulcis sit procul exulantibus, nemo novit, nisi expertus, de quo vide supra fol. 38. b. Cum hac laetitia ad Nili terminum appropinquavimus et in ostium Canopum vel Heraclioticum, per quod Nilus fauces magni maris ingreditur, delati sumus. Verum ne cum Nilo mari illaberemur, supra ostium navem stabilivimus funibus et anchoris. Venerunt etiam aliae naves post nos cum aromaticis speciebus, et juxta nos naves suos locabant. Erat autem portus ostii repletus navibus, ita, quod nulla se poterat vertere inde vel hinc et in littore magna multitudo paganorum, cum multis camelis, asinis et equis, suscipientes a nautis species aromaticas, et tantus erat clamor et tumultus, quod novo timore turbati fuimus. Accurrebant autem supra littus ad locum, ubi nos stabamus, et stupore et admiratione respiciebant (b) nos, quia insuetam rem viderunt, non enim solitum est, Christianos ad hoc duci ostium. Disposuimus ergo nos ad exitum et petivimus nautas nostros, navem propius ad terram ducere, ipsi autem vice versa magis a terra ducebant, ne extra saltare possemus, dicentes, nos adhuc obligatos esse eis, quod tamen verum non erat, quia tota, ut oportuit, in Roseto solvimus, verum ut vexationem redimeremus, solvimus eis denuo. Facto ergo ponte eportavimus nostras res super littus Nili et maris ad locum segregatum in carectum et ibi simul sedimus et paximatios rodimus et caseum et aquam Nili bibimus, nihil enim coctum calidum ab heri et nudius tertius gustavimus, sed cum patientia et timore in carecto sedimus et omni momento turbationem aliquam nobis venturam exspectavimus, nullum habentes dubium, quin de loco illo recedere non possemus nisi bene tribulati et vexati per illos gentiles mercatores, torvo enim vultu nos respiciebant et despectivis gestibus, malum, quod animo gerebant, nos non latebat. Cum ergo pauxillum gustassemus, commisimus Halliu disponere nobis camelos pro ductione nostra et supellectilium in Alexandriam, ad quam super littus maris non minus, quam tria non parva milliaria allemannica; videbantur mihi esse quinque prae taedio viae. Ivit ergo Halliu in tumultum, sed dum vidisset mercatorum concertationem pro camelis, desperabat, quo nobis cameli possint inveniri, erat enim magna inter mercatores concertatio et quilibet volebat prior esse in receptione rerum et suarum bestiarum oneratione. Venit ergo Halliu, dicens, nos non posse hoc die habere bestias propter multiplicem onerum et mercatorum importunitatem. Quo audito tristes effecti sumus, sed statim resumto animo expertiores de nobis timore deposito ad camelarios accesserunt loquentes eis de nostra in Alexandriam ductione et multos reperimus, qui parati erant nos ducere et magis voluntarii ad suscipiendum nos, quam saccos specierum, quia levioris eramus oneris et gravioris pretii. Plures ergo deserentes mercatores ad nos concurrerunt, propter quod mirabile disturbium ortum est novum inter mercatores et camelarios. Elegimus ergo ex omnibus quendam pauperem camelarium cum quinque camelis et conventione facta bestias oneravimus, cum autem jam pergere vellemus, accurrerunt negociatores Sarraceni et cum magna furia res nostras de camelis rejecerunt, camelariumque et suos verberaverunt et ipsos camelos ad suarum mercium cumulos duxerunt et camelarium coegerunt mercium suscipere onera. Caeterum alios etiam camelarios, qui ad nos accesserant, ut convenirent nobiscum, a nobis percussionibus repulerunt et suas suscipere merces coegerunt et inter haec facta fuit tam saeva contentio, ut se invicem cultellis et pugionibus laedere conarentur. Et in his omnibus nos sedimus cum silentio et timore, nec manum movimus, ne furorem suum in nos verterent. Vidimus tamen hoc litigio rem memoratu dignam. Duo juvenes simul (123 a) dure contendebant et in tantum se verbis provocabant, quod ad verbera inferenda sibi invicem se parabant, cumque congressionem facere vellent, ambo exemtis pugionibus, quibus accincti fuerant, eos longius a se projecerunt et ita sine ferro irruerunt in invicem, pugnis se percutientes et unguibus digitorum se lacerantes, usque quo ab invicem fuerunt detracti. Hoc nostris militibus videbatur puerile et muliebre, scilicet gladium a se removere in bello. Sed mihi visum fuit bellum virile et rationabile, in quo uterque locum habuit se vindicandi de injuria sine hominis exstinctione et peremtione, ingentis enim sceleris crimen reputant occisionem hominis cujuscumque et nulla passione vincuntur, qua moveantur in humani sanguinis effusionem. Quod profecto rationabile est, divinum et justum. Interea fuerunt multi dure percussi et pauperes camelarii rusticelli sedebant lamentantes et clamabant, se innocenter percussos, quibus mercatores dicebant, quod plagas et verbera meruissent, pro eo, quod Christianis canibus et Francis ribaldis ante Sarracenos servire voluissent, et cum hoc minas eis fecerunt ampliora inferendi, si nobis ante eis servirent. Post modicum alter venit cum suis camelis ad nos, offerens se ducturum et conventione facta iterum sicut primus accurrerunt et bestias ad sua onera duxerunt; sed et tertio idem contigit. Sedimus ergo cum tristitia et desperavimus non posse de Canopon recedere interim, quod unus saccus in littore jaceret. Dum autem duabus vel tribus horis ibi sedissimus, accessit ad nos quidam Maurus, vir protervus de Mauritania ultra Aegyptum, interrogans, an cum eo vellemus proficisci? Et audito, quod sic, adducto sunt cameli et iterum oneravimus quinque camelos nec curavit negotiatorum clamores seque ab eis defendit et quadam violentia usus res nostras aptavit, verumtamen suus conatus non fuit sincerus, sed dolose egit nobiscum. Dicebat enim necesse esse quinque camelos, cum duo vel ad majus tres omnia bene portassent et hoc fecit propter pretii augmentationem; et cum saccos nostros et sportas communes imposuissent camelis noluit saccos et sportas personales accipere nisi pro novo pretio, dimisit etiam quaedam communia jacere, quae noluit tollere, nisi adderetur aliquid pretio conventionis. Oneratis camelis conduximus asinos, in quibus nos camelos sequeremur cum nostris sportellis et saccellis. Cunctis ergo dispositis ab ostio Heracliotico recessimus per sabulum in maris littore praecedentes; quidam autem Sarraceni nos cum ira sequebantur, et[TR92] asinarios percusserunt nosque de asinis rejecerunt et magnae lites et contentiones ibi fuerunt, conantes asinos ad ostium Nili reducere. Illae autem discordiae ut in plurimum propter linguarum confusionem erant, nos enim causas illorum non intelligimus, nec ipsi nos et passionatis conclamationibus offendimus nos invicem. Ille etiam Trutschelmannus Halliu probus homo non fuit sed vexari nos permisit et nequam ad infortunia nostra visit. Cum ergo vidissemus difficultatem illam cum asinis, resignavimus eos et post camelos pedes cucurrimus, asinarii autem precabantur, nos reascendere, sed noluimus. Quidam tamen de dominis reascenderunt (b) asinos, alii concurrerunt post camelos cum multo labore, quia sol calidissimus fuit et arena profunda, subtilis et fervens a sole incensa et cum hoc ab heri et nudius tertius nihil coctum manducavimus, nec amplius unum vini vel aquae guttam habuimus ad bibendum. Et profecto gravis erat cursus noster, numquam magis timui ex inedia deficere, quam in hoc itinere, unde applicavi me ad camelarium, signis locutus fui ei, ut dimitteret me ascendere camelum usque Alexandriam pro madinis aliquottis. Acceptis ergo a me madinis prostravit camelum et me desuper sedere fecit. Sedi ergo supra onera et relevatus a labore itinerandi resumsi quodammodo spiritum, similiter et alii quidam peregrini fecerunt. Sic ergo in triplici differentia processimus contra Alexandriam, quidam ambulabant pedes, quidam asinos habebant, alii in camelis sedebant.

Porro nobis procedentibus ecce tres Satraceni equestres festinato sequebantur nos et, cum ad nos venissent, cum indignatione nos jusserunt stare et prosilientes de equis ad colla camelorum ceciderunt eosque prosternentes funiculos cultellis ruperunt dejicientes onera, inceperunt etiam saccos et sportas scindere, dicentes, nos poenales esse, ex eo quod in ostio Nili thelonium non solvissemus; rogavimus ergo eos, ne scinderent res nostras, sed potius pecunias a nobis acciperent. Sic ergo argentum produximus, cum quo eos quietavimus et juverunt nos disrupta reficere et oneratis bestiis processimus, sicut prius. Fuit autem fictitium de illo thelonio et mercatores juxta portum laborantes nobis in despectum et terrorem spoliationem et truffam fecerunt.

Cum autem venissemus ad tria milliaria Italica de Canopia, obvios habuimus multos camelos cum servis, tollere volentes species aromaticas de ostio Nili et inferre Alexandriam, cumque ad nos venissent et conditionem nostram agnovissent, prosilierunt de camelis et nostros camelos prostraverunt solventes onera, nostros etiam camelarios dure verberaverunt conatum contra eos facientibus et dixerunt eis, quod nullus alienus vel de Mauritania, vel de Arabia et Aethiopia haberet facultatem, ducere in camelis peregrinos in Alexandriam, sed solum spectaret ad camelarios Alexandrinos, quos debuissemus misso nuntio ab Alexandria evocasse. Qua ex re a nobis suum praemium postulabant. Reduximus ergo nos in unum et conjecimus madinos ad invicem et contentos eos fecimus; acceptis ergo madinis facti sunt amici nostri et reonerare bestias juverunt et ita recessimus ab invicem. Post spatium horae venerunt alii cum camelis, postulantes multum importune pretium, quia essent camelarii Alexandrini. Quibus cum diceremus, quod praecedentibus solvissemus, dimiserunt nos in pace procedere; deinde multas turmas hominum et camelorum obviam habuimus et in continuo timore stetimus metuentes invasionem. Interea cum longum iter super oram maris fecissimus, contra montana quaedam non alta, sed usque ad limbum maris protensa, processimus; avertimus ergo nos a mari ad montana illa, ita quod ad dexteram habuimus montana fertilia et palmarum arboribus plena, et ad radices montium illorum ab alia parte irruebant fluctus maris, ad sinistram autem habuimus (124 a) latissimum campum, conclusum ab una parte Nilo, ab altera mari magno, totus autem campus ille est salineria pretiosa, optimumque in eo sal generatur, unde, quando oculos primo in campum ipsum conjecimus, putavimus, campum illum nive aut pruina contectum, sed erat sal. Nam Nilo excrescente repletur campus ille aquis, nec eum tamen foecundat, quia aquae maris Nili aquas inficiunt easque salsas et steriles faciunt. In decrescentia ergo Nili omnis aqua remanens in campo illo actione solis in sal sapidissimum decoquitur, aqua etiam, quae in scissuris terrae et in foveis remanet, fit sal et stant in campo illo multi fontes salis; sal autem hoc optimum est omnium, quo utitur dominus Soldanus et magnum censum accipit de salineria illa.

Ingressus peregrinorum in Alexandriam, et quomodo inter portas conclusi et captivi tenti sunt et non parum tribulati et vexati.

Cum magna festinatione salis campum pertransivimus, ut citius Alexandriam veniremus ad aliquid manducandum et bibendum, et ingressi opposita montana in crepidine per viam profundam ad terminum illorum montium venimus ibique grandes et vetustissimas murorum ruinas invenimus, in longum latumque protensas et dicebatur nobis, ibi olim antiquam stetisse Alexandriam. Vidimus autem ante nos gloriosam civitatem Alexandriam, mari magna pro parte cinctam, pro alia parte hortis et pomeriis amoenissimis circumdatam, in quibus stabant tam altae palmarum arbores et multae ac si esset nemus arborum pinorum, nam terra juxta Alexandriam singularis foecunditatis est ex Nili beneficio et abundantia omnium rerum, quibus humana vita sustentatur, est ibi in copia, ut patebit. In processu, cum jam urbi proximi essemus, conversi camelarii et asinarii cum indignatione traxerunt nos de camelis et asinis dicentes, esse contra jus illius nobilis urbis, quod Christianus eam ingrediatur in camelo, equo aut asino sedens. Gradiebamur ergo eam bestiis ad portam urbis nobis oppositam et propinquiorem, sed cum portarii nos vidissent, cum baculis et fustibus nobis occurrerunt, claudentes portam a tergo suo, dicentes, portam istam esse apertam incolis et notis Sarracenis et Machometi ministris et nullo modo canibus et Christicolis. Dixerunt ergo camelariis nostris, ut ducerent nos per gyrum super fossata ad aliam civitatis portam, in qua alieni homines examinantur et probantur, an digni sunt intromitti vel non. Gyravimus ergo per longum iter urbem cum anxietate et tristitia, scientes nos iterum vexandos et tribulandos. Quidam autem juvenes Sarraceni, qui ante primam portam simul ludos pueriles habuerunt, visis nobis dimiserunt ludum suum et post nos currentes cum clamore irrisivo lapides contra nos miserunt, quos dum etiam lapidibus repelleremus cum fundibulis contra nos fortissime jactabant et ita nos vexabant, quod non ad pedes poteramus aspicere, sed in aërem, ad cavendum lapidum ictus. Insuper quidam super moenia civitatis currentes de muro clamabant contra nos, mittentes crebros lapides. Numquam (b) ita male fuimus hospitio recepti, sicut Alexandriae. Circuivimus per longum cum magna fatiga et in tanta defectione fuimus, quod vix amplius potuimus ambulare, confecti inedia et multipliciter tribulati. Tandem autem ad portam venimus magnam, altam, turribus et fortalitiis miro modo munitam, ferreos habentem vectes et quadruplicatum introitum de ostio ad ostium, et tam anterior porta quam interior erat ferrea, et pons intra duas portas supra fossam mobilis, qui poterat subtrahi. Porro ante portam stabat unus exactor cum fuste, qui solum de bestiis nostris exegit theloneum parvum, sine atrocitate, et nihil de nobis, reservans nos aliis. Soluto theloneo ingressi sumus primam portam per pontem cum quadam laetitia, putantes nos evasisse manus exactorum primo contentato. Quia enim sol jam mergebatur, aestimavimus exactores ideo non adesse et ita nos occulte urbem ingredi posse, multa enim terribilia per totam peregrinationem audivimus de exactoribus Alexandrinis sub portis. Ponte ergo fossati transito ad magnam venimus ferream portam, juxta quam quidam Sarraceni stabant cum armis, sed penitus nihil nobis dicebant nec bonum nec malum, nec introitum prohibebant, sed subsistere ab intus jubebant simul, et dum omnes de exercitu nostro intrassent, clauserunt portam, qua clausa jusserunt nos procedere. Est autem post portam illam via curva inter altissimos muros et turres, usque ad interiorem portam ferream, quae ducit ad civitatem; ad quam cum venissemus, stabant intra eam multi armati, et cum ingredi vellemus, cum baculis et fustibus nos repulerunt et post se portis clausis jusserunt exonerari bestias et depositis sarcinis reserraverunt exteriorem portam et camelarios nostros cum camelis, asinarios cum asinis et cunctos alios praeter peregrinos et Halliu Trutschelmanni vicarium excluserunt et nos inter ambas ferreas portas concluserunt cum rebus nostris dicentes, quod in crastinum lustratis rebus nostris et soluto theloneo intromittendi essemus. Sicque ferreis portis et repagulis ac catenis ferreis murisque valde altis inclusi stetimus. In mentem venit mihi Dis[TR93] civitas inferni ferrea, quae quam terribilis sit pluribus metris ostendit Virgilius, cujus regem fingunt Plutonem poetae et canem tricipitem cerberum esse ejus custodem, inaudita voracitate cuncta vorantem, quem ideo tricipitem vocabant, quia latratu sonorus, mordax nimium et in tenendo fortissimus. Hic canis nullum intromittit bonum et justum, unde versus: Nulli fas casto sceleratum insistere limen. Hunc canem valde timuimus, qui avaritiam designat voracem et iracundiam mordacem, nec alia de causa inclusos nos esse scivimus, quam ut avaritia Sarracenorum laceraret nos. Igitur cum undique clausi essemus et res nostras aliquantulum composuissemus, recordati sumus defectionis nostrae et inediam sensimus et productis paximaciis deglutire vel dentibus frangere non poteramus, quia deerat aquae potus. Necessitate autem compulsi ad portam interiorem transivimus, quae duxit ad civitatem et cum lapidibus fortiter (125 a) pulsavimus. Accurrit autem primo ille invidus canis Halliu, qui nobiscum erat, et dure nos increpabat de strepitu facto, sed nos eum non curavimus et spem in humanitatem illorum Alexandrinorum habuimus, quod non sinerent nos in defectum, qui praesto erat, venire. Ad pulsum accurrerunt aliqui prope portam residentes, quaerentes de causa pulsationis, qua exposita praebuimus eis aliquos madinos per spatium, quod est inter portae valvas et terram vel limen, precantes, ut aquam et panem afferrent; erat enim tantum spatium inter limen et valvas, quod etiam amphoras et flascones extra porrigere poteramus. Acceptis ergo pecuniis,et amphoris portaverunt nobis gentiles illi panes, sed calidos, recenter de fornace acceptos et amphoras aquae et sportellam cum dactylis palmarum fructibus. Sedimus ergo et quilibet modicum de oblatis accepit et confortati sumus, sed nullo modo saturati, eramus enim famelici sicut canes, sitibundi sicut cervi, et praedictis potius appetitum irritavimus quam saturavimus, grati tamen fuimus de pietate ethnicorum et gratissimi de requie et loco quietis,[TR94] inclusi enim fuimus in loco securissimo et mundo, nec poteramus egredi vel ingredi et nemo ad nos venire poterat, a parte tamen dextera juxta portam interiorem ostiolum apertum relictum fuit, per quod erat transitus in spatium, quod est intra murum altum interiorem civitatis et exteriorem, qui ex fossatis consurgit, et in isto ambitu poteramus ad longum spatium ire in gyro inter utrumque murum et per moenia in fossata respicere et supra murum exteriorem ascendere in fortalitia et turres aliquas, sicut et feci. Credo autem, quod de industria locum illum apertum nobis reliquerint, ne opere necessitatis foedaremus communem transitum inter duas portas. Cum ergo nox jam esset, ad quiescendum nos locavimus et quietissime dormivimus, nec fuit homo in turribus aut muris, qui nos quovis modo molestaret, recuperavimus in illa nocte dormiendo, quidquid super Nilum praeteritis noctibus negleximus vigilando.

Scrutatio peregrinorum sub porta Alexandriae et ingressus eorum in urbem.

Vicesima quarta die, cum dies illuxisset, composuimus res nostras et saccos ac sportas aptavimus et res in eis, ut scrutatores nihil pretiosi invenirent in ore reservaculorum et illi peregrini, qui habebant pecunias, multa excogitaverunt, ut eam inferrent sine scitu et nota exactorum scrutatorum, unde quidam in amphoram meam ultra centum ducatos posuit, quos in amphora in civitatem portavi, alii paximaciis intruserunt, alii in locis non suspectis suis vestimentis in suorum [insuerunt], alii in vasculum, in quo oleum nobiscum duximus, posuerunt, alii in butyrum, alii in caseum et ita diversis modis abscondere satagebant, quia de omni re, quae infertur et effertur Alexandriae, exigunt crucigerum denarium exactores pro pedagio et theloneo. Liber ego tunc eram ab illa cura, quia dudum defecerat pecunia mea, clenodia autem aurea et argentea in annulis et crucellis et signis, quae mecum ferebam in una bursa, in ipsa bursa abscondi in saccum farinae avenae, intrudens in farinam ne inveniretur. In illa autem rerum absconsione non peccavimus, secundum Hostiensem in Summa, quia ipsis Sarracenis et legibus aut statutis eorum non suberamus, nec eis quidquam juravimus aut promisimus, et terram ipsam, quae nostra est, per vim tenent sine jure. Ideo nihil tenebamur eis. Porro Halliu videns (b) nos sollicitos in absconsione rerum, consuluit quod sportas et saccos aperiremus et omnia colligata solveremus, quia omnia fortiter conclusa et connodata cultellis solverent exactores et scinderent; cui cum diceremus, quod litteram libertatis haberemus a rege Aegypti Soldano, derisit nos ille nequam asserens, si Soldanus personaliter adesset, imperscrutati illam urbem non ingrederemur, suasit etiam, litteram potius occultandam, ne scrutatores ampliorem sumerent occasionem exactius visitandi. Solvimus ergo omnia illigata et in lucem deduximus singula, ut citius et sine difficultatibus perscrutatio fieret, demtis clenodiis et pecuniis, quae celavimus. Jam autem sol dudum ortus fuerat et multus tumultus et clamor erat ante exteriorem portam cupientium intrare cum oneratis camelis; tandem autem venerunt portarii cum dominis scrutatoribus thelonariis et exactoribus et exeuntes ad nos omnes res nostras de via ejecerunt et camelos ante portam stantes intromiserunt, singulos autem camelos prostraverunt et dejectis saccis omnia perscrutabantur et ipsos camelarios de ritu eorum, Sarracenos, Aegyptios, Mauros nobis videntibus nudaverunt et quaesiverunt, an aliquid occulte inferretur. Erant autem ultra nonaginta cameli et multum temporis transivit, antequam omnia erant scrutata. Demum venit ad nos Trutschelmannus Alexandrinus, dictus Schambeck, vir personatus et niger, robustus, magnus, ut videbatur colericus, potens Mamaluccus, Italicum optime sciens loqui, salutavitque nos pacifice et singulos ad osculum more eorum recepit, in quo etiam confregit corda nostra et omnem spem nostram in eum posuimus. Ostendimus ergo sibi litteram Soldani, et consilii fuit, quod omnino eam dominis scrutatoribus ostenderemus, consolatus est etiam nos de visitatione dicens, se velle apud dominos instare, ne inhoneste nos tractarent, dictum enim erat nobis, quod etiam in secretioribus locis corporum lapides pretiosos quaererent. Nihilo minus tamen animavit nos ad patientiam dicens, quod ritus antiquus civitatis Atheniensis adhuc in hac civitate servaretur, nam quicumque Athenas ingredi volebat, senes in porta sedentes conviciebantur eum factis et verbis, molestabant etiam usque ad contumelias, et patientes intromittebantur, impatientes bene vexati repellebantur. Sic et hic: omnes intrantes perscrutantur et maxime illi, qui impatienter ferunt, quos quandoque spoliatos redire compellunt. Cum ergo cameli omnes pertransissent, consederunt domini inter interiorem portam sub turre ipsius portae et assumsit Schambeck aliquos de senioribus peregrinis et ingressus cum eis ad dominos obtulit eis litteram domini Soldani, qui accipientes litteram cum reverentia multa deosculabantur eam et legerunt. Perlecta littera aliqui eorum exierunt ad nos et singulos saccos et sportas primo levaverunt gravitatem pensantes et deinde quaesiverunt, non tamen exacte, sed satis perfunctorie, nec omnia ligata solverunt, sed cum festinantia egerunt. Rebus visitatis stabant sub portam et unum post alium vocantes in vestibus et bursis quaesiverunt et argentum et aurum cujuslibet singillatim posuerunt, nullum[TR95] tamen nudaverunt ex toto. Cum autem et ego accessissem, videntes me sacerdotem, nihil mecum egerunt, nec bursam, quam manifeste cingulo ferebam, aperuerunt, sed quasi pauperem, sicut de facto eram, (126 a) et sine perscrutatione dimiserunt. Sic et fratribus minoribus similiter fecerunt et ita cum bona pace tempestas illa transivit, videbatur enim mihi, quod tantum haberent taedium in quaerendo, sicut nos in sustinendo. Singulis autem restituerunt pecunias theloneum statutum inde accipientes. De quolibet autem homine octo postulabant madinos, quos tamen ab nostris religiosis et sacerdotibus non acceperunt, nulla enim thelonea a clero, etiam a Christiano, recipiunt. Laeti autem fuimus pro eo, quod exacte visitati non fuimus, quia multa pretiosa in auro et argento et lapidibus pretiosis et pannis sericis et balsamo nobiscum habuimus, de quibus non modicum recepissent censum: si fuissemus negotiatores, non sic evasissemus, eos enim usque ad nudam pellem spoliant et quod inhumanum est et turpe dicere, in posterioribus quaerunt, in ore et auribus absconditum aurum et lapides pretiosos. Expeditis ergo nobis intravit Schambeck urbem et adduxit camelos et asinos pro nobis et rebus nostris. Nos ergo colligatis sarcinis bestias oneravimus et urbem ingressi sumus et cum tam miserabiles undique cerneremus ruinas, obstupuimus ammirantes vehementer, quod tam miseram civitatem circumdarent muri tam firmi et decori. Per longum autem vicum processimus in curiam grandem domini praefecti urbis, potentissimi Mamalucci, ducente nos Trutschelmanno ad ejus prospectum. Moris est enim, quod omnes alienigenae primo praesentantur conspectibus praefecti. Egressus autem praefectus, vir senex venerandus et personatus, salutavit nos et singulos diligentissime intuitus abire ad locum nostrum permisit, siquidem homines illi uno intuitu miram de homine accipiunt notitiam, in hoc enim praecellentissimi judices sunt, sicut patebit fol. 121. Demum ergo de curia illa adhuc per longum vicum ambulavimus et ad curiam regis Siciliae venimus, in qua Cathalani mercatores suas merces et cameras habent, quia est fonticus Cathalaniorum et hospitium omnium Christianorum peregrinorum, nisi ex singulari favore Veneti et Januenses velint eos in suis fonticis hospitari. Ingressi ergo cum rebus nostris fonticum vel curiam domus, occurrit nobis dominus patronus domus, Cathalonus consul et familiariter nos suscepit, sed et familia occurrit in adjutorium nostrum in exoneratione bestiarum, et laetati sumus ultra modum, quod in domum Christiani hominis revenimus, multis enim diebus cum nullo Christiano potuimus hospitari, videbatur ex hoc nobis, quod in foribus terrae nostrae essemus. Rogavimus ergo patronum,[TR96] ut provisionem nobis faceret de cibo et potu, diximusque ei famem et sitim nostram et defectum; qui statim ascendit et prandium parari fecit. Porro Trutschelmannus Schambeck prohibuit nos die illo domum exire dicens, se in crastinum reversurum et computum de omnibus habiturum nobiscum. Licentiavimus etiam Halliu vicarium Trutschelmanni Chayrini et non paucos madinos coacti fuimus dare illi infidelissimo (b) et malo homini, qui ad nihilum nobis fuerat utilis, sed proditor pecuniarum nostrarum et infidelis protector, nam, ut de multis unam infidelitatem recitem, quidam miles tradidit sibi secrete et bona fide ante civitatem Alexandriam auream imaginem St. Christophori, timens gravitatem thelonei de tanto auri pondere, et dum venissemus in domum, noluit militi depositum restituere, nisi daret sibi quam postulabat pecuniam, et si voluit miles aurum suum rehabere, opportebat cum majori redimere pretio, quam exposuisset in theloneo. Sic ergo illi duo Trutschelmanni, Schambeck et Halliu, de domo exierunt, nos autem ascendimus in coenaculum pulchrum et paratam mensam reperimus et dominam domus fidelem Christianam cum omni familia; sicque ad mensam sedimus et lautum prandium habuimus, vinumque de aureis et argenteis vasculis bibimus et bene refecti sumus. Peracto prandio conventionem fecimus cum domino domus de pretio sibi praestando pro prandiis et coenis, quamdiu contingeret nos ibi moram trahere, et facta conventione duxit nos per circuitum domus, quae grandis est et multorum habitaculorum et dedit nobis distincta habitacula secundum distinctionem trium societatum peregrinorum. Quae omnia ante adventum nostrum fuerant disposita per militem illum, qui ante nos de Cairo recesserat, ut dictum est supra fol. 91.

Acceptis habitaculis descendimus in curiam et supellectilem nostram habitaculis intulimus. Porro in illo labore casu in mortis periculum incidi, sed Deo protectore illaesus evasi. Steti enim juxta sarcinas et res nostrae societatis cogitavi segregare, quia omnia in confuso simul in uno cumulo jacebant; habebamus autem sportam magnam, in qua graviora utensilia erant, fuitque ita gravis, quod non poteram eam levare de terra; apposui ergo manus ad sportam eamque de cumulo per terram traxi incurvatus retrocedens, et quia gravis erat, violentiam feci et cucurri quantum poteram retrorsum vadens, nec a tergo videre poteram, quo irem. Dum autem sic sportam post me traherem, ecce clamor ingens attollitur et de superioribus domus, ubi stabant et respiciebant, clamabant: o frater, fuge, fuge; inferiores etiam socii mei super me clamabant, ut caverem et velociter fugerem. Ad quorum clamorem territus suspexi fixo stans gradu, et ingeminabant[TR97] clamantes cum ira ad me, ut fugerem. Conversus retrospexi et inveni me stare ad latus saevissimi et crudelissimi leopardi alligati catena, ardentibus oculis et acutissimis unguibus, quo viso repente ab eo declinavi. Mirabantur autem omnes domestici de insolita bestiae indomatae mansuetudine et congratulabantur mihi, quod me non apprehenderit, cum tamen posteriora mea anterioribus ejus juncta fuerint. Nam si ungues suas acutissimas dorso meo incussisset, me dilaniasset, et si tantum unguibus me modicum vulnerasset, infectus veneno fuissem, quia habet ungues venenosas et dentes et morsum pestiferum. De hac bestia et ejus ferocitate vide supra fol. 93. Sic ergo gratus de protectione laborem incoeptum perfeci cum (127 a) majori cautela. Vidi post hoc illam bestiam saepe iracundissimam, ita quod timui, quod rumperet catenas. Unde quodam die struthio unus, qui in curia habebatur, incautius cibum quaerendo ei appropinquabat et levato pede contra eum evulsit a corpore ejus alam cum multa carne, quia erat struthio magnus. Interea audientes Christiani, qui in classe Venetiana venerant et in portu stabant Alexandrino, attulerunt de navibus flascones vini ad nos et alia, et cum eis zechas fecimus et de recessu galearum cum eis contulimus. Duxerunt etiam nos ad altanam domus, quae adeo alta erat, quod urbem supervidere poteramus et classem in mari stantem cernere, in cujus profecto aspectu tantum laetati sumus, ac si aliquam patriae nostrae civitatem vidissemus et sicut ille laetatur, qui habitat in loco alieno sibi inconvenienti et videt equum, sive vehiculum, in quo reducendus est ad optatum sui natalis soli locum. In illo die singulare mihi gaudium occidit, nam dum in superioribus domus starem et in curiam deorsum respicerem, ecce duos fratres ordinis praedicatorum intraverunt, in quorum profecto aspectu commota sunt omnia viscera mea prae gaudio, et statim descendi ad eos et magna caritate salutavimus nos invicem; erant enim capellani honoris, conducti a mercatoribus, et unus frater, Wilhelmus de Sicilia, providebat sicut plebanus homines domus nostrae; alius frater, Johannes de Janua in fontico Januensium provisor Christianorum erat. Erant autem duo experti viri, multa mihi exhibentes solatia me Alexandriae degente. Duxerunt autem me in capellam domus bene paratam et ornatam, dicentes, me ibi habere locum celebrandi et orandi ad placitum, ostendentes mihi in loco occulto clavem ecclesiae etc. Cum autem sero factum esset, cum domino consule coenam ad lumen fecimus cum gaudio et deinde pro quiete ad habitacula nostra ivimus et in lectulis, quos de Jerusalem nobiscum tuleramus, quievimus, Et ita dies illa transiit.

Die XXV., qui est Crispini et Crispiniani, disposuimus nos et in capella domus pulsata nola missas celebravimus et audivimus et gavisi fuimus, nos locum ordinarium invenisse pro divino officio. Statim autem post missas, antequam de capella descenderemus, audivimus fragores bombardarum et clangores tubarum et strepitum tympanorum et clamores populorum tripudiantium, quod signum erat adventus alicujus magni domini in navi per mare, tali enim solemnitate recipere solent naves magnatum. Cucurrit ergo familia domus extra ad mare ad spectaculum, nos vero, qui captivi eramus, ascendimus in altanam et ad mare prospeximus in navium portum et ecce grippae et fustes et barcae plenae ornatis Sarracenis in portum appulerunt, ad quorum ingressum haec facta fuerant. Siquidem praepotens quidam Sarracenus de Libya Africae advenerat cui praefectus Alexandriae obviam naves cum armatis miserat, (b) ad eum honorifice suscipiendum, tum quia peregrinus erat sepulchri Machometi, ad quod tendentes ubique cum honore suscipiunt, tum etiam, quia desideratam praedam in mari captam ducebat secum. Idem Sarracenus cum suis in mari navigantes ceperunt navem cum XIII Christianis rebusque eorum inter se divisis ipsos Christianos Alexandriam vendendos adducebant et praedictis clamoribus omnem civitatis populum ad spectaculum convocabant, cumque in terram de navibus descendissent, colligaverunt cordis et funibus illos pauperes Christianos et cunctum exercitum praeire fecerunt miseros captivos et urbem ingressi cum gaudio Christianis lugubre spectaculum fuerunt et causa timoris moeroris et tristitiae. Duxerunt autem eos in fonticum Tartarorum et eos ibi venales habuerunt et vendiderunt. Post hoc ad prandium accessimus et cum luctu comedimus compatientes fratrum nostrorum infortuniis. Post prandium venit Schambeck et congregatis nobis legit registrum suum et pro solutione thelonei et pro salvo conductu et libertate ambulandi per urbem postulavit de quolibet peregrino XIII ducatos. Quo numero audito obstupuimus dicentes sibi, quod in libellis peregrinorum, qui ante nos fuerant, reperimus non plus quam sex ducatos pro persona et quare nos gravare plus vellet. Respondit: libellos, inquit, vestros non curo, registri mei ordinem tenebo, ideo sine litigio cogitetis de solutione mea et cavete, ne domum hanc egrediamini, nisi per me educti fueritis; si secus feceritis, non bene stabitis. Et hoc dicto egressus est a nobis. Erat autem vir paucorum verborum et non litigativus, sed strenuus, et suspectum habuimus Tanguardinum de Cairo, quod ille eum scriptis corruperit, ad excoriandum nos inducens. Et ita de facto fuit. Sed et Halliu nos etiam promovit et perdidit; in se vero vir justus fuit ipse Schambek, nullum gravans et fideliter protegens. Sic ergo et hoc die in hospitio mansimus, sed nullum defectum nec vini nec alicujus rei necessariae passi sumus. Vicesima sexta die, quae erat dominica XXII. post Trinitatis, missas celebravimus et quietius devotioni hac die stetimus et prandio sumto in umbrosis locis nos continuimus propter intensissimum solis fervorem, nam cum illo in tempore sit apud nos quasi hiems, ibi adhuc erant calidissimi dies, sicut numquam sunt apud nos aestivo tempore. Advesperascente die iterum audivimus clangorem tubarum et fragorem bombardarum ad receptionem aliarum navium. Ascendimus ergo altanam et vidimus grandem galeam Christianam portum intrare. Misimus ergo servum unum de domo ad mare, ut exploraret, unde galea illa venisset et quas merces afferret. Revenit ergo servus dicens, navem istam de Campaniae partibus, quae est contermina Apuliae et Italiae, venisse et nullas alias merces habere, nisi avellanas, quas nos vocamus nuces avellanas, quarum galea tota repleta. Si quidem Campania illa nuces istas in magna copia producit, unde etiam appellantur abellanae, ab Ellana, oppido Campaniae, nec crescunt in orientalibus partibus, (128 a) propter siccitatem et calorem terrae, sed solum crescunt in locis humidis, frigidis et macris et ideo ducuntur de Campania in Syriam et Aegyptum, tamquam peregrinae et carae merces. Interrogavimus autem die sequente unum Theutonicum, qui eadem galea venerat et galeota erat, quanti pretii aestimarentur avellanae istae simul. Respondit, quod inexpertus vix credit, quod galeae patronus speraret, se multa millia ducatorum recepturum pro eis. Scribere non audeo numerum millium ducatorum, quem servus ille nobis determinate expressit. Carae enim valde sunt in Oriente nuces illae et homines orientales libentissime eas comedunt tamquam rem pretiosam et eis sanam, cum tamen apud nos non pretiosae nec sanae sunt, sed puerulis ad ludendum exponuntur et inter silvestria computantur, sicut et glandes. Verum tamen alias conditiones merces illae acquirunt ductae in Orientem, quam habent apud nos. Nam nobiscum ultra annum reservatae tabescunt vel marcescunt aut oleascunt et insipidae fiunt. In Orientem autem ductae semper manent etiam per centum annos sine defectu et ideo sanae et pretiosae efficiuntur. Unde[TR98] Amalfitani mercatores, de Amalfia, Apuliae civitate, primi creduntur fuisse, qui avellanas in Aegyptum et Syriam, peregrinas utique merces, quas Oriens prius non noverat, lucri faciendi causa per mare detulerunt longe ante tempora Latinorum, dum adhuc regnum hierosolymitanum in manibus erat paganorum. Propter has ergo merces meruerunt Amalfitani gratiam et favorem dominorum terrae; unde, quia tunc Latini in Jerusalem nullum habebant locum, in quo hospitarentur peregrini, obtinuerunt praefati mercatores a rege Aegypti potestatem construendi habitaculum in quocumque loco voluissent in civitate sancta. Sic ergo ante januam ecclesiae dominicae resurrectionis aedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae Virginis et abbatem et monachos latinos imposuerunt et quia Latini id fecerunt, nominaverunt locum Sancta Maria de Latina. Ecce hanc gratiam obtinuerunt cum avellanis Christiani. De quo supra. P. 1. fol. 268. A.

Die XXVII., quae est vigilia Simonis et Judae apostolorum, mane ad dicendum officium meum surrexi et descendi in curiam et sub testudine, quae est in introitu portae domus, sedi orans. Adhuc autem erat porta domus clausa, quam aperiunt et claudunt Sarraceni ab extra ad placitum, sicut omnes alias domus Christianorum, ad quas ipsi et non inhabitatores Christiani claves habent. Pari modo fit ipsis, dum sunt Venetiis negotiantes, nam domum, in qua sunt Christiani, a foris noctibus claudunt, ne quis vel intrare vel exire possit, ut nocturni insultus praecaveantur. Me autem ibi sedente venit portuarius Sarracenus et remoto repagulo et seris aperuit ambas valvas et abiit. Surrexi ergo et sub ostio steti, respiciens deambulantes et apud me mirabar, de tam diversis hominibus percurrentibus, vidi enim Christianos multos, orientales et occidentales, Judaeos, Samaritanos, Sarracenos, Mamaluccos promiscui sexus, inter quos pertransire volebat quidam juvenis barbitonsor, quem prius Venetiis noveram; hunc ut vidi, vocavi Italice, ô barbarero veza; et audiens venit. Cui dixi, utinam, bone socie, essem in habitaculo tuo, ut caput mihi lavares et barbam et coronam meam raderes, captivus, heu, sum detentus cum aliis a Trutschelmanno propter debita solvenda. Ad quod juvenis respondit: adhuc mane est et nondum surgunt Sarraceni, venite mecum et antequam Trutschelmannus procedat de domo sua, vos eritis rasus et lotus (b) et capite reformato in locum vestrum ibitis. Cumque adhuc trepidarem, dixit: quid formidatis? numquam juramentum praestitistis, venite ergo mecum. Ad hanc persuasionem surrexi et secum ivi per forum usque ad majorem fonticum Venetorum et ibi lotus et rasus fui ad placitum, sed dum in domum reverterer, obvium habui Schambeck Trutschelmannum, ad cujus adspectum territus de vico reclinare volui ab eo. Hoc dum consideraret me revocavit Sarracenica lingua clamans: thali, ihali, Christiane, hoc est, veni, veni Christiane. Tremens ergo ad eum veni, spem tamen (concepi), ut vir prudens nulla passione permotus leviter Italice dixit, ut in domum reverterer et peregrinis dicerem, quod post prandium venire vellet et pecuniam sibi debitam exigere, quam utique aut dare opportet, aut in publicas custodias poni et cum tormento exigi. Ad hoc viro respondi: ecce, domine, ea quae mandasti, dicam quidem dominis meis peregrinis, sed in Domino meo crucifixo juro vobis, quod ego pauper frater et sacerdos non habeo pecuniam propriam et illam, quam habui, dudum consumsi et de misericordia dominorum peregrinorum utcunque sustentor et in natale solum, quod longe ab hinc distat, ultra mare et montana, sub eorum expensis reducor. Ad hoc benignius intuitus me dixit Italice: Startu praeto non paga ingenti, id est:[TR99] Es tu presbyter, non solves quidquam; quasi diceret: De te non est quaestio, cum sis sacerdos, quia sacerdotes, sive sint divites sive pauperes, non solvunt thelonea, nihil exigam a te, sed domini saeculares solvent. Gratias ergo egi viro et laetus domum reversus reperi adhuc peregrinos dormientes, nullum enim cogitatum alium habueram, nisi quod ego sicut alii ad solvendam pecuniam arctarer et jam quibusdam dominis peregrinis locutus fueram de concedenda mihi pecunia, nec constabat mihi, quod sacerdotes Christianorum libertatibus gauderent apud gentiles. Cum ergo surrexissent domini peregrini, dixi eis, quod dominus Schambeck fuisset mecum et haec dixisset mihi et quomodo libertatem me habere dixisset ex sacerdotio. Hoc audientes domini congratulabantur mihi et sibi ipsis condolebant pro elargitione tantae pecuniae, unde aliquorum consilium fuit, quod res ad Amiraldum, praefectum civitatis, deferretur, sed dominus consul, patronus et hospes noster, dixit, quod nihil proficere possent contra Schambeck, qui ab omnibus vir verax habebatur et amabatur et si eum offenderemus, non bene in Alexandria staremus. Sic ergo inclinaverunt se domini ad solvendum. Igitur facto prandio venit Trutschelmannus[TR100] et exegit pecuniam ab omnibus aequalem, a paupere sicut a divite, ab ignobili sicut a nobili, demtis sacerdotibus. Quicumque enim signa sacerdotii sui ostendebat in rasura et veste, illum libere dimisit; ab antiquo enim innatum est Aegyptiis libertati dare sacerdotes, nam Genes. 47. legitur, quod cum tempore famis cunctorum Aegyptiorum terram Pharao emeret pro dandis victualibus, atque sub eodem fame cunctos servituti subjiceret, sacerdotibus ita necessaria ministravit, ut nec possessionibus, nec libertate privarentur et nudarentur. Domino ex tunc pronunciante sacerdotes in omni gente liberos esse oportere inquit Gratianus XXIII. a.[TR101] VIII. §. quamvis etc.

Et ut altius de hoc aliquid referam, sciendum, quod apud Aegyptios, ut libri gentilium docent, primo fuerunt instituti sacerdotes ad deorum cultum, hoc modo, ut habet Diodorus Lib. 1. cap. 2. antiquarum rerum: Osiris, homo valens ingenio, filius Jovis et Junonis, et Isis foemina industriosissima, cum antiquissimis temporibus, amplius quam decem millibus annorum, ante Alexandrum M., ut habent fabulae, regnarent in Aegypto, erexerunt templa et statuas aureas parentibus, Jovi et Junoni,[TR102] et populum haec honorare docuerunt et multam humanitatem in gentem illam, quae antea bestialiter vivebat, induxerunt. Triticum et hordeum, vinum et cerevisiam primi invenerunt et litteras scribere et legere tradiderunt. Propter quae populus eis divinos contulit honores et Osirin solem et Isidem lunam esse dicebant. Post haec Osiris fuit a fratre suo Typhone interemtus et in XXVI partes corpus divisum. Isis ergo regnum accepit et divisa membra Osiridis recollegit eaque in pristinum corporis ordinem posuit et in pretiosissimo aureo sepulchro collocavit, convocavitque dignos homines et sacerdotium instituit pro servitio Osiridis. Ut autem eos promtiores ad cultum illum faceret, tertiam eis agrorum partem ad sacra deorum concessit. Sed et Isidi mortuae, sicut vivae, divinos exhibuerunt honores, quorum sacerdotes singularem ducebant religiosam vitam, de quibus Cheremon Stoicus, ut habetur in Reg. beati Hieronymi CVIII., narrat, quod omnibus mundi negotiis curisque postpositis semper in templo fuerint et rerum naturas causasque rationesque siderum contemplati sunt, numquam se mulieribus miscuerunt, numquam cognatos et propinquos, nec liberos quidem viderunt et ex eo tempore, quo coepissent divino cultui deservire, carnibus vinoque semper abstinuerunt propter tenuitatem spiritus et maxime propter appetitus libidinis, quae ex his cibis et hoc potu nascuntur, pane vero non vescebantur, ne onerarent stomachum et si quando comedebant tonsum (tusum), pariter isopum sumebant in cibo, ut escam graviorem illius calore decoquerent. Oleum tantum in oleribus noverant, verum et ipsum parum, propter nauseam et asperitatem gustus leviandam, et ova et lac, ut carnes vitabant. Cubile eis de foliis palmarum, mollem horrebant stratum, nec dormiebant nisi in strato resperso agno casto, propter continentiam, ut infra fol. 199. habetur. Propter haec erant sacerdotes populo pretiosi, eosque nutriebant (129 a) de communi fisco et in nullo saeculari negotio gravabant, quia saeculo in illo utebantur, utpote omnibus incogniti, semper sapientiae studiis intenti, semper divinis suis occupati. Non credo, umquam fuisse aut esse gentem sub coelo, quae pro dolor! ita viliter suos tractet sacerdotes, sicut gens Christiana, et multo vilius tractarent, si possent vel auderent. Status enim sacerdotalis grandis et potens est, nec possunt saeculares tantum, quantum vellent, eos gravare, nihilo minus tamen gravant, thelonea, pedagia, dacias, sturas exigendo, non obstantibus gravissimis excommunicationibus et censuris in tales latis. Extra. de Coen. C. et in L. VI. et in multis locis in canonibus et legibus. Sed si veritatem fateri fas esset, dicere oporteret, quod mirum foret, quod Christiani saeculares sacerdotibus suis non vitam auferunt propter vitam scelestam, quam ducunt, et corruptissimos mores. Non sic erat apud antiquos Aegyptios, qui se pro suis sacerdotibus periculis exponere magnis curabant. Legitur enim in c. l. Diodori, quod Bocharus insignis Aegypti rex, cum saepe in somnis Deorum responsa accepisset, se privandum regno, nisi omnes interficeret Aegypti sacerdotes et infelicem his viventibus semper fiendum, nisi cum suis per cadavera interfectorum transiret, accessitis ergo omnibus sacerdotibus deorum oraculum patefecit dicens: nolle se in Aegypto manentem alicui perniciem struere, sed malle purum omnique solutum scelere ab Aegypto abscedere se fatisque vitam reddere, quam impia caede inquinatum regno potiri. Ita Aegyptiis regno tradito in Aethiopiam migravit.

Cum ergo Schambeck pecuniam imbursasset, ascendit equum suum et jussit, ut eum sequeremur; eduxit autem nos foras ad portam maris, quae ducit ad Christianorum portum, in quo eorum naves stant, et ostendit nos portariis, thelonariis, exactoribus et scrutatoribus pronuntians, nos tributum solvisse et conductum domini Soldani habere et ideo sine impedimento deberent nos dimittere exire ad naves et intrare pro exigentia negotiorum nostrorum. Viri autem senes ibi sedentes diligenter nos inspiciebant, ut notitiam nostri caperent dicentes, quod nec in exitu nec in introitu vellent nos impedire, sed nollent nos emittere vel immittere imperscrutatos, ne quid deportaremus vel importaremus thelonaticum, cunctos enim alienos, sive Christianos sive Sarracenos, tam in exeundo quam intrando visitant et perquirunt, nec pecuniam deportare sinunt, sed eam reservant usque ad introitum illius, cujus est; verum tamen satis superficialiter quaerunt, multa enim ego ipse deportavi sub cappa, quae non repererunt etiam me visitato, saepe etiam pertransire sinunt sine inquisitione. Cum ergo nos visitassent, exivimus cum Schambeck ad mare et visis navibus reduxit nos ad portam et iterum nos perscrutabantur et hoc facto reversi sumus in curiam nostram. Sicque dedit Schambeck nobis licentiam eundi per civitatem in vicis publicis et intrandi in fonticos et foros (fora) et in vicos cocorum, sed prohibuit ne per aliquam portam exiremus demta porta maris et ne per vicos strictos iremus et in locis ruinosis non staremus, nec quovis modo montem custodiae civitatis ascendere praesumeremus. Et datis istis regulis abscessit et dies illa transiit.

XXVIII. die, quae est apostolorum Simonis et Judae, audita missa advocavimus Schambeck, rogantes, ut per loca martyrii St. Catharinae nos duceret et ad ecclesias Christianorum. Exivimus ergo cum Schambeck de domo per longum vicum, in quo multi sedebant mechanici operantes, et in quandam plateam venimus, in qua stabat una singularis domuncula clausa et erat carcer beatae Catharinae Virginis, in qua reclusa tenebatur XII diebus sine cibo et potu humano, sed in eo angelico utebatur alimento et claritate coelesti tenebrosus ille locus replebatur, ut habetur in legenda Sanctae Catharinae. Hunc carcerem aperuerunt nobis Sarraceni, datis eis aliquibus madinis et ingressi adoravimus et indulgentias (†) accepimus. Deinde exeuntes in plateam revenimus et locum illum diligentius consideravimus, quia in illa platea virgo sacra (b) creditur fuisse flagellis caesa. In illa etiam fuerunt illae duae rotae horribiles erectae, quibus virgo gloriosa discerperetur, sed ab angelis fuerunt destructae. Haec autem ligneae rotae duabus marmoreis columnis sustentabantur et in eis volvebantur et illae columnae usque hodie ibi manent in eminenti super murum locatae XII passibus ab invicem distantes. Viso loco illo extra urbem venimus ad locum decollationis virginis, ibi in terram procidimus et locum passionis deosculavimus recordati ibi, quomodo lac pro sanguine de collo abscisso capite fluxit et pro sui memoriam agentibus oravit et quo modo ab hoc rapta subito per angelos in montem Sinai deportata fuit. Creduntur etiam in loco illo quinquaginta rhetores, quos S. Catharina convertit, flammis injecti, sed incombusti emigraverunt hinc ad coelum; et uxor Imperatoris Maxentii conversa ibi fuit torta et decollata; et Porphyrius cum ducentis militibus et multi alii sancti creduntur in loco illo per tyrannos martyrizati. In loco illo stant duae columnae marmoreae, quarum una corruit, et est locus venerabilis tam Christianis quam paganis. Non longe a loco stat una grandis et alta columna, in loco, ubi Ptolemaeus Pompejum Romanum contra Caesarem reluctantem decollavit et nominant eam hodie columnam pompejanam.

His visis reingressi urbem sumus et per multas ruinas miserabiles et loca desolata in civitate devenimus in locum ruinis jam distortum, in quo quondam Imperatorum palatium fuisse dicunt et Alexandrum M. urbis fundatorem ibi habitasse referunt. In hoc loco stat hodie una spectabilis et multum mirabilis columna, unius quidem lapidis, sed mirae altitudinis et magnitudinis, de marmore rubro excisa; summitas ejus est acuta ita, ut a procul cernentibus credatur esse turris non parum alta murata, quadrangularis est et in parietibus sunt sculptae figurae animalium volatilium et gradientium et figurae instrumentorum artificum mechanicorum a summo usque deorsum, nec potest aliquis nunc scire, quid significent istae figurae. Quidam tamen indubitate tenent, quod olim veteres scribebant suas scripturas talibus characteribus et quod sit quaedam scriptura. Nam, ut refert Eusebius de Evang. Praepar., olim litterae Aethiopum fuerunt figurae animalium, membrorum et instrumentorum mechanicorum et illae figurae significabant non litteram, sed mentem et intentionem, ut accipiter velocitatem, cocodrillus malum, oculus custodiam. Sic enim hodie reperimus rusticos nec legendi nec scribendi scientiam habentes, suam tamen intentionem in pictos characteres redigere sciunt et tamquam in scriptura legunt et scribunt. Vidi unum in nostro ordine, conversum, qui nec legere nec scribere novit, omnes tamen sermones auditos imaginibus depinxit et ita legit ac si litteris signasset. Haec columna major est multo, quam illa, quae Romae retro Sancti Petri ecclesiam stat, de qua nonnulli dicunt, quod etiam olim hic steterit et hinc Romam delata sit. Haec columna est adeo alia, quod videtur in mari existentibus et putatur a nescientibus esse turris murata.

Vidimus hic et in aliis locis, Cairi praecipue, ingentes columnas unius lapidis, quas antiqui aut Colossos aut Obeliscos nominant, ut Plinius de Natur. Histor. Lib. 36. C. 9 et Diodorus de variis priscorum historiis. Illa autem nomina significant columnas et simulacra soli consecrata, de quibus mira recitant. Hoc tamen refertur, dum obeliscus ille esset erigendus, vererenturque artifices, ne machinae ponderi non sufficerent, quo majus periculum curae artificum denunciaret rex, filium suum alligavit cacumini, ut salus ejus apud molantes prodesset lapidi, major enim difficultas erat in erigendo, devehendo, statuendo, quam in excidendo. A Satyro enim architecto aliqui devectum tradunt rate a Phoenice, fossa perducta ad Nilum usque. Sed inimaginabile, in qualis modi ratibus aut navibus tam ingentes moles transduci poterant etiam per mare Romam. Moderni artifices hos stupendos obeliscos videntes, quasi eorum motio, erectio, translatio, imaginationem transcendit, dicunt, eos opere fusorio fore factos, artemque ipsam modernos latere. Sed certo per tale opus eos factos in antiquissimis non invenio, nec Plinius nec Diodorus aliud credunt nisi ab excelsis montibus excisos aut a protensis rupibus, sicut excidit Semiramis petram. Supra fol. 50 A.

Circa illa imperialia loca creditur habita disputatio inter S. Catharinam et rhetores; et locus, in quo sancti martyres examinabantur. Non longe ab illo loco venimus ad unam vetustam ecclesiam, quae dicitur ad S. Catharinam, in quo loco dicunt stetisse domum Costi regis et ibi inhabitasse virginem Catharinam post mortem patris et fidem in ea suscepisse. Deinde ulterius progressi sumus ad ecclesiam Sancti Sabbae Abbatis, cui annexum est monasterium monachorum Cologerorum de graeco ritu, et illi dicunt, S. Catharinam ibi fuisse in fide instructam et baptizatam. Aestimo etiam, in illo loco fuisse antiquitus templum (130 a) mirabile Serapis, de quo habetur in ecclesiastica historia L. II. C. 24., toti mundo spectabile, quod postea Theophilus Alexandrinus episcopus purgavit a sordibus, eamque basilicam in honorem Sancti Johannis baptistae consecravit, in quod posuit ejusdem praecursoris caput sibi a Jerusalem missum, ut dicit Beda venerabilis.

Ab hoc loco consequenter ad ecclesiam S. Marci Evangelistae venimus, juxta quam habitant Jacobini christiani. In hoc loco S. Marcus habitationem habuit et Alexandriam ad Christi fidem convertit et missas ibi celebrare consuevit et ordinatus episcopus Alexandrinus fuit primus. In Italia autem existens evangelium conscripsit. Hic autem regens et officio episcopi fungens verae religionis et perfectionis normam tradidit, de qua multa habentur in Eccles. histor. L. II. C. 16. Unde[TR103] Cassianus in Coll. Patrum L. II. in primordiis, inquit, fidei probatissimi monachi a beato Marco, qui primus Alexandriae pontifex fuit, normam susceperunt vivendi, non tantum illa magnifica, ut in Actibus Apostolorum retinebant, verum tamen multa etiam subtiliora atque sublimiora cumulaverunt. Ab eo autem susceptis regulis diffusi sunt per Aegypti et Thebaidae loca, et eremus repletus fuit monachis. In hoc loco singulariter oravimus tamquam circa fontem religionis et spiritualis vitae. Quondam erat ecclesia illa patriarchalis et corpus beati Marci Evangelistae in ea reconditum; sed omnia defecerunt, et corpus S. Marci ad Venetias fuit translatum et fides catholica est ibi exstincta. Deinde ad aliam ecclesiam transivimus, quam ecclesiam Jacobini habent, quae dicitur ecclesia Sancti Michaelis, et ibi patrocinia Sancti Archangeli invocavimus. In eadem ecclesia est sepultura Latinorum, quando aliquando contingit mori in Alexandria, sicut patebit. Ab hoc loco venimus ad locum passionis Sancti Johannis Eleemosynarii, qui etiam Alexandrinus fuit episcopus, et mira sua in vita gessit.

Deinde ad fonticum primum Venetorum venimus, et ingressi capellam gratiosam et ornatam visitavimus ad invocandum Deum. Inde egressi in secundum Venetorum fonticum venimus ad capellam pulchram et ibi similiter adoravimus. Ad fonticum etiam Januensium venimus et valde pretiosam et magnam capellam ibi invenimus, in qua Deum laudavimus. Post illa in domum et fonticum Cathaloniorum, ubi nostrum erat hospitium, ingressi etiam capellam visitavimus, et finem processioni illi fecimus et ad prandium sumendum accessimus. Finito prandio transivimus ad littus maris extra urbem, et sub porta visitati fuimus, an aliquid exportaremus, nobis autem in littore stantibus applicuit una navis cum armatis Mamaluccis, quos miserat praefectus urbis ad invadendam quandam navem, quam speculatores a longe viderant in mari, sed dum navi venienti appropinquassent miserunt Christiani illi contra eos bombardas et in portum fugaverunt, unde quidam Christianus ad nos accessit, interrogans, an sciremus, quare illi armati Sarraceni ita tristes de mari in terram descenderint. Cui cum diceremus, non, dixit nobis casum praedictum. Post modicum spatium intravit portum illa navis, de qua Sarraceni fugati fuerunt. Post hanc navem venerunt aliae duae naves, una Venetorum, alia Januensium, sed navis Venetiana spoliaverat et ceperat Januensem nomine guerrarum inter Venetos et ducem Ferrariensem, cui Januenses favebant contra Venetos, nam in mari nemo securus est ab alio; quaecumque navis aliam potest spoliare, invadit eam. Unde[TR104] Sarraceni Alexandrini evagantes semper habent naves ad insidias Christianorum, nec sunt ab eis securi, nisi dum in portum civitatis venerunt, omni die audiuntur nova juxta mare de proeliis maritimis et de spoliationibus navium.

(b) Vicesima nona Octobris in nocte incepit graviter[TR105] dyssenteria vexari dominus Joannes comes de Solms, qua et dissolutus fuit, ut patebit. Missa autem audita et prandio sumto deliberavimus circuire omnes fonticos mercatorum, institorum vel negotiatorum mundi domos et videre ibi negotiationes. Est autem fonticus domus, de qua merces profluunt in alias regiones, sicut aqua ex fonte. De his fonticis multi sunt in Alexandria, sicut aliquando in aliqua terrae petia multi simul fontes erumpunt; quilibet autem fonticus habet patronum de illa regione, ad quam diriguntur merces ex eo, et ille patronus dicitur consul, et illi consules fonticorum sunt potentes, ad eosque spectat consulere, et taxas rerum mitigare et suo fontico providere, et pacem tueri et simul cum aliis consulibus consiliis rempublicam promovere in negotiationibus. Convertimus ergo nos primo ad considerandum merces et dispositionem fontici nostri Cataloniorum, sed illo tempore nec merces nec mercatores ibi erant, nisi pauci. Est tamen fonticus curia grandis, cum multis habitaculis per circuitum, sicut monasterium. Ratio autem, quare jam nemo aderat, fuit, quia Cathaloni sunt maris piratae, et mare infestum habent, et aliquos spoliaverant, et turbaverant potentes, quos timebant, ideo non audebant, se mari illo (tempore) committere, et domus fuit vacua. Deinde de fontico Cathaloniorum exeuntes in fonticum Januensium transivimus, qui est domus ampla et pulcherrima cum curia magna, in cujus parte stat hortus diversis raris plantulis consitus. In illo fontico vidimus multos mercatores, et (cum) ingentibus cumulis specierum, et multa animalia nobis incognita ibi currebant. Egressi illum primum fonticum Venetorum ingressi sumus, quem ita repletum et refertum saccis et sportis specierum reperimus, quod vix erat locus transeundi, quamvis curia magna sit et habitacula multa. Ibi ibant octo struthiones et duo gazelli, quasi hinnuli cervorum, quorum multos per desertum vidimus. Sedebant in domo illa viri notabiles Veneti cum potentibus Sarracenis tractantes suum forum. Abinde egressi secundum fonticum majorem primo Venetorum ingressi sumus, in qua erat stupenda multitudo mercium diversarum, quas ipsi de partibus nostris attulerant, et quas reducere volebant. Ibi praeter species vidimus multa monstruosa, juvenes leunculos, leopardos, simias diversarum specierum, struthiones, et psittacos albos valde pretiosos, rubeos ex toto, et aliquos rubeos cum nigris maculis, et multos communes virides. De psittacis superius dictum fol. 73. Inter alia tamen vidimus quandam bestiam, nobis domesticam, sed Sarracenis monstruosam; deambulabat enim in curia unus porcus grossus, de quo nos multum mirabamur, quia lethalem inimicitiam habent Sarraceni ad porcos et abominantur eos, sicut Judaei, nec quovis modo sustinent secum porcos, unde per totum iter nullum (131 a) vidimus, nisi istum. Dictum autem fuit nobis, quod Veneti multis pecuniis emerunt salvum conductum a Soldano pro porco illo, alias Sarraceni non sinerent eum vivere, imo domum propter porcum everterent. Et transit porcus ille ibi pro quadam magnificentia dominorum Venetorum; nisi enim magnifici essent et formidandi ipsis Sarracenis, hoc non facere possent. Vitant Sarraceni domum illam plus propter porcum, quam si esset ibi canis rabidissimus. Hoc autem memorabile est de tam cruda bestia, quod statim, nescio quo instinctu aut sensu, percipit praesentiam Sarraceni in curia, et statim, etiam jacens in luto volutata, accurrit magno grunnitu et inimicum suum quaerit, et nisi fugiat aut ab aliquo Christiano defendatur, vindictam sumit de eo, ut vel vestes ejus trahat vel crura dentibus laedat; nec canis tam cito adesse alienum percipit hominem, sicut sus ille Sarracenum, qui tamen de nullo Christiano curat, quantumcumque alieno. Ego multis vicibus ingressus fui, nec me sensit adesse vel non curavit, sed ad ingressum Sarraceni insanit; ideo tamquam canis curiam custodit, et forte propter hanc rationem eum nutriunt, vel forte ad imitationem antiquorum mercatorum Romanorum, qui per annum porcum nutriebant, et inpinguatum in ludis Maji Deae dictae Majae, quae fuit filia Atlantis, soror Mercurii, uxor Jovis, de qua et mensis Majus denominatus est, sacrificabant, ut dicit Cornelius orator. Ego tamen credo, quod ad magnificentiae et potentiae signum porcum nutriant, ac si in Sarracenorum contumeliam hoc facerent; sunt enim Veneti ultra omnes Christianos apud Sarracenos magni, nec eos timent, sed castigant. Vidi quadam vice in curia illa, quod quidam Sarracenus stabat juxta cumulos specierum, servi autem et custodes rogabant eum, ut discederet a cumulis timentes furtum; et noluit, et ita diu litigabant cum eo. Tandem superintravit dominus centilhomo Venetianus, et videns proterviam illius Sarraceni, percussit eum pugno ad caput ictu adeo grandi, quod in terram corruit, et jacentem pedibus trusit et conculcavit, et turpiter de fontico ejecit, non curans videntes Sarracenos. Si alius fecisset Christianus, etiam princeps aut rex, in captivitatem ductus fuisset. Multos potentes Venetos ibi vidimus cum Sarracenis negotiantes. Viso illo fontico egressi in fonticum Constantinopolitanum Turcorum venimus, ibi diversas merces vidimus et Turcos magnos, maturos et seriosos. Inde progressi in fonticum Tartarorum ingressi sumus, in quo profecto invenimus merces pretiosissimas, quae tamen vili pretio vendebantur. Merces illae erant rationabiles Dei creaturae, ad imaginem Dei factae, homines utriusque sexus ultra LX, qui vilissimo pretio venales habebantur. Hos circumstabant multi emtores gentiles et tractabant de venditione hominum, quos Christus emit sua pretiosa morte. Aliquamdiu stetimus in hoc funesto foro et lamentabiles, imo horribiles hominum contrectationes vidimus. Nam dum homo vult emere hominem, masculum aut foemellam, intrat domum et considerat venales, quis sibi placeat, et in illa consideratione sunt oculatissimi et expertissimi, non enim est medicus aut physicus, qui valeat eis comparari in cognoscendis complexionibus et conditionibus hominum; immediate enim, ut in faciem alicujus inspexerint, cujus sit valoris, artis vel (b) fortunae cognoscunt, et si puer est, scit, ut eum inspicit, ad quod habilis sit. Sic etiam in cognoscendis equorum naturis et conditionibus tantam habent industriam, ut videantur omnem physicae artis peritiam ad plenum consecuti, ad unum enim unicum respectum omnes ejus defectus et profectus, et cujus sit utilitatis, aetatis et valoris immediate discernunt. Aliis enim artibus speculativis physicalibus omnino carent, nec est apud eos quaestio de anima aut ejus potentiis, passionibus et habitibus, nec quaerunt de ejus infusione aut unione ejus cum corpore. Sed tamen in praedicto sunt super omnes naturales et physicos periti, tam in inspectione bestiarum quam hominum. Dum ergo aliquis hominem emere volens considerat sibi placentem, extendit manum in cumulum, et placentem foemellam vel masculum educit et variis modis probat emendum, loquitur ei et audit responsum, si rationabile. Respicit ei in oculos, an bonos et rectos habet, an bene audiat, tentat, et demum etiam vestimentis denudat notans omnia membra, quam verecundus, quam timidus, quam laetus, quam tristis considerat, quam sanus et integer. Ibi, quod pudor dictu, masculorum et foeminarum pudenda coram omnibus contrectantur et manifesto ostenduntur, nudi etiam compelluntur caesi flagellis coram omnibus incedere, currere, ambulare et saltare, ut manifeste appareat, utrum infirmus vel sanus, masculus vel foemella, virgo aut corrupta. Et si quos viderint erubescere, circa illos magis instant impellendo, virgis caedendo, colaphisando, ut sic coacte faciat, quod sponte erubuit coram omnibus facere. Probato autem homine conveniunt emtor et venditor, et hominem, quem. venditor praebuit pro XV ducatis, emtor solum offert pro eo quinque, allegans defectum hominis, sive sit pure corporalis, sive animalis, et diu disputant de defectibus venalis, sicut nobiscum fit cum equis. Et dum ille emere hominem et secum educere vult, exoritur mox clamor magnus et fletus in cumulo venalium, quia forte puer venditus habet ibi matrem etiam venalem aut fratres. Ibi enim venditur filius inspiciente et dolente matre, ibi venditur mater in confusionem et despectum filii, ibi marito erubescente uxor ut scortum deluditur et alii viro traditur, ibi parvulus a sinu matris rapitur et commotis totis visceribus mater ab eo separatur. Et hoc est verum in prima venditione, dum in aliqua civitate vel villa Christianorum praedati fuerint Christianis, vel dum partes Christianorum depopulatae fuerint; nam illi, qui ducuntur Alexandriam ad nundinas, ut vendantur, prius saepe ut in plurimum venditi fuerunt, ideo tales gaudent quandoque de sui venditione et ad introitum alienorum emere volentium rident et affabiles et modigeratos se exhibent, ut melius placeant emtoribus, praecipue si prius dura sunt perpessi. Est enim inaudita aviditas possidendi proprios homines emtitios in omnibus Sarracenis et Turcis et caeteris infidelibus, et una omnium universalis est opinio, quod quicumque potuerit possidere unum servum aut ancillam, egestatem amplius non videbit. Nec eos fallit ista opinio, nam pro certo credo, quod propter hoc maledictio Dei cum homine emto intrat in domum ejus, ut frustratus totaliter spe felicitatis aeternae gaudeat felicitate terrena, nam ex tunc tanta insatiabilitas cor ejus occupat, ut, cum unum possederit servum vel ancillam, statim ad habendum secundum tanto cordis desiderio adspiret, et sic deinceps de secundo ad tertium, de tertio ad quartum, et sic crescente culpa in infinitum se extendit concupiscentia, ita, quod multi inveniantur, qui villas de servis et ancillis constituunt, et servum cum ancilla (132 a) conjugio jungentes domos efficiunt, quatenus ex eis nascentibus filiis et filiabus suo insatiabili desiderio aliqualiter satisfiat. Vix enim est domus in tota Aegypto, Syria et Turcia, in qua non sit homo emtitius, unde fit, ut quantumcumque in numero et in copia multiplicentur, numquam tamen valor et pretium decrescit, imo potius augetur, et exinde ipsorum mercatorum sollertia excitatur, dum conspiciunt, suorum mercimoniorum[TR106] pretium et valorem ex copia non minui sed potius augeri. Unde Turci Christianis vicini saepe terras eorum ingrediuntur, non in odium crucis et fidei, non propter aurum et argentum capiendum, sed ut homines capiant et in suam servitutem redigant. Unde cum improvise in villas irruunt, non solum adultos, sed et parvulos in lacte matris, a parentibus fugientibus derelictos, inventos portant in saccis, et cum magna diligentia nutriunt. Sed sicut dominorum magna est aviditas servos possidendi, ita et servorum magnum est desiderium manus eorum evadendi, nam nihil aliud inter se tractant, non aliud cogitant et loquuntur, nisi quo modo et quo fugiant et evadere possint. Sed cum ipsi domini eorum hoc perpendunt et considerant, statim incipiunt eis negare copiam alimentorum, ne ex superfluitate sibi ad fugam viaticum praeparare possint. Fugiunt autem multi, sed nihil proficiunt, nec evadunt, et dum post fugam inventi fuerint et redacti, duplicatur eis miseria, et si secundo fugerint et reducti fuerint, jam non est locus veniae, sed sine aliqua misericordia verberantur, cruciantur et affliguntur. Si autem fugiendo perseveraverint, venduntur vel etiam variis necessitatibus a fuga coërcentur, nam alii eis cibo et potu negato et vestimentis permittunt mori, alii massam ferri in pedibus apponunt, alii colla catenis stringunt, alii combustis nervis eos claudos reddunt, alii abscissis auribus et naso inutiles et deformes reddunt et notabiles, alii etiam crudeliter galiis reductos necant. Multi autem in fuga ad loca inhabitata veniunt, et montibus et solitudinibus errantes fame et situ pereunt, vel quod extremum malum est, sibi ipsis duro servitio pressi vel miseria et defectu in fuga affecti, manus injicientes vel laqueo sibi vitam extorquent vel se ipsos de alto praecipitando perdunt vel aquis immergunt. Haec quottidiana sunt in locis, ubi homo hominem sicut bestiam possidet, nam hoc quidem fieri vidi occulis meis in nostro hospitio Alexandriae. Hospes vel consul emerat unam Aethiopissam cum aliis emtitiis, quos habebat. Illa Aethiopissa quadam die pro aliquo defectu arguta a domina, correctionis impatiens restitit corrigenti dominae, quae jussit verberibus affici, sed ita contumaciter se habebat, et servus castigator arrepto baculo in eam totis viribus sicut in asinum percutiebat, et in terra jacentem pedibus conculcabat, quae nihilo minus contumacissime restitit, repercutiens, sputum projiciens, linguam extendens tortorem paene fatigabat. Demum difficiliter victa cum fuisset funibus ligata, in se ipsam atrociter desaevit, ululans sicut bos, et dentibus se lanians, caput terrae et parietibus illidens, et se de scamno, in quo ligata fuit, frequenter in caput praecipitem dedit et modis omnibus sibi vitam extorquere quaesivit. Deinde contra dominam insurrexit pessimisque verbis eam dehonestavit et in ipsum consulem contumelias valde turpes manifeste tulit. In tantum autem ira dementata fuit, ut Deum blasphemaret et Machometum benediceret, seque ad ritum Machometi migraturam proclamaret, quod et fecisset, si omnibus membris non ligata fuisset, et ultimo tamquam mortua multis horis jacuit, quousque passio (b) ejus mitigata fuit. Ad tantas enim miserias homo venditus devenit, ut vivere taedeat et mors omnibus modis quaeratur. Magnum ergo compassionem habuimus in hoc fontico Tartarorum cum emtitiis illis miseris. Creduntur praeter jam nominatos fonticos adhuc plures esse, in quibus non fuimus.

De loco turpi, in quem casu venimus.

Consequenter procedentes ad locum quendam venimus ubique ignominiosum, quem salva honestate nec nominare possum, sed injuria et contumelia nominis Christi et derisio catholicae fidei et opprobrium fidelium cogit me de hoc clare loqui, cum indulgentia tamen et pia legentium interpretatione. Venimus, inquam, per publicum civitatis vicum in locum, ubi ante ostium domus sedebant mulieres multae pulchrae, ad omnem impuritatem ornatae, et erant pro dolor! Christianae omnes, scorta delicatissima, prostitutae per sceleratissimos Christianos lenones, in publicum expositae omnibus, Judaeis, Samaritanis, Sarracenis, Mamaluccis, Tartaris et impudicissimis Christianis. Erant autem misellae[TR107] istae de Christianorum terris, quaedam de Francia, aliquae de Hispania, de Calabria, de Italia, aliquae autem et pars major erant Catalonae, aliquae Januenses, Paduanae, Tervisanae et Venetianae, filiae non dubium bonorum hominum, seductae per intemperatas (passiones?) et usque in fauces damnationis inductae. Eo enim ipso, quo comiscentur infidelibus, sunt excommunicatae, per can. 28, 9. 1. si quis etc. Ideo ad praecavendam illam innodationem et excessum tam depravatae conmixionis statutum in partibus fidelium est, ut Judaei signa manifesta portent, ne meretrix Judaeum admittat putans Christianum. Et hoc statutum jam innovatum est in ultimo Synodo Moguntina, praesidente Cardinali ad Vincula, domino Nicolao de Cusa, et gravibus poenis vallatum. Et secundum leges lenones prostituentes foeminas fidelibus et pretium recipientes puniendi sunt poena capitis, qua poena digni sint illi archilenones, qui prostituunt filias Christianorum infidelibus pro mercede, dijudicet vir prudens. Scimus enim lege prohibitum et interdictum conjugium ratione diversi cultus. Exod. 34, Deut. VII. et in Canone, ubi supra cap. Judaeorum etc. Cave Christiane! Si ergo Christianus graviter peccat tradens filiam suam in conjugium Judaeo vel Sarraceno, quam gravissime ille peccat tradens alterius filiam omnibus, ut prostitutionis habeat pecuniam?

Hoc nefas nullo pacto, nulla ratione admitterent nec Judaei nec Sarraceni, ut scilicet Judaea vel Sarracenica esset Christianis exposita. Imo legem illam Lev. 19. hodie servant, quae dicit: ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo. Nec sustinent, de filiabus suis esse scortum inter se, servantes illud Deut. 23. Non, inquit, erit meretrix de filiabus Israel nec scortator de filiis Israel. Sed hac causa, quod habetur Ezechiel XVI., videtur loqui de ecclesia, vel potius de ecclesiae perditissimis filiis, ubi inter multa dicit: aedificasti tibi lupanar et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis et abominabilem fecisti decorem tuum et fornicata es cum filiis Aegypti. Plateae sunt civitates gentilium, quae non habent personas in lupanaribus, nisi Christianas. Nam audivi, in Cairo esse grande lupanar, plenum foeminis Christianis, similiter et in Damasco et in Baruto et Tripoli, sicut et in Alexandria et Constantinopoli. Et per hoc profecto decor ecclesiae redditur multum abominabilis: (133 a) Melius quodammodo stant homines in foro venditioni expositi, quam istae misellae prostitutae pro tanto pretio; nulla enim in civitatem intromittitur, nisi sub porta solvat in promtu XXX ducatos, et iterum nulla exire umquam permittitur nisi iterum sub porta eundem numerum ducatorum solvat sine defectu et ita oportet, quod misera illa turpissima arte lucretur LXXXV florenos tantum ad solvendum pedagium, demtis expensis suis et sui lenonis, qui etiam nutrit (se) de pretio prostibuli, propter quod eam prostituit. Sunt ergo Sarraceni in hoc Christianis meliores, quod lupanaria in civitatibus suis de suis filiabus non sustinent, sed in illo sunt multo pejores, quod nefandissima loca epheborum intolerabilis immunditiei habent, et stabula pecorum passim ingrediuntur de permissione Machometi. Redeundo ergo ad propositum, ad domum praedictam non venimus ex industria, sed[TR108] duce via et vidimus, quod in adspectu nostro aliquae erubescebant, aliquae flebant, aliquae eripi rogabant et suam miseriam explicabant, aliquae gaudebant dicentes, se nobiscum reversuras, aliquae supplicabant, ut Deum pro eis rogaremus. Habito ergo brevi colloquio in vico cum eis. ad alia processimus.

Visis locis et fonticis intra urbem processimus extra et in littore maris negotiationes vidimus circa naves. Cum ergo per portam exiremus, iterum visitabant nos custodes, sicut prius saepe fecerant, et dimittentes venimus ad mare, et magnum tumultum hominum ibi reperimus, de novo enim naves advenerant, et aliae naves onerabantur saccis specierum, et littus plenum saccis jacebat, et licet omnes sacci prius in fontico fuerint praesentibus officialibus Sarracenis impleti et librati cum speciebus et sub porta visitati, tamen ultimo, quando jam in naves sunt ducendi, effunduntur omnia de saccis in terram, ut videant quid adductum sit. Et circa hoc est magnus labor et multi accurrunt, sunt[TR109] enim sacci grandes, quinque pedum latitudinis et quindecim vel amplius longitudinis, et dum evacuantur, accurrunt multi pauperes, foeminae et pueri, Arabes et Afri, et quidquid subripere possunt accipiunt, et in sabulo cinciber, cariophilas, cinammomum, muscatos quaerunt, ei inventa sub porta vendunt levi pretio, unde aliqui mercatores eos sequuntur, et rapta vel inventa ab eis emunt. Vidi aliquando de illis mendicis raptoribus ultra quingintos ibi currere ad quaerendum et rapiendum species, unde quando importune se ingerunt, disponunt mercatores aliqui Mamaluccum, qui cum baculo et clamore incipit caedere pauperes et durissimis percussionibus repellere a cumulis specierum longius post eos currens et sine misericordia caedens sine differentia, senes, mulieres impraegnatas et pueros percutiens in eos sicut in bestias, non attendens clamores, lamenta et ejulatus, quibus coelum repletur. Hanc crudelitatem saepe vidi. Assistunt istis cumulis praeter laboratores multi custodes omnium circumstantium manus respicientes. Perscrutatis autem speciebus reponunt in saccos et in barcas deportant, in quibus ducuntur in galeas. Cumque ad tempus ibi stetissemus, conduximus barcam et in classem navigavimus ad videndum galeas, in quibus reducendi fuimus in patriam. Visis galeis (b) remeavimus ad littus, et ingressi urbem sub porta iterum visitati fuimus, et sub interiori porta stabat unus Soqui, sacerdos Sarracenicus, ululans et clamans, ad vespertinam orationem populum invitans. Ingressi ergo sumus in nostram domum ad quietem.

Conductio navium pro transductione.

Tricesima[TR110] die in aurora audivimus tumultum in mari et intelleximus advenisse aliquas naves, et sperabamus, quod essent naves, quas Veneti exspectare se dicebant, ante quarum adventum non poterant recedere, nec nos poteramus conventionem inire cum eis. Statim ergo missa finita ad mare processimus et, sicut speravimus, ita reperimus advenisse desideratas naves de Africanis locis. Regressi ergo in domum infra (inter) prandia colloquium habuimus cum consule, qualiter nos habere deberemus in conventione cum patronis navium, et an simul omnes in una navi deberemus manere, vel in tribus navibus per tres societates. Ad quod respondit consul, quod nequaquam possemus omnes simul esse in una galea, propter onera multa navis cujuslibet, et difficulter possemus in tribus recipi galeis, suasitque, ut quilibet sibi provideret de navi et conductionem meliorem quo posset faceret, quia patronos duros essemus habituri in conventione. Finito ergo prandio intravimus fonticum Venetorum et cum dominis galearum patronis contulimus de transvectione nostra et de pretio et naulo, sed duriores invenimus eos et indiscretiores in postulando naulum Sarracenis et Arabis, unde aliqui postulabant de peregrino uno quinquaginta ducatos, ad quos praestandos dum difficiles essemus, quidam alius superbus patronus dixit, se non minus quam centum ducatos de homine accepturum. Et illo modo deridebat et vexabat nos. Verum ista indiscreta postulatione non obstante domini primae societatis conventionem fecerunt cum domino Sebastiano Conterini, patrono galeae principalis classis, in qua consul Alexandriae cum filio suo et capitaneus classis transfretare volebant, et multi nobiliores cives Venetorum. Conventio autem fuit dura in quantitate nauli, quam tamen inierunt propter dominum Johannem de Solms, comitem, qui infirmatus graviter indesinenter clamabat petens se transportari in galeam, in qua aestimabat se sanitatem recuperaturum. Male autem contenti erant domini aliarum duarum societatum propter illam conventionem initam timentes, ne etiam cogerentur per hoc ad dandum tantum pretium.

Porro post conventionem voluit dominus Bernhardus de Braitenbach, decanus Moguntinensis ecclesiae, intrare galeam conductam, ad disponendum locum pro domino comite debili, et rogavi eum, ut irem secum. Sic ergo nos duo in galeam navigavimus et locum suae mansionis consideravimus et aptavimus. Valde autem placuit mihi galea illa, nec videbatur mihi, me umquam pulchriorem vidisse, erat enim nova, ampla, optime ornata et ordinata, et ministri in ea amicabiles, et capitaneus classis, qui intererat, vir prudens et bonus. Et haec videns incepi gemere prae desiderio manendi in illa galea cum dominis primae societatis, et exposui domino Bernhardo praefato desiderium (134 a) meum, sed defectum expensarum lamentabar. Venerabilis autem vir de utroque me pie consolabatur, et egressi de galea concito gradu duxit me in Venetorum fonticum ad dominum Sebastianum, patronum suae galeae, et pro me intercedens, tamquam pro paupere, conventionem conclusit, ut et ego in praefata galea mare transirem; insuper eduxit XII ducatos eosque mihi tradidit in sublevamen expensarum, rogans, ut deum pro se et suis orarem, et ut in navi dominum comitem infirmum consolarer et curam ejus in spiritualibus agerem; non enim habebat societas prima sacerdotem. Hanc grandem pietatem exhibuit mihi utique anxio et necessario venerabilis vir ille misericors ex sua liberalitate et magnificentia, dominus generosus Bernhardus de Braitenbach, pro tunc camerarius ecclesiae metropolitanae Moguntinensis, nunc autem dignissimus ejusdem ecclesiae decanus, cui deus ut retribuere dignetur hic et in futuro supplex oro.[TR111] Igitur, cum de galea provisus essem, laetus in domum nostram ad socios meos redii, cum autem audivissent, me divisum ab eis, contristati quidem sunt, sed auditis subsidiis mihi praestitis non poterant non congaudere. Eadem hora exivi cum domino Johanne, archidiacono Transsylvaniensi, ut et sibi de navigio provideret, et locuti cum domino Sebastiano Conterini sumus, eumque sicut me in suam galeam suscepit, de quo plurimum gavisus (sum), nam a Venetiis usque huc semper individui fuimus, nec in societatem peregrinorum Sanctae Catharinae venisset, nisi per me inductus et adjutus, ut patet P. 1. Fol. 221. B. Consequenter alii peregrini etiam sibi providerunt de navibus, et divisi sumus[TR112] ab invicem in quatuor naves: octo enim peregrini venerunt in galeam[TR113] domini Sebastiani Conterini, omnes scilicet domini primae societatis et ego cum domino Johanne de tertia societate; quatuor reliqui de tertia societate venerunt in galeam domini Bernhardini Conterini; duo fratres minores, paler Paulus et frater Thomas recepti fuerunt in galeam domini Marci de Jordano; domini peregrini secundae societatis venerunt in galeam domini Andreae de Jordano. Ista autem divisio nostra non absque litigiis et contentionibus transivit, de quibus scribere non est necesse. Effectu autem patebit, quod nemo melius provisus fuit, nisi octo primi, alii multa sustinuerunt, ut in sequentibus patebit.

Dispositio peregrinorum ad naves, et quomodo ramos palmarum emi cum periculo meo.

Tricesima prima die Octobris et ultima, quae est vigilia omnium Sanctorum lectis missis incepimus nos disponere ad ingressum navium; et emeramus ea, quae sciebamus nobis esse necessaria per mare. Ea die emi ego ramos palmarum, ultra LX, pro die palmarum, quos cum periculo emi, cum sollicitudine per mare duxi et cum expensis et laboribus per terram Ulmam advehi procuravi. Emtio autem eorum fuit pro tanto periculosa: transivi per forum et multos vidi de foliis et plectis palmarum sportas plectentes, sed nullum ramum inveni, dedi autem cuidam Sarraceno sportario signum, an haberet (b) in domo ramos palmarum? Intelligens autem me surrexit de valva negotii sui et laboris, et me secum duxit per longum vicum. Incepi autem dubitare inter me timens, ne Sarracenus seduceret me, et dedi sibi signum, quod redire vellem, et averti me ab eo. Hoc ut notavit homo, turbatus et tristatus fuit loquens mihi seriose Sarracenice, quae non intelligebam, suspiciens in coelum, quasi per Deum jurans, me esse securum, et per brachium me accepit ducens et tenens, quod non fugerem ab eo. Post longum circuitum vicorum in domum suam pervenimus, quae erat domus pulchra et ampla, habens pavimenta marmore strata polito et parietes vestitas tabulis marmoreis, et mirabar, quod sportarius tale palatium haberet. Duxit autem me sursum ad superiorem ambitum domus ad unam cameram magnam, quae plena stabat ramis palmarum, et dedit mihi optionem accipiendi placitas. Elegi ergo quas volui, et ei pecuniam tradidi.[TR114] Stabant autem uxores ejus in ostio alterius camerae retro cortinam, et occulte adspiciebant; colligatis autem ramis accepi eos super humerum et descendi. Volebat autem Sarracenus ille mecum pro reverentia ivisse, sed nolui aestimans, me viam scire. Processi ergo per longum, et nunc per vicum illum intravi, per alium exivi, et erravi ita, quod penitus ignoravi, ad quam partem me divertere deberem, nec erat in illa parte urbis hominum frequentia. Tandem obvium habui juvenem Sarracenicum, ad quem non aliter loqui poteram, nisi: ô Sarracene, fontico Cathalano! Statim autem juvenis intellexit me errasse, et ad fonticum Cataloniorum quaerere, apprehendit anteriorem partem scapularis mei et cum clamore et cantu et magno risu per vicos usque ad fonticum praedictum (deduxit). Multas derisiones per illam viam sustinui, sine tamen molestia et laesione, nec curavi, sed laete et gratanter suscepi reductionem meam, et ita ramos in cameram nostram intuli et sportam mihi pro eis fieri feci et ideo multas sollicitudines cum eis habui et labores, vel forte plures, sicut mercator habere potest cum pretiosissimis mercibus, quas per mare in terram habet ducere.

Et cum hoc finit tractatus septimus totius Evagatorii, et ante inchoationem octavi tractatus describam Alexandriam, et in fine totam Aegyptum.

Circumscriptio civitatis Alexandriae ab antiquo, et qualis nunc sit in praesenti.

Alexandria civitas qualis sit nunc ex praemissis patet, olim tamen erat civitas Aegypti maxima, ante Christi adventum trecentis et viginti annis constructa ab Alexandro Macedone Magno, intra spatium XVII dierum, cum sex millibus murorum passibus condita fuit, cujus situs chlamydis formam habuit, et latera, quae in longum tendebant circumvallabantur stadiorum ferme XXX, et universa viis distincta erat, quibus equi et currus conduci poterant, sed duabus latissimis, quae plus jugero expandebantur, et sese medias ad rectos angulos secabant. Munitur autem undique, ut inquit Josephus, incommeabili solitudine aut importuoso mari, aut fluminibus, aut silvosis paludibus. Verum ante Alexandrum M. fuit in eo loco alia civitas, dicta Noo, ut habet S. Hieronymus de vita et obitu S. Paulae, quam Alexander deposuit, et novam gloriosam exstruxit, quae multas habuit regias (?), magnam urbis partem occupans (occupantes?) Quilibet enim regum (135 a) illam pro libitu voluntatis suae aliquo ornamento spectabili decorabat, et alii potentes aliis eam venustabant insignibus; et in quodam ejus prodigioso aedificio corpus Alexandri Magni alveolo aureo reconditum fuit, quod post quidam Syriae rex rapuit. De mirabilibus templis idolorum in ea constructis venit postea in descriptione Aegypti dicendum, de quo tamen videre potes in ecclesiastica historia L. II. C. 31. et consequenter. Est autem civitas haec totius Aegypti metropolis, sita in ea parte, quae Libyam respicit in Africa, in confinio culti soli, ita, ut extra urbis moenia versus solis occasum vasta protinus eremus adjaceat, nec longe sita est a Nili ostio, ita, quod certo tempore solito fluminis incremento pars urbem influit, quam aquarum influxionem cisternis amplissimis et specubus subterraneis pro toto anno ad eorum usum reservant. Tota enim urbis fundatis in solo arcubus et testudinibus superaedificata sustentatur, et in illas concavitates defluit Nili aqua, nec aliam ibi aquam potabilem habent, quae insuetis insana et febrilis est, nam omnes paene galeotae classis febribus infecti fuerant propter aquae potum, quam in caloribus intemperanter biberant.

Civitas haec est commodissime sita ad celebranda commercia, portus habens duos disjunctos, lingua quadam interjacente valde angusta, in cujus capite est turris mirae altitudinis, quam Julius Caesar dicitur aedificasse, quam nominant Fareglan, sicut et totum portum cum interjacente lingua et aedificiis.

Portus anterior est pro navibus Christianorum suscipiendis, posterior vero pro navibus infidelium. Lingua autem utrumque portum secans in profundum protensa maris duplicatum murum superaedificatum continet cum XVI turribus, et in acie vel fine linguae in maris profundo est praedicta Julii turris, quasi castrum et firmissimum fortalitium, quod ampliavit et renovavit modernus Soldanus mirum in modum, persuasus a quodam abnegato Christiano, quem ferunt fuisse de Oppenheim, qui architector illius exstitit operis, opere autem completo clam recessit et ad gremium ecclesiae rediit. Quidam dicunt, Julium hanc turrim fundasse in mari in loco, ubi aurea famosissima solis mensa fuit reperta per piscatores, de quo Jeronymus facit mentionem in Epistola ad Paulinum, circa finem primi capituli, et Valerius Maximus Libro IV. Piscatoribus enim in mari verriculum trahentibus quidam in littore transiens jactum emit, extracto autem rete magni ponderis auream mensam extraxerunt; orta est inter piscatores et illum, qui jactum emerat, controversia, illis piscium se capturam vendidisse affirmantibus, hoc fortunae ductus emisse dicente. Qua conditione propter novitatem rei et magnitudinem pecuniae ad universum civitatis populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli, cuinam mensa adjudicari deberet. Qui respondit, illi esse dandam, qui sapientia caeteros[TR115] praestaret. Miserunt ergo eam Milesio Sapienti, qui se non praestantiorem aestimans misit eam Bianti. Bias Pittaco, hic protinus[TR116] alii, deincepsque per omnem septem Sapientium orbem ad ultimum ad Solonem, qui titulum amplissimae prudentiae habuit. Et hic ipsam mensam ad templum Apollinis transtulit. Aliis videtur, hanc mensam in alia maris regione repertam, in insula Choa, de qua fol. 155. vide de medicis.

Istam turrim, quam nunc Sarraceni nominant Faruglan, veteres nominabant Pharum vel Farum, idem sonat, vel graece Pharos, quod idem est, quod turris altissima, Alexandrina, quae unum erat de septem mundi mirabilibus. Stabat enim super quatuor cancros vitreos grandes, qui XX passuum sub maris aqua in fundo stabant, super quos gravissima moles in altum erecta aedificata erat, in cujus summitate semper ignis accensus ardebat, qui longe lateque per mare splendens navigantibus nocte indicium portus erat, ut habet Catholicum in dictione Pharos, littera F. Hoc opus Sapientes mundi mirabantur, quomodo tam magni cancri fieri de vitro poterant, et quomodo fuerint deportati et non fracti, et quod desuper jacta fundamenta non lubricabant, et quomodo caementum sub aqua tenere poterat, et quod tanta moles vitrum non contrivit. Ab hac turri Pharos reges Aegypti Pharaones sunt vocati, imo tota Aegyptus quandoque Pharaon ab ea nominatur. Cum autem successu temporis turris cecidisset, venit Julius Alexandriam contra Pompejum et eo decapitato hanc, quae hodie stat, structuram in eo loco de mari erexit, ut essent duo maris portus. Isti autem duo maris portus stant semper pleni navibus de Oriente et Occidente advenientibus, nam de superioribus Aegypti partibus per fluenta Nili omnium alimentorum suscipit ubertatem Alexandria et de regionibus transmarinis navigio omnis opulentia ministratur. Adhuc ex utraque India, Saba, Arabia et Aethiopia, Perside, Media et aliis adjacentibus provinciis quidquid (b) aromaticum, margaritarum, gemmarum et orientalium gazarum et peregrinarum mercium, quibus noster indiget orbis, per mare rubrum, unde gentibus illis ad nos iter est, ad eam urbem, quae in superioribus Aegypti partibus, quae Ardech dicitur, alias Thor, quae in ripa ejusdem maris sita, defertur et inde in camelis ad Nilum ducta per fluvium in Alexandriam descendit. Sic ergo orientalium et occidentalium illic fit concursus populorum, estque eadem civitas forum publicum utrobique (utrique) orbi. Orbem enim mercatores sic diviserunt: omnes occidentales de transmontanis partibus ab oceano Britannico et sursum negotiantur in Italiam usque ad oras maris mediterranei et Januam, Venetias et ad alia loca, et non ultra procedunt. Italici vero ipsum mare mediterraneum complectuntur et negotiantur per ejus insulas et ad Constantinopolim et ad caeteras maritimas regiones Europae, Asiae, et Africae usque ad alium maris limbum, quem transgredi mercando non audent nec ultra procedere possunt, et portus transmarini magis nominati sunt Barutinus, Tripolitanus et Alexandrinus. Graeci vero, Capadoci, Armeni, Syri, Palaestini, Arabes et Aegyptii et Libyi negotiantur ab ora maris per suas latissimas regiones usque in Ardech, sive Thor, sub monte Sinai, et ibi tollunt ab Indis species aromaticas et ducunt: eos in suas regiones, et Aegyptii Alexandriam replent. Indi autem quantum isti spatium terrae habeant ad negotiandum ignoramus. Hoc tamen scimus, quod omnes maris portus suis mercimoniis ditant, faciunt autem finem Indiani contra Orientem terrae habitabili. Nam servi, quos quondam miserat Soldanus ad investigandum principium Nili, per exactum triennium longe ultra Indiam processerunt et redeuntes dixerunt, ultra Indiam nullam esse hominum habitationem, sed terram prorsus inhabitabilem, et tantum ibi esse solis ardorem, quem ferre nequaquam potuissent nec ultra alveum Nili sequi valuissent prae caumate.

Ad illum ergo portum Alexandrinum naves de Africa, Asia et Europa applicant, naves tamen maris Indici ad eum venire non possunt, ut patet supra fol. 61.

Est autem propter quottidianum navium accessum mirabilibus muris, turribus et custodiis munita, nam in ipsa urbe sunt duo montes alti, non natura ex terra tumescenti elevati, sed arte humana et industria et labore comportati. In quolibet autem monte stat turris et alta custodia, de quibus longe lateque speculari possunt naves per mare advenientes. Quam statim autem navis videtur, signum datur custodibus murorum, qui id capitaneo vel Amiraldo, praefecto urbis, denunciat, qui audito adventu navis vel navium jubet parari cursoriam naviculam et recipi de suo columbario in caveam quatuor aut quinque columbas, quas exploratores secum portant in naviculam et cursim contra adventantes naves properant et quid sit conscribunt columbamque cum littera ad dominum remittunt, et secundum audita praefectus se gerit, aut tranquille, aut commotionem facit, et alias naves dirigit, si naves visae sunt armatae. De his columbis nuntiis vide supra fol. 85. A. In nulla parte terrae et regni sui Soldanus tantam custodiam habet sicut in Alexandria, ibi enim maxime timent Christianorum invasionem, ideo communiter praefectus Alexandriae est vir bellicosissimus et prudens, cui cedit communi cursu soldanatus post mortem regis.

Habuit haec urbs multa gravia proelia, hanc Romani laceraverunt quondam, sed Trajanus imperator eam reexstruxit. Anno etiam Domini 1230 Petrus, Cypri regis frater, natione Gallicus, classe instructa cum Catalonis et Gallicis eam invasit, dirupit et combussit, et ditissima spolia (136 a) reportavit, nec postea convaluit, unde hodie est civitas quodammodo desolata, et in dies domus super domum cadit, et miserabiles ruinae sunt intra moenia solemnissima, et pauci admodum habitatores sunt in ea, nam praeter muscheas et domus Mamaluccorum, regentium, et fonticos mercatorum paene deserta est, nec in domibus adhuc stantibus sunt habitatores.

Haec civitas a tempore S. Marci evangelistae, qui primus ibi fuit episcopus, usque ad tempus, quo eam detinent Sarraceni, fuit abyssus virorum sanctorum litteris et moribus pollentium, de quibus postea pauca dicentur. Sicut autem fuit principium quodammodo religionis, sic et principium fuit fidei desolationis, regnante enim et saeviente Machometo orta est seditio in Alexandria inter cives et graecos mercatores, contra quos cives Alexandrini invocaverunt Machometi adjutorium, qui eos a Graecis liberavit suaeque ditione subdidit, et Christi fidem intulit (abstulit?) Nam patriarcha Alexandrinus, Dioscorus, primus fuit inter ecclesiasticos praelatos, qui Machometo consensit seque spurcissimae legi subdidit et totam Aegyptum et patriarchatum totum perdidit, a quo aliae mundi partes sunt infectae. De quibus esset longus tractatus, si quis de his scripta narrare vellet. Et tantum de Alexandria.

Descriptio vel circumscriptio regionis Aegypti, et de mirabilibus ejus, de ritibus, scholis, scientiis ibi inventis, de duplici Aegypto, et aliis.

Aegyptus, regio celeberrima, codicibus poëtisantium, philosophantium et theologisantium saepissime inserta, nominata et plurimum commendata (Hermes Trismegistus, Aegyptius, ad Asclepium, dicit esse imaginem coeli et translationem omnium, quae geruntur in coelo, ut Augustinus de civitate Dei Libro VIII. C. 23. habet) nunc loco ultimo transmarinarum regionum venit describenda. Quamvis enim ex supra dictis de Nilo et de civitatibus satis pateat qualitas illius[TR117] regionis, tamen in generali aliqua omissa ibi ponentur.

Itaque regio illa primo dicebatur Aërea, forte propter singularissimam aëris illius serenitatem; saepe enim ibi astra lucent nec obteguntur nubibus nec obtenebrantur nebulis nec obfuscantur vaporibus aut pluviis aut nivibus, sed perpetua serenitate aër rutilat et micantia sidera semper cernuntur, et propter eam causam dicunt studium astrologiae ibi esse primo inventum. Secundo dicebatur Essaea, quasi ipsius Esse conservativa, de quo dicit Eusebius de evangelica praeparatione L. X. C. 2: Aegyptus, inquit, venusta regio, in qua longam aetatem multi consecuti sunt propter aestivi temporis serenitatem, quam maxime possidet. Nam calamitas diluvii Deucalionis, cum universas regiones vastaret et homines ac jumenta submergeret, Aegyptum non tetigit, sed cessantibus aquis homines et jumenta ad alias regiones de Aegypto revenerunt. Vel propter terrae sempiternam ubertatem, qua prae aliis floret, nam alibi deficientibus hominibus et pecoribus fame, hic conservantur in Esse, ut supra fol. 108 et sqq. Ideo Essaea dicitur. Vel dicitur Essaea propter longaevum illius terrae statum et diuturnam inhabitationem. Reperitur enim in libris vetustissimis Aegyptiorum sacerdotum, ut dicit Varro ille prudens, et Solon, de VII Sapientibus mundi illustrior, quod centum millia annorum transierunt, postquam Aegyptii religionem comprehenderent, et quod sapientia apud Aegyptios viguit XL millibus annorum. De civitate etiam quadam Aegypti, Sami dicta, dicunt, quod steterit octo millibus annorum, et quod olim numero hominum omnes fere orbis gentes superavit. Ideo civitates et oppida decem et octo millia in Aegypto fuisse antiquorum libri continent, et numerum universi populi fuisse septies decies centena millia; nunc haud pauciores decies tercentenis millibus tradunt. Haec Diodorus L. I. Cap. 1. Et quod his amplius tradunt Aegyptii, ab orbis initio primos homines apud se creatos bonitate et felicitate soli et propter Nilum, qui multa generat, et suapte natura, quae genuit facillime nutrit. Et illi primi homines in Aegypto geniti hunc mundi ornatum conspicientes admirantesque universorum naturam, duos esse deos et eos aeternos arbitrati sunt, scilicet solem et lunam, et solem quidem Osiridem, et lunam Isidem putaverunt. Sic ergo numero hominum haec regio omnes superat regiones. Sic et numero civitatum, quae priscis temporibus ultra decem et octo millia fuisse in Aegypto libri sacri continent Ptolomaei, sed post Lagi tempore amplius tria millia, quae usque ad nostram aetatem perdurant. Haec Diodorus. Et Eusebius de evangelica praeparatione L. I. C. 2. dicit: plures in sola Aegypto urbes, quam in reliquo terrarum orbe fuisse audivit, a priscis diis, Jove videlicet, Sole, Mercurio, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis conditas. Et multa stupenda antiqui de Aegypto scripserunt. Insuper dicunt, quod heroes in Aegypto regnaverunt decem et octo millia annorum, post Isidem homines regno potiti regnaverunt paullo minus annorum, quindena millia, usque ad centesimam octogesimam olympiadem. Sed haec omnia a catholicis refelluntur, et S. Augustinus (b) de Civitate Dei L. XVIII. C. 4. dicit, esse mendacissime conficta, et reprobat ex dictis Varronis, qui ponit, litteras inventas in Aegypto ab Iside, ante[TR118] quas sapientia esse non poterat.

Tertio nominabatur antiquitus Mephaina, a filio Cham, filio Noae, vel Mesraina, a Mesraim, ejusdem filio, qui ibi primo habitasse dicitur post diluvium. Et his nominibus multis annis fuit nominata; nam Belus, primus Assyriorum rex, Nimrodides, Aegyptum inhabitavit, nec tamen in ea mansit nec nomen a se ei tribuit, sed eam Danao filio suo reliquit, qui inde pulsus fratri suo Aegysto cessit, qui possessor ejus existens Aegystum eam nominavit, a quo mutato s in p Aegyptus dicta est usque in hunc diem. Nominatur etiam fornax ferrea, Deuteron. IV., propter duram Judaeorum servitutem in calore, luto et latere. Quidam insuper aestimant, hanc regionem tempore Noae dictam Heliocaram, quod idem est, quam regio solis, in quam misit Noë Jonichum filium suum, ibique Astronomiam invenit, cujus discipulus Nimrod gigas fuit. De hoc loquitur Magister in Speculo histor. de Noa. Sic ergo regio illa dicitur Aërea, Essaea, Heliocara, Mesraina et Aegyptus, et nonnumquam tota Aegyptus dicitur Thebaida a principale civitate Theba dicta. De Aegypto dicit Herodotus, quod olim non fuerit terra, sed mare, quod usque in Aethiopiam protendebatur, sed eo decrescente mansit pluribus temporibus terra paludosa inhabitabilis. Dicunt Aethiopes, Aegyptum ab initio mare fuisse, sed Nilus de eorum terra limo abducto continentem fecit. Imo eorum coloniam etiam nominant, Eusebius de Evangel. praepar. L. IV. C. 1.

Est autem Aegyptus regio Africana terra undique clausa et inaccessa. Nam ab occidente habet mare magnum, ubi non est accessus nisi per naves, et hoc in paucis locis, quia littus habet importuosum. Contra Africam est desertum magnum, multarum diaetarum, Libyae. Ab austro est desertum Aethiopiae per XV diaetas usque in Nubiam. Ab oriente vero est desertum Thebaidae[TR119] usque ad[TR120] mare rubrum per tres diaetas ad Ardech, portum maris rubri. Contra vulturnum et septentrionem est desertum magnum usque ad terram sanctam.

Forma terrae Aegypti est oblonga, nam secundum Diodorum maritima ora duo millia complectitur stadia, mediterranea vero stadia circiter mille sexaginta.

Dividitur etiam Aegyptus in superiorem et inferiorem. Inferior ab Aegyptiaco pelago incipit et per Nili decursum ascendit usque in Cayrum. Superior supra Cayrum adscendit complectens solitudines Thebaidae regionis et latissimas eremos, et pro majori suo inhabitabilis (est.) Protenditur autem in orientem, et habet a septentrione sinum Arabicum, a meridie vero oceanum, ab occasu inferiorem Aegyptum, et ab oriente mare rubrum. Inferior vero regio a Cayro deorsum tendit per lineam Nili, habens ab ortu Syriam et Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax. Et illa pars est plena hominibus. Homines tamen juxta praefatum montem dominantur mari rubro supra; et dicunt, quod foeminae ibi insignes habeant prolixas barbas, vacantes venationibus, et loco canum habent tigrides et leopardos. Superior Aegyptus est supra montana solitudo vastissima et aridissima, ibi nulla vis imbrium timetur, nec aliquam ibi fuisse pluviam auditum est, sed ventorum canis (?) est, ut si quando vel clementiore coelo aliquantulus spirare flatus coeperit, magis in illis terris quam in ullo mari naufragium est. Nulla ibi germina sata in illa proveniunt, quippe instabili loco (137 a) arentibus arenis, ad omnem motum ventorum cedentibus. Verum ubi adversa quaedam promontoria ventis resistunt, terra aliquantulum solidior herbam raram atque hispidam gignit. Ea ibi sola messis est, quae celeritate proventus per naturam solis sive aëris (ac) ventorum casus evadere solet; fertur enim a die jacti seminis tricesima die maturescere. Consistere autem ibi homines ratio est, vel quia ibi liberi sunt a gravaminibus dominorum et tributorum, vel quia vacare possunt divinis et contemplationibus. Unde in illa superiori Aegypto sancti patres nostri deguerunt eremiticam ducentes vitam. Tantus autem calor ibi est, ut sanctus Pastumianus dicat, se vidisse fluere ollam cum pulmento ad solem, et tam fervida et ignea a sole redduntur saxa, ut carnes crude sine igne, positae supra lapides et inter eos, assentur, ut superius patet de deserto.

In his calidissimis locis generantur bestiae malae diversi generis: satyri, basilici, aspides et serpentes, simiae, pigragones, coppini, inter quae communia sunt dracones, sicut Raphael angelus relegavit Asmodeum in desertum superioris Aegypti, Tobiae VIII. Ibi dicitur esse quaedam fera Coothephas, quae quidem corpore est modica et membris iners atque pigra, caput habens valde grave, propterea semper defert illud in terrae superficiem inclinatum, quod autem natura saluti mortalium est provisum, tantae enim est venenositatis et perniciei, quod nullus eandem in faciem inspicere potest et vivere, sed statim primo intuitu inspiciens exspirat, sicut et de basilisco dicitur. Ibi generantur simiae diversarum specierum.

In illo deserto superioris Aegypti loca sunt metallorum feracia, ex quibus magno cum labore et impensa aurum educitur, ad quod Aegypti reges mittunt homines crimine damnatos vel ex hostibus captos aut ex regum ira incarceratos, ut ibi operentur fodiendo. Ad hoc enim desertum relegatum fabulantur poetae Epimetheum pro eo, quod primo finxerit statuam hominis ex luto, quapropter iratus Jupiter eum in simiam vertit et huc locavit, a quo simiae sunt generatae. Vide supra fol. 18. Hic psittaci crescunt propter loci siccitatem, vide supra.

Aegyptus inferior describitur.

Aegyptus inferior est illa regio, de qua communiter scripturae loquuntur, quae quidem deserta esset sicut superior, nisi Nili beneficio foecundaretur. Est autem illa regio fere triangula, duobus lateribus aequalibus, tertio breviore, et in his tribus angulis civitates tres, scilicet Lacis, Babylonia et Alexandria, et volvitur angulus de Lacis per Babyloniam usque in Alexandriam, et inde iterum in Lacis nonginta quinquaginta milliaria. Adjacentes autem regiones sunt Syria ab ortu, Libya ab occasu, ab aquilone mare magnum, a meridie Climax mons, ut supra patuit.

De hac Aegypti regione, ut dixi supra fol. 126. loquuntur mira et poetae et naturales et theologi, et mirabilia in ea ab eisque gesta referunt. Haec regio ab initio, ut tradunt antiqui, mare fuit, quod protendebatur in Aethiopiam olim usque, tandem autem Nilus ab Aethiopibus emissus in locum, cum secum semper ferat terram et limum copiosum, propter quod et turbidissimus est, tantum ibi adduxit de terra, ut superexcresceret fundus et terra continens fieret, et multis temporibus regio paludosa vermibus et draconibus plena exsisteret, successu autem temporis exsiccabatur palus, factaque est regio silvestris in parte, in parte mansit ex Nilo paludosa. In paludibus erant cocodrilli et serpentes magni, in silvis leones erant et ferocissimae bestiae, ita quod nullus homo ausus ibi fuit aliquatenus manere, quousque Hercules venit et bestias aggressus in paludibus et silvis regionem purgavit eamque hominibus ad habitandum assignavit. Contendunt etiam Aegyptii veteres fere omnes, deos gentilium ex Aegypto aut habuisse[TR121] originem aut ibi divini cultus magnificentiam insignibus gestis meruisse. Dicuntque in Aegypto primos omnium ad coelos sustulisse, et solem et lunam ut deos adorasse. Haec Eusebius de evangelica praeparatione. L. I. C. 6.

Ibi Isis, clarissima foemina, metu patris Inachi regis Argivorum ob perpetratum scelus adulterii cum Jove navigio venit, et terram desertam reperiens hominesque magis more bestiarum viventes quam hominum adunavit terram colere, hordeum primo ibi invenit et seminandum populo tradidit, et dispersos univit, villas construere coëgit, et ultimo litteras eis dedit, et ita dea habita fuit. Sed et maritus ejus Apis, qui et Serapis et Osiris, divinos honores ibi acquisivit, ut patet supra fol. 45. (b) Ibi Jupiter, Mercurius, Venus et caeteri apud veteres celebres habitaverunt, et ideo plures urbes erant in sola Aegypto quam in reliquo terrarum orbe constructae a diis, Sole, Jove, Apolline, Pane, Lucina aliisque quam plurimis. In Aegypto natus Titan, immanissimus gigas, qui cum suis filiis gigantibus, Titanibus, adversus Jovem, Mercurium, Venerem deosque reliquos bellum habuit, eique coelum conantes eripere montes montibus superposuere, sibi sternentes iter ad illud. Victi tamen Titani sunt a diis et fulminibus interemti, atque apud inferos religati catenis morti perpetuae sunt addicti. Verum quidam effugientes rursum ut patres eorum bellum et impetum in deos fecerunt eosque ita terruerunt, ut mutatis formis in Aegyptum per septem Nili ostia transfugerint. Jupiter enim in forma arietis, Sol in forma corvi, Bacchus in capreae, Luna in damae, Juno in vaccae, Venus in piscis, Mercurius in ciconiae, Cybele in merulae, Pan in fluminis evaserunt formis, et omnis reliquus exercitus deorum non transformatorum prostrati sunt a Titanis. Deos autem Apis, Aegypti custos, hospitio suscepit, et Busiris hospites ad se divertentes sacrificavit aris imponens, quem Hercules trucidavit, ut dictum est fol. 64.

Dixerunt etiam, praedictos deos stellas esse, aliquam aërem, aliquem ignem, spiritum, et per universum orbem transire, in varias etiam formas hominum atque animalium commutari, et illa animalia nequaquam comedebant, deificata animalia illa credentes et carnes eorum. Maxime tamen animalia, quae soli consecrata esse credebant, venerabantur, ut scarabaeum, quem effigiem animatam solis esse putabant. Omnis enim scarabaeus virilem sexum habet, et spermate in stercus infuso, pila deinde confecta pedibus involvit veluti sol coelum, et mensem lunarem exspectat, ut patet per Eusebium de praepar. evang. L. III. C. 2. et supra P. I. fol. 243. B. Sic ergo proficiente aetate profecit et error. Primo enim homines illustres, a quibus beneficia acceperunt et instructiones, pro diis habebant, aestimantes, eos de coelo lapsos, ut Osirim, Isidem, quos post mortem eorum, habentes apud se sepulchra eorum, ita extolli ab omnibus volebant, ut statutum facerent, ut quicumque diceret eos homines fuisse, capite puniretur, ut dicit Augustinus de Civitate Dei L. XVIII. C. 3. Deinde aestimabant, mortuos translatos in stellas et elementa unde dicebant Osirim solem et Isidem lunam, Jovem spiritum, qui per omnia transeat, Vulcanum ignem, terram Cererem, Oceanum humiditatem, Nilum etiam fluvium deum deorum asserebant,[TR122] quia ei generationem deorum attribuebant, et Minervam aërem esse dicebant, peragrare orbem, in variis hominibus apparere formis animalium, et carnes illorum animalium non manducabant, imo illa animalia adorabant ut deos. Unde in Spec. histor. L. 16. C. 34. dicitur: Aegyptii sceleratiores et stolidiores omnibus deterius omnibus erraverunt, qui bruta animalia inducunt deos esse, terrena, aquatilia et volatilia, et contaminati sunt omnium insania; nam quidam colunt ovem, quidam hircum, alii vitulum, alii porcum, alii corvum, alii accipitrem, alii vulturem, alii cocodrillum, cui etiam propriam consecravere civitatem, quae dicebatur Cocodrillorum urbs, quia juxta eam in palude nutriebatur a sacerdotibus pane, carne et vino, et ad ei offerendum de longinquo veniebant. Ad sacerdotem autem mansuetus erat, sed ad alios ferus, eoque mortuo alius subrogabatur. Alii colebant canem, lupum, simiam, draconem, aspidem. (138 a) Alii cepe, allia, (?) spinas. Scarabaeum autem summopere venerabantur, quod ridiculosissimum est. Dicit etiam Apollonius in Vitis Patrum, quod illi Aegyptii, qui cum Pharaone non fuerant ingressi post filios Israel, audientes omnes esse submersos in mari, ultra modum multiplicaverunt deos, quilibet enim divinum honorem illi rei exhibuit, qua impeditus remansit, ut, si vir sequi Pharaonem volens retractus ab uxore dixit: deus meus es tu, quia per te vitam habeo. Sic artifex materiae sui artificii honorem divinum exhibuit, et ita nugis irrationabiliter et multipliciter delusi fuerunt. De his multa in diversis loquitur Augustinus de Civitate Dei, et Eusebius de evangelica praeparatione L. III. C. 3 et 4. L. VIII. C. 5. et Boccardus de generatione deorum gentilium.

Sic ergo poetae materiam fictionum maxime sumserunt ab Aegypto. Insuper et naturales de terra scribunt, ut Plato, Aristoteles, et caeteri Aegyptum commendant prae aliis terris, et in ea ab antiquo doctissimi manebant, et de universi mundi regionibus ingenio praestantes in Aegyptum migrabant, ut sacerdotes Aegyptios et vates memphiticos et heliopoleos ac thebanos audirent et monstra deorum in templis cernerent. Nam in Aegypto schola erat antiquorum doctorum, sicut refert Eusebius de evang. praepar. L. X. C. 2. Ibi claruerunt naturali scientia Orpheus, Danaus, Museus, Melampada, Daedalus, Homerus poeta, Lycurgus Spartiata, Solon Atheniensis, Plato philosophus, Pythagoras Samius, Eudoxius mathematicus, Democritus Abdera, Eunapides Chius. Et probat Eusebius de praeparatione evangelica L. X. C. 2., quod Graeci paene omnes sapientiam ab Aegyptiis habuerunt, maxime tamen scientiam astrorum, propter quam etiam Dionysius ab Athenis in Aegyptum transmigravit, ubi in eclipsi solis, quae fuit in hora mortis Christi, Deum incognitum philosophia naturali professus fuit. Unde tota terra illa fuit civitatibus amplissimis ornata et templis locupletissimis et gymnasiis gravissimis, in quibus multarum scientiarum principia sunt inventa.

Medicinam dicunt ibi primum floruisse eamque ab Apolline, qui primus herbarum virium cognitor fuit, practicatam fuisse. Quidam dicunt, Chironem primum medicum, alii Aesculapium ibi fuisse medicos, unde potus ille, quem Helena rapta sumsit, ut oblivisceretur suae calamitatis, fuit inventus in Aegypto, unde inquit Eusebius, usque ad nostra tempora solae Diospoliticae mulieres iram atque moestitiam potionibus sedare resciunt.

Ibi nigromantia et aliae prohibitae artes originem sumserunt. Unde Jeronymus in vita Hilarionis refert, quod etiam tempore Christianorum fuit studium nigromanticum in Memphis, et observationes dierum, unde dies Aegyptiaci dicuntur. Quo modo autem dies Aegyptiaci inveniri debeant in calendario, vide in Catholicon Aegyptus. Non autem solum philosophi infideles in Aegypto philosophati sunt, sed etiam fideles. Unde Eusebius de praepar. evangelica L. IX. C. 4. dicit, quod Abraham vixit cum sacerdotibus Aegypti in Heliopoli et docuit eos astrologiam. Sic et Moses invenit in Aegypto primo arma bellica et praefectos in Heliopoli praeposuit, unde Aegyptii eum Mercurium vocaverunt.

Antiqui Aegyptii potentia, sapientia et religione cuncta regna superabant. Unde legumlatores Graecorum et aliarum gentium ab Aegyptiis sumserunt regulas suarum legum, et cuncti philosophi in Aegypto scientiam hauserunt. Sic et mechanici ingeniosissimi ex Aegypto prodierunt; de quo lege in Diodori L. II. C. ult. et in Eusebio de praepar. evangel.

De eorum potentia dicit Augustinus de civitate Dei Lib. XVI. C. 17. quod olim Aegyptii totam Asiam, demta India, subjectam habebant tempore primae promissionis Abrahae, (b) unde tantae potentiae fuerunt, ut Aegypti reges pro diis colerentur. Potentissimas autem civitates construxerunt. De sapientia dictum est, et de religione in idolis et templis et sacerdotibus parum retuli.

Aegyptus sicut olim sub idolis fuit sentina vitiorum, sic sub Christo facta fuit speculum omnium Christianorum, unde propter incredulitatem fuit plagis maximis adeo attrita et multipliciter per prophetas proclamata. Christo autem cum Maria Virgine ingresso in Aegyptum mox omnia corruerunt idola et templa et delubra, ut habetur supra fol. 81., demtis tribus templis, quae intacta remanserunt cum suis sacris; primum fuit templum virginis, secundum templum sanguinis, tertium templum ignis. In primo templo stetit imago virginis filium in brachio gestantis, quod veteres Aegyptii fecerant propter vaticinium Jeremiae prophetae, qui praedixerat eis, quod in adventum virginis cum filio idola Aegypti corruerent. Secundum templum habuit idolum pelicani avis, et dicebatur templum sanguinis, quia sanguine dicitur haec avis pullos mortuos vivificare. Gignit enim Aegyptus hanc avem, et moratur in buscis et arundinetis Nili, unde antiqui, qui Nilum deorum parentem crediderunt, pelicanum Nilium filium aestimaverunt eique divinos honores impenderunt, et nullo modo ceperunt, sicut nec manducare ausi fuerunt, ea enim, quae adorabant, non manducabant; mirum, quod Nili aquam biberunt, de qua tamen eum colentes non bibebant, nisi transfusa in cisternos, quos primo fodit in Aegypto Danaus. Sicut ergo Nilo templa fecerunt, sic et animalibus in eo generatis, sicut anguibus, piscibus et cocodrillis, et volatilibus sicut pelicano. Dicitur autem pelicanus, quia pellem habet canis plumis respersam, et est avis non modica, magnarum alarum, et macilentissima, quia lubricum habet intestinum, nec potest continere cibum usque perfectam incorporationem. Hanc avem naturaliter odiunt (oderunt) serpentes et insidiantur ovis ejus, unde dum pro pastu avolat, ascendunt serpentes et aut ova frangunt, aut, si pulli sunt, enecant morsibus. Mater autem rediens et suos pullos occisos inveniens fertur per triduum lamentabili garritu lugere et deinde in pectore se vulnerat et sanguinem calidum super eos spargit eosque a morte sic suscitat. In quo facto numen inesse avi Aegyptii aestimabant et eam celebrem inter deos suos habebant eidem templa consecrantes; et haec templa ad Christi ingressum non corruerunt, non propter numen in pelicano, sed propter deitatem in crucifixo, quem figurabat. Ideo communiter haec avis cum nido et pullis depingitur insuper crucifixum. De pelicano loquitur Jeronymus pulchre in epistola ad Praesidium diaconum. Insuper tertium, templum ignis, sacratissimum fuit, conservatum cum suo altari, quod quidem idolo caruit, quia Deo summo consecratum fuit, et phoenicis incendio celeberrimum exstitit. Erat enim quidam magnus vates, sacerdos, Onias nomine, de gente Judaeorum, qui in Heliopoli civitate solis templum aedificavit ad similitudinem templi Domini in Jerusalem ex instinctu divino (139 a). Primo ergo die azymorum cum multa ligna congessisset, ut hora sacrificii ea incenderet ad offerenda holocausta, ecce cunctis inspectantibus per fenestram avis ingressa est oneratas habens alas diversis liquoribus aromatum seditque super struem lignorum, ipsa ligna gummi aromatico perfudit ea impinguans et cremabilia reddens; ad hoc autem accedentibus solis fervidissimis radiis mox ligna accensa sunt et in cinerem concremata; cum quibus et ipsa avis pariter consumta est. Haec videns sacerdos intellexit mirificum quid in hoc facto fieri, precavit ne cineres removerentur finem videre volens illius insueti sacrificii. Post triduum autem templum ingressus digito diligentius cineres scrutatus est, in quibus reperit vermiculum vivum complicatum, qui odore suavissimo fragrabat: nec deformis erat, ut ejus aspectus suspicionem veneni homini generare posset, sed quodam singulari prae aliis vermiculis pollebat forma nobili. Secunda die iterum sacerdos accessit et vermiculum in aviculam profecisse invenit. Tertia die cum accessisset, invenit avem completam et perfectam stantem in loco cinerum, ac si esset avis domesticata, quae sacerdoti adstanti quasi valefaciens evolavit. De hac ave habetur in Epistolari beati Jeronymi, Volume II. L. 3. Tractat. 8. fol. 204.; valde pulchra in epistola ad Praesidium, et in Speculo naturali L. XVII. C. 74., et in Bartho. de proprietatibus rerum. Nec hoc, quod dictum est, contingit frequenter, sed semel, Deo disponente, pro significatione passionis Christi, qui semel igne charitatis incensus in ligno mortuus est, factum in Aegypto fuit. Non enim est avis aegyptiaca sed arabica, nam Arabia felix, quae mediat inter sinum persicum et sinum arabicum, inter innumera pretiosa et aromatica, quae gignit, etiam phoenicem nobilissimam nobis mittit, quae in toto orbe est sine pari, vivens ultra quingentos annos unica et sola. De qua Albertus Magnus Lib. de animalibus XXIII. C. 4. dicit, quod phoenix est aquilinae magnitudinis, pulcherrima, caput habens ut pavo, fauces cristatas, circa collum fulgore aureo purpureus est, caudam habet longam purpurei coloris, pennis quibusdam roseis interscripta, sicut interscribitur[TR123] cauda pavonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis, et haec varietas est mirae pulchritudinis. Cumque sentit se gravari aetate, transcensis ultra quingentis annis, secundum Isidem XII. ethicorum, construit sibi nidum de pretiosissimis pigmentis, faciens sibi domicilium aptum suae nobilitati, super arborem altam, sitam super limpidissimum fontem, ipsamque arborem lignis nobilissimis replet exsiccatis, incendio aptis, et rogum magnum construit; quibus autem sic paratis in Martio in nidum ipsum ruit, et se radiis ferventibus objicit solis, et illos resplendentia pennarum multiplicat et alarum plausu voluntarium sibi nutrit incendium et incensis lignis se cum nido incinerat sicque iterum de cineribus suis resurgit. Et hoc communiter in Arabia facit, quamvis et in Aegypto, ut dictum, factum sit. De quo etiam Albertus, ubi supra, mentionem facit, et Isid. et Amb. et Alanus. Tradit Cornelius Valerius tempore Claudii principem phoenicem volasse in Aegyptum, et ibi captum (b) fuisse et in urbem Romam allatum imperatori. Templum ergo phoenicis in Heliopoli non corruit, quia sanctum. Creditur etiam, quod beata Virgo degens in Aegypto prope templum hoc habitationem habuerit septem annis. Sunt enim una civitas Heliopolis, Hermopolis, Busiris, Cayrum, Babylonia, Thebea, Massora, Memphis, ut plenius supra fol. 93. est dictum.

Omnia ergo idola per Christi ingressum fuerunt prostrata, et successive omnis immunditia ab Aegypto eliminata, ita, ut illud Romanorum V. impletum sit, ubi superabundavit delictum, superabundavit et gratia. Terra enim illa prae aliis abundavit terris in martyribus, in doctoribus, in confessoribus, monachis et virginibus.

Primo abundavit in martyribus, ibi enim innumeri pueri innocentes necati fuerunt a Pharaone Chencre, qui, ut opprimeret et humiliaret seniores filios Israel, infantulos in flumen jussit projici, Exodi I. et II. Et praeter hoc mira malignitate desaeviit in populum, nec potuit ejus saevitia mitigari maximis miraculis nec durissimis plagis, ut patet Exod. per totum. In Aegypto fuit lapidatus Jeremias propheta a suis contribulibus Judaeis propter veritatis anuntiationem, quem gentiles Aegyptii honorifice sepelierunt juxta tumulos regum una juxta pyramides, de quibus supra fol. 79. dictum est. Oratione enim sua fugaverat a terra aspides et cocodrillos, qui nimis increverant et populum gravabant maxime; et ideo populus memor beneficii eum sepelivit, quem tamen postea Alexander Magnus extumulavit et in Alexandriam transtulit. Dicitur autem, quod hodie pulvis terrae loci, ubi propheta sepultus fuerat, sanet morsus serpentum et aspidis. De his loquitur Magister in Speculo histor. in fine Tobiae.

Deinde post Christi mortem quis numerare posset martyres occisos in Aegypto, quorum primicerius exstitit S. Marcus evangelista ibi necatus. Si quis Eusebium in Ecclesiastica historia legerit, pavebit ob immanissimas persecutiones, quas passi sunt Christiani in Aegypto primis temporibus, et mirabitur de fortissima tolerantia poenarum et mortis. De his habetur ubi supra Lib. VI. Cap. 32. et L. VIII. C. 7. et sequ. Capp. 12, 13 et 17. Valde pulchrum est legere in praedictis capitulis agones Sanctorum.

Demum, quanti in Aegypto martyrisati sint sub Arriana haeresi, horrorem legenti incutit, et non solum desaeviit illa persecutio in loca habitabilia Aegypti, sed et per eremi vastitatem currebant cum ensibus et monachos in speluncis et cavernis pro fidei constantia necabant. De his vide in Ecclesiastica historia L. II. C. 2. et 3., et in variis locis aliis in eadem historia. Non fuit locus vel regio in mundo, quae tam fortiter pro Christo agonizaverat sicut Aegyptus. Ab hac de civitate Thebea prodiit illa fortissima legio Thebaeorum, quam S. Mauritius eduxit per mare Romam, et inde profecti in Alpes ibi pro fide Christi occisi sunt. Ab illa denique Aegyptica legione multi utriusque sexus usque in Sueviam devenerunt, inter quos S. Felix, cum germana S. Regula, et socio Sancto (140 a) Exsuperantio in Thuregam, imperiale oppidum, usque devenerunt ibique multis miraculis factis et doctrinis populum illius civitatis idolis prius deditum converterunt ad Christum, propter quod detenti a praefecto regionis Decio post plurima tormenta eis illata, post carcerum squalorem et mirabiles agones capitis obtruncatione martyrium compleverunt anno Domini 35.[TR124] sub Diocletiano. Hoc autem singulare et insigne miraculum de praedictis Sanctis legitur, qui dum decapitati essent juxta fluvium Limacum, erexerunt se truncata corpora et de terra levaverunt capita sua sicque simul de flumine ascenderunt per XL passus ad locum, quem sibi pro sepultura elegerant, in quo etiam viventes orare consueverant, ibique se cum capitibus in terram reclinantes quieverunt. Accedentes autem fideles eorum corpora sepeliverunt. Cum autem crebra ibi clarerent miracula, construxerunt super eorum sepulchra oratorium, sed post multorum annorum decursum inclitus imperator Carolus Magnus auditis miraculis et signis super eorum tumbas aedificari fecit ecclesiam egregiam; canonicis ibi locatis beneficia pinguia ordinavit, unde usque hodie ecclesia illa doctos litteris habet viros, ornatos vita et moribus.

De his gloriosis Sanctis et de illa ecclesia et civitate plurimum delector audire, legere, scribere, cogitare et loqui, cum, teste religioso Hugone, natale solum dulcedine cunctos ducat, et immemores non sinat esse sui. Sum enim natus in illa civitate Turicensi et renatus fonte baptismatis ad tumbas sanctorum martyrum et consors nominis factus Felix et Sancto Felici sum votatus sicque ipsis Sanctis et loco affectus. Et profecto gaudeo, quando me recolo fuisse in regione, ubi praedicti Sancti ortum habuerunt, in Theba Aegypti, et ubi fidem Christi et baptisma susceperunt in Jerusalem civitate sancta, et in loco, ubi confirmationem in fide acceperunt, hoc est, in Roma, et in loco in quo ab hoc mundo cum palma martyrii emigraverunt ad coelum, hoc est Thuregum.

Praeter hos autem sanctos Aegyptios evaserunt plurimi de legione Thebea, qui diversas Germaniae partes vita, doctrina, et miraculis decoraverunt, ut sancta virgo Verona Zurzachum, Sanctus Ursus Solodurum, S. Gereon cum sociis Coloniam. De pluribus etiam martyribus in Aegypto occisis habetur in Spec. Histor. L. XIII. C. 23. Sed et Diocletiana persecutio in tantum in Aegyptum desaeviit, quod eam undique sanguine martyrum consecravit. Et tantum de illo.

Secundo Aegyptus clarissimis et multis abundavit doctoribus prae aliis regionibus, tam ante Christum, quam post, maxime tamen post Christum. Scimus in illa regione deguisse Abraham, Isaac, Jacob cum filiis suis patriarchis, scientiarum non ignaros, sed illuminatos.

Ibi rex fuit quidam Philadelphus studiosissimus et librorum totus cupidus, qui ordinavit quendam nomine Demetrium, qui omnia per universam terram inventa volumina transscribi faceret, et collegit XX millia volumina de dictis philosophorum et gentilium. Cumque adhuc pro libris aliis aestuaret, dixit sibi Demetrius, quod si acquiescere vellet et Judaeos, quos praedecessor suus de Judaea in Aegyptum (b) transtulerat captivos, liberos abire permitteret, in brevi posset habere quinquaginta millia libros, cumque rex quaereret, quomodo hoc fieri posset per liberationem Judaeorum, dixit sibi, quod in Jerusalem esset liber legis a Deo editae et digito Dei conscriptae, tantae sanctitatis, quod nemo eam posset in aliam linguam transferre, nisi cultores ejusdem legis, quotquot autem eam transferre attentaverunt, vel orbati oculis fuerunt, vel (in) amentiam inciderunt. Remitte ergo captivitatem, ait, ad summum sacerdotem in Jerusalem et pete ab eo, ut mittat tibi librum legis Dei et prudentiores Judaeos, in hebraica et graeca lingua peritos, qui transferant legem. Hoc audito rex amore librorum liberavit Judaeos centum viginti millia dans pro singulo captivo centum viginti drachmas argenti et misit eos simul in Jerusalem cum pretiosis muneribus pro decore templi, inter quae erat mensa aurea, gemmis impretiabilibus insignita, cujus crassitudo cum esset dimidii cubiti, tamen materiam superabat opus. De hac mensa et de vasis et muneribus transmissis ab Aegypto in Jerusalem mira refert Josephus Libro Antiquitatum XII. C. 2. Pontifex ergo Eleazarus misit regi septuaginta seniores, in lege doctissimos, in multis linguis peritos, cum volumine legis, quos Philadelphus cum honore et gaudio suscepit et introduci eos jussit in domum grandem juxta mare, in qua libraria regis erat et locus ad deliberationem negotiorum, et datae sunt singulis singulae cellulae divisae ab invicem. Receperunt autem semper unum passum legis, quem quilibet in sua cella interpretabatur, prout sibi videbatur, et sex diebus masticabant passum, in sabbato autem convenerunt praesente rege et interpretata collationaverunt et collationata in unum contulerunt, et factum est divino nutu, quod ita conformes[TR125] fuerunt semper inventi, ac si simul consedissent et conflassent ex uno capite. Et isti sunt illi LXX interpretes, quorum frequenter meminit Jeronymus et alii catholici doctores. Porro Jeronymo non placent cellulae septuaginta interpretum in prologo serm. ad Desiderium episcopum, sed dicit, eos in coenaculo uno contulisse ad invicem. Augustinus autem ponit, eos in separatis cellulis suam opinionem conscripsisse et post contulisse ad invicem.

Sic Philadelphus ille librariam maximam composuit, quae tamen postea incinerata fuit, nam classis in portu stans incensa fuit, de cujus igne et libraria incensa fuit. Hic Philadelphus non fuit diu ante tempora Maccabaeorum. Post Christi autem ascensionem facta est Aegyptus abyssus illuminatorum virorum. Ibi Marcus Evangelista primus episcopus Alexandrinus primo docuit. Ibi floruerunt viri doctissimi, Anianus, Philo, Clemens, Origenes, Ammonius, Dionysius, Anatolius, Pyrrhus, Athanasius, Didymus coecus, Theophilus, Thyrus medicus et caeteri plures, qui omnes grandia opuscula de nostra theologia composuerunt.

Tertio terra Aegypti ultra omnes mundi partes plures habuit confessores, monachos et virginum choros, partim in civitatibus et villulis commanentes, partim in vasta eremo degentes inter sanctissimos patres. Nam in superiori eremo Anacharius claruit, in inferiori alius Macharius, in Sciti Isidorus, in cellulis Pambo, Moyses in Nitria, Paulus in Apeliota, in Focis alius Paulus, Joseph in Pispiri, demtis aliis, Paulo, Antonio, Maria Aegyptiaca, Eugenia Syncletica, Sara, sanctissimis Aegypti foeminis. Non erat villula aut oppidum in toto Aegypto, quod careret monachis. In civitate Oxiruito erant plurima monasteria, et ipsa civitas intus et extra (141 a) monachis erat plena, ita, quod etiam in turribus civitatis residerent et super portarum fortalitia. Per[TR126] quemcumque vicum quis ibat, undique voces psallentium audiebat; non tamen clerici erant, dicit enim Gratianus XVI. qu. 1. superiori annot. in fine, monachos usque ad tempus Eusebii, Sosimi et Siricii monachos simpliciter et non clericos fuisse, ecclesiastica tradit historia. Unde et Hieronymus dicit, monachos in Sciti convenisse in unum, ut sacerdotem sibi invenirent, qui eis missarum solemnia celebraret. Non ergo erat grave regionibus, monachos esse, quia instantissime laborabant nec mendicabant, sed mendicis subveniebant. Unde dicit Hieronymus, quod Aegypti pauperes non sufficiebant monachis, ut eis providerent, et eleemosynas ad longe positas regiones transmittebant ditatis per eos Aegyptiis, nihil enim sibi retinebant, nisi quod pro praecissimo victu et vilissimo vestitu et parvissimo tuguriolo deservire poterat. In praedicta ergo urbe erant XX millia virginum et XIV millia monachorum. In Nitria, ubi nitrum colligitur, erant C monasteria; ibi erant magistri, patres, abbas Johannes, abbas Hor, Abbas Amman, qui erat pater trium millium monachorum, et sanctus Apollonius, pater quingentorum monachorum, et Serapion, pater decem millium monachorum, et Theanos, pater trium millium monachorum. In una Aegypti civitate erant XII. monasteria virginum. In alia civitate erat monasterium CCCC virorum, et aliud monasterium CCCC foeminarum, et haec duo monasteria per Nili brachium erant divisa. Et S. Macarius habebat in uno monasterio MCCCC viros. Multa talia habemus in vitis patrum, ubi Aegypti monachi ultra omnes monachos laudantur. Et profecto magna differentia est inter monachos modernos et antiquos, et inter monachos orientales et occidentales, et inter monachos Aegypti et Syriae, Palästinae et Mesopotamiae. De hoc aliquid supra dictum est P. 1. fol. 237. Inter omnes Aegypti monachi excellebant tam in morositate, quam in religione. De hoc audi Jeronymum Epist. ad Eustachium, in qua tractat de tribus generibus monachorum Aegypti et de religiosa eorum vita. Unde de universo mundo quottidie homines adventabant, ut Aegypti monachos viderent, et hoc faciebant non solum simplices, sed imperatores, reges et principes. Tanta autem erat monachis illis cura pro exhibitione hospitalitatis, quod rectores civitatum ad instantiam monachorum per singulas portas statuerent observatores, ut, sicubi peregrinus aut pauper appareret, sine quaestione ad aliquam congregationem monachorum duceretur, et hospitibus certatim monachi occurrerunt eosque abducebant, et nonnumquam contentio erat inter monachos de praeventione, et peregrinorum pallia in diversa trahentes rumpebantur. Quam cito enim fratres peregrinum adventare senserunt, continuo, velut examen apum, singuli ex suis cellulis proruperunt, et jocunda facie, laeto cursu, festina alacritate eos susceperunt. Et haec religio Aegypti duravit usque ad tempora Heraclii imperatoris, sub quo natus est filius perditionis Machometus, qui cum Arabibus sibi adhaerentibus ingressus Aegyptum et ibi effuso veneno intoxicavit patriarcham Alexandrinum et clerum (b), qui abnegata fide catholica Machometo adhaesere. Subverso autem patriarcha Alexandrino viam accepit in totam Aegyptum, et demum in omnia maris littora praevaluit, et invaluit in tantum, quod Asiam, Africam et pro parte Europam Christo auferens sibi subjugavit.

Ex omnibus his patet, quod Aegyptus tres habuit status valde diversos et in quolibet illustrior cunctis regnis inventa fuit.

Primus status fuit status idolorum multorum, jactabant enim se, deos apud se natos et nasci, unde Jovem summum deum in Aegypto natum affirmabant et cum Cretensibus de hoc contendebant. Sic et Venerem dicebant apud se primo de mari emersisse, et cum Cypriis litigabant; et ita de aliis diis concertabant asserentes apud se genitos. Unde tam Graeci quam Romani ab Aegyptiis deos sibi accipiebant, et Aegypti deos quasi totus orbis summe venerabatur. Hic status ab initio, quo Aegyptus incepit esse regnum, inchoatus fuit ante incarnationem Domini anno 2426, tempore Saruth filii Cham, et primus rex fuit Zores. Ab eo autem tempore regnum hoc crebris tumultibus mutatum fuit et multis plagis afflictum, semper tamen in cultu idolorum remansit. Tandem autem Cambyses, rex Persarum, venit et cunctos ejus vastavit fines et omnia templa deposuit et religionem in Persas transtulit. Post decursum temporum iterum nova templa veteribus diis suis erexerunt, plura et majora prioribus. Unde in Cayro Serapi templum fecerunt grande, et idolum ejus sub specie bovis coluerunt. Et in Alexandria eidem mirabile valde et magnum erexerunt fanum, de quo habetur in Ecclesiastica historia Libr. II. C. 23. In hoc templo erat simulachrum Serapis sub specie hominis, et erat simulachrum ita vastum, ut dextera unam parietem, alteram laeva perstringeret, quod monstrum ex omnibus generibus metallorum et lignorum erat compositum et mirabili arte soli oppositum, ut nihil supra dicitur. Fama autem et opinio erat omnium gentilium, quod quando humana manus hoc simulachrum attingeret, terra illico desisteret et solveretur, et in chaos coelum repente rueret in praeceps. Et ita nemo audebat hoc simulachrum tangere. Hic status duravit usque ad Apostolorum praedicationem, qui omnibus mundi diis virtute crucis violentiam intulerunt. Unde quidam Sophronius, antiquus doctor, singulare opusculum composuit de subversione Serapis, ut Hieronymus de viris illustribus refert, et de ejus subversione vide in Ecclesiastica historia L. II. C. 23.

Secundus status fuit status Christianorum, qui magnis laboribus Aegyptum a cultu idolorum averterunt, et ad Christi fidem converterunt. In tantum autem profecit Aegyptus in isto statu, quod in nulla regione mundi tot religiosi, tot monachi, tot docti, et tam multae ecclesiae Christi reperiebantur sicut in ea, ut supra patuit. Et ipse status mansit a tempore S. Marci usque ad tempora Machometi, diaboli filii.

Tertius status Aegypti est Sarracenorum sub cultu Machometi, in quo cultu nulla regio ei aequatur, omnes antecellit in muscheis et in scholis et in zelo ardentissimo pro illa maledicta religione. Nec est regio adeo firmiter et pertinaciter adhaerens Machometo, sicut Aegyptus, quae non solum se, sed alias regiones conservat in Machometi cultu. Unde terram sanctam non possunt Christiani tenere propter infestationem Aegyptiorum, quotienscumque enim Christiani terram sanctam ceperunt, semper repulsam ab Aegyptiis (142 a) passi sunt, nec est possibile, Christianos in terra sancta manere, nisi prius capiant Aegyptum, ante quod omnis labor inanis et vacuus est. Aegypto habito in perpetuum nemo auderet de Oriente levare manum contra Jerusalem et terram sanctam. Hoc consilium dedit quidam prudentissimus Sarracenus nomine Carachuz, a Christianis captivatus et interrogatus, quomodo possent regnum hierosolymitanum capere et captum tenere. Respondit, quod per nullam viam nisi per Aegypti possessionem dicens consequenter, quod facile esset Christianis Aegyptum obtinere, quia, cum sint in mari potentes, possent Alexandriam et alias maritimas civitates capere et per Nilum adscendere cum classibus et devastare Nili civitates usque Cayrum, et clauso Nilo, ne mercimonia de Cayro in Alexandriam advehi possent, non posset Cayrus diutius se a deditione continere. Et tantum de illo.

Explicit tractatus octavus.

Praeambulum in tractatum nonum per mensem Novembrem, necessarium pro intellectu sequentium.

Antequam ad inchoationem novi[TR127] tractatus procedam, quaedam praemittenda censui. Notandum ergo, quod dum per mare versus terram sanctam pergerem, celeri cursu pertransivi regiones, provincias et maris magni insulas, nihil vel parum de his scribens in tractatu quarto mensis Junii totum ad hunc nonum tractatum mensis Novembris reservavi, sperans, me in reditu per mare per easdem regiones reversurum. Sed aliter accidit, nam naves et galeae onerariae de mari Aegyptio in Libycum pelagum navigant, tendentes ad sinistram contra meridiem et occidentem, et de Libyco relabuntur in mare Creticum, et ita ad dextram dimittunt fretum Syriacum cum Cypro insula, et Pamphilia cum Cilicia, mare etiam Aegaeum et Rhodense cum Rhodo, per quae maria in prima mea peregrinatione ingressus et egressus sum, et in secunda ingressus per ea, sed non egressus, quia per mare Libycum et Punicum deveni in Creticum fretum. Ut ergo Ciliciam nobilem et Cyprum gloriosam, Rhodum inexpugnabilem convenientius describere queam, resigno usque ad XVIII. diem hujus mensis classem et naves mercatorum et repono me in galeam peregrinorum terrae sanctae resumens marinum iter meum, quod revertendo feci a Joppe per mare Syriacum in Cyprum, de Cypro in Rhodum, de Rhodo in Cretam per maria intermedia, et in Creta reingredior galeam institoris domini Sebastiani Conterini. Multos enim otiosos taediososque dies habuimus in portu Alexandrino, et istis diebus evagabor de mari Aegyptio in Syriam per loca prius nominata et fortunas terrasque describam prioris evagationis, nec fictum iter describam, nisi ab Aegyptio mari in Palaestinum sive Syriacum, quae sunt continua maria, et de uno in aliud praeprospero vento in quinque venitur horis.

TRACTATUS NONUS INCIPIT,

continens acta peregrinorum per mensem Novembrem et reditum eorum ad Christianorum terras.

November tristem diem primam nobis attulit, propter casum jam recitandum. In vigilia omnium Sanctorum circa vesperas graviter invaluit infirmitas domini Johannis, comitis de Solms, et advocatus medicus dominorum classis, eoque viso dixit, eum morti fore propinquum; hoc audientes omnem sollicitudinem fecimus, ut eum eucharistiae viatico muniremus, et misimus ad omnes capellas catholicorum, sed sanctum sacramentum, heu! nullibi reservatum invenimus, nec oleum extremae unctionis. In ecclesiis autem schismaticorum forte reperissemus, sed communicare eis in sacramentis noluimus, quia etiam de haeresi nobis suspecti erant illi orientales. Confessor autem suus, pater Paulus, ordinis Minorum, audita ejus confessione impensaque absolutione plenariae remissionis in crastinum sub missa promisit petenti infirmo sacrae eucharistiae communionem. Instante autem media nocte post luctuosam agoniam ad extremam horam vitae deductus est et plena ratione sinceraque devotione in manibus sui confessoris circumstantibus peregrinis et orantibus obiit ab hac luce decedens ad sedes spero beatas. Cum autem vidissemus eum defunctum lamentabili luctu et fletu dominum et fratrem nostrum deplanximus moxque corpus linteaminibus involvimus et feretro impositum in capellam curiae portavimus cum psalmis ad funeralia consuetis, aspirante autem die missas aliquas praesente corpore celebravimus. Porro sole orto interrogavimus dominum Consulem, patronum domus, de loco sepulturae et de modo, de officio funeris? qui dixit nobis, quod nihil possemus agere cum nostro defuncto, nisi de licentia, consensu et jussu praefecti urbis et Amiraldi. Misimus ergo consulem ad praefatos, qui audito casu et pecunia recepta licentiam sepeliendi defunctum nostrum dedit, et quatuor Sarracenos portatores funeris nobis miserunt, et aliquos armatos defensores contra occurrentes paganos. Convenit autem multitudo magna Christianorum catholicorum et schismaticorum, quos sustinere oportebat ad obsequendum mortuo et exsequias celebrandum. Et venerabilis vir, dominus Bernhardus, nunc decanus Moguntinensis, emit pro quolibet peregrino cereum, et alios cereos magnos de cera alba ad circumponendum feretro. Singulis ergo paratis accesserunt milites peregrini, ut portarent feretrum ad locum sepulturae, sed Sarraceni, missi a praefecto, accurrerunt dicentes, hoc esse officii et juris sui, et a peregrinis tulerunt feretrum cum corpore, quod dum aegre ferimus, quia libentissime per nos portassemus, et invite valde mortuum nostrum paganis portandum commisimus, dixit nobis Consul, quod si nos ipsi portaremus funus, numquam cum pace possemus ad locum sepulturae pervenire, (143 a) quia juvenes accurrerent et portatores cum feretro distraherent vel cum lapidibus nos vexarent. Et his auditis dimisimus eis corpus, processionem autem ita ordinavimus, quod nos clerici catholici incensis candelis ante feretrum processimus, alii clerici schismatici cum saecularibus post feretrum, et Sarraceni protectores ad latera ibant. Exivimus ergo de curia per longum vicum cum silentio et fletu orantes. Multi autem Sarraceni accurrerunt clamantes et deridentes, nihilominus et ammirantes quietem et silentium nostrum, quia ipsi suos mortuos cum horribili lamento et clamoribus ad sepulchra portant, sicut saepe vidi. Porro ego cum aliis antecedens habui libellum ante me, de quo vigilias mortuorum legi, quidam autem Sarracenus ad me accessit, tamquam videre volens scripturam libelli, et dimisi eum inspicere continuans sine cura, quod inceperam, ipse autem os plenum sputo habens, quod cum industria congregaverat, cum impetu ad me conversus projecit sputum, sufflans in faciem meam, ita quod foedavit oculos et os et totum vultum meum foetidissimo sputo defluente per barbam super cappam meam. Ad hanc autem contumeliam nihil aliud facere potui nec feci, nisi quod immunditiam abstersi et processi. Venimus ergo ad ecclesiam S. Michaelis Jacobitarum, et ibi reposito corpore in ejus medio et circum incensis candelis missam pro praesenti defuncto cantavimus juxta morem ordinis nostri, quia illi duo nostri fratres, capellanus scilicet Cataloniorum et Januensium, rem omnem ordinabant. Fateor, me sub hoc officio et in his exsequiis, timore, displicentia et quadam ira affectum, imo et gravi scrupulo functum pro eo, quod nostro dilectissimo defuncto non fuit undique provisum ut decuisset. Utinam ejus corpus hodie esset repositum in sepulchris suis paternis, vel fuisset commissum sacris undis maris, quod potius mallem, quam quod humatum est in ecclesia mihi plurimum suspecta et in specu abominabili, non quidem ex se, sed ex conditione inofficiantium ecclesiam illam. Verum est tamen, quod nulla oportunitate, nulla via alia potuimus providere defuncto nostro. Itaque missa terminata patefecimus specum, qui grandi lapide claudebatur, et nostrum pium defunctum intromisimus et sine superjectione terrae lapidem reposuimus. Sepulto defuncto solvimus ecclesiae illi sua jura, et dominus Bernhardus, dignissimus decanus, liberaliter omnibus pecunias dedit, et illo die pro tumulatione defuncti nostri ducatos exposuit non paucos. Sicque regressi simul domum cum moestitia prandium sumsimus. Peracto prandio incepimus nos celeriter disponere ad ingressum navium, et aliqui soluto hospite ex toto recesserunt ad mare amplius in civitatem non reversuri. Multa autem occulte deportavimus sub vestimentis ad naves, de quibus non modicum teloneum accepissent sub porta, ut balsamum et gemmas et alia parva pretiosa. Ego sub cappa plura deportavi mihi per nobiles credita, et ita, ut etiam visitatus non (b) fuerint penes me inventa. Quidam autem minus caute rem illam agentes fuerunt sub porta spoliati et coacti, pecunia redimere suas res. Quidam miles emerat gladium sarracenicum, quem deportans non bene occultaverat, quem videntes custodes portae sibi absolute receperunt nec eum restituere volebant, etiam data majori pecunia, quam valebat. Non enim quovis modo admittunt, ut arma deportentur ad naves, nec teloneum recipiunt de eis, sed totum rapiunt. Unde miles ille reingressus urbem Mamalucco cuidam pretium dedit, ut gladium illum emeret, tamquam pro se ipso. Emto ergo gladio rediit ad militem sibique eum restituit, miles autem gladium mihi eportandum tradidit. Recepi ergo gladium, et tamquam nihil portarem per omnes portas veni usque ad mare, ubi dum gladium producerem et miles acciperet, accurrit quidam Sarracenus et conabatur militi auferre ensem, sed miles eo fortior cucurrit cum gladio ad locum, ubi barcae stabant, et in unam saltavit barcam et evasit Sarracenos inductus in classem. Aestimabam me obsequium praestare Deo, quando potui aliquid deportare de manibus infidelium, qui injusta et indiscreta telonea a Christianis exigunt, nec de hoc formavi mihi conscientiam, sicut nec formarem mihi in Christianitate, si res ecclesiasticis personis pertinentes possem occulte inducere in urbem, ubi esset consuetudo, quod etiam de talibus reciperetur teloneum. A fortiori hic imposito potest fieri, quia Hostiensis in Summa dicit, Christianos non teneri Sarracenis ad solvendum teloneum nec pedagium, cum non subsint eis.

Cum ergo multas res illo die sacro deportassemus sic, tandem regressi sumus in nostrum hospitium, in quo choream chorizantium aegyptiaco modo invenimus, non autem solum in curia nostra, sed in tota civitate erant choreae et tripudia Sarracenorum illo die, quia quasi pascha eorum erat, cum jejunii eorum finis esset. Per totum enim mensem praecedentem duxerant quietos dies et inquietas noctes, ut supra patuit, sed nunc illo die resumebant usum humanae consuetudinis, vigilantes in die et dormientes in nocte, et ideo de naturali ordine resumto gaudebant et chorizabant. Chorizantes autem in curia nostra erant quatuor puellulae sarracenicae, ad tympani sonitum ducentes choreas coram nobis adeo cum turpibus gesticulationibus et effrenatis motibus, quod nemo poterat inspicere choream istam sine imaginatione venereorum, nec erat species actuum turpitudinis illius, cujus signum non praesentarent puellae istae suis collusionibus. Ostendebant manifeste suis lascivis gesticulationibus bestialitates suorum parentum, nam ea, quae ludendo agebant, a suis parentibus sic operantibus didicerant, et quod nequitia senum adinvenerat, hoc parvulae artificialibus gestibus exprimebant, et unde parentes erubescere debuerant, inde laudem quaerebant. Pro magna enim laude parentum videtur esse, si pueri gestibus impudicis sciant animos intuentium movere, similes vel pejores mimis (144 a) et histrionibus, qui in ludis scenicis saltantes et effigiantes motibus corporis ea, quae in domuncula (quae scena dicebatur, et erat in medio theatri) canebantur turpia tam de diis quam hominibus, ut habet Augustinus de civitate Dei L. 1. C. 32. Cum multis ergo insolentiis diem hunc sanctissimum omnium Sanctorum Sarraceni peragebant, nos autem cum multa tristitia propter recentem mortem domini comitis, socii et confratris nostri, et cum decenti maturitate propter diei sanctitatem et cum sollicitudine propter instantem recessum nostrum transivimus diem illum.

Recessus peregrinorum.

Secunda die, quae est dies Animarum, et erat dominica XXIII post Trinitatis, mane dictis officiis missas legimus in capella domus, quibus intererant quidam officiales galeae nostrae et multi galeotae de classe, a quibus non pauci denarii oblati fuerant in animarum suffragium. Finitis autem missis hortabantur nos galeae officiales, ut praesentaremus nos in galeas, quia, qua hora non putaremus, classis esset recessura. Statim ergo prandium et mensam parari jussimus, ut refecti recederemus; facto prandio ad computandum sedimus cum hospite nostro, domino consule, et remansit quilibet peregrinus ejus debitor in sex ducatis. Milites ergo aperientes bursas solverunt debitum, ego autem vacuam bursam habens solvere cum non possem, rogavi dominam hospitam secrete, ut intercederet pro me pro remissione partis alicujus, et reliquam partem mutuo a dominis peregrinis accipere vellem; fuerat enim domina illa valde benigna ad me diebus, quibus in domo deguimus. Cum ergo hospes exspectaret solutionem meam, et inciperem eum pro amore Dei rogare, et hospita diceret, me pauperem, et alii peregrini pro me loquerentur, exacerbatus fuit homo, et cum magna indignatione repulit me a se, dicens: Roch, Roch, hoc est: recede, recede. Et cum sic recedere verecundarer, annuit mihi domina nutibus, ut recederem, quod et feci, et nihil solvi penitus. Sicque utilior fuit mihi indignatio totum remittentis, quam pietas partem donantis. Oratione tamen pro homine non minus vel forte plus obligor, quam si voluntarie donasset, cum etiam Dominus eleemosynos ex iracundia datas legatur remunerasse, ut patet in Vitis Patrum de quodam divite Petro telonario, qui numquam eleemosynam dabat, sed pauperes cum ira a domo sua repellebat. Quadam vice pauperi ad ostium suum clamanti, cum ante se staret sporta plena panibus, indignatus, cum lapidem in promtu non haberet, projecit unum panem in faciem pauperis; qui pauper accipiens pro viro oravit eique cor pium impetravit, factusque est de post magnus eleemosynarius. Sic et hospiti nostro contingere est possibile, de quo omnis familia sua dicebat, quod esset vir sine misericordia, a quo tamen grandis eleemosyna, mihi summe necessaria, collata fuit ex voluntate uxoris, quae, licet graeca, tamen pia foemina erat, cujus voluntas viro profuit, vel post repromissionem[TR128] consensit in datum, quia post hoc saepe me vidit, nec postulavit.

Soluto ergo hospite colligavimus omnes res nostras, quas occulte deportare nequivimus, et de cellis nostris eas in curiam ad unum cumulum aggregavimus. Trutschelmannus autem Schambeck adduxit nobis asinarios cum asinis et mulis pro rebus educendis. Oneratis autem bestiis valefecimus cunctis de domo, et milites eis pecuniam pro Valete donaverunt, et praecedentem Trutschelmannum secuti sumus pedestres cum asinis euntes. Per civitatem autem euntes cum ad primam venissemus portam, accesserunt scrutatores et onera de asinis dejicere coeperunt scindentes funes et rumpentes blactra, quibus Schambeck obstitit jurans: Walla halla, i. e. per Deum verum, quod nihil (b) de mercimoniis duceremus, sicque, ut eos benigniores haberemus, quosdam dedimus eis madinos, et dimiserunt nos. Procedentes ergo inter muros ad exteriorem portam venimus, quae mare respicit, sub qua crudelior exactio fieri solet. Schambeck autem longam locutionem habuit cum exactoribus, et non dejecerunt res de bestiis, sed diligenter saccos et sportas ponderaverunt. Porro in sarcinis meis habui sportam oblongam, repletam lapidibus de locis terrae sanctae, quae erat gravis pondere et bene ac diligentissime obfirmata; hanc de bestia tulerunt et mirabantur ejus ponderositatem eamque disligare inceperunt, ego vero obstiti petens, ne disligarent eam propter laborem iterum religandi, juravique eis per crucem, quod non essent nisi lapides in sporta communes de terra collecti, de quo multum ammirati ridebant et interrogabant, an non haberemus lapides in Occidente, quod de Oriente duceremus lapides? Quibus dixi: lapides quidem habemus, sed non sacratos vestigiis Domini salvatoris Dei nostri et Sanctorum ejus, ideo hinc eos colligimus et carissimos eos in terra nostra habemus. Hoc audientes reddiderunt mihi sportam. Aliam etiam sportam habui plenam ramis palmarum, de qua etiam interrogatus, quid cum ramis illis facere vellem? dixi eis, quod in terra nostra nullae arbores palmarum essent, et tamen juxta cultum Dei nostri rami palmarum essent nobis necessarii quodam tempore anni, et mirabantur de auditis, aestimabant enim, quod de foliis et pelletis vellem facere sportellas, sicut ipsi faciunt, sicque dimiserunt intactam sportam illam; valde enim timui, quod inter ramos quaererent, quia miles quidam arcum sarracenicum cum jaculis et ensem turcicum absconderat in ramos, et si haec invenissent, in tribulationem venissemus non parvam. Ut autem contenti starent, dedimus eis juxta consilium Trutschelmanni aliquos madinos, et dimiserunt nos cum pace. Sic ergo per portas cum non sperata tranquillitate evasimus, et usque ad oram maris processimus, ibique exoneratis bestiis et solutis asinariis aestimabamus omnem perscrutationem finitam. Trutschelmannus autem Schambeck licentiavit nos dicens, salvum conductum jam exspirare, et hortabatur, ne amplius civitatem ingrederemur propter periculum aliquod, quod nobis accidere posset, sicque ipse in civitatem rediit. Statim ergo, ut recessit, conduximus barcam, ut supellectilem nostram in eam poneremus et in classem duceremus, sed. dum saccos et sportas jam super nos levassemus, occurrit quidam Sarracenus et cum ira dejecit a nobis res dicens, oportere exspectare scrutatores finales, et cum multum disputaremus cum eis, non curabant nos, sed prohibebant nos res importare navibus dicentes, quod adhuc nudissima perscrutatio restaret usque ad minimum quadrantem. Hoc ut audivi, extraxi de communi cumulo res meas et res domini Joannis Archidiaconi, socii mei, qui in classem navigaverat, et singularem feci cumulum sedique super eum exspectans adventum scrutatorum, qui cum venissent, militum supellectilem exacte perscrutati sunt et fortius illigata ruperunt et omnia lustrantes de singulis telonea habere volebant, quibus dum dicerent, quod pecuniam telonei solvisset Schambeck, dicebant, eundem nullam habere potestatem juxta littus maris, sed solum sub portis civitatis et in civitate. Sicque domini milites non paucos exposuerunt madinos. Deinde accesserunt ad me, ut perscrutarentur et rumperent etiam sportas et ligamina mea et (145 a) tollerent vectigal. Accepi autem animum et audacter restiti, nec sustinui, ut quis contingeret supellectilem meam, illi autem stabant et prae ammiratione ridebant aestimantes me non sani capitis, quia toto conatu eis resistentiam feci. Currebant autem multi Sarraceni et Christiani, insolitam contentionem mirantes; quidam autem Venetus adstans dixit, quare sic me dominis opponerem? Cui dixi: quia sacerdos sum et religiosus, nec duco res venales, sed divinas et mihi necessarias, de quibus Aegyptii nulla telonea exigunt, hoc sciens me oppono, nec aliquem admittam nisi vim intulerit mihi, quae, si illata mihi fuerit, regredior in urbem, et praefecto me ostendam esse sacerdotem et liberum ab exactionibus communis vulgi saecularium et mercatorum. Hoc audientes exactores destiterunt, scivi enim, sacerdotes cujuscumque gentis in Aegypto ab antiquo ab Osiride, primo Aegyptiorum rege et domino, liberos, ut habet Diodorus lib. 1. Antiqu. histor. De quo etiam patet supra Fol. 118. Et habetur Genes. 47. Et Philosophus Metaphysicorum dicit, quod sacerdotes Aegypti, quia vacabant studio philosophiae, liberi erant a gravaminibus caeterorum.

Post hoc quidam alii venerunt Sarraceni, et quidam vi conatum in cumulum meum fecerunt, quibus ostendi rasuram capitis mei et scapulare et breviarium, in signum sacerdotii, et juravi eis per Deum crucifixum, me non esse ductorem mercium aliquarum, sed sacerdotem et pauperem peregrinum, qui etiam dimiserunt me. Juvenes autem circumstantes, videntes proterviam meam, inceperunt me vexare, et retro accedentes, quasi volentes mihi aliquid auferre, contra quos simulavi iram magnam, quae tamen de facto non erat in me, sed istis puerilibus moribus defendi me et paupertatem meam, ne asperior fieret. Si enim de singulis teloneum accepissent, duo ducati vix suffecissent, de quibus multis diebus vivere potui. Interea sol ad occidentem declinabat et tardior hora fiebat, unde expeditis omnibus res nostras in unam barcam portavimus et in nomine Domini cum magno gaudio mare ingressi sumus, et cum cantu marino, qui habetur in prima parte Fol. 31. et Fol. 75. classem intravimus. Intra classem autem ad galeam capitanei et domini Sebastiani navigavimus, et res nostras in prora locavimus. Dominus autem decanus Moguntinus cum sua societate et rebus descendit in cellam Caliphi, quae mediat inter proram et carinam, quam pro domino comite defuncto conduxerat et ejus consociis, et ibi mansit. Dominus autem Joannes, archidiaconus Transsylvaniensis, et ego nondum provisi fuimus cum stantia et cumbis, unde illa nocte mansimus in loco pauperum, et rogavimus gubernatorem prorae et socios, quorum cumbae ibi erant, ut usque in crastinum paterentur nos cum eis manere, et benigne nos susceperunt offerentes se ultro ad nostra obsequia. Res ergo nostras in rostrum prorae posuimus, et super eos sedimus, galeotae autem coenantes ministraverunt nobis de suo, panem, vinum et carnes. Sicque sedendo per totam noctem sub divo mansimus, nec erat locus, ut extensis membris jacere pro quiete possemus, quia ipsa prora repleta erat hominibus et tota galea, et quamvis pressi et angustiati sederemus, putavimus tamen nos esse in paradiso inter (b) angelos, pro eo, quod nullus paganus erat nobiscum, inter quos diu conversati fueramus in multis turbationibus, jam autem non nisi Christianos vidimus et audivimus, de quo ingens gaudium nobis fuit, in tantum, ut etiam in juramentis galeotarum, cum audiremus crucem et membra Christi et Sanctos, haberemus gaudium, non quidem in juramentis injustis et vanis, sed in cognitione jurantis per crucem vel membra Christi, quae juramenta erant nobis rara usque huc. Unde Dominus, promittens Aegypto bona futura Esaiae XIX., promittit, quod in terra Aegypti jurabunt per Dominum Deum exercituum, in hoc sui cognitionem innuens. Sic ergo nox illa transivit cum exigua quiete.

Cumbae provisio.

Tertia die statim orto sole dominus Johannes et ego dicto officio de prora per carinam in puppim transivimus, et in castellum, in quo dominus capitaneus classis et consul alexandrinus, et Sebastianus galeae patronus manebant, cum caeteris multis zentilhomis ascendimus, et dominum patronum pro stantia et cumbis petivimus. Qui vocato scriptore navis et parano ac duobus custodibus carinae, quos guardianos vocant, contulit cum eis de loco nobis dando. Accenso ergo lumine descendimus cum eis in carinam et omnes angulos lustravimus, in fine autem ad parietem cellarii fuit nobis locus assignatus pretiosus, in quo sex homines sufficiens spatium habuissent, sed totus erat tenebrosus et numquam nisi per lumen illatum clarus erat; insuper bassus erat vel demissus, adeo, quod non poteramus stare nisi in genibus, et ita etiam incurvati et flexis genibus ingredi et egredi oportebat ultra quindecim passus ab ostio latrinae usque ad locum nostrum; unde prima fronte de loco contenti non fuimus, quousque experientia didicimus, meliorem locum in tota galea non esse quam illum, pluribus respectibus. Fuit enim locus spatiosus, quod ultra modum naviganti est conveniens, et fuit calidus locus: quia hiems erat nobis profuit, unde aliquotiens, quando superius fui infrigidatus usque ad stridorem dentium, mox ut in locum nostrum intravi, recalui sicut in stuppa. Fuit etiam quietus, quia nemo prope nos locum habuit. Fuit etiam securus ab illapsu aquarum in tempestatibus. Fuit etiam prope cellare, et poteramus etiam mediis noctibus necessaria postulare et accipere, et omnia, quae per galeam acciderent, audire. Non sic locus dominorum primae societatis erat, qui, ut superius dixi, habebant strictam cellulam in cornu prorae sub malo trincheti vel doli, in qua tempore tempestatum illabebantur aquae sine mensura, et funes rudentes et vela trajiciebantur intra et extrahebantur, nec erat ibi quies mari moto, verum tamen alia commoda habebant, quibus nos caruimus, scilicet, quia poterant se erigere et sine incurvatione intrare et exire et in die luce gaudere, qua nos caruimus, et in articulo necessitatis statim poterant in prora esse et pericula evadere. Hoc autem fuit loci nostri maxima incommoditas: si periculum fracturae navis subito accidisset, spem evadendi cum vita alii habuissent, nos vero omni spe frustrati fuissemus, quia, antequam de loco nostro prodiissemus serpendo ad medium mali super laternae foramen, ubi est ascensus, mille vicibus mortui fuissemus, et si illa caussa non esset, credo, quod (146 a) domini majores galeae locum illum pro se reservarent, quia tempore tempestatum in loco inquietissimo sunt, sed ad fugam apto. Cum ergo stantiam accepissemus, intulimus supellectilem nostram et lectulos nostros aptavimus, eos super saccos specierum stravimus, qui in superficie jacebant et navem ita replebant, quod non poteramus erecti stare, suspendi etiam sportam longam palmarum ad parietem navis juxta cumbam meam. Nobis autem sic laborantibus in loci adaptatione, cellerarius, cujus notitiam non habuimus, per rimas parietis respiciens nos amicabiliter salutavit, promittens nobis servitia praestiturum, unde, ut melius et sine nota posset nobis etiam extraordinarie dare cibum et potum et lumina accendere, solvit unam de asseribus extrahens duos clavos, ut attracto assere ad nos locus esset accipiendi et reponendi placita de spenda; nos tamen ingredi non poteramus, nec ipse cellerarius ad nos poterat venire, nisi totum asserem deposuisset. Super omnia nobis consolatorium erat, quod omni hora poteramus habere lumen, etiam mediis noctibus, ad dicendum officium nostrum, quia in ipsa spenda semper lampas ardebat. Omnia etiam, ut praedixi, quae per galeam contigerunt, in puppi et in prora, ibi audivimus, et quando domini in puppi essent unanimes et officiales, quales essent, et quando venti essent boni vel inutiles, et breviter, omnia nova primum ad nos deferebantur, nam cellerarius continue ab omnibus quaerebat, et ille hoc, alius illud postulabat, et nova contingentia ei recitabant, quae semper audivimus, nam transitus vel descensus fuit a coquina in spendam, et antequam vocaremur ad mensam, scivimus, quid commesturi eramus, et quando socii nostri commedere volebant scivimus, quamvis longe ab eis essemus. Recessum etiam galeae vel tardationem ejus in loco optime novimus, et omnia occulta ad nos deferebantur, et si non nobis dicebantur, tamen cellerario recitabantur in audientia nostra. Cum ergo stantiam nostram praeparassemus, aderat hora prandii, et tubicines clangebant tubis ad mensam dominorum, jussit autem cellerarius nos adscendere in puppim ad mensam domini patroni, cumque ibi venissemus, vidimus quidem mensas paratas, sed nullum alium peregrinum vel hominem humilis status ibi reperimus, et ideo non fuimus ausi nos ponere inter dominos illos magnos, rogavimus ergo scalium, qui mensis praeerat, cellerario et cocis, ut sineret nos manducare in carina juxta medium descensum supra latrinae ostium cum guardianis vel custodibus galeae, quos pro cibo et potu nostro mittere suis horis vellemus, et concessit nobis de consensu patroni. Sic ergo cunctis de carina sursum ad puppim ascendentibus pro cibo sumendo nos semper mansimus inferius, et portabatur nobis cibus et potus dominorum ad prandia et ad coenas. Diem ergo illam sic deduximus in adaptatione loci et ad vitam marinam nos disposuimus; non enim aequali sorte ducitur vita humana in mari et in terra, sed multum differenter, quod multa experientia didici. Cum autem sero factum esset, multi venerunt de civitate in galeam, nobiscum volentes transfretare, inter quos duo homines galeam ingressi sunt, ad quorum ingressum tota galea commota fuit: quibusdam placebat ingressus eorum, aliis displicebat, quidam optabant, ut prope locarentur, alii jurabant, si secus suos cumbos collocati fuerint, quod galeam resignare vellent et ad aliam transire (b) navem; quidam maledicebant patrono propter earum receptionem, et ut verum fateor, si dominus Johannes et ego scivissemus illorum ingressum, aliam galeam elegissemus,[TR129] et si locassent eos juxta nos, sicut comminabantur nobis, in crastinum in aliam galeam transivissemus. Aperte dicam cum supportatione, qui fuerint hospites illi tam male visi. Fuit quidam leno arte aurifaber et gemmarius, qui cum scorto delicatissimo ad nos ingressus est. Hoc scortum a Venetiis Alexandriam advexerat et prostituerat, et adepto lucro turpi redire cum ea volebat. Vicerant autem ambo dominos galeae nostrae precibus multis, eosque sub hac conditione acceptaverunt, ut foemina in sua cumba semper maneret nec adscenderet aliquando, et clamosa non esset aut garrula nec procax, nullumque admitteret nec ipsi lenoni se submitteret, sed navali castitate viveret, et si secus repertum fuerit, absque misericordia ambo simul ad proximum littus ejiciendi essent, sive littus sit terra habitabilis sive inhabitabilis, sive Christianorum sive Turcorum, et hoc pacto ingressae sunt istae personae. Sed longa fuit habita concertatio et deliberatio, in quo loco vellent eos locare; aut simul, vel separatim. Multae autem preces fuerunt porrectae domino decano Moguntinensi, ut, si non ambos, saltim foeminam in suam suorumque reciperet cellulam, sed vir prudens nullo modo consentire voluit sciens, non fore tutum cohabitare serpenti et fovere scorpionem sinu incaute. Sicque data est eis stantia in carina, ultra malum ad partem prorae, sicut nostra stantia erat ad partem puppis. Et quamvis hae duae personae conditionis displicabilis essent, tamen in veritate dico, quod ita silenter, patienter, pacifice et disciplinate se habuerunt, ut modo non solum non suspectae et despectae essent, sed honestae et bonae ab omnibus haberentur, unde sua pudicitia et honestate omnium in se concitabant affectum. Ipse enim aurifaber erat vir juvenis, mundus, pulcher et rationabilis totusque ad omnes reverentialiter, cui nemo dedignabatur propter suam humanitatem conversari. Foemina vero, eo junior, fuit pretiosa, muliebris et tota verecunda ut virgo silens et quieta, et multas longas horas habuit per mare in sua cumba, nam per totum mare numquam ad navis superiora conscendit, nec etiam ad opus naturae, sed quidam galeota ad hoc conductus misellae ministravit deferens et inferens. In insulis etiam et portubus maris non se movebat, cum tamen omnes communiter exirent, sed sicut monialis inclusa manebat, et ita neminem nec intus nec extra gravabat aut scandalizabat. De his prostitutis apud Alexandriam vide supra Fol. 122 b.

Aliud Capitulum.

Quarta die prandio peracto dominus Johannes Latinus et ego simul navigavimus ad litus, et ingressi sumus Alexandriam ad emendum aliqua pro navigatione nobis necessaria; nos enim duo jam soli eramus et nobis ipsis provisionem fecimus ut potuimus. In foro venit ad nos Schambeck consulens nobis, ne nimis audaces essemus ad ingrediendum urbem, quia si aliquis Sarracenus contumeliam et injuriam inferret, jam non esset defensor. Expedito ergo negotio, pro quo ingressi fueramus, statim de urbe exivimus amplius non ingressuri. Cum autem ad litus maris revenissemus, reperimus ibi duos de fratribus nostris (147 a) peregrinis dolentes et tristes. Nam pro suo solatio de galea sua ad litus navigaverant et spatiando sine timore vagabantur in incertum juxta mare super linguam terrae, quae dividit portum Christianorum a portu Sarracenorum; ascendebant autem et videre volebant in Sarracenorum portu classes et naves, quas ego libentissime ipse vidissem, quia dicebatur esse portus pulcherrimus, classibus et navibus repletus et maximis mercibus redundans, cum magna hominum frequentia. Cum autem illi duo sic contra locum procederent, accurrerunt Sarraceni cum magna furia et irruerunt in eos prosternentes et pessime percutientes, trudentes et strangulantes quasi usque ad interitum, unde unus eorum graviter vulneratus in capite periculum vitae sibi timebat imminere. Et nisi quidam Sarracenus supervenisset, qui eos liberavit de manibus eorum, forte occisi fuissent. Strangulabant autem eos, quia sic ab eis extorquere pecunias conabantur, sed talis erat conditio illorum peregrinorum, quod nullam secum habebant pecuniam. Isti ergo duo rogabant nos pro nostra salute, ne evagaremur longius a littore portus nostri, ne deterius nobis contingeret. Stetimus ergo in littore adhuc per horam cum hominibus, et illi duo percussi in suam galeam navigaverunt, stantibus autem sic nobis, vidimus tumultum magnum inter portas civitatis et furiosum hominum concursum; nam Sarraceni, qui nobiscum in littore stabant, ad portam sursum concurrerunt, et alii extra saltaverunt, et custodes exemtis gladiis stabant observantes, ne quis intraret vel exiret. Duo enim zentilomi, patroni duarum galearum, contentionem habuerunt cum quibusdam Sarracenis propter negotiantium vertigines, et in contentione unus Sarracenum percussit et facta percussione de fontico per civitatem cucurrit volens transfugere in classem, sed alii Sarraceni insequebantur eum et sub portis comprehenderunt et graviter vulneraverunt eum. Comprehensum autem eum cum socio alio patrono ambos in vincula conjecerunt et caeteros Christianos latinos repertos in civitate cum percussionibus et contumeliis ejecerunt de civitate et multi galeotae cum planctu et ululatu bene castigati ad nos super littus venerunt referentes, multam turbationem esse in civitate et indignationem magnam contra Christianos. Fuimus autem laeti ego et socius meus, quod ante exortam tribulationem evasimus de civitate. Pejus enim stetissent peregrini reperti, quam quicumque alii, quia salvus conductus noster exspiraverat, non autem illorum, qui erant de classe; semper enim instante recessu Christianorum a Sarracenis incipiunt saevire in eos, et furorem ac inimicitiam, quam animo occulte gerunt, et amaritudinem, quam celant, in fine ostendunt et effundunt. Interim enim quod sperant, se aliquam utilitatem ab eis habere, serviunt et obsequuntur, sed hac spe finem habente saeviunt, vexant, rapiunt, furantur, et ubicumque eis nocere possunt, festinant, ut fiat, et raro efficiuntur Christiani tam boni socii et Sarraceni, quod ab invicem recedant cum pace, praecipue quando sunt multi, ut est, quando peregrini vel classis mercatorum ab eis recedere debet, quando enim hominem christianum non amplius ad se reversurum putant, malum Vale sibi praestant, de quo saepe experientias habui (b). Advesperascente die socius meus et ego in classem reversi sumus ad coenam nostram, amplius ad littus non egressuri. Post coenam dum staremus in superioribus galeae, et contra Alexandriam respiceremus, venit una navis plena Sarracenis in tenebris, quia crepusculum erat, de civitate ad latus galeae nostrae, et cum magno silentio alligaverunt naviculam ad galeam, erant enim quidam juvenes Sarracenorum, qui contraxerant societatem cum aliquibus de galea nostra et cum eis vinum bibere jam consueverant. Ad hoc ergo nostri cum flasconibus et amphoris et scyphis vel vitris descenderunt et sedebant bibendo et rebibendo in tantum, ut Sarraceni inebriarentur et tamquam fatui cantarent; illi autem, qui in galeam ascenderant, cum multa difficultate in scapham descendere poterant propter vertiginem capitum eorum. Sicque pleni remigraverunt in tenebris ad litus. Ego autem stabam et casum alicujus in mare exspectabam et hodie aestimo, quod vix sine baptismo ad litus pervenerint. Mansimus autem cum classe in illo portu pluribus diebus propter negotia institorum et liberationem captivorum, sed et ipsi patroni inter se divisi erant, et aliqui volebant classem solvi citius, aliqui tardius dicebant solvendam, uno autem discordante cogitur tota classis manere, et nullo modo audet una galea sine alia recedere secundum leges Venetiarum. Stante autem classe ibi in otio ego in peregrinorum galeam redii et multas pervagatus sum interim regiones, ut promisi supra fol. 132. Et quia eodem modo recessus omnium galearum fit, ideo sub recessu unius galeae totius classis solutionem comprehendam.

Recessus navium de portu Alexandrino et ventorum adjutorium.

Quinta die, antequam illucesceret, inceperunt gubernatores classis et navium praefecti clamare et marinarios ad labores hortari. Cum clamoribus autem solitis trahebant sursum accatones, epidromos et dolos, colligata in eorum antennis, subtractisque scaphis et solutis spiris et promesiis et transillis pro forti et salubri spiramine omnes sollicitabantur. Fuit autem tunc quidam ventus lateralis tepidior, cui diu differebant vela committere timentes, ne nimis contra Syriacum mare impelleret classem. Tandem autem solutis velorum ligaminibus mox labentia vela implentur ventis, et paulatim movebamur in portu a loco stationis; cohibebatur autem arte, ne navis importune extra portum ejiceretur, sed cum reverentia, ut oportuit, turrim Julii Phareglan pertransiret modeste. Nulla enim navis sive egrediens sive ingrediens nisi cum remissione veli turrim illam pertransire audet in recognitionem regiae majestatis. De hac turri supra fol. 125 a. Cum ergo jam extra portum venissemus, repente tulit nos ventus, et longius per mare Aegypti perduxit in pelagum Syriacum impellens extra tramitem intentionis nostrae, qua optavimus portum Paphum Cypri regionis apprehendere, ventus autem altius nos tulit in mare Palaestinae et Syriae, ita quod non longe a terra sancta fuimus, eam tamen videre non poteramus nec aliquam aliam terram; si autem ventum directe secuti fuissemus, statim in aliquem Palaestinae portum venissemus, sicque cum gaudio multo et hilaritate felici et forti navigatione (148 a) processimus contra plagam aquilonarem cum tendentia aliquali in orientem. Et si gubernatoribus placuisset, illa nocte portum aliquem terrae sanctae habuissemus, sed quantum poterant a Syria se avertebant contra aquilonem cum tendentia ad occidentem, sicque per medium navigavimus, ita quod ventum in orientem tendentem non ex toto secuti sumus, et arte nautarum qua conabantur in occidentem vi ventorum dimisimus, et ita diem illam consumsimus cum nocte, cum continuo quidem cursu, sed non celeri, propter praedicta duo conamina.

Terra Sancta.

Sexto die luce apparente vidimus licet a longe terram sanctam, montem Carmeli, et si ventum sequi voluissemus, brevi tempore in portum Sidonicum, Berithum, aut Tripolitanum projecti fuissemus, sed cursum illum navis interceperunt, avertentes eam, ut in Cyprum, quae nobis erat ad sinistram et Syria ad dextram, pervenirent. Advesperascente autem die invaluit ventus, non quidem contrarius directe, sed nimis in septentrionem nos depellens in sinum Issicum conabatur deducere; tanta autem vi agitabamur, ut penitus desperaremus posse Cyprum attingere, et disposuimus nos in aulonem Cilicum divertere ad Asiae loca, et ea navigatione Cyprum accedere, qua S. Paulus Actor. XXVII. legitur de Sidua (Sidone) in Cyprum navigasse. Itaque aulonem ingressi Cilicum vidimus Ciliciam, patriam illam nobilem, in qua est civitas illa nominata Tharsum vel Tharsis aut Tharsus, de qua jactat se S. Paulus natum fuisse Actor. XXI.; ideo etiam tharsensis dicitur. Et haec civitas ab antiquo adeo fuit Romanis confoederata, quod tamquam cives romani habebantur nati de Tharso Ciliciae. Ideo S. Paulus Romanum se asserebat Actorum XVI. et XXII.

In hunc autem modum fuit S. Paulus civis romanus, quia penula fuit data patri Pauli a Romanis, quando susceptus est in socium et civem romanum. Erat enim penula vestis consularis, qua induebantur consules romani ingredientes in curiam. Hanc sic meruit pater Pauli, Romani enim mundi domini hanc habebant consuetudinem, ut quaecumque gens cum pace et coronis eis occurrisset, darent eis libertatem esse eorum fratres et concives romani, et constituendi consules. Pater igitur Pauli translatus de Judaea Tharsum venientibus Romanis occurrit et penulam promeruit et civitatem romanam pro se et suis liberis. Insuper ante res Romanorum legitur Ciliciam ab Amazonibus libertati datam, Syria enim eis subacta Cilices eis cum donis occurrerunt, polliciti imperata facturos, qua ex re eos liberos fecerunt, ut habet Diodonus Lib. IV. C. 4. Antiquarum rerum. Quid autem hoc nomen Tharsis importet vide Hieronymum ad Marcellum.

Est tamen notandum, quod India dicitur etiam Tharsis in Scriptura, et Carthago civitas Africae, et haec civitas Ciliciae, ut habet Jeronymus de distantiis locorum. Hic Herodes citatus Romam pertransiens, cum audivisset tres reges navibus transvectos, jussit incendi naves, Psalm: In spiritu vehementi conteres naves Tharsis. Ad illum locum confugere volebat Jonas a facie Domini, ut dicitur Jonae I. vel in Africam, ut dicitur P. I. fol. 79 A.

Est etiam in Cilicia urbs Thorsicas dicta, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine fragrantiori et colore aureo.

Porro ipsa provincia Cilicia dicta est a quodam, qui nominabatur Cilix, filio Agenoris. Hic Cilix homo acris ingenii et robusti corporis fuit, et cum fratres seniores se haberet nec successionem regni speraret, relicta sua patria Phoenice in hanc provinciam venit eamque possidens ex se Ciliciam nominavit. Ejus pater Agenor Beli vetustissimus filius exstitit; hic Agenor in Aegypto primo consedit, sed peste pulsus inde navigio per maris viam venit in Phoenicem et a Phoenice migravit Cilix in Ciliciam, quam forte nondum inhabitatam invenit. Sunt tamen qui dicant, provinciam hanc a Cadino occupatam, antequam quaesiturus Europam mitteretur a patre, eamque postea a Cilice possessam Cadino non redeunte. A tergo habet Taurum montem famosissimum, quem idem (eundem) cum Caucaso monte dicunt, et a mari nostro a principio Ciliciae usque in orientem extremum protendi videtur. Pictura tamen Ptolomaei dividere montem (b) hunc videtur per Euphratem fluvium paradisi, qui per medium ejus transit, et inferior pars dicitur Taurus, alia dicitur Caucasus. Graeci tamen illum totum et longissimum tractum simul nominant Ceraunium, et hujus nominis saepe memoratur S. Jeronymus in suis dictis. Et ille mons recte dicitur catena mundi, nam Asiam omnem ab Aeois incipiens et in Cilicium mare desinens in duas fere aequales partes dividit, incipit ab Indico mari et tendit in occiduum, per varios circumvagatur flexus usque ad Riphaeos montes, quibus Alpes juncti aliam mundi divisionem facit (faciunt). Ideo mons ille Taurus aut Caucasus infinita habet nomina.

Mons ille ab una parte claudit Ciliciam, ab alia parte mare habet. Porro ultra montis jugum contra orientem est Armenia minor et major, et ab occidente iterum per interjacentes montes est Capadocia. In Armenia est mons ille altissimus Ararath, in quo archa post diluvium requievit, in quo, ut dicunt, usque hodie lignorum vestigia de archa reperiuntur, quae plurimum sunt medicinalia. Dicunt etiam quidam veteres gentiles, quod in Armenia mons sit, Baris appellatus, conjunctus praefato, in quem tempore diluvii confugientes salvati fuerunt ab aquis, et hoc forte factum fuit in diluvio tempore Ogygis. Et ibi etiam faciunt mentionem de his, quia archa vecti in hoc consederunt monte, ut habet Eusebius de Evangelica praeparatione. In Capadocia mons est, Argeus dictus, arduus plurimum et omni tempore pruinis rigens, eumque Dei habitaculum veteres accolae credidere. In Cilicia autem, de qua nunc sermo currit, montem altissimum vidimus, quem Coritum nominant, qui mons insigni specu est mirabilis. Nam in summo montis vertice amplo satis hiatu patet, et in profundum demissis quanto magis dimittitur, tanto amplior efficitur, et undique pubentibus lucis adeo pulcher atque admirabilis se intuentibus aperitur, ut mentes admiratione consternat, qui cum et assuefactos non satiet, per descensum unicum et angustum atque asperum MD passuum inter amoenas umbras et opaca silvarum rivis hinc inde quoddam agreste sonantibus. Ast ubi in finem descensum est, specus apparet alter, verum cymbalorum sonus terret adeuntes ingressu primo, et aliquamdiu spectabilis incedenti fit obscurior, et ingentis amnis se extollentis frons aspicitur, qui ubi parvo cursu maximum demonstravit impetum, conditur intra spatium horribile et incognitum angustumque, adeo ut a diis habitari veteres credidere. Alius demum specus est, quem Thyphonem vocant, angusto ore pressus et assidua nocte suffusus, eumque dicunt Typhonis fuisse cubile gigantis, qui fratrem Apim, maritum Isidis, laniavit membratim et Jovi bellum intulit.

Igitur in aulone Cilicio laborantes per totam noctem conatum ad partem sinistram fecimus, ut in Cyprum navigaremus, et satis bonum ventum habuimus per angustias Ciliciae.

Die septima lucente vidimus Cyprum, et ultra modum laetati sumus, quia in multis mensibus non vidimus Christianorum regionem aliquam usque modo. Processimus ergo contra insulam, et gyrantes Paphum, portum Cypri vetustissimum, ingressi sumus et anchoras ejecimus stabilivimusque naves et necessaria ibi comparavimus. Sed et ecclesias Christi adhuc ibi stantes ingressi sumus, et adorato Domino ac necessariis comparatis in barcis regressi sumus in galeam.

Insula insignis Cyprus.

(149 a) Cyprus insula nunc describenda venit. Hanc rapuit mare Syriae, cui olim dicitur juncta fuisse, et proprium effecit regnum, ut patet Parte I. fol. 78 B. Haec insula quondam dicebatur Cethim, a quodam Cethim dicto, nepote Japhet, filio Noae, secundum Isidem. Sed et Cerasim olim dicta est, deinde Apelia, et post hoc Amathusa et Macara, Cripton et Culmia; nunc autem Cyprus dicitur a prima ejus civitate, quae Paphum nominatur, ut patebit. Haec regio ab oriente cingitur mari Syriaco, quod Mesicum sinum vocant; ab occidente mari Pamphilico sive Carpatico; a septemtrione aulone Cilico; a meridie Syriae et Phoenicis pelago.

Est autem insula interius valde foecunda silvis, campis, agris, pratis, arvis, montibus, vallibus et planis, frugibus plena, fontibus et amnibus irrigua, deliciis et divitiis opulenta. In ea primum ferrum effossum a duobus Judaeis, sicut dicit Eusebius L. 1. C. 7 de praeparaoque[TR130] evangelica.

Hanc primo inhabitavit Japhet, filius Noae, ut dicunt, et vetustissimis poetarum carminibus celeberrima habetur. Ex ea namque Venerem deam ortum habuisse referunt et ibi de mari eam emersisse fingunt et meretriciam instituisse; unde fabulantur, quod Jupiter, patri suo Saturno iratus, abscidit ei falce genitalia eaque projecit in mare, de quibus sanguis effluens spumae maris adjunctus est eisque concretis in carneam massam crevit, et virgo pulcherrima facta est. Multo tempore in undis maris natavit nuda, tandem sibi data a deis licentia petendi aliquam terram vultum vertit in Cyprum, et juxta Paphum de mari emergens ad littus transiit, moxque ad eam concurrerunt omnes Cyprii et propter ejus eximiam venustatem de coelo in mare cecidisse credebant et ad se enatasse, ut divinis honoribus ab eis veneraretur; pro dea ergo eam habuerunt. Sed dum Cinara rex Cypri dissentiret Veneri, consurrexit Venus adversus eum, et devicit, salvumque eum dimisit hac conditione, ut apud Paphum sibi templum construeret, simulachrum erigeret et animalia tantum masculini generis offerret. Et haec omnia rex complevit. Venus omni libidini dedita ad meretriciam mulieres Cyprias amplius induxit, quamvis ante egressum Veneris impudicitiae deserviisse legantur. Nam Pygmalion filius Cilicis, filii Agenoris, filii Beli Babylonii, cum juvenis esset in Cilicia, gloria dominandi affectus collecta Cilicum multitudine classeque parata in Cyprum transvexit exercitum, ejectis habitatoribus inde sedem suam ibi posuit et regnavit. Sane cum ibi sceleratissimas comperisset mulieres et omnino libidini obsequentes, vitio offensus vitam caelibem ducere disposuerat, ut dicit Ovidius. Attamen, quia valebat ingenio, et artificiosas haberet manus, sculpsit sibi ex candidissimo ebore foeminae imaginem pulcherrimam, in qua ingeniosus homo et artem miraretur suam, et venustatem imaginis commendaret, in dilectionem ejus incidit, et furore maximo cupiebat eam esse foeminam vivam, oravitque Venerem, ea tempestate celeberrimam insulae deam, ut animaret eam et suorum faceret amorum sensibilem, nec effectu caruere preces: foemina facta est. Quod advertens Pygmalion, gaudio plenus ejus usus concubitu, et e vestigio gravida facta (b) est eique filium peperit, quem Paphum nominavit eumque haeredem post se reliquit. Hic Paphus, ex eburnea matre genitus, Paphum civitatem condidit, quam Veneri sanctam esse voluit, pro eo, quod ejus beneficio eburnea mater sua animata fuit, et in loco illo Venus ipsa de mari emersit ibique habitavit pomoeriumque pulcherrimum in hoc loco habuit cum delicatissima habitatione, in qua omnia reperiebantur spectantia ad lasciviam. Sed et poma aurea in eo viridario crescere dicebant poetae, de quibus tria propinavit Hippomenae juveni, quibus virginem Athlantem cursu superavit, et eam obtinuit. Eadem enim virgo cum esset pretiosissima et cursu velocissima, in silvis habitavit, et cum a multis in conjugium peteretur, legem opposuit, cursus certamen se cum omni petente se inire, et qui superarentur morte mulctarentur, victor autem ejus potiretur connubio. Et cum jam plures magis audaces quam felices superati tam severa lege damnati essent, Hippomenes juvenis Veneris implorat auxilium, quae tria mala aurea sibi dedit, ut currente cum eo Athlantae in via projiceret, sicque cupiditate pomorum allecta colligeret, et interciperetur cursus sui velocitas, quod et accidit, et virginem in conjugium habuit. In hoc etiam viridario celebratae fuerunt nuptiae inter Peleum et Thetin, deam aquarum, quam Jupiter licet amaverit, tamen eam ducere noluit oraculo edoctus, quod ex ea nasceretur filius major patre; provisor tamen nuptiarum fuit, et omnes deos invitavit deasque, demta Discordia, quae indignans cum cerneret Junonem, Palladem et Venerem invicem ex parte una sedentes, sumto de arbore horti aureo malo, illud inter eos projecit dixitque: digniori detur. Ex quo confestim inter eas seditio orta est, cum unaquaeque se digniorem diceret. Cumque sententia ad Jovem devoluta esset, indicare quae dignior et pulchrior foret, noluit ferre sententiam, sed Paridem judicem adnotavit; quae illi sub opacis nemorum umbris remotis vestibus [se] monstravere, cui promisit Pallas, si sententiam pro se ferret, omnium rerum cognitionem se daturam; Juno regnorum et divitiarum dominium; Venus autem pulchriorem orbis mulierem spopondit.[TR131] Qua tractus concupiscentia silvanus judex Veneri deberi pomum judicavit tamquam digniori, quae illi raptum Helenae concessit. Nam dum Helena navigio Cyprum peteret, ut visitans in Papho templum Veneris ei hostias deferret, ipsa Venere consentiente Helenam rapuit Paris, ex quo subsecutum est trojanum bellum et occisus Achilles, qui in nuptiis praefatis conceptus fuerat, ad quos Discordia vocata non fuerat, et sic expiata est injuria et multus effusus humanus sanguis fuit. In eodem horto celebrabant antiqui festa floralia et ludos florales ad placandam Nympham Floram, deam florum, cui omne jus in flores contulit Zephyrus pro eo, quod suae voluntati paruit, qui ludi memoriae meretricis conveniunt, nam omni lascivia et verborum licentia, quibus omnis obscoenitas effunditur, positis flagitante populo a meretricibus vestimentis, quae ludis in illis mimorum fungebantur officio, celebrabant. Et haec turpis celebritas mansit usque ad praedicationem Apostolorum, unde legitur in Legenda beati Barnabae, qui dum Paphum (150 a) venisset ad locum illum cum Johanne, invenerunt ethnicos viros et mulieres nudos currere in viridario in festorum floralium celebratione, et statim Barnabas templo maledixit, et corruit, et praedicantes civitatem ad Christum converterunt, Actor. XIII. Non autem solum viridarium Venus suo consecraverat ritui, sed montem civitati superimminentem libidinosis sevit plantulis et umbrosas cavernas in monte plurimas fieri fecit consecratas vel potius exsecratas suo cultui, unde mons ille mons Veneris nuncupatus est usque in hodiernum diem. Est autem mons altus, ascensum habens arduissimum, et in summitate planitiem latam ad duo milliaria, rupe altissima ut muro circumcincta, ubi dii veterum de siderum cursu et de mundi ordine tractabant. Ibique crescit vinum praecipuum, in quibusdam enim locis adeo fortia crescunt vina, quod nullo ligneo vase retineri possunt, et in principio sunt vina illa nigra, et dum veterescunt, albescunt et clarissima fiunt. Dicitur etiam, quod in quibusdam locis crescat vinum adeo forte, quod ad nullum usum humanum valeat primo uvarum expressio, sed in terram decurrere sinitur; secundam expressionem medici accipiunt et apothecarii et conficiunt corrosivas medicinas, et demum tertia expressio in usum humani potus assumitur et fit potus regius.

Alia etiam pretiosa ibi crescunt, et dicunt, olim etiam balsamum ibi crevisse, qua propter nonnulli putabant, Salomonem de hac vinea cecinisse Cantici II., cum dixit: Botrus Cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi, intelligentes dictionem illam Cypri significare regionem Cypri et montem illum dici Engaddi. Sed est puerilis intellectus, Cyprus enim in illo loco est surculus sive plantula, quasi sic dicta, ferens botrum balsami, qui crescebat in vineis Engaddi in Judaea, ut patet supra P. I. fol. 65., et de fonte Elisaei, et P. II. fol. 246 (?).[TR132] Possibile tamen est etiam huc transplantatos fuisse arbustulos balsami tempore Romanorum, sub quibus montes Israel pleni balsamis fuerunt, ut dicit Josephus. In hoc insuper monte et in aliis Cypri montibus sunt multae fossae mineriarum, quia metalla ibi reperiuntur. Dicit enim Ysidis, quod usus metallorum fuit primo in Cypro inventus.

Hunc ergo montem impudica Venus sibi sacravit per se ipsam et lucos instituit, necessaria plantavit, speluncas fodit in tantum, ul ab intus habitationes quasi magnae et tenebrosae essent. Aliquas cavernas fecit ad flendum in eis Adonidem, aliquas ad luxuriandum. Adinstar autem illius montis multi successu temporis montes per mundum sunt consecrati Veneri, ideo frequentissime in historiis nominantur montes Veneris. Et moderno tempore vulgus rudis delirat de quodam Tusciae monte, non longe a Roma, in quo dicunt dominam Venerem deliciis frui cum quibusdam viris et foeminis. Unde[TR133] de hoc carmen confictum habetur, quod manifeste a vulgo per Alemanniam canitur de quodam nobili Suevo, quem nominant Danhuser, de Danhusen villa prope Dünckelspüchel. Hunc fingunt ad tempus in monte cum Venere fuisse, et cum poenitentia ductus Papae fuisset confessus, denegata fuit sibi absolutio, et ita regressus in montem nusquam comparuit, et in deliciis (b) vivit, ut dicunt, usque ad diem judicii. Ecce, quam facile homines in errores ducuntur credentes fictionibus! Nam Venerem mortuam et haud dubium damnatam, quae vivens numquam Europam vidit, credunt in Tusciae montibus degere. In tantum autem hac fama dementati sunt Alemanni, ut multi simplices ad hos famatos peregrinentur montes, et dum contingit aliquem mori, amici sui famant, eum raptum a Venere in montem; alii redeuntes dicunt se vidisse, quae a phantasticis auditu didicerunt, Unde tempore Nicolai papae quinti fuerunt sententiae latae contra adeuntes montes illos, et canes rabidi in stricto locati, per quod aditus est ad suspectum sacrum. Et haec aevo nostro contigerunt. Ad hanc enim fatuitatem devenerunt gentes, ut quilibet crederet, in monte, quem Veneri consecraverat, eam esse in deliciis, ac si in pluribus locis esse posset, unde super montes grandia templa aedificabant Veneri, et orantes non sursum ad sidera oculos aut manus levabant, nec sidereas sedes habere cupiebant, sed deorsum in penetralibus montis, in antris et opacis ac obscuris locis cum Venere esse optabant. Recitat Sanctus Augustinus de civitate Dei L. XXI. C. 6. et Vincentius in Spec.[TR134] natur. L. IX. C. 17. de quodam templo Veneris, quod ego credo hic fuisse, in quo erat altum candelabrum, super quod stabat lucerna semper ardens sub divo, ita quod illam nulla tempestas, nullus imber exstinguere potuit. Ad hoc videndum miraculum plurimi confluebant ad locum putantes, divinitate Veneris ignem conservari, sed natura et ars id fecerant. Est enim quidam lapis, Albestan dictus ab igne, ferrei coloris, qui semel accensus numquam extinguit qui reperitur in aquis Arcadiae. Sic Romae fuit reperta lucerna ardens ad caput Pallantis gigantis, ut patet fol. 83.

Ad claudendum sermonem de Venere dicunt de ea scribentes, quod dum fuisset viris tribus superstes, tanto ferbuit pruritu, ut fere in publicum declinaret lupanar, et ad suum palliandum scelus mulieribus suasit meretricandum et fornices instituit, matronasque inire compulit, quod satis Cypriorum exsecranda consuetudo in multa protracta saecula protestata est servare, qui diu mittere suas virgines ad littora, ut forensium uterentur concubitu, et sic futurae castitatis suae libamina persolvisse videntur Veneri et suas in nuptias quaesivisse dotes; quae quidem abominanda stultitia postea penetravit ad Italos, cum legantur quidem fecisse Locrenses, id est Galabres. De Cypro vulgata fama est, eam forte totam a Venere infectam, seu coelo agente, seu alio incolarum vitio adeo in venerem prona, ut hospitium, officina fomentumque lasciviarum et voluptatum omnium habeatur et quod homo in terra obdormiens non surgat, nisi foeda pollutione resolutus. Quapropter veteres insulam illam totaliter Veneri consecravere eamque insulam nominaverunt Veneris. Ego quadam alia vice locum Paphum, civitatem Veneris et ejus viridarium, in quo nunc ecclesia Sancti Pauli stat, et montem, in quem post mortem translatam fuisse rudes credidere; diligentius et curiosius perambulavi et perspexi, et petram in littore extensam in mare, quam Venus emergens primo apprehendit, ut dicitur, vidi, et super eam sedi admirans antiquorum fictiones. Sed diceret mihi aliquis frater maturus: ut quid, frater mi, quaesivisti loca Veneris visitatis locis sanctis, quae conventio lucis ad Belial? numquid conscientia tua curiositatis vitio te arguit? Responsio: Non solum, frater dilecte, in illo conscientiae stimulis pungor, sed in actibus multo melioribus. Verum tamen spero, hanc curiositatem criminalem non esse, cum similia gentilium (151 a) loca et monstra etiam Sancti videndi causa adiisse legantur. Nam in Itinerario Clementis legitur, et habetur in Speculo hist. L. X. C. 26., quod dum S. Petrus in Anchorado esset audivissetque, insulam ad sex milliaria distantem, in qua columnae vitreae immensae magnitudinis et mirabilis picturae et operis essent, gratia videndi illas columnas cum discipulis navigavit in insulam columnasque miratus aspexit, simul et discipuli ejus. Legitur etiam in vitis patrum, quod quidam locus est in interiori deserto, longe ab hominum habitatione semotus, in quo erat hortus quadratis lapidibus constructus et variis arbustulis aromaticis consitus, puteus etiam delectabilis ibi erat, et multum aurum, argentum et lapides pretiosi erant in horto illo reconditi, et multa mira dicebantur de horto illo. Hunc autem hortum construxerant duo perditissimi magi Pharaonis, Jannes et Mambres, et sibi in eo sepulturas paraverunt, ut post mortem suam ibi tamquam in paradiso deliciis fruerentur. Cum autem mortui essent, mox rapti ex Aegypto a daemonibus in hoc loco ab eis sepulti sunt. Hi duo magi soli restiterunt Moysi, dum percuteret Aegyptum Dominus per manum ejus, de quibus Apostolus 2. Timoth. III. loquitur, et Eusebius de praepar. Evangel. L. IX. C. 3. Audiens autem sanctissimus Macarius eremi cultor devotissimus de loco illo, quomodo esset inadibilis et mirabilis, concepit desiderium videndi locum, sed quia viam ignorabat, fascem calamorum secum portabat, et per millenos passus singulos figuit (fixit), quo facilius haec signa videns remeare posset. Per novem igitur dies itinere confecto locis appropinquavit, cui ferocissimus daemon quiescenti calamos omnes ex propriis locis collectos ad caput posuit, cumque hortum intraret, CXX daemones sicut corvi de loco prosilientes contra eum clamabant. Multa autem sustinuit in illo loco vir sanctus, et regrediendo in cellam suam in tantam penuriam venit, quod nisi bubalum obviam habuisset, cui se supposuit et papillas ejus suxit, penitus defecisset.

Si ergo sancti magistri haec gentilium opera et loca viderunt, non inquietandum mihi vel alteri hujusmodi visitatio. Praefatus casus Macarii habetur in Antonini Chronic. P. II. Tit. 15. C. 6. §. 1.

Ab antiquo fuit Cyprus proprium regnum, in quo regnaverunt antiquissimi Pygmalion, Paphus, Cinera et Adonis maritus Veneris, et caeteri, usque ad tempora Alexandri M., qui eam insulam regno Graecorum copulavit, et non regnum, sed partem regni esse voluit, eamque insulam quasi regis sedem constituit, unde ex ipsa cum exercitu profectus totum orientem obtinuit, sicut dicitur 1. Maccab. I. Egressus de terra Cethim, id est de Cypro, provenit usque ad fines terrae, usque in Indiam, et demum rediens ad mare Caspium sive Hircanum, Judaeos decem tribuum, quos Salmanasser captivaverat, arctius montibus Caspiis inclusit, ut patet supra fol. 97 A. De qua Judaeorum reclusione loquitur Magister in Schola historica et alii historiographi. Sed nonnulli mirantur, an aliquid veritatis in re sit? Ad hoc dicit Antonius in Chronico P. II. Tit. 19. C. 8, quod duo fratres ordinis nostri missi propter fidei causas in orientem manserunt in provincia Georgiae in civitate Triphelis, quae prope montes Caspios est, septem annis, et diligentem inquisitionem de hoc fecerunt (b) a Georgicis et Persis et Hircanis, et etiam ab ipsis Judaeis, qui omnes dicunt, quod in eorum historiis nihil penitus de hoc reperiatur, sed tantum hoc habeatur, quod Alexander in partes illas veniens reperit ibi bestiales homines, inhumaniter viventes, qui homines comedebant et se invicem devorabant; hos de planis et habitabilibus locis expulit et intra montana habitare coëgit et ibi portas exstrui fecit, quae portae Alexandri hodie nuncupantur. Tandem autem Alexander subjecto oriente cum infinita spoliorum copia in Cyprum reversus est eamque affluentem divitiis et deliciis fecit. Stante ergo Graecorum regno Cyprus per praefectos regebatur. Demum Romani monarchia adepta subregulos ibi constituerunt, de quibus unus fuit Costus, pater Sanctae Catharinae virginis, quam in illa insula natam esse historiae tradunt, sed evocatus a Maxentio imperatore transfretavit cum omni sua substantia Alexandriam, ubi et beata Catharina passa est.

Post multum temporis Graeci rursum regem in insula constituerunt, qui reges, sicut et omnes Graeci, non modicum infesti Latinis fuerunt; quidam autem regno adepto effoeminatus Graecus multas turpitudines operabatur in foeminas peregrinas, qui dominicum sepulchrum in Jerusalem visitare ex devotione volebant, et dum ad insulam appulerunt, rapi fecit vi ab eo desideratas et in hoc nec nobilium filiabus nec uxoribus deferebat. Ea enim tempestate multitudo magna peregrinabatur in Jerusalem quottidie, quia regnum Hierosolymitanum jam ad Latinos translatum fuerat. Contigit autem, quod domina Osina, Richardi regis Angliae soror, devotaria ad Cyprum navigio declinaret et inde in terram sanctam transfretaret, quam quidem rex sub specie honestatis invitavit et omnem ejus comitivam et optime ac honorifice procuravit; cum autem domina festinaret ad Jerusalem, sicut peregrini omnes faciunt in Cypro existentes, noluit eam rex dimittere, nisi promitteret se reversuram ad eum. Domina ergo nihil mali suspicata promissionem fecit et ad loca sancta navigavit. Quibus visitatis in Cyprum ad regem revenit, rex ergo ipsam accipiens vi oppressit et violatam abire permisit. Quae, ut in Angliam venit, omnia quae sibi acciderant, fratri conquesta est, concitans ipsum vehementer contra stupratorem, Cypri regem. Congregata autem classe magna, tamquam contra Trossonios, arabicas gentes Syriam possidentes, profecturus, armatam multitudinem ab Anglia per mare eduxit, et de Catalonis ac Siculis plurimos suis copiis adjunxit et in Cyprum irruit, miserabilem nimis stragem fecit sibique insulam totaliter subegit, regem et omnes ejus amicos exterminavit. Interea Saladinus, Aegypti Soldanus, capta Hierosolyma, Guidonem regem expulit regno, cui Richardus Angliae rex Cyprum in recompensationem dedit. Atque hoc modo insulae propter ejus antiquam regii nominis dignitatem regni titulum dedit. Sicque iterum regnum esse incepit anno Domini MCC. et duravit sic annis multis sub nomine regni Hierosolymitani, quod illinc ibi translatum fuit. (152 a) Frequentibus tamen incommodis et tumultibus vexabatur regnum per Sarracenos sibi propinquos et per Turcos, maxime autem per Venetos et Genuenses, qui inter se discordes totum quasi mare et ejus insulas turbabant, unde et Tyrus in Syria, civitas ditissima et negotiatorum mater, propter eos a Sarracenis destructa est. Eo enim tempore Genuenses non minus potentes erant terra et mari, quam Veneti, multas enim insulas in mari habebant et Graeciae grandes civitates possidebant, utique necdum enim Turci tantum invaluerant, sed Christiani etiam adhuc ad littus ponti Euxini et juxta paludem Moeotidis civitates habebant, sub ditione autem Genuensium aut Venetorum. Reges autem Cypri necesse habebant, cum regnum eorum esset quasi in medio constitutum, et Venetos et Genuenses conservare amicos, qui tamen inter se semper discordes erant, unde consuetudo erat, ut certis anni temporibus rex Cypri mercatorum Venetorum et Genuensium judices simul invitaret ad capessendum amicitiam utrorumque. Anno autem Domini 1369 Petrus, rex Cypri, dum utrosque dominos invitasset, orta est in convivio contentio inter eos de priori consessu, cumque rex propensior Venetis videretur, indignati Genuenses armis suam dignitatem conservare statuerunt et insidias in locis aptis Venetis paraverunt. Quo comperto omnes Genuenses de muris praecipitari jussit in tota insula, quaesitos et inventos Genuenses occidi jussit. Dux autem primus Genuensium, ante quem nullus ibi ducavit, Dominicus dictus, hoc audito classe instaurata improvise supervenit et omnia evertit, regem vero et reginam cum aliis multis captivos duxit Genuam et spolia ingentia, insulaeque praefecit quendam Genuensem. Regina autem in captivitate existens filium genuit, quem Janum nominavit. Data autem regi venia in regnum cum uxore et filio remissus fuit, ita tamen, ut Famagusta, civitas regni optima, Genuensi populo esset propria et alias tota insula tributaria.

Post hunc Petrum regnavit Janus, filius ejus, rex impiissimus, dissimilis Jano primo susceptori Saturni, sub quorum regimine aurea erant saecula. Hic iterum nefanda opera egisse fertur scelus. Filium fratris habuit, adolescentem virtuosum, quem timuit in regem sublimari, unde vicinos arborum ramos sui horti contra se invicem inflexit, singulisque pedes adolescentis obligans, relaxari ramos jussit, qui cum impetu naturali ad situm suum redeuntes puerum infelicem discerpserunt scissis visceribus. Sed nec ipse cruentus impune evasit, nam paulo post, anno 1423, Soldanus Aegypti, Melchella, validissimam in Cyprum classem misit et velut horrida tempestas cuncta diripuit, ecclesias Christi incendit regemque et omnem populum captivum abduxit, demum tamen regem remisit, eumque et regnum tributis subjecit.

Mortuo Jano filius ejus Johannes regnavit, vir totus effoeminatus, inter mulierculas nutritus, cui tradita fuit in uxorem filia comitis Montisferrati, quae paucis vivens diebus, ut fertur, ab ipso rege veneno exstincta est. Post hanc duxit aliam, Helenam, cujusdam Graeci filiam, cum qua habuit filiam Carlottam. Habuit et filium cum quadam alia extra matrimonium.

Porro Helena regina (b), uti natura Graeca, Latinis adversa, ritum per reges praecedentes latinum introductum abolevit, episcopos, plebanos et caeteros deponens, populum et ecclesias Graecis subjecit in spiritualibus, et in his rex effoeminatus, magis mulier quam vir existens, Helenam Trojanae Helenae imitatricem meretricium Graecorum ritum admisit, quod tamen ecclesiae catholicae et orthodoxis fidei verae plurimum displicuit. Sed et ipsa domina Carlotta, filia regis, duci Sabaudiae Ludovico jamdudum matrimonio juncta, de hoc multum doluit, sciens Graecorum ritum periculosum multis modis. Interea post decursum aliquorum annorum Johannes rex moritur, et eo defuncto statim Helena regina eadem via post eum abiit, quod audiens Ludovicus Sabaudiae dux, Carlottae maritus, assumtis omnibus suis cum uxore in Cyprum a Taurino civitate navigavit regnum possessurus haereditario jure, quia rex praecedens non dereliquerat regium semen nisi Carlottam, cui deberetur regnum.

Porro Jacobus de pellice natus regnum ambiebat et in adventu Ludovici in regnum navigavit in Aegyptum et Soldano ac suis consiliariis se injuriam pati conquestus est implorans eorum auxilium; composuit etiam amicitias cum mercatoribus Venetorum, qui in Aegypto[TR135] erant, qui eum senatui Veneto commendabant; insuper et Turcorum affectum attraxit, quia vir erat amicabilis et humanus sciens sibi amicos facere Sarracenos, Turcos et Venetos. Collectis itaque copiis Sarracenorum et Turcorum cum praesidio Venetorum intravit regnum, et Ludovicum cum sorore Carlotta, veros haeredes regni, expulit regnumque possedit universum in pace, et Famagustam Genuensibus abstulit conformans se Venetorum voluntati. Ad stabilitatem autem regni sui accepit uxorem filiam Marci Carnary, Veneti, quam senatus Venetus in filiam adoptaverat, ex qua habuit filium posthumum, qui tamen in infantia obiit, et post paucos annos Jacobus rex in lectum extremae aegritudinis incidit senatumque Venetum tutorem regni instituit et obiit. Et ita Cypri regnum in manus Venetorum haereditario jure devenit; reginam enim superstitem in regno quidem dimiserunt, sed sine marito: et ita hodie est in Nicosiae[TR136] palatio, quem ego vidi in mea prima peregrinatione.

Et iste est brevis regni illius decursus a temporibus vetustissimis usque ad hoc nostrum aevum. Continent autem historiae multa de hoc regno, quae brevitatis causa omitto. Hoc autem singulare legi, quod quodam tempore tantae ibi erant divitiae, ut urnae puteorum et catenae earum essent argenteae, et in regiis palatiis[TR137] aureae. Sed nunc longe aliter est, et desolatio magna et miseranda ibi ex malo regimine cernitur. Triplici enim malo subjacet terra illa. Primum est, quod suis veris haeredibus est privata, et dignitas regia, qua a tempore Beli vetustissimi, qui fuit ante Christi adventum 1930, usque ad tempora Ludwici, (153 a) Carlottae mariti, qui fuit anno post incarnationem Domini 1463, semper fuit honorata, in tantum, quod nobiles Christianitatis, qui in dominico sepulchro militiam adepti fuerunt, non reputabant se veros milites, nisi cum regibus Cypri confoederationem fecissent et signum ejus amicitiae accepissent, sicut patet supra P. 1. Fol. 16. A. Et in tanto honore reges Cypri habebantur, sicut reges Jerusalem, quia regnum sanctum Hierosolymitanum in Cyprum fuit translatum, et habebatur Cyprus a cunctis fidelibus aditus in terram sanctam, per quem Jerusalem redimenda staret, sed nunc contraria via est, nam Veneti propter Cyprum foedere colligati sunt Turcis, quod sic accidit. Defuncto enim Jacobo spurio, ultimo rege, Fernandus rex Siciliae aspirabat ad regnum et Venetis plurimas irrogabat injurias Turcumque contra eos concitabat, ut sic fractis[TR138] ipse in Cyprum liberum ingressum habere posset. Videntes autem Veneti, se undique gravatos, cum Turcis pacem fecerunt anno 1456, quae res effecit, ut Turci relictis Venetis omnem belli vim in Fernandum converterent, atque ita Hidruntum, Apuliae civitatem optimam, cepit, et nisi Deus sua misericordia succurrisset, tollendo de medio Machometum Turcum magnum, jam totam Italiam Turci possiderent, Ecce, quomodo Cyprus facta est ecclesiae laqueus!

Secundum malum illius terrae est frequentia terrae motuum, quibus quasi quottidie dejiciuntur aedificia et grandes civitates in ruinis jacere cernuntur.

Tertium malum est aëris infectio tanta, ut quasi omnis homo ibi febricitet certis temporibus et pestilentia ibi saepe grassetur. Unde inter avisamenta peregrinorum est illud praecipuum, ne moram trahant in Cypro, ut non inficiantur. Hanc autem infectionem dicunt aliqui ideo esse, quia mons Armeniae et Caucasus et Taurus prohibeant ventos salubres a Cypro, sicque aëri crasso subsit et insano. Sed hanc rationem non aestimo veram esse, cum praedicti montes longe a Cypro sint distantes retro Ciliciam, Syriam et Phoenicen. Nec de malo et infecto aëre inculpatam legi Cyprum in aliquo libro authentici auctoris, sed tantum in libellulis militum Almanorum. Et si montes Armeniae causarent infectum aërem, prohibendo causam sanitatis, semper fuisset ibi malus aër, et ita Japhet, filius Noae, stultus fuisset, quod eam regionem prae omnibus elegisset; nec illa delicatissima Venus in eam enatasset, nec Belus, nec Pygmalion, nec Paphus, homines nobilissimi, ibi sedes posuissent suas. Credo autem, aërem non esse malum, sed disproportionatum Teutonicorum, qui nati et enutriti in aëre duro, frigido, consumtivo, non possunt bene vivere in aëre subtili et tenui, in quo eorum intemperatae comestiones et potationes consumi nequeunt. Porro si incolae dicunt, ibi esse aërem infectum, et si de facto ita est, pro certo non ex natura, sed ex Dei plaga hoc terrae illi accidit, sicut et terrae sanctae maledictio illa advenit. Potius autem credo, quod sit unum fictitium et quod ideo illam regionem exosam reddant, ne rursum regnum Hierosolymitanum per Christianorum (b) principes resuscitetur et rex ibi aliquis constituatur, de quo insulae possessores moderni nec verbum volunt audire, et ad hoc sunt per insulam de praesenti certi, qui circumeunt per loca, et si aliquem audierint loqui de rege restituendo vel regimini moderno detraxerint, statim vincti mittuntur Venetias ad reddendum rationem senatui. Unde in prima peregrinatione mea multis diebus in insula degens vidi in civitate Nicosina quendam fratrem ordinis nostri per civitatem in mulo ornato frequenter spatiantem, ac si fuisset episcopus, et in nostro recessu intravit ad nos in galeam cum quibusdam reginae clientibus et recessit nobiscum. Semper autem mane descendit ad me in cumbam meam ad dicendum mecum officium, quia per se librum non habuit. Quem dum interrogarem, ubi suum haberet breviarium, cum gemitu et lachrimis occulte dixit mihi, se esse captivum pro eo, quod mentionem fecisset in quadam vaga locutione de rege eligendo in Cypro, propter quod subito eum rapuissent in galeam nec ei reditum in suam habitationem ad tollendum breviarium et cappam indulsissent. Compatiebar viro, quia personatus et discretus vir erat, et[TR139] bene a Latinis collegerat. Et tantum de regibus Cypri et de saeculari ejus statu.

De Episcopatibus regni Cypri.

Episcopatus vel dioeceses quatuor sunt in toto regno Cypri. Episcopatus primus est in Nicosia, quae est metropolis regni, et est hodie civitas magna, non maritima, sed in corde insulae sita, quinque alemannicis milliaribus a mari distans, cincta fertilibus montibus et amoenis; per medium civitatis est torrens magnus, qui suis temporibus redundat aquis impetuose decurrentibus, verum quando ego eram ibi, non habebat guttam aquae.

De universo mundo sunt in hac urbe mercatores, fideles et infideles. Multae sunt ibi apothecae et pretiosae, quia aromata cruda orientis huc deferuntur et arte pigmentariorum conficiuntur, sed et in ipsa insula crescunt pigmenta et fluunt aromata; ideo apothecae illius civitatis sunt quasi origines, ex quibus in alias mundi apothecas fluunt pigmenta.

Ecclesiae multae sunt in illa urbe, tam latinae quam graecae. In latinis sunt campanilia cum campanis, et cum clericis latino more officiantibus. In graecis sunt pinnacula cum ligneis instrumentis, quibus convocant suum populum ad divina, et graece canunt et legunt. Ecclesia metropolitana est latina, et dicitur ad sanctam Sophiam, estque competenter magna et bene ornata, cum archiepiscopo, canonicis et clero provisa. Ad latus ecclesiae dextrum est una capella, in honore Sancti Thomae de Aquino consecrata, in qua Legenda doctoris sancti pulcherrimo schemate est depicta, et tabula aurea altaris ejus continet gesta. In hac capella hoc memoriale insigne vidi, quod sequitur: stabat enim in ejus latere et hodie stat una spectabilis tumba, ingentis valoris, magna, de Jaspide pretioso lapide; hanc tumbam mensuravi propriis manibus et reperi eam habentem in longitudine XII palmas, vulgariter Spannen; in profundum VII; in latitudinem V; et plus quam unam in spissitudine, et est tota de integra petra. Sed et operculum aequalis longitudinis, latitudinis et spissitudinis habet, quod habet dorsum acutum, sicut opercula sepulchrorum solent esse communiter, (154 a) ejusdem lapidis et pretiositatis. Color illius lapidis praecipuus est viridis, tamen multos habet alios intermixtos colores et maculas, quod ad decorem politae rupis multum facit, sicut patet in marmore polito maculoso vel vario. Tot autem dicitur habere virtutes, quot habet maculas, est enim infinitis respersus maculis rubris aut roseis, ac si sanguine exiguis guttulis esset conspersus. Ejus virtus in his, qui caste gestant ipsum, fugat phantasmata, reprimit febres, hydropisin curat, parturientes juvat, inter pericula facit hominem tutum, interiorem refrigerat ardorem, fluentem compescit sanguinem et sudorem luxuriosum cohibet et impedit conceptum, menstrua constringit et haemorrhoides si pulverizetur datus cum lacte, ulcera inveterata sanat, sordes oculorum purgat et visum acuit et confortat, maleficiis et incantationibus resistit, et efficacior est in argento quam auro. Nec invenitur, nisi in montibus Scythiae, ubi optimus est, in quibus rupes et petrae sunt illius lapidis. Sed ne tam pretiosus thesaurus sit sine custode et ejus copiositas eum vilem reddat, posuit Deus in circuitu montium istorum fortissimos ac vigilantissimos custodes, gryphones, dico saevissimas bestias, quae accedere volentibus volatu et cursu, rostri morsibus et unguium lacerationibus resistunt, nec potest quis locis illis appropinquare, nisi devictis gryphonibus, in quorum pugna agonizabat Jason pro vellere aureo et Hercules pro malis horti hesperidis aureis. Sunt enim saevissima animalia gryphones, hominibus et equis naturaliter inimica, habentia capita aquilarum, et reliqua corporis leonum et in aëre volant ut aquilae, in terra vero currunt ut leones, suntque tantae fortitudinis et roboris, quod armatum equo insidentem invadunt et cum equo tollunt, in altum ambos per aëra ducunt quo volunt, et sunt animalia immania, ultra omnem rabiem saevientia. In capite, rostro et alis figurant aquilas, et in anterioribus pedibus, in quibus habent longos ungues, in posteriori vero parte, cauda et cruribus habent leonis formam, et habent posteriores pedes breviores, et ungues breves sed magnos, ita, ut de illis unguibus fiant scyphi ad bibendum. Non inveniuntur haec animalia nisi juxta montes, in quibus aurum et gemmae abundant, et dicitur, quod effodiunt aurum et gemmas et in inspectione effossorum gaudent et ludunt atrocissimoque bello zelant et defendunt. Siquidem in Asiatica Scythia, ubi sunt terrae locupletissimae, sed inhabitabiles hominibus, imo inaccessibiles nisi ipsis Arimaspis, qui dicuntur homines esse ferocissimi unum tantum oculum in fronte habentes, hi armati contra gryphos procedunt eisque aurum et gemmas auferunt. De hac gemmarum et auri a gryphonibus custodia loquitur Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

Non solum autem gryphes, sed aliae horribiles bestiae in illis regionibus sunt constitutae, ut pardi, tigrides, pantherae, et canes tantae magnitudinis et tam immensae feritatis, ut taurum perimant et leones occidant. Hos horribiles custodes Deus (b) locavit ad aurum et gemmas, ad cohibendum humani cordis cupiditatem et avaritiam.

Igitur stante me juxta sarcophagum praedictum jaspideum pretiosissimum et mirante, quis victor gryphorum tam ingens saxum depraedatus fuerit et cui hoc sepulchrum impretiabile excisum sit, incidit mihi, quod forte tempore gigantum, qui gryphones et centauros prosternebant pro sepultura Veneris, quam pene omnes dii venerabantur, allata fuerit, et usque huc derelicta. Non enim aestimo, umquam regem aliquem tam immensi pretii sepulchrum habuisse, cum auro pretiosius sit, cui se Alexander M. moriens includi praecepit. Me ergo sic stante et cogitante quidam canonici per medium ecclesiae simul ascendebant et descendebant exspectantes finem pulsus vesperarum; ad hos accessi petens ab eis, cui deo vel deae, vel cui regi aut domino fuisset haec incomparabilis tumba parata? Illi ergo canonici mecum capellam sunt ingressi, et recitaverunt mihi de hac tumba historiam longam et valde delectabilem, et licet eam historiam numquam in aliquo libello legerim nec audiverim alias, tamen dictis fidem adhibui et audita Evagatorio inserui, et si non ita est ut scripsi, tamen sic est quod audivi, et sicut sine culpa audivi, sic absque culpa scripsi, et absque culpa potest legi et sine omni detrimento fidei potest pie credi. Dum Venus Cyprorum regina et dea pudicitia abnegata diversos admitteret amatores, Martem deum belli se amantem adulterum admisit, qui zelotypus erga eam factus currum junxit, et cum Bellona sorore auriga sua hyperboreos montes adiit ibique fugatis et captis gryphonibus saxum grande de monte jaspidis evulsit, sed et Bellona ibi crystallinum clipeum sibi ademit, et currui imponentes Arimaspos autem sive Cyclopes captivatos currum trahere cum saxis gemmaticis coëgerunt, sicque in insulam Veneris venientes Jaspidem ad cubile Veneris posuerunt, quo ejus intemperata luxuria cohiberetur et fervor refrigeretur. Porro Venere translata per mortem non poterant aliquam ei consignare imaginem nec idolum fabricare, unde jaspidem illum sic impolitum et informatum in templo Veneris loco idoli erexerunt. Ideo Virgilius scribit, simulacrum Veneris nullam humanam habuisse effigiem.

Porro tempore Domini nostri Jesu Christi inter alios gentiles volentes videre Jesum, ut habetur Johannis 12, 4., erant etiam quam plures Cypri mercatores, qui frequentes in Syria erant propter propinquitatem Cypri et Syriae. Hi ergo Cyprii audientes Dominum Jesum praedicantem et miracula facientem, crediderunt et ingratitudinem Judaeorum plurimum exsecrantes rogaverunt eum, ut in Cyprum cum eis navigare dignaretur et illi populo beneficia praestare. Quibus respondit sicut et Abgaro regi Edessanae urbis sibi per litteras mandante ut ad se veniret, quod ante omnia crucem et mortem eum operteret pati et tertia die resurgere et post haec suos discipulos vellet mittere eis. Illi ergo cum Cyprum remeassent et ea, quae viderant et audierant, populo narrassent, invidiamque Judaeorum contra eum ejusque instantem crucifixionem timebant, ne forte corpus crucifixi sicut alia corpora damnatorum (155 a) abjiceretur a Judaeis, consilio ergo inito miserunt quosdam in Jerusalem, qui tollerent corpus Jesu et navigio imposito ducerent illud in Cyprum. Ingressi ecclesiam Veneris templum saxum jaspideum Veneris simulachrum dejecerunt, et ex eo tumbam Domino Jesu formaverunt. Domino autem mortuo et cum honore sepulto quieverunt Cyprii, et tumbam illam reservaverunt usque in hodiernum diem, nec eam umquam alicui vendere voluerunt, nec aliquem in eam locaverunt, eo, quod Christo Domino dedicata fuerit. Et illa fuit forte causa, propter quam Veneris simulacrum fuit de saxo pretioso, sed impolito et informato, quia fuisset indignum, ut Veneris imago et idolum fieret Christi sepulchrum. Hanc caussam non invenit Joh. Bocc. in Genethliaco gentil. deorum L. III. C. 23. In hoc ergo facto non minus commendandi sunt Cyprii gentiles, quam Joseph et Nicodemus Judaei, tumulatores Christi, et merito in gratiarum actionem possemus eis dicere illud 2. Reg. II: benedicti vos Cyprii a Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum Domino vestro, et eum sepelire decrevistis, et nunc retribuas quidem Dominus misericordiam et veritatem, sed et ego reddam gratiam eo, quod fecistis verbum istud. Et tantum de illo.

Huic cathedrali ecclesiae adhaeret grandis archiepiscopi curia. In ea insuper urbe est conventus pulcher ordinis nostri, et est ultimus conventus Praedicatorum contra orientem situsque est in regio castello supra torrentem, siquidem rex quidam Cypri tanto ad fratres inclinabat affectu, ut noluerit eos habere locum nisi in ipso castello, quod utique firmissimis muris et altis cum pluribus turribus munitum est, et per lapideum pontem, arcuato opere factum, ingressum habet tam castellum quam conventus, et circumductus est torrens per gyrum muri extrinsecus. Desolato autem et devastato regno multipliciter, ut supra patuit, ipsum castellum eversum fuit ab intra et combustum, conventus tamen fratrum diligentia in tantis incendiis integer mansit, et murus per gyrum cum ponte etiam mansit et hodie est, de castelli autem habitaculis nihil mansit nisi alti muri, quos ignis non poterat consumere. Sic ergo conventus noster hodie solus[TR140] muris illis stat inclusus, nec admittitur, ut aliquis ibi quidquam aedificet, sed fratres totam latitudinem castelli possident. Ecclesia fratrum est regio ornatu decorata, et in ea est sepultura regum Cypri. Duos ambitus habet marmoreis columnis sustentatos per gyrum, et omnes officinas ordinis admodum pulchras et aptas habet. Superius lucida habet dormitoria, inferius marmore strata pavimenta. Quadam vice cum solus per dormitorium deambularem, reperi quandam cellam apertam, et dum percepi, quod esset vacua, nec aliquis iam frater eam inhabitaret, ingressus sum cellam, ut eam viderem. Erat autem in cellae pariete factum reservaculum sine sera, ligno clausum, ferreo tamen parvo repagulo clausum; ad illam capsam ergo ut curiosus accessi et remoto repagulo aperui, ecce autem statim ut aperui, eruperunt contra me infinitae et iracundae apes, circumvolantes et bombylantes, et continenti cella replebatur, a quibus de cella effugi cum agna difficultate, et insequebantur me per totum dormitorium, erat enim foramen parvum per murum de horto in capsam, per quod (b) intraverant et grande examen fecerant, habet enim conventus ille pulcherrimos hortos in ambitu et retro et est omnino pretiosus locus. Sed quales sint fratres et quanti et quam zelosi pro regulari vita et quam docti, quam diligentes in divinis officiis, quam hospitales et charitativi, ne dum nescio, sed ea quae scio scribere erubesco. Nec est mirum, si parva sit religio in illis locis remotissimis, quae a praelatis numquam visitantur, et fratres pro excessibus non corriguntur, et malo exemplo graecorum sacerdotum corrumpuntur, cum tamen modo contrario fieri deberet. Nam mendicantes ad illa loca sunt missi, ut verbo et exemplo Graecos aedificarent et eos in romanae ecclesiae obedientiam ducerent. Omnes fratres illius conventus sunt barbati, sicut graeci, et habent procuratorem saecularem, qui cuilibet fratri omni mense dat octo marcellos, de quibus sibi quilibet procurat hoc quod placet, alias provisio conventus est nulla. Fratres etiam Minores pulchrum in ea civitate habent conventum. Sed et fratres Eremitarum Sancti Augustini in hortis canamellorum conventum habent, et in ecclesia eorum ad latus sinistrum est solenne et deauratum sepulchrum, in quo corpus nobilis cujusdam Teutonici requiescit, nomine Johannes de Montfort, quem Cypri colunt pro sancto, et peregrini ipsum visitant et implorant. Integrum autem jacet ibi corpus, tabefactis carnibus, nervis et cute, in uno tamen brachio videtur os nudatum pelle et carne, quasi morsellus dentibus esset a corpore avulsus, quod sic accidisse dicitur. Erat quaedam nobilis foemina in Alemannia, dicti Johannis de Montfort consanguinea; haec cum loca sancta Hierosolymis visitasset, in Cyprum navigavit et ad Nicosiam venit gratia visitandi sepulchrum amici sui, beati Johannis, cui cum patefecissent sepulchrum, et cancellos amovissent, reclinavit se super corpus ejus, applicans os ad scapulas, tamquam eos deoscularet et longioribus osculis demulciretur, occulte autem dentibus suis in carnes corporis defuncti morsum impressit, evellens petiam, quam clam in sinum abscondit secum portare volens pro reliquiis in patriam. Mira res! dum navem ingressa fuisset, et jam longe in mari essent, omni secundo vento caruerunt, et aliis navibus prospere procedentibus navis illa penitus non processit. Videntes autem marinarii hoc miraculose fieri, coeperunt mansiunculas, singulorum saccos, peras et cistas perscrutari, et de singulis inventis rationem petere, sicut moris est fieri instante singulari impedimento. Cum autem morsellum panniculo involutum reperissent, audita veritate, quam mulier confitebatur, redierunt in portum unde exierant, et ipsum morsellum cum in locum suum reposuissent, expedito itinere mare sulcabant. In hac urbe est etiam reginae palatium, et omnia sunt in bono foro ibi.

Secundus episcopatus est in Famagusta, quae olim fuit insignis et totius regni caput et regum sedes. Sita est haec civitas in maris littore, et portum aptissimum (habet) ad susceptionem classium. Conventum habent ibi fratres nostri, sed paene annihilatum, quia ruinam omnia minantur, sicut et ipsa urbs in dies deficit; dicunt, quod nemo potest manere ibi propter aëris infectionem, In his duabus civitatibus (156 a) fuit olim omnis Cypri gloria et mercantiarum copia et omnium linguarum et gentium concursus, sed in dies omnia deficiunt.

Prope Famagustam sunt ruinae vetustissimae urbis, quae dicebatur Salamina; haec a quodam dicto Teucro fuit aedificata. Dum enim hic Teucer cum fratre ivisset in trojanum bellum et eo peracto absque fratre in patriam rediisset, non susceptus secessit in Cyprum et Salaminam aedificavit, et in ea vitae residuum habitavit, cujus pater Telamon primus muros urbis Trojae ascendit, et Hesionam nobilissimi Troiani filiam in uxorem habuit, ex qua Ajacem et Teucrum suscepit. Ex illo autem Teucro nonnulli opinantur Teucrorum populos, id est, Turcorum, ortum habuisse, unde hodie ipsos Turcos nominant, tamquam a Teucro diffusos. Et quum de Turcorum origine hic casu mentio facta est, non judico alienum a proposito, de ortu hujus gentis nobis tam notissimae et formidulosae aliquid beviter dicere.

Pro primo notandum, quod duos Teucros in veteribus legimus historiis, qui fuerunt temporibus Trojanorum. Unus fuit filius Priami, regis Trojae, alius fuit filius Telamonis ex Hesiona, Laomedontis filia, qui Laomedon pater fuit Priami. Primus paulo ante bellum trojanum interiit ab urso laceratus, nec ejus proles invenitur. Secundus autem bello interfuit, cujus pater socius Herculis fuit et in Colchos cum eo profectus postea primus in obsidione Trojae muros adscendit et Hesionam regis Trojae filiam in praeda uxorem meruit, ex qua Teucrum genuit, qui, ut dixi, Salaminam Cypri aedificavit. Quid autem de ejus posteritate contigerit non plene invenio. Frater Vincentius Bellovacensis, ordinis nostri, dicit in Speculo histor. L. 3. C. 66., quod post eversionem Trojae, quae facta fuit ante incarnationem Domini annis 1190, multitudo magna fugiens in duas partes se divisit, duos facientes populos: unam partem duxit Franco, filius Hectoris, nepos Priami regis Trojae; fugiens in extremam Germaniam devenit, ibique diu demorati regioni, quam inhabitabant, nomen suum reliquere, quae hodie dicitur Franconia, Suevis et Bavaris vicina. Deinde ulterius diffusi transvadato Rheno eas in partes venerunt, quas semper postea tenuerunt, sibique ex eis ducibus quasi reges constituerunt et in posteritatem longam atque fulgidam devenerunt, sed et easdem partes a se denominaverunt, Franciam vocantes. Aliam partem multitudinis duxit Turcus quidam, filius Troji, filii Priami, in asiaticam Scythiam profugientes; ibi more bestiarum vitam duxerunt, et isti sunt et dicuntur Turci. Hos simul cum Judaeis propter vitae inhumanitatem inclusit Alexander M. intra montes, ponens portas et clausuras, ne exire possent. Ut patet supra Fol. 141 et Fol. 87.

Dominus Antonius in Chron. P. II. Tit. 16. C. 43. dicit, quod gens Turcorum ab initio septemtrionalis fuit, Turci dicti a quodam duce nominato Turco, qui post trojanum excidium ad hyperboreas regiones se transtulerunt, ubi armorum relicto usu gregibus et armentis operam dabant; propterea una pars magna populi sequestrata in Persidem devenit, et multis annis ibi ut miseri hospites degentes tandem multiplicati (b) robur acquisiverunt, in tantum, ut Persis suspicio fieret, ne fortiores eis essent, unde sicut Aegyptii filios Israel gravabant oneribus, ne crescerent super eos, sic Persae multis modis Turcos illos afflixerunt, tandem autem post multa (proelia) de terra eorum exire coëgerunt supra fluvium Chobar, qui dum in campis consisterent ingentem cernentes suam multitudinem puerili sorte regem inter se elegerunt anno Domini nongintesimo vel circa, cum iam Machometi negotium curreret. Rex autem factus statim populum cunctum reduxit in Persidem, et ipsos Persas expugnaverunt, subjicientes regi eorum; sic aggressi sunt Medos, Arabes, et usque in Syriam et Aegyptum descenderunt, cuncta Orientis regna sibi subjecerunt. Deinde Capadociam, Pontum, Ciliciam, Graeciam et Constantinopolim devicerunt, extensis palmis usque ad Germaniae fines, sicut est dies hodie. De his Turcis dicit frater Jacobus Bergamensis in suppto.[TR141] Chron. sub tempore Pauli papae primi: Turci, inquit, Scythicae gentes, ut divus Hieronymus scribit, fuerunt duae, quas Alexander Macedo inter hyperboreos montes ferreis clausit repagulis. Hi, ut Othus historiographus tradit, juxta annum Domini 758 Caucaseas portas egressi cum Avaris viris ferocissimis, bello multis ex utraque parte interfectis, conflixerunt, exinde Pontum, Capadociam et caetera devicerunt et hodie possident. In omnibus istis dictis non est magna diversitas, nisi in comparatione annorum. Nam S. Hieronymus in epistola ad Flabiolam virginem dicit, suo tempore gentes, quas Alexander M. Caucasi rupibus inclusit, claustra rupisse et totum Orientem turbasse, in tantum, ut fideles locis sanctis transfugerint ad transmarinas regiones. Et Flabiola virgo, quae a Roma migraverat Hierosolymam, ibi mansura, sed terrore illius gentis percussa remeavit ad propria. Alii dicunt, ut Hermannus in chronicis, quod tempore Heraclii imperatoris sint emissi simili modo. Cum enim Heraclius astris inspiciendis peritus vidisset, suum imperium a circumcisis devastandum, universos Judaeos baptizari fecit et nolentes occidit. Exsurgentes autem Sarraceni et Agareni, qui sunt de circumcisione, contra Heraclium, prostraverunt de ejus exercitu et millia pugnatorum et eorum spolia Heraclio remiserunt in contumeliam. Heraclius autem portas Caspias aperuit, quas Alexander obstruxerat ante mille annos, et inde Judaeorum CL millia auro armata eduxit eosque cum suis exercitibus contra Sarracenos misit, sed in nocte, quando mane congressio fieri debuit, gladius domini C duo millia de exercitu Heraclii interfecit. Inter quae mala imperator febribus correptus obiit prae tristitia, et eo tempore solutus est Satanas, et Machometus detestabilis natus, et ecclesia usque in hoc tempus vexata et immorata, nam populus ex Caucaso eductus contra ecclesiam arma sumsit, unde Hieronymus in epitaphio Nepotiani, ecce, inquit, anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos non jam Arabiae, sed septemtrionis lupi, tanta brevi provincias percurrerunt, DC monasteria capta, quanta fluviorum aquae humano cruore mutata sunt, quot civitates obsessae, totus oriens plangit timore.

Concluditur ergo, quod Turci sint Trojani, per Turcum ducem ducti de Troja in septemtrionem orientalem ad asiaticam Scythiam, et quia ut viri truculenti bestialiter vivebant sine legibus, Alexander coegit eos secedere ultra hyperboreos montes et tauricuntas insulas, contra aquilonis ubera includens eos, exitus viarum obstruens et claudens; successu autem temporis, cum Machometus diabolus incarnatus jam esset missus in mundo, et Satanas solutus a suis claustris orbem pervertere incepissent, irruperunt etiam et Turci montium claustra non absque diaboli potentia, et coglobati Machometistis fines Christianorum usque hodie non cessant infestare.

Est etiam notandum, quod dum lex Machometi inciperet circa annos Domini sexcentesimos, sub Bonifacio V. et Heraclio imperatore, vixerunt cultores legis turpiter et inhumaniter. Sed anno Domini MCCLXXX. inceperunt inter eos fieri prodigia mendacii et religio dolosa, et crudelissima quaedam humanitas ad Christianos, qua parcunt sub se degere volentibus, nec abnegare cogunt, nam antea semper cruento gladio in Christianos saeviebant, et tunc multo minus in corporibus, in animabus et rebus nocere poterant, quam cum ipsa impiissima humanitate, et simulata aequitas duplici praeponderat iniquitate, secundum Augustinum. Et tantum sufficiat dictum de illo.

Salamina ergo Cypri, civitas Teucri vetusta, praeter hoc, quod fudit nobis odiosos detestabilesque Turcos, edidit nobis S. Barnabam Apostolum, qui ibi martyrium sustinuit, et amabilem sanctamque virginem Catharinam, quae ibi nata esse dicitur, et in loco nativitatis capella hodie peregrinis monstratur. Nam Costus in Salamina sui regni habuit sedem. Hanc civitatem nonnullae historiae Constantiam Cypri nominant, quod est nomen ejus novum, ut dicit Hieronymus de vita et obitu S. Paulae. Quidum autem historiam S. Catharinae legentes, dum legunt eam in Constantia natam, putant, Constantiam illam (157 a) esse Germaniae urbem, super chronicum lacum vel potamicum sitam, unde ibidem solet monstrari locus suae nativitatis, sed non verus.

Insuper in Salamina fuit sanctus vir, ille antistes Epiphanius, cujus persaepe mentionem facit cum ingenti praeconio S. Hieronymus, quia cum eo socius erat in expugnatione haeresis Origenis, ut patet per Hieronymum in epistola ad Pammachium contra Johannem episcopum Jerosolymitanum, ex quo etiam patet, quod episcopatus Famagustanus antiquitus fuit Salaminae et demum Famagustam translatus.

Tertius Cypri episcopatus est Paphum, omnium civitatum insulae antiquior, sicut patet supra Fol. 139. Hanc civitatem non solum celebrem reddunt carmina poetica, sed facta apostolica. Nam sanctus Paulus et Barnabas ibi praedicaverunt. Ibi S. Hilarius abbas habitavit et S. Manna, quem Graeci contra pestilentiam invocant, eumque fidelem advocatum sentiunt. Quanta autem haec civitas fuerit et quam solemnes ecclesiae ibi steterint, ruinarum immensitas et prostatae marmoreae insignes columnae demonstrant. Haec jam est desolata, nec est civitas, sed paupercula villa ruinis superaedificata, propter quod et portus ipse desolatus est, in quem naves non ingrediuntur nisi cogente necessitate, sicut contigit nobis. Haec civitas prostrata per terrae motum, sicque prostrata manet, cui nec rex nec episcopus manum porrigit, ut erigatur.

Quartus episcopatus est in Nimona, in littore maris, ubi etiam per aliquot dies degui in navium exspectatione. Est enim Nimona urbs destructa, portum maris bonum habens, qui respicit contra Tyrum et Sidonem, et ab eo vento secundo afflante potest navigari, in una die et nocte in meliores mundi portus pro negotiationibus, scilicet in Armeniam, in Ciliciam, in Laodiceam, Seleuciam, Antiochiam, in Syriam, Palaestinam, et Aegyptum in Alexandriam, in Berytum, Tripolim, Ptolemaidem, Caesaream, Tyrum, Sidonem, Joppen, Ascalonem et in caeteros portus orientales. Fuit autem Nimona urbs magna, sicut ruinae ostendunt, ad quam capta per Saladinum Hierosolyma transmigraverunt Templarii, Johannitae et fratres ordinis Teutonicorum, eamque possidentes muris et turribus[TR142] muniverunt et praecipue portum, in quem arcem fortissimam erexerunt a maris profundo partim consurgentem. Ecclesias etiam ab intra latinas aedificaverunt et conventus fecerunt, quorum omnium adhuc exstant ruinae; nihil autem remansit, nisi una ecclesia misera sine campanis et cum vilissimis paramentis, in qua signa ad officia faciunt cum lignis. Adhuc quidam clerici ibi degunt latini, cum parva aedificatione, sicut patebit in sequentibus. Multiplici plaga est haec urbs in nihilum redacta per Sarracenos in odium Templariorum, Johannitarum et Teutonicorum, per terrae motus et per inundationem aquarum de monte a tergo civitatis descendentem; nam mons altus civitati imminet, in cujus clivo optima crescunt vina, et dicunt, vites ita magnas ibi esse, quod homo non potest ambobus brachiis circumplecti eas stipites. Crescunt etiam ibi corrobi in magna multitudine.

Super Nimonam est quidam locus nemorosus, adeo plenus serpentibus et nocivis animalibus, quod nemo potest ibi manere, hoc tamen non obstante in medio nemoris construxerunt antiqui patres monasterium, ut circumdati serpentibus minus visitarentur a saecularibus, quorum utique crebra visitatio devotis monachis noscitur esse molesta. Sed ne serpentes ipsos in monasterio molestent, nutriunt multitudinem cattorum, qui serpentibus et muribus, gliribus, soricibus naturaliter insidiantur, et eos non sinunt prope muros morari, sicque quottidie pugnant catti isti cum serpentibus a muris repellentes (b), noctibus vero intersunt et officinas omnes lustrant, ne aliquod reptile ibi manere possit, diurnis vero horis per nemus vagantur, et quando hora refectionis eorum instat, tunc deputatus monachus quandam campanam pulsat, cujus audientes sonum omnes accurrunt ad locum suae comestionis; habet enim murilegus bonum auditum, meliorem odoratum, sed optimum visum, quo etiam noctis tenebras penetrat, propter quod cattus dicitur: cattus enim idem est, quod ingeniosus, unde antiqui credebant, cattos esse socios geniorum sive larium, dicentes, quod genii non possint se abscondere, quin a cattis videantur, qui hominibus sunt invisibiles. Brutum tamen dicunt nocte quadam, dum in domo cum lumine quid ageret, vidisse atram quandam imaginem, et interrogata, quae esset? tuus, inquit, malus genius sum, et sic sub oculis mirantis evanuit. Nam antiqui ponebant, cuilibet homini semper adesse bonum genium sive larem, et malum, sicut christiana veritas dicit, cuilibet homini sociatos esse duos angelos, unum bonum, alterum malum; lares autem dicebant esse filios Mercurii et Laris Nymphae et inhibitare privatas domos easque et homines custodire et in communi loco domus habitationem habere juxta ignem, ibique veteres eos ritu venerabantur, quod utique nondum plene abolitum est. Et quia catti scintillantem habent visum et libenter morantur juxta ignem in cineribus, dicebant eos esse socios geniorum, larum, penatum. Sunt et alia plurima Cypri notabilia, sicut mons sanctae crucis, de quo P. I. Fol. 66 habetur. Et tantum de Cypri descriptione.

Invectio contra Cypri provisionem.

Satis ex praecedentibus patet insulae Cypri conditio et ejus status ac regimen in mundanis et saecularibus et de ejus quatuor dioecesibus. De dioecesanis autem et clero, plebanis et religiosis, loqui non possum nisi cum cordis amaritudine, et si loqui vellem, non possem, nisi velim os in coelum ponere. Summe necessarium esset pro fidei catholicae dignitate, quod in finibus ultimis christianae religionis, ut est Cyprus, ponerentur episcopi maturi, fortes et in ecclesiis suis residentiam habentes, qui verbo et exemplo non solum sibi subditos, sed graecos, armenos, et caeteros schismaticos ac orientales haereticos ad ecclesiae romanae dilectionem inclinarent et Sarracenos, Turcos in ammirationem verterent ob insignia virtutum. Praefatis enim monstruosis gentibus Cyprus undique circumdata est, et quottidie pro suis negotiis per insulae totius loca vagantur. Ideo magis esset ibi necessaria maturitas, quam Romae sanctitas, et tolerabilius est Romae esse excessum, quam ibi videre malum exemplum.

Scimus, quod in primitiva ecclesia ad loca gentilia mittebantur principales Apostoli, unde Petrus et Johannes fuerunt missi a Jerusalem in Samariam, Actor. VII. Nunc autem qui mittuntur ad illa extrema loca, ut sint episcopi, videant ipsi mittentes, nam fratres de ordinibus Mendicantium, qui paupertatem professam abominantur, castitate non afficiuntur, obedientia onerantur, et qui observantiam suae regulae detestantur et ferre habitum despectum monachalem verecundantur, ad illa loca destinantur episcopi ad eorum adulationes et preces et mendicatas (158 a) principum et nobilium promotiones et nonnumquam ad oblata iniqua et simoniaca munera, quae ipsi in ratione eleemosynarum a Christi fidelibus acceperunt pias sed falsas allegantes causas. Conversatus fui ad tempus cum episcopo Paphiensi in tali casu: quadam vice tribus diebus detenti fuimus in portu Salimensi Cypri, et dicebatur, quod duo episcopi essent venturi et nobiscum navigaturi; tandem duo episcopi cum equitaturis et apparatu multo venerunt et ingressi galeam nobis peregrinis multum infesti fuerunt et nostra angusta loca magis angustiaverunt. Inter illos episcopos unus erat religiosus, de ordine quodam mendicantium, ad quem ego oculum habui magis, quam ad alium dominum. Erat autem episcopus ille juvenis, imberbis, foemineam habens faciem et mores per omnia muliebres, habitum suum portavit, sed in colore et valore mutatum. Nam de pretiosa scamalota formaverat sibi habitum cum cauda retro, sicut foemina, et multos in digitis habebat annulos gemmatos et in collo habebat auream catenam et cum suis ministris quottidie contendebat, aspernabatur autem cunctos, praecipue tamen peregrinos, quos non sinebat secum consedere. Quadam vice quidam sacerdos de nostris, capellanus cujusdam militis peregrini, rogavit eum paululum ascendere a loco, in quo sedebat, ne sic arctaret militem, episcopus autem despective sacerdotem illum inspiciens despexit, sacerdos autem locum et cumbam, quam ingenti pretio pro se emerat, defendit opponens se episcopo, ad quem episcopus in omnium audientia dixit: et quomodo tu asine audes contendere mecum, nonne scis, quis ego sum? Ad quem clericus dixit: ego asinus non sum, sed sacerdos, nec sacerdotem sperno nec episcopum contemnere debeo, sed superbissimum monachum et irreligiosum fratrem sentio, cum quo usque ad unguem pro juribus meis contendere volo. Ad haec ostendit episcopus ille sacerdoti ficum, ut solet fieri ab Italis cum pollice, cum alicui contumeliam inferre volunt. Hoc dum miles clerici vidisset, insurrexit contra episcopum, et alii milites juvenes cum eo, cum clamore et jurgio, episcopus autem prudenti usus consilio fugam arripuit sursum in castellum ad patronum, nec amplius ad peregrinorum loca descendit. Dixi superius in P. I. Fol. 68 de quodam clerico, latino et graeco simul, et multa alia notavi, ita quod miror, quod nomen Christi non dudum est a Cypro deletum, cum sit in medio Turcorum et Sarracenorum.

Octavo die mansimus adhuc in portu Paphum usque ad vesperarum tempus et tunc levatis anchoris et soluta navi a portu quidem recessimus, sed nostro itineri ventum aptum non habuimus, unde ad latus Cypri tota illa nocte inutiliter agitabamur. Si ventum secuti fuissemus, in Asiae Minoris venissemus loca ad insulam Carpaliam, et inde iterum in Cilicium aulonem rejecti fuissemus; avertentes autem navem a vento longius subacti sumus in mari Cypriorum.

Nono die, qui erat dominica 24., apparuit adhuc Cyprus, et vidimus, nos illa nocte longo spatio retrocessisse, tentavimus autem navem reducere ad aliquem portuosum insulae locum, sed non valuimus. Verum in nocte arripuit nos ventus, et circumducens jactavit nos in mare Pamphilicum longius ab optato itinere. Ipsam tamen regionem Pamphiliae (b) minime vidimus, nec Cyprum amplius videre poteramus, sicque illo die longum maris iter fecimus, sed non ad propositum nostrum.

Decima die mitigatus est ventus inutilis et fuit facta taediosa tranquillitas, quam bonazam vocant, sicque stetimus coeli adjutorio carentes. Cum autem sero factum esset et lumina accensa fuissent, inceperunt tubicines tuba clangere et galeotae et alii marinarii cantare, saltare, chorizare ad celebrandum festum S. Martini, cujus instabat solemnitas, quae cum multis levitatibus in plerisque mundi partibus peragi solet. Credo inolevisse hanc consuetudinem ex aliqua veterum observantia, qui deorum suorum celebrabant festa cum ludis scenicis: nihil enim ludicrum habetur in beati Martini legenda, sed ingens maturitas, et apud eum vinum nemo noverat, in quo tamen luxuriantur homines praecipue in vigilia S. Martini, in qua forte veteres festa Bacchi celebrabant. Bacchus enim, Jovis secundus filius, primum dicitur in Graecia vites plantasse et Thebanis incognitum vini usum dedisse. Dicebant autem antiqui, quod sacra Bacchi, quae in extrema ebrietate consistebant, ad animi purgationem pertinerent, asserentes, si quis in tantam ebrietatem procideret, ut in vomitum usque veniret, post praeteritum cerebri stuporem animum exutis curis taediosis atque ejectis remanere tranquillum; vinum etiam moderate sumtum laetum et jocundum reddere animum. Idcirco Lycurgus quidam rex Thraciae Bacchum contemnens et (cum) vites ejus se amputare crederet, sua sibi succidit crura, et cum primus aquam vino miscuisset et rem haustu sinceram plurimis infecisset venenis, odiosus factus est superis et oculis privatus, eo, quod tam incliti liquoris moderate sumti commoda ignorasset, et ultimo in mare praecipitatus est. Nequaquam enim antiqui ritum Machometi sustinuissent, putantes se a Baccho derelinqui, quorum aliqui dicebant, Bacchum animam mundi esse, quae quamvis membratim per mundi corpora dividatur, tamen se redintegrare videtur de corporibus emergens et se reformans et semper una eademque[TR143] perseverans nullas simplicitatis suae patiens sectiones.

Noctem ergo illam quasi totam insomnem duximus, non tantum beatum Martinum, quantum damnatum Bacchum honorantes.

Undecima die, quae est beati Martini festum, retrogrado modo per noctem navigavimus, tamen die illucescente satis forti conamine processimus ductu venti, qui tamen non omnino nos quo volebamus duxit, sed contra septemtrionem nimium nos impulit de mari Pamphiliae in mare Aegaeum, et venimus prope Lyciam vel Lycaoniae regionem, quae habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septemtrione Cariam, in qua dicitur esse mons Cadinus, qui nocturnis aestibus ignem exhalat, sicut in Sicilia Aetna et Vesuvius in Campania.

Lyciae major portus dicitur Lystra, de quo Actor. XXIII. habetur. Ad hanc regionem fugit S. Paulus cum Barnaba ab Iconio, ubi dum sanasset S. Paulus virum in civitate Lystris, credebat populus, istos esse deos, vocantes Barnabam Jovem et Paulum Mercurium, ipsosque adorare volebant et sacrificare (eis), ut patet Actor. XIV. In hac fuit S. Paulus quasi mortuus Judaeorum castigatione, ut ibidem dicitur.

Ab hac alia civitas est, dicta Derbon (159 a), in qua similiter S. Paulus cum Barnaba praedicavit, patet ubi supra. Quare autem Barnabam Jovem et Paulum Mercurium esse voluerint, non alia ratio est, nisi quod Barnabas fuit senior Paulo et videbatur ejus prior: Paulus autem eloquentissimus, sicut Mercurius, quem deum ventorum esse credebant. In ipsa etiam regione est Patera, urbs in littore maris, in qua S. ille Nicolaus magnus natus est, et non longe ab ea est Myrrha sive Myrrhea civitas, in qua idem Sanctus dignissimus fuit episcopus anno Domini 343., de cujus tumba sacrum ibi resudabat oleum, quo liniti omnes languidi sanabantur; postquam autem Turci urbem illam ceperunt, venerunt LXX milites de Apulia et corpus S. Nicolai in Bariensem transtulerunt civitatem anno Dom. M LXXXVII., de cujus membris hodie dicitur sudare oleum. Haec regio Lycia est poëtarum carminibus memorabilis: Dum enim Jupiter Latonam oppressisset, et geminos concepisset, Apollinem et Minervam, insidiabatur praegnanti Jupiter (Juno), unde fugiens dum in Lyciam venisset sitim passa, ad locum quendam Lyciae se contulit, ut biberet, quam cum vidissent rustici, confestim lacum intraverunt turbantes aquam pedibus; cum autem Latona deos pro vindicta exoraret, mutati sunt rustici in ranas perpetuo coaxantes. E contra lacus quidam (est) Seriphus dictus, repletus ranis, quae tamen numquam coaxant, sed ad alias aquas deportati clamosae sunt. De praefata Latona vide infra Fol. 144 b.

Insuper antiquum fuisse regnum Lyciam veterum historiae tradunt, nam Bellerophon juvenis a Pritone Argivorum missus fuit ad regem Lyciae Ariobatum cum litteris proditoriis, ut occideretur, sicut Urias,[TR144] pro eo, quod ipsius Priti regis uxorem Antinam amaverat, quae erat filia regis Lyciae. Ariobatus ergo lectis litteris noluit eum per se occidere, sed misit eum ad Chimaeram, ut ab ea occideretur. Erat autem Chimaera monstrum Lyciis infestum, igneum habens caput, pectus leoninum, caprinum ventrem et crura serpentis. Bellerophon autem equo Pegaso pennato assumto evolavit ad illam atque occidit. Inde missus ad Solimissos eos etiam prostravit. Tertio contra Amazonas, quae Lyciam infestabant, missus in proprias sedes redire coëgit, et ita vitam suam redemit et filiam regis obtinuit et regnum Lyciae possedit. Haec fictio de Chimaera aliquid significat, sicut omnes poeticae fictiones. Ut ergo videant laici, quod Chimaera aliquid sit, sciendum, quod in Lycia est mons, Chimaera dictus, Carinam regionem a Lycia disterminans; hujus quidem summitates perpetuis flagrabant flammis, quae augentur aqua infusa, terra vero injecta extinguuntur, demum paululum inferius alit leones, inde infra capras, et radices ejus sunt serpentium plenissimae. Ad hunc montem purgandum misit Ariobatum juvenem putans, esse impossibile eum cum vita evadere, sed omnia vicit et montem habitabilem reddidit; ideo dicitur Chimaeram vicisse. Hunc montem aliqui nominant Cadinum, ut supra patet.

Sic etiam, quod supra dictum est de rusticis mutatis in ranas, non est aliud, nisi quod quondam Delones cum Rhodiis erant congressuri, et dum Delones vellent bibere in Lycia de lacu, prohibiti sunt a rusticis, quos omnes Delones interfecerunt rusticos, et in lacum corpora projecerunt, et cum (b) amici interfectorum venissent, ut tollerent corpora, non invenerunt nisi ranas, quas putabant esse suos transformatos.

Duodecima[TR145] die vento inutili deferebamur in aquilonem contra Lyciam, et nisi grandi vi et arte nostri obstitissent naucleri, in Lyciae littora provecti fuissemus, de quibus absque Turcorum molestia non evasissemus. Dicitur enim, quod sicut Lycia olim habuit zelosissimos Christianos, sic nunc habeat crudelissimos Turcos. Satis prope adjecti fuimus ad locum, ubi fluvius Xanthus mari influit de montibus Lyciae, et ubi supra mare quondam civitas nobilissima, S. Nicolai natalis, Patera stetisse in maximis ruinis cernitur, quae peccatis exigentibus habitantium nunc penitus est in nihilum redacta. Dicitur enim, quod post tempora S. Nicolai fuerint ibi infelices homines, omnem luxuriam prosequentes et omnibus illecebris se subjicientes, quapropter civitas in manus Turci tradita fuit et post usque ad solum deducta, et quod his terribilius est, locus campestris juxta urbem totus creberrimis incendiis sicut vetus vestimentum scinditur et ex hiulcis meatibus perinde fumum emittit teterrimum, per noctem vero quasi ferrarii[TR146] fornax ignivomam vaporat flammam, cujus natura esse dicitur, ut si quis experientiae caussa manum propius adhibuerit, ardorem quidem sentiat, sed nullam patientiam adustionis. In Spec. Hist. L. XIV. C. 67.

Tertia decima die a Lycia longius ejecti in Aegeum pelagum decidimus et per aulonem Magistae et Chistae, insillarum Turcorum, navigavimus tarda profectione, in illo enim stricto ventos non habuimus, prohibentibus eorum afflatum promontoriis. Quia autem in medio Turcorum eramus et stare diutius ibi erat periculosum, ideo miseri galeotae plagis et verberibus cogebantur ramos trahere, et hortationes, quae alias fieri solent clamoribus, nunc fiebant durissimis percussionibus, quia clamare non audebant. Toto ergo die laboriosa, taediosa et periculosa navigatione processimus, et nocte adveniente lumina accendere prohibiti fuimus, ne aliqui videntes sumerent occasionem nos turbandi. Multa pericula sustinuimus, de quibus mentionem facere non possum, quia nimis longum foret.

Quarta decima die in Rhodense mare devenimus, per quod die illa sulcantes in vespera portui civitatis propinquavimus, sed quia tarda hora erat, intrare portum non praesumsimus, sed alias infra urbem ad littus portuosum appulimus et navem stabilivimus, in littore autem erat fons, de quo attulerunt nobis aquam galeotae, et tota nocte praeciderunt ligna in galeam de nemore, quia magnum defectum et lignorum et aquae habuimus.

Die quinta decima mane in portum Rhodianum venimus, et ut intellexerunt, qui essemus, licentiam dederunt nobis urbem ingrediendi, non enim ausae sunt naves passim portum illum ingredi, nisi amicae sint dominorum militum de Jerusalem Johannitarum, nec amici civitatem (160 a) ingredi permittuntur, nisi de speciali licentia Magistri magni dominorum militum Jerosolymorum. De hoc ingressu vide P. I. Fol. 67.

Insula famosa Rhodus describitur.

Rhodus insula nunc justo ordine venit describenda. Haec in Aegeo mari est sita, nongintorum stadiorum spatio continetur. Poetae hujus insulae antiquitatem et nobilitatem adstruentes fabulam confinxerunt dicentes, auream pluviam ibi fusam fuisse, cum Pallas, quae alias Minerva dicitur, de Jovis capite nasceretur. Nam cum Jupiter cerneret, Junonem conjugem suam non ferentem filios, ne omnino absque germine esset, percusso cerebro suo armatam misit Minervam cum dulcissimo coeli aurifluo imbre. Ferunt etiam hanc insulam consecratam ipsius Danaae coelibatu, quae cum esset unica Acrisii, regis Argivorum, in responsis habuit, se manu ejus, qui ex filia nasceretur, moriturum, qui ad effugiendum mortem praenuntiatam filiam in hanc insulam Rhodum transtulit eamque vestalibus claustris tradidit. Erat autem formosa valde, quo comperto Jupiter, cum accessum alium non haberet ad inclusam, versus in auri guttam ex tegulis in cellam virginis destillavit, quae cernens guttarum fulgorem dulcemque tinnitum labentis auri, accurrit et guttas sinu suo suscepit sicque praegnans effecta est.

In hac insuper insula dicunt reconditum fuisse illum thesaurum desiderabilem, quem multis periculis incursis adeptus est Jason ille nobilis Graecus, aureum videlicet vellus. Verum tamen hoc ex antiquorum dictis non accepi, sed in libellulis militum peregrinorum id reperi, qui solum propter quaedam consonantia nominum aestimant factum in Rhodo, quod est factum in Colchide. Nam Rhodus alio nomine dicitur Cholos, et quia aureum vellus apud Colchos fuit reconditum et inventum, putant illi idem esse Cholos et Colchos, quod tamen non est: nam Colchidis regio est quidem asiatica, sicut et Cholos, sed longe in septemtrione distenta usque ad littora ponti Euxini, quem habet ad occidentem, montem Caucasum ad orientem, a septemtrione Sarmatiam et a meridie Capadociam, quae propinquior Rhodo, et tamen latae provinciae inter hanc et illam mediant: scilicet grandis pars maris Aegei, et Caria, Lycia, Pamphilia et juga montis Tauri, et inde sequitur Capadocia, a qua longa itinera sunt usque ad littora ponti Euxini, qui se flectens in occidentem nostras germanas regiones contingit, Danubium domesticum nobis, a sinu nostro emanantem, in se suscipit. Sic ergo patet, non unum esse Cholos et Colchos, nec apud Cholocenses fuisse vellus aureum, sed apud Colchenses. Non enim difficile fuisset Jasoni et nobilibus Graeciae a Thessalia navigare Rhodum, cum mare Aegeum utriusque littus, Thessalonicense et Cholocense contingat. Omnes autem mentionem facientes de Jasonis itinere (b) eum et omnes Argonautas plurimum audaciae commendant et mare indevirginatum primum sulcasse dicunt, quod utique mare Aegeum et Adriaticum non fuit inter Thessaloniam et Rhodum, sed longissima maris itinera terrarumque arripuit insueta; in quibus belluas marinas et crudeles terrae bestias vincens et penetrans in Colchidem devenit.

Videamus historiam, ut satisfiat evagatorio, nec enim liber iste evagatorium diceretur, nisi ex hoc in hoc evagaretur. Ovidius et Servius, Augustinus etiam de civitate Dei Lib. III. C. 7. recitant, quod Athamos, rex Thebanorum, filium Phrixum et filiam Hellen habuit, quibus mater arietem aureum tradidit, ut novercam fugerent, quae machinabatur eorum in mortem, eaque jubente conscenderunt ambo, frater et soror, aurei velleris arietem, qui repente cum eis in mare saltavit et per ignotas eis regiones portavit; quos cum sic ferret, contigit, ut Helle perterrita caderet in pontum, a quo casu illa maris particula nomen aeternum accepit et Hellespontus usque hodie nominatur. Phrixus autem procedens, quo eum aries tulit, devenit usque in Colchidem regionem et arietem ibi superis sacravit, ubi templum juxta ostia fluminis et locus nobilis Phrixi aurei velleris ariete multo tempore colebatur, cui etiam rex Colchidis filiam suam uxorem tradidit. Porro, hoc sic stante, auditum fuit de vellere aureo, quod multi quidem cupierunt, sed nemo sperabat id assequi propter inevitabilia discrimina. Erat autem Peleus tunc rex Thessaliae, cui oraculo dictum fuit, quod, quando sacris Neptuni operam daret et videret aliquem nudo pede sacrum ingredi, proxime moriturus esset. Contigit autem eo celebrante sacra, Jasonem inclitum juvenem festinantem ad sacrum in limo fluminis calceamentum alterius pedis liquisse, quod videns Peleus expavit suasitque Jasoni, ut Colchos iret aureum vellus quaesiturus, eum non rediturum existimans; cum audisset, opus esse humanis viribus insuperabile. Qui expeditione assumta fabricata est illi navis longa, et nobiles Graeciae audaces fere omnes convocavit, inter quos fuit Hercules, Orpheus, Castor, Pollux et caeteri splendidissimi genere, qui a nomine navis et factoris ejus, Argo, vocati sunt Argonautae, qui in Peloponneso ascensa navi devenerunt in portum Trojanorum, quos rex Trojae Laomedon a portu cum jurgio repulit. Ponunt autem scribentes de hoc diversi varias vias et mirabiles, quibus illi Argonautae in Colchidem navigarunt: ut enim navem solverunt, secundo urgente vento ex sinu Pegaso in Trojam et inde repulsi in Lemnum insulam devenerunt, inde in loca innavigabilia venientes, obstantibus navi sacoi[TR147] (sabuli?) montibus, socii naves humeris imposuerunt et montes superaverunt, in quibus tigrides, dracones et alias feras superaverunt, et ubique in locis triumphorum altaria Jasoni erexerunt. Demum Histrum sive Danubium, flumen cisalpinum, transierunt, cum Amazonibus foeminis conserto bello se composuerunt. Erant enim Amazones foeminae, virorum regimen aspernatae, quarum prima origo dicitur fuisse in Boëmia, in qua creditur Jasonem fuisse. Post hoc in pontum Euxinum transierunt, et inde (161 a) in Colchidem navigaverunt. Ibi ergo Jason quia florida juventute valens erat, Medea regis Colchorum filia eum accepit docuitque, quo pacto aeripedes tauros et domare et jugo subigere posset, occidere draconem pervigilem, et hoc pacto qualiter illi ad aureum vellus iter pervium esset. Qui cum juxta monita peregisset omnia, in praedam devenit optatam, et ea sublata clam cum sociis et Medea fugam arripuit et per longa itinera a propria venit eum gloria ad Peliam, regem Thessaliae, dixitque ei, quomodo repulsus fuisset a portu Trojae per regem eamque rem vindicare vellet. Porro de longissima redeundi via Argonautarum vide infra Fol. 226 a. Rursumque assumtis copiis inchoavit bellum trojanum, Laomedonte interfecto. Et tantum de vellere aureo, quod forte post ejus adeptionem translatum fuit per Jasonem in Cholos sive in Rhodum insulam, propter insulae nobilitatem et munitionem. Nec omnino inutile est posuisse hanc historiam, cujus meminit Hieronymus in epistola, qua sacerdotem Valentem ad castitatem inducit hortans exemplo Jasonis viriliter agere.

In Spec. Natur. L. VI. C. 78 dicitur, quod vellus aureum sit res quaedam ex aquis generata nobilissima, pretiosissime colorata, sed Michael Libro de memorabilibus orbis dicit, quod in Colchide regione torrentes aurum ferunt, quod barbari lanosis pellibus excipiunt, haeretque pellibus arena defluente. Guido autem de Columna, translator historiae trojanae in stilum familiarem, detectis figmentis, quibus antiqui eandem exornavere, libro I. C. 1. dicit, quod vellus aureum fuit immensus thesaurus Octae, regis Colchorum, traditus custodiae mirabili dei Martis, in cujus custodia erant boves quidam deputati urentes flammas ex ore vomentes, et draco squamis horridus, flammas igneas exhalans, et haec per incantationem signita et artes mathematicas, quibus etiam Salomon tutavit thesauros reconditos in paterno sepulchro, ut dicit Josephus et habetur supra P. I. Fol. 97 B. Quicumque ergo hunc thesaurum optavit habere, cum bobus necesse habuit inire certamen et demum cum dracone. Et cum multi strenui cumulum thesauri quaerere sibi voluerunt, inpugnantibus incantationibus noxiis necem crudelem invenerunt. Et ibi lege, quomodo Jason ad thesaurum venit.

Porro Diodorus Historiarum libro dicit multo aliter de aureo vellere. Ait enim: cum Phrixus in Colchidem venisset cum suo paedagogo, qui dicebatur Aries, ambos Octa rex captivavit, sicut omnibus adventantibus fecit, ut eos sacrificaret. Eodem tempore advenit amicus Octae, Cambrus Scytharum rex, qui Phrixo misertus eum ab Octa petitum dono accepit, Aries autem ad sacrificia ductus jugulatus est, pellem autem a cadavere avulsam de more templo affixit, ubi prius multae pelles hominum expansae stabant, quo facto divinorum oraculo dictum est Octae, se tunc moriturum, cum hospites advenirent, qui Arietis pellem auferrent. Quo rex audito adhibitis templo custodibus pellem ipsam deauravit et accuratissime custodire fecit, sicque usque ad adventum Jasonis res stetit, qui pellem tulit. Porro rapta pelle per longissima itinera, tota Europa gyrata, reversi sunt Argonautae. De hoc itinere mirabili vide infra fol. 226 a. Haec tamen omnia legentibus suo arbitrio judicare licet.

Insuper ante trojanum bellum fuit facta Rhodus regnum proprium; legitur enim, quod Hypolemus, Jovis filius, magnus factus, fabricatis navibus cum multitudine gentium fratres fugiens et affines, quia occiderat Licemonem, a Marte progeniem ducentem, intravit mare et Rhodon abiit ibique imperavit Rhodiis. Inde euntibus Graecis in Trojanam expeditionem cum eis abiit ad Trojae destructionem.

Insula haec duo habet nomina principalia: dicitur Rhodos et Cholos, vel Rhodon et Colon, vel Rhodis et Cholis, vel Rhodus et Cholus, vel Rhodum et Colum (vide plura nomina fol. 157 b.).[TR148] Inde Rhodienses et Colocenses. Volunt tamen aliqui dicere, quod Rhodus sit nomen totius insulae, et Cholus sit nomen civitatis principalis in ea, sed unum pro alio sumitur. Sumtum est autem hoc nomen Rhodus ab eo, quod dum urbis fundamenta foderentur, rosae capulum dicitur fuisse inventum, dicitur enim rhodus graece, rosa latine.

Cholos autem dicitur vel Colus propter colossorum multitudinem et propter ingentis Colossi magnitudinem. Est autem Colossus simulachrum quoddam et statua, aliqui dicunt Jovis, communiter dicitur idolum Solis fuisse, et fuerunt centum colossi in illa insula, unum tamen simulacrum et unus colossus adeo ingentis erat magnitudinis, quod connumeratus fuit inter septem mirabilia mundi tertium, quae ponit Josephus post librum vigesimum Antiquitatum. Fuit autem simulacrum ex aere fabrefactum per clarum Liddum statuarium, fusum, altitudinis LXX cubitorum. Alibi legi, quod erat imago aerea, CXXX pedum, longior XV pedibus quam major colossus inter colossos, qui in Colosseo Romae erant. Mirum profecto fuit, quomodo tam immensa moles fundi potuerit, et facta quomodo eam erexerint? Verum hoc, quod vulgus refert de isto Colosso magis mirabile est, quod fateor me non legisse sed audivisse. Dicunt enim, quod Colossus ille in mari stabat et portum rhodianum observabat, distentis enim ab invicem cruribus stabat in introitu portus ita in altum erectus, quod naves quantumcumque altae et magnae per crurium medium sub ventre ejus intrabant. Digiti ejus majores erant plerisque statuis. Porro anno quinquagesimo sexto, quo fusum est, idolum hoc terrae (b) motu insulam concutiente corruit, unde Soldanus rex Aegypti, cum insulam invasisset, ex fracturis hujus statuae naves oneravit et in Lyciam ducens camelis imposuit nongintis et terrestri itinere per regiones Lyciam, Pamphiliam, Ciliciam, per portas Tauri montis, juxta Aegeam civitatem, quae in capite maris est supra sinum Issinum ingressi Syriam, per Syriam, Galilaeam, Palaestinam, Arabiam, usque in Alexandriam Aegypti ducens, totum pondus asportavit.

Civitas haec Rhodon multis olim excellentiis claruit, praecipua autem fama Colossi exstitit, robur etiam et habitatorum probitas, et civitatis firmitas et glebae fertilitas. Unde hanc antiqui Graeci et potentes Romani amicos habere satagebant. Est enim insula haec tamquam caput et regina omnium insularum, quas Cycladas nominant, per gyrum maris aegei sitas. Nam CIV insulae simul per circulum sunt constitutae in mari Hellespontico inter Aegeum mare et Maleum, vel sinum maleaticum, quae dicuntur Cyclades, quas ideo Cycladas autumant esse dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo, quae in medio earum est, porrectae sint, in orbem tamen circa Delum sitae sint, nam orbem Graeci cyclum vocant. Quidam tamen dicunt, eas sic vocatas propter scopulos, qui in circuitu earum sunt. Circumdatae autem sunt pelago Myrtheo et tendentes a septemtrione in meridiem. Faciunt spatium quinquaginta millia passuum, ab oriente vero in occidentem totidem, secundum Isidem. Ab oriente finiuntur littoribus Asiae Minoris, ab occidente mari Icario, a septemtrione mari Aegeo, a meridie mari Carpathico. Prima vero inter has insulas ad orientem est Rhodus, ad septemtrionem est Tenedos, ad meridiem Carpathos, ab occasu caeterae, media vero est Delos. Non autem omnes hae insulae sunt aequales in magnitudine, sed aliquae magnae sunt, aliquae parvae, aliquae habitabiles, aliquae non solum non habitabiles sed inaccessibiles propter importuositatem. Jam nominatiores describam, longam enim in his insulis habui navigationem, ut docebit processus, et ideo ante earum ingressum me expediam de eis incipiendo a capite.

Rhodiae insulae descriptio.

Rhodus praeter ea, quae dicta sunt, est insula prima Cycladum et caput earum, siquidem ut veterum habent historiae, cum Cyclades adhuc vacuae cultoribus essent, Minos, Jovis et Europae filius, Cretensium rex, potens terra marique, in Cycladas classe abiit easque Cretensibus colonias fecit, et aliquas ex eis suo nomine vocavit, Rhodum autem primum invasit, quae utique optima et sanissima, in qua metropolitana civitas dicta Colon, a Colosso insigni idolo, et cives urbis Colocenses sunt dicti, ad quos S. Paulus apostolus personaliter non accessit, ut dicit Jeronymus in Prologo Colo, sed eis Archippum misit et dulcissimam epistolam quatuor capitulorum per manus Tychici et Onesimi acolythi misit. Ipse enim apostolus tunc in vinculis tenebatur dum eis scripsit, ut patet in fine epistolae. Videtur mihi, quod inter omnes Pauli epistolas Colossensium sit magis affectuosa et informativa et plana ad omnes et singulariter amicabilis, ut in salutationibus activis et passivis patet capitulo ultimo. Plurimum etiam commendat fidem eorum in primo capite.

Civitas illa Rhodiorum est antiquissima, in qua quondam philosophiae florebant studia, eo scilicet tempore, quo Atheniense viguit studium. Legitur enim, quod Aristippus philosophus, Socratis discipulus, naufragium in mari passus ad Rhodiensium littus fuit ejectus, et nudus civitatem ingressus gymnasium intravit, ubi cum plurima de philosophia disputaret, magnis muneribus fuit ditatus, unde hortabatur discipulos tales aggregare divitias, quae e naufragio una possent enatare.

Est autem haec civitas una ex parte mari (162 a) cincta et freto impetuosissimo juncta et profundo, altis vero montibus ab aliis partibus est circumamicta; unus mons altus dicitur Artiimuti, quod dictum tactum fuisse ab arca Noae, nescio a quo hoc habeant, nisi forte ex aliquo carmine poëtico, quae et de diluvio Noae et de insulis multa cecinerunt. Alius mons dicitur Philermi, in quo beatae Virginis oratorium devotum existit. Per circuitum autem urbis, in locis ubi mare muros non tangit, sunt horti et viridaria et pomoeria, quae irrigantur ex cisternis ibi fossis.

Porro ipsa urbs adeo est munita, ut videatur esse inexpugnabilis, nam fossata per gyrum, ubi non adest mare, sunt profunda, per praeruptas petras inscissa, et ipse civitatis murus superpositus scopulis et rupibus est adeo spissus et altus et de ingentibus saxis compositus, quod inspiciens dubitat, an hominum robur ad sublevandas tantas moles se extendere valeat, faciuntque muri isti fidem poetarum miraculis, qui canunt, Orpheum in constructione Thebanae urbis affuisse cum sua lyra et adeo dulciter cecinisse, ut saxa ingentia, quae homines elevare non poterant, super se invicem ad sonum lyrae saltarent. Sed et Titani, diis coelum eripere conantibus, montes montibus et petras molibus superposuerunt, ut sibi in coelum ascensum pararent. Videtur ergo murus ille non hominum labore, sed gigantum conatu vel Orphei ludo esse constructus, praecipue tamen turris S. Nicolai in eo loco maris ab antiquis constructa, ubi priscis temporibus Colossus ille ingens, de quo supra dictum est, positus erat. Est enim moles ipsa trecentorum circiter passuum in mare protensa, miro artificio manufacta vel giganteo robore aut Orpheseo canore comportata, quae suo progressu portum triremibus aptum a parte occidentis efficit, cujus introitus cancribus concluditur, ut triremis intrare vix possit. Denique turres portarum et angulorum tam fortes et altae sunt, ut stupori sint intuenti. Sed super omnia castellum dominorum militum Jerosolymitarum in altiori parte urbis locatum est sicut mons Sion, firmum ut civitas et arx David. Demolitis enim omnibus inferioribus ab inimicis adhuc vix est inceptio desolationis urbis stante hoc castello.

Demum et possessores illius insulae et civitatis sunt milites Hierosolymitae, dicti Johannitae, sed quomodo ad eorum manus haec devenerit insula, statim subjungam. Populus multus est in hac urbe, Christiani utriusque ritus, Latini et Graeci, Judaei plures et Judaeorum synagogae, et orientalium parochicolae et occidentalium ecclesiae, monasteria et capellae. Latini ibi habent archiepiscopum dominum Colossensem. Porro inter milites templi, dominos insulae, praecipui sunt Cataloni, et demum Francigenae et Anglici, minimi sunt nobiles Alemanni, semper pauperiores et omnium servi.

Insula haec et civitas ab antiquis temporibus diversis proeliis fuit vexata. Hanc enim Argonautae centum annis ante destructionem Trojae purgavere et repositione aurei velleris celebrem fecere, non absque bellis illatis (b) incolis ejus, quibus expulsis nobilium habitatio facta est, sed quia vivebant sine rege et lege, insurrexit contra eos Hipolemus, Jovis filius, vir bellicosus, et classe appulit insulae eaque devicta rex ibi sedit et post cum Graecis contra Trojam processit, ut prius etiam dixi. Romanorum etiam bella sustinuit, et demum Graecorum jugo pressa diu eisdem subjecta fuit. Demum cum Turci Asiam Minorem domassent et per Syriam usque in Aegyptum venissent et omnia sibi passim subjicerent, etiam hanc insulam Graecis abstulerunt eamque tributariam sibi constituerunt. Deinde Johannitae ibi venerunt. Antequam autem de hoc loquar, altius aliquid, quod jam inveni de hac insula, dicam, ab initio resumendo breviter.

Ante Christi nativitatem 1740 Rhodus urbs, a qua insula nomen accepit, condita est, nam ante urbis constitutionem dicebatur Ophnisa, deinde Stadia et postea Telchinis, eo quod Telchines urbem ibi condiderunt et insulam incoluerunt, quos nonnulli maleficos et fascinatores fuisse credunt, tamquam stygiam aquam arboribus et animalibus perniciei gratia inspergerent. Alii contraria sentiunt, Telchines eximios artifices primosque ferri et aeris fabricam invenisse, quos ex Creta in Rhodum profectos vicini per invidiam fascinatores dixerunt.

Rhodus ergo insula primum inhabitata est ab his, quos Telchines appellant secundum fabulas, maris filios. Fertur sane, eos una cum Chalfurna Oceani filia nutrisse Neptunum, ab Rhea illis datum, fuisse quoque eos ajunt quarumdam artium inventores et statuas deorum fabricasse. Neptunus jam vir ex Halia, Telchinum sorore, ab se dilecta, mares sex genuit et foemellam unicam, nomine Rhodus, a qua et insula cognominata est. Fuerunt in ea parte insulae, quae orientem respicit, gigantes eo tempore, quo Jovem ferunt expugnatis Titanis Himaliae nymphae amore captum tres ex ea suscepisse pueros; demum Telchines, futurum praevidentes diluvium, relicta insula abierunt. Facto ergo diluvio caeteri quidem aqua deleti sunt, locis insulae planis in modum stagni redactis, et Jovis filii, qui ad montes confugerant, evasere. Sol ergo secundum fabulas Rhodiae amore captus insulam aqua amota Rhodum ab ea dixit. Post haec existimatum est, insulam Soli esse sacram, Rhodii quoque postmodum Solem prae diis caeteris coluerunt, tamquam sui generis auctorem. Demum cum serpentes insulam odiosam facerent, venit Phorbantes eamque purgavit. Post Telchines Heliades insulam tenuere. An autem illae sint Heliades filiae Solis Aegyptii, nescio, cum de iis habeatur fictio, quod dum secus Padum flerent mortem Phaëtontis, in arbores sunt versae electrum lachrymantes; nisi dicere velimus, quod antequam ad Padum venirent, habitassent in Rhodo, et quia filiae solis erant, ideo forte tot colossos consecraverunt Soli Rhodii.

Post Heliadas venerunt Argonautae, post quos cepit insulam Tripolemus, inde Graeci, inde Romani, et demum iterum Graeci, sub quibus Turci ingressi insulam possederunt, ut dixi, et multo tempore ibi cum Christianis habitaverunt, et nisi Deus citius succurrisset, tandem Christiani penitus de insula eliminati et deleti fuissent. Sic autem Dominus illi insulae auxilium praestitit. Anno Domini 1308, dum capta et perdita esset Hierosolyma et terra sancta, exstinctis Templariis ordinatione Clementis V. Johannitae, in quos militia templi translata fuerat a Templariis, primo in Cyprum navigaverunt, sed quia rex Jerusalem cum nobilibus et multitudine populi in Cypro habitabant, non bene poterat insula eos omnes capere, sc. regem, patriarcham et magistrum militiae templi cum eorum populo; unde Johannitae templi milites instaurata classe vagabantur per mare, quaerentes sibi locum ad habitandum a Turcis possessum. In Aegeum vero mare processerunt et Rhodum videntes animo fixerunt insulam capere. Applicantes autem fortissimam in ea manum repererunt, unde eam quatuor continuis annis obsederunt, tandem spe obtinendi quasi frustrati, cum obsidionem solvere cogitassent, acceperunt, nonnullos in civitate se habere amicos et fautores, et tunc fortius oppugnata urbe illorum, qui intus favebant obsidentibus, practica capta civitas fuit, quam numquam cepissent, si illi intus non favissent. Capientes autem urbem Turcos omnes ejecerunt et paene dirutam Christianorum suffragiis instauraverunt et navalia reformantes non solum (163 a) insulam ipsam tutati sunt, sed et Cypriis aliisque finitimis Christianis et peregrinis Hierosolymam petentibus magno auxilio esse ceperunt factique sunt terribiles et Sarracenis et Turcis et nonnullis infidis Christianis odibiles, nam Genuenses quondam mari terraque potentes contra eos et insulam eorum classem duxerunt, qua superata plurimi Genuensium sunt necati, major tamen pars captivi in urbem ducti sunt. Hos captivos Genuenses redemerunt, aedificantes propriis sumtibus murum molendinarum in mare a civitate porrectum in profundum multis passibus, et super murum XIII turres, cum rotis ad ventum volubilibus ad molendum frumentum. Et ita aedificio peracto suos reduxerunt captivos.

Sed et Veneti non multo affectu Rhodios prosequuntur: est enim insula illa eis spina in oculis et lancea in lateribus, ideo ipsis militibus fide et gratia ac religione clarissimis, christianam fidem professionis voto ingenti virtute tutantibus addita sunt eis per pontifices et alios orthodoxae fidei principes Templariorum bona; postmodum etiam beati patris Augustini regulam profitentes, a summis pontificibus maximis privilegiis et ecclesiasticis beneficiis prosecuti sunt, et quanto feliciores fiebant et crescebant, tanto magis invidorum eos zelus rodebat, unde factum est, ut sentirent inimicos tam ex christianis quam ex paganis. Hoc enim paulo ante aetatem nostram (apparuit): cum Soldanus dominus Aegypti toto quinquennio armata classe [eos] vexasset, multo majora pertulit quam intulerat damna confususque obsidionem solvit.

Turci etiam quatuor vicibus diversis temporibus eorum agros invaserunt et civitatem oppugnaverunt et tamen non victoriam, sed maximam cladem reportaverunt. Causa vero, quare Turci insulae illi tam infesti sunt, est illa, quia ab antiquo pertinet ad imperium constantinopolitanum, quod idem Turcus magnus sibi subjugasset, et omnia illius imperii. Venerunt ad eum Johannitae. petentes manere in possessione insulae. Turcus autem certum tributum annuum eis imposuit et eos in insula manere permisit, sed quia non solverant, eos manu armata aliquotiens est aggressus, sed non profecit. Haec recitavit mihi quidam cliens Rhodiensis. Per XXIV annos continuos excogitaverunt mille modos, qualiter hanc insulam subjicerent aut tributariam haberent, aut amicam, sed Domino auxiliante nihil proficere usque ad hanc horam potuerunt. Novissime autem anno Domini 1480, eo scilicet anno, quo in itinere primae meae evagationis constitutus eram, Machumetus Othomanus Turcorum bellicosissimus princeps, duobus jam imperiis adeptis et XII regnis subactis multisque potentatibus devictis, adorsus est quoque hanc Rhodiam civitatem sibi vindicare, et Rhodiorum militum delere nomen si posset, omnino destinabat, quapropter ingenti exercitu comparato et centum velorum classe instructa, Bassam quendam graeculum, virum in armis exercitatissimum ex nobili Palaeologorum familia natum, expeditioni praefecit, qui cum centum millibus armatorum et XVI ingentibus machinis aliisque armamentis hostili animo in Rhodum duxit et statione mari terraque firmata ingenti tumultu urbis moenia bombardis dilaceravit, porro S. Nicolai custodem portus dejecit, molendinarum turres XIII prostravit, alios etiam turres et muros machinarum importunitatibus invalidavit, fossata urbis terrae reliquae coaequavit et fortalitia rupit. Verum cum omnem agrum insulae depopulatus fuisset, et Rhodios milites per novem et LXXX dies (b) cruentissimis proeliis vexasset, tum divino auxilio et clarissimi illius principis Magistri Petri Dambussa sollertia Turci omnes maxima ignominia et caede discessere. Ferunt autem, quod dum Turci ultimo impetu urbis moenia conscendissent numero ad XL millia, eo in conflictu vexilla Domini nostri Jesu Christi et beatissimae virginis Mariae, ac maxime Johannis baptistae Christiani erexerunt divinumque auxilium valido cum clamore imploraverunt, armati contra locum ingressus inimicorum procedentes, et hoc dum fieret, candidissima virgo cum clipeo et hasta in manibus apparuit, et quidam homo vili veste obsitus, sed splendidissimo stipatus comitatu, praesidio militibus adfuit, quae visio non solum a nostris sed a Turcis etiam apertissime visa tantum eis terrorem incussit, ut ultra progredi non possent, sed aversi retrorsum, prolapsi de muro se ipsos peremerunt plurimum statimque solventes classem discesserunt, nihil ibi relinquentes nisi campum repletum cadaveribus et littus maris infectum humano sanguine, sicque naves vulneratis repletas abduxerunt et multa millia corpora mortuorum suorum in littore combusserunt et in mare projecerunt; et multa alia memorabilia in hac obsidione contigerunt, de quibus confecta sunt diversa opuscula, et ego ipse, quia tunc in mari eram, confeci de hoc libellum singularem. Egregie tamen de hoc bello scribit quidam orator insignis, Guilielmus vicecancellarius Rhodiorum, quem ego vidi, ejusque inscriptionem inseruit dominus decanus Moguntinus suo peregrinario, cui legere placet ibi videat, ego vero persequar sequentia obsidionem, de quibus supra P. I. Fol. 18. feci mentionem.

Eodem tempore, Turcis in obsidione ea debachantibus, ego cum pluribus eram in Jerusalem, in reversione autem declinavimus de mari syriaco in mare creticum fugientes a mari asiatico Aegeo propter Turcos; sed quadam die galeam Venetianam obviam habentes, cum audivissemus, Turcos obsidionem Rhodiae solvisse, convertimus nos ab Africa in Asiam et Rhodum appulimus. Quanta autem ibi fuerit violentia et agonia, oculis perspeximus cum stupore et ammiratione et non sine piarum lachrimarum effusione. Invenimus enim per circuitum urbis totum campum defossatum subterraneis habitaculis et diverticulis repletum, et mirae humanae industriae ibi opera vidimus. Sed et corpora humana inhumata ibi multa valde invenimus, et campum humano sanguine infectum et multa membra abscissa dispersa vidimus in littore et in terra et multam congeriem sepulchrorum; nam obsidionis tempore ceciderunt, ut dicitur, novem millia Turcorum, et millia XXV vulneratos et mutilatos abduxerunt. Vidimus etiam deturpatam faciem pulcherrimae civitatis, ita ut prioris urbis facies penitus perdita esse videatur, muri enim crassissimi et turres altissimi, propugnacula et dominorum palatia tamquam gigantea cadavera prostrata jacebant. Nec mirum! injecta enim (164 a) fuerunt per Turcos tria millia quingenta saxa bombardarum sphaerica, quibus vidimus conspersas plateas, sed et super muros et in fossatis ingenia bellantium mirabilia perspeximus.

Porro ibi victores laetissimos invenimus, laborantes in ruinarum remotione et murorum ac turrium novarum exstructione, primo tamen turres molendinarum, quos omnes dejecerant inimici, erigere satagebant pro quotidiani panis usu. In illa civitatis purgatione et reaedificatione vidimus Turcos, compedibus ferreis vinctos, portare saxa ad muri, quem destruxerant, reformationem. Sed et sanctissimus pro tunc papa, Sixtus IV., sollicitus manum apposuit ad illius urbis reaedificationem et per mundum maximis datis indulgentiis cunctos fideles ad hoc induxit. Et quia Judaei et Graeci, qui intra urbem tempore obsidionis inventi fuerant, fidelissime laboraverant seque audacius ad mortis pericula dederant per urbis defensionem, indulsit idem papa, ut Judaeis nova aedificaretur synagoga, dispensans in juribus et legibus hoc vetantibus sub poena L librarum, ut patet C. ti. infi. et C. Judaei de civitate etc. De Judaeis et ibidem C. consuluit. Ipsis et Graecis secundum eorum ritum jussit fieri ecclesiam.

Cum ergo civitas jam reaedificata staret, occulto Dei judicio aliud turbativum Rhodiis accidit, improvise enim tota insula tremere coepit et tanto motu agitabatur, ut turres, quas Turci reliquerant, dejicerentur, et muri, quibus prae crassitudine nocere non potuerant, scinderentur et multa aedificia ruerent. Haec in secunda mea peregrinatione vidi et ab omnibus Rhodiae militibus audivi, quod major angustia, timor, tremor et pusillanimitas cunctos acceperit in illis terrae motibus et majus nocumentum factum fuerit, quam in omni Turcorum impetu.

Non longe a Rhodo habent domini milites munitissimum castellum in Turcorum confinibus, quod nominant S. Petri castellum, quod magno sumtu in insula custodiunt, quod non parvo eis usui et Christianis est, qui manus Turcorum incidunt saepe eo fugientes salvantur, in quo ingentes canes tenent et nutriunt ferocissimos, quos per circuitum castelli currere permittunt, de quibus pro vero dicitur, quod Christianos odore cognoscunt[TR149] eisque adventantibus blandiuntur, Turcos vero latratu horribili produnt et morsibus insequuntur, sicut etiam superius dixi fol. 120. de porco in Alexandria, et P. I… de cane in hospitio fol. 32. Habent enim se canes isti ad Christianos, sicut canes Capitolii ad Scipionem, cui canes occurrentes numquam latratu prodiderunt, quare murmure vulgi dicebatur, quod a Jove esset in serpentem mutatus. Non sic canes Actaeonis venatoris; de quo fabulantur, quod dum venaretur, cum canibus lassus intravit vallem Gargophiae, ut se in fonte refocillaret; dum autem accederet, vidit Dianam nudam se lavantem; hoc dum Diana aegre tulit, assumtam manibus aquam in faciem ejus sparsit, qui repente in cervum conversus est, quo facto canes sui eum comederunt.

Hoc castellum S. Petri a quodam Teutonico, Suevo industrioso est primo inchoatum, hoc modo: cum domini milites Rhodenses nihil penitus haberent in continente ejus propinquo et solam insulam possiderent, incidit Commentatori, domino Johanni Schlegelholz, qui de insula lacus Podamici prope Constantiam de domo Johannitarum Meinaw Rhodum advenerat, aedificium aliquod in continenti erigere; assumtis autem militibus et servis navigavit in continentem terram Turcorum, quam nominant Tharsiam, et prope littus maris invenerunt campum delectabilem, in quo certis anni temporibus nundinae Turcorum sunt et multa hominum millia ibi confluunt. Designata pecia campi locum pro aedificio optaverunt, quod videntes Turci eorum vicini et fautores opus dimittendum persuadere conati sunt dicentes, totam Turciam per hoc commoveri posse, nec esse aliud venturum, nisi ut erecta per Turcos discerperentur. Imperterritus autem vir primo locum fossa et vallo munivit, deinde, quoddam ligneum fortalitium erexit, in quo positis speculatoribus fundamenta pro fortissimis muris fodit et jecit, et paulatim murum aedificavit. Hoc cum saepe Turcorum capitaneis delatum fuisset, habita principum congregatione dissimulare decreverunt usque ad castelli consummationem, ut tunc collecto exercitu sine labore arcem acciperent; sicque aedificaverunt inexpugnabile castrum, quod Turci numquam vi capere[TR150] potuerunt, verum dolo et fraude noctibus furtive multa et saepe attentaverunt. Quod considerantes Johannitae canes pervigiles per gyrum castelli locaverunt, qui omnia se moventia latratibus et morsibus produnt, Christianos a Turcis evadentes et ad castellum transfugientes odoratu cognoscunt. His canibus tantum insidiantur et Turci ipsi, et quicumque Turcus aliquem de eis occiderit, statutum pondus auri de publico aerario habet, et qui canem vulneraverit, etiam suum habet pretium, nec hodie est Turcorum proelium in homines castelli, sed totum proelii pondus est versum in fidelissimos custodes (b) Christianorum, canes.

De fidelitate canum illorum ad suos dominos mira dicuntur et referuntur, sicut etiam paene incredibilia de canibus scribunt in libris naturalium de bestiarum conditionibus. Dicitur de cane Titi Sabini, quod dominum suum nec in carcere nec in morte dereliquit, sed moestus, edens ululatus, continue cum mortuo mansit, cui cum quidam cibum adjecisset ad os defuncti cibum tulit, et cadavere in Tiberim[TR151] projecto, ut corpus sustentaret, saliens

in aquam subternatavit. Canis etiam Jasonis Ciliciae cibum noluit capere interfecto domino suo. Leguntur etiam canes pro dominis suis usque ad mortem pugnasse. Sic et canes praefati castelli pro Christianorum defensione morerentur. Ex opposito enim Rhodiae interjacente profundissimo maris brachio Turcorum terra adeo est propinqua, quod homo valide vociferans posset in Turcia audiri. Unde a Rhodo navigando in medium Cycladum pervenitur ad insulam Delos, quae olim Ortygia dicebatur, eo, quod ibi primum visae sunt cothurnices aves, quas Graeci ortygias vocant. Ad hanc insulam confugit Latona a Jove, quam prosequebatur [Juno] eo, quod concepisset geminam prolem de eo, peperitque in ea primo Dianam, quae e vestigio surgens obstetricis officium in nascituro fratre matri praestitit et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis pythonem, matri insidiantem, interemit et dare responsa divina coepit.

Sic in hac insula geniti sunt duo magni veterum dii, Diana scilicet, de qua habetur Actor. 19., et Apollo, in responsis dandis maximae celebritatis, in tantum, ut etiam Christiani oracula Apollinis aliqua pensent, ut est illud: Gnothi seauton, id est, Cognosce te ipsum. Et Augustinus L. III. de civitate Dei C. 14. dicit, quod oracula Apollinis partim fuerint a Deo et bona, partim a diabolo et mala, et dicebatur deus divinationum eique corvus adjungitur, quia corvus dicitur habere LXIV vocum mutationes, ex quibus optime augures futura comprehendere asserebant. Dicitur etiam deus sapientiae, quia physicus magnus erat et inventor medicinae optimaque consilia dabat, tam in naturalibus quam in moralibus. Ferunt hanc insulam olim solitam cum undis fluctuasse semper, pro quo cum Apollinis oraculum petitum fuisset, respondit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur, et jussit sibi sacra quaedam ibi celebrari, quibus factis cessavit terrae motuum infestatio.

In hac insula sanctissimae crucis virtus mirabiliter est praesignata, nam cum perpetuo olim tremeret et una cum fluctibus moveretur, consulto Apollinis oraculo contra hoc periculum, dicit sibi fieri simulacrum ex materia dignissima eique divinos honores impendi. Congregatis igitur prudentissimis de materia simulacri disputabant. Primum ergo visum, fuit de auro et argento, sed inspecta veritate refutarunt haec, quia infoecundae terrae atque infelicis morbi colores esse putabant, et invidiosa possessio esset. Aes etiam et ferrum abjecerunt, quia belli sunt instrumenta. Sed nec ebur placuit, pro eo, quia animam deposuit. Lapidem omnino materiam inanem esse dixerunt. Sic ergo Crisichthon vates lignum omnibus praetulit et ligneum simulachrum fabricatus Apollini insulam securam reddidit. Sed et Palladi constitutum legimus ligneum simulacrum. De his vide in Eusebio de praeparat. evangelica L. 3. C. 3. Ad hanc insulam profectus est cum universo exercitu suo ille audacissimus tyrannus Brennus, Suevorum princeps, qui subjugata Roma cum Italia Graeciam vastavit et non solum in homines sed et in deos desaeviit, qua propter in hac insula responsum lugubre Apollinis accepit, et ita ei accidit ut audivit, sicut infra patet fol. 227 a.

Dicta autem est haec insula Delos, ut fertur: post diluvium Ogygis temporibus, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras haec insula Lunae et Solis radiis illuminata est sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata sit visibus humanis, nam delon graece manifestum dicitur latine.

Juxta hanc insulam navigavimus et in ejus portum non appulimus. Non longe ab hac Delos insula est Melos alia insula dicta, rotundissima, non magna, sed fertilissima. Alia Cycladum non longe ab his dicitur Paron, in qua fui, quam iam Paris nominant, a quodam nepote Jasonis sic dicta. Alia dicitur Carpatus, insula Cycladum magna, a meridie posita contra Aegyptum, a qua Carpaticum mare appellatur, sicque est vocata propter celerem fructuum maturitatem. In hac insula primo fuerunt naves magnae fabricatae, quae dicuntur Carbases vel Carpaticae ab insula. Tenos alia Cycladum insula, a quodam juvene, Tenos dicto, sic vocata, de quo fertur, quod dum infamatus esset, quod suam novercam cognovisset, navem ascendit et fugit in incertum, per mare tristis evagabatur. Videns autem hanc insulam eamque nondum ab aliquo inhabitatam reperiens, sibi ejus dominium vindicavit eique nomen a se imposuit, estque in parte septemtrionali ultima. Alia dicitur Cytherea Cycladum in parte occidua sita, cujus Porphyris antea nomen (165 a) fuit, Cytherea autem vocata, quia ex ea Venus (alia a Cypria Venere) fuit orta, et a Paride sub oppido ejusdem insulae Helena fuit rapta. Alia insula Cycladum dicitur Icaria, quae Icario mari nomen dedit. Haec inhospitalis est, cum undique sit importuosa nec navibus adiri possit. Dicitur autem, Icarum Cretensem ibi naufragio interiisse ei de exitu hominis impositum nomen loco. Alia Cycladum dicitur Naxon, prius Strongile dicta, quae fertilitate caeteras vincit, ex qua olim Jupiter[TR152] fertur, contra Titanos ad bellum processisse. Alia dicitur Cya, Syra lingua, eo, quod mastix ibi gignitur. Alia est Samos dicta, quae antiquitus dicebatur Parthenia. In hac insula nata est Juno, quae errore gentilium putabatur mater deorum, et Sibylla Samia et Pythagoras Samius. Haec insula erat apud veteres celeberrima propter Junonis venerationem, et ibi erat templum insigne Junonis. In hac insula primo fictilia vasa sunt inventa, ideo vasa samia appellantur. De praedicta Junone mira fabulati sunt veteres, omnia tamen ex ratione aliqua, quantumcumque effectibus naturae improportionata videntur. Inter alia dicunt, eam fuisse pulcherrimam et invitatam ab Apolline ad convivium ab eoque sibi lactucas agrestes appositas, quas cum comedisset cum desiderio, illico praegnans effecta est peperitque Heben filiam sine viro. Supra hanc insulam contra aquilonem declinando in orientem est Pathmos insula, non inter orbem Cycladum, in quam S. Johannes evangelista relegatus exilio dicitur, ibique Apocalypsim conscripsit, a qua directa navigatione contra orientem in Asiae loca venit et in Cariae provinciam, in qua est Ephesus. Caria regio ab oriente habet Lyciam, et est Caria dicta a Carro, rege primo ejus, qui adinvenit primo carros vel bigas aut currus, et fuit primus auriga fuitque filius Erebi et Noctis, quem finxere veteres esse factum post mortem nautam infernalem, qui animas morientium ad profundiora Erebi transfert per Acherontem fluvium.

In hac Caria est civitas Halicarnassus, in qua sepulchrum fuit tam magnificum, ut inter septem orbis spectacula computaretur, quod quondam foemina suo viro construxit defuncto. In ea provincia est Ephesus, ut dixi, in qua S. Paulus et S. evangelista Johannes mira egerunt. De hoc habetur Actor. XIX. In ea regione fuit primus S. Pauli discursus, ut patet in Actibus Apostolorum.

Porro plures sunt adhuc insulae Cycladum, et multae inhabitabiles. De istis dicta sufficiunt ad praesens, in sequentibus adhuc plura de his insulis veniunt dicenda.

De reliquiis Rhodiensium vide Fol. 172.

Sexta decima, quae dominica erat XXVI. post Trinitatis, in noctis medio solvimus galeam a portu rhodiensi et profecti sumus cum satis bono vento et ante diem Carpathum insulam et Cesi transivimus, illucescente autem die vidimus insulam Choa dictam, quam iam vulgo Longo vocant, unam de Cycladibus, quondam celeberrimam, in ea enim equi optimi gignuntur, velocissimi, et securi; unde regibus ad longinquas partes describuntur, etiam ipsi ditissimo Salomoni, regi Jerusalem, ut habetur 3 Reg. 3. Ars etiam lanificii secundum Isidem dicitur ibi primo inventa, et vestes lineae.

Plutarchus in vita Salomonis scriptum prodidit, Milesios, quodam tempore apud hanc insulam hospites a piscatoribus rete trahentibus jactum emisse, qui aureum extrahentes [extrahebant] tripodem, quem ferunt Helenam, cum e Troja navigaret, quodam oraculo admonitam, in his locis immersisse. Varia de hac re narratio est, ut patet supra Fol. 125.

Ex hac insula Hippocrates fuit, divinus ille medicus, cujus adhuc exstant opera, et ruinae domus ejus ostenduntur et hortus herbarum medicinalium.

Symus etiam ejusdem artis clarissimus inde originem traxit. Quondam etiam insigne templum Aesculapii ibi erat, in quo Antigonissae imago ab Apelle depicta, et Venus nuda, arte ingeniosissima.

Hanc insulam cum desiderio vidi, ut clarissimis doctoribus medicis urbis Ulmensis, mihi utique colendissimis, de ea referre possem, cum haec insula singulariter sacris (b) divae medicinae fuerit dicata, et ratione medicorum in ea genitorum, et ratione glebae salubris, ferentis aromaticas herbas et radices, et ratione librorum medicinae in hac insula factorum. Eadem etiam ratione insula Delos honori habita est, quia in ea Apollo, medicorum summus floruit, ut patet supra fol. 154 b. Post quem medicina quingentis annis abolita fuit, et in hac Coa insula per Hippocratem reinventa. Occasione ejus hic videre placet aliquid de clarissimis primis divae medicinae inventoribus.

Apollo Vulcani et Minervae filius, a matre, sapientiae dea, in multis instructus et postea ingeniosus factus, primus herbarum novit virtutes et radicum vires et ad opportunitates hominum earum virtutes adaptavit, et ita medicus efficax factus ab hominibus divinos honores habere meruit et vivens pro deo colebatur. Fuit autem ante Domini incarnationem anno 1740 sub temporibus Isaac patriarchae. Multa autem ficta propter insignia sua facta de eo habentur. Dicitur enim, quod dum audivisset, uxorem suam, quam impraegnaverat, habuisse cum altero viro colloquium, iratus eam occidit, facti vero poenitens cum remediis suis eam ab inferis nequiret revocare ad vitam, secto ejus utero infantem vivum eduxit eumque Aesculapium vocavit. Juno etiam, dum esset sterilis, sibi conquesta est, qui eam invitavit, dans ei comedendam lactucam agrestem, a qua praegnans facta fuit. Quo etiam tempore fuit Chiron quidam, vir justissimus, medicus expertus de Centauris, qui cum Argonautis in Colchidem navigavit et eorum dux, judex et medicus fuit, Aesculapii et Achillis magister exstitit. Statim post hunc Aesculapius celeberrimus medicus claruit, hic primum speculum adinvenit et alvei purgationem et dentium evulsionem. Hic quondam Hippolytum frustratim discerptum membris collectis undique in vitam revocavit Dianae precibus, cui Romani insigne templum fecere, dum a diuturna peste eos liberaverat, et deus Romanorum fuit. Sed et Machaon, filius ejus, eadem arte claruit. Quidam etiam Mercurus inter deos relatus propter medicinam fuit, unde etiam post mortem homines juxta sepulchrum ejus suos defectus explicantes sanabantur. Deus vini, Bacchus, jussit usque ad ebrietatem et usque ad vanitatem bibere, dicens esse medicinam. Deinde Hippocrates Choacensis, de quo dictum est, floruit ante Christi incarnationem 464 annis, qui renovavit abolitam medicinam ad quingentos annos. Post eum fuit Macides medicus, quem, cum Darius rex Persarum cum pluribus aliis captivasset et rex pedis vehementem dolorem pateretur, Macides eum sanavit et magnos honores habuit et libertatem.

Aristoteles etiam medicus fuit ante Domini incarnationem 314, post quem venerunt Ptolomaeus, Galenus, Avicenna, Averrhoes, Johannes Damascenus, Lucas, Rasis, Alburnasar, Isaac, Seneca, Constantinus Mesve, et usque in hanc horam insignes clarent viri in hac facultate communibus utiles et necessarii.

Et ut de caeteris taceam, nostro aevo in nostro oppido Ulmensi habuimus expertos et nobiles clarosque hujus artis doctores, scilicet Johannem Wirker, Heinricum Steinhöwel, Nicolaum Stocker et ejus filium Johannem Stocker, Johannem Minsinger, Johannem Jung, Johannem Kyfer et Ulricum Ulmer. Hi omnes cum suis antecessoribus sunt Hippocratis alumni, quem nobis ab hac insula Choas missum esse diximus, de quo fertur, quod filiam habuerit ingentis elegantiae, quam Diana in draconem mutavit. Est autem locus quidam desertus cum ingenti specu in insula illa, in qua dicunt hodie draconem vivere, qui terribilis est aspectu et conspectibus hominum se exhibet, quasi desiderans liberationem a draconina forma; dicunt enim delirantes, quod qui audacter in amplexum draconis irrueret (166 a), mox virginis speciem recuperaret eamque cum incomparabili thesauro haberet. Multi ergo audaces conati sunt virginem eripere et thesauros acquirere, sed ad eorum accursum draco tam horribiliter prodiit flammantibus oculis et iracundis tortuositatibus, quod nemo huc usque sustinere potuit. Hanc fictionem sumtam puto ex carmine quodam Ovidii, in quo per omnia simile recitatur. Si de hoc loquitur, nescio.

Commune valde est apud veteres, loqui de transmutationibus hominum in saxa aut bestias aut arbores, sicut patet de Circe, malefica muliere in monte Circaeo, Campaniae, circa quem adhuc ajunt incolae rugire leones, sibilare dracones ferasque alias, quos ex hominibus incantatrix nunc fecit, de quibus Virgilius multa metra canit; et Medusae flavi et aurei crines per Minervam mutati sunt in angues pro eo, quod Neptunus cum ea concubuit in templo Minervae. Et Alexander Magnus gloriabatur se esse filium draconis, ut Fol. 88. habetur. Et filiae Antiopae mutatae in vaccas, et Jo facta fuit vacca, et Orchades mutati fuerunt in lupos. Perseus etiam cum Gorgonis caput abscissum ostendisset Acrisio, mutatus fuit Acrisius in saxum; et Cinara rex Assyriorum, dum in calamitatem sui filii inciderent, flendo eorum infortunia mutatus fuit in lapidem. Sed et sacra scriptura verissima commutatam esse in statuam salis uxorem Loth testatur, quia retrospexit, ut habetur Geneseos XIX, de quo habetur P. I. Fol. 245. Quod autem herbis aut cantato carmine in belluas et lapides homines transformentur, hoc videtur a multis concedi possibile magicis illusionibus, cum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus quae faciebat Moyses virtute divina. Sed de hac re disputare non est nostri propositi. Ad Hippocratis medici filiam redeamus, quae quare in draconem mutata fuerit, non legi, nisi dicere velimus, quod sicut pater ejus multos sanavit, sic illa sua pulchritudine multos intoxicavit, ideo propter aliquod scelus turpe a patre camerae subterraneae fuit inclusa et mortua, quam rudis vulgus suspicabatur vivam, et invenit praedictam fabulam.

Porro praeter hanc filiam aliam habuit, nomine Ageroniam, optimam medicam, quam romani veteres pontifices cultu divino venerabantur XII scil. Januarii eamque solis filiam nominabant, a qua foeminae potestatem medicandi acceperunt, et hodie passim se intromittunt de dandis medicinis mulierculae indoctae, phantasticae, superstitionibus plenae, Bozosae et Beguttae; non Hippocratis filiae, sed Biantis, qui medicus interrogatus ab Iphylo, filios non procreans, quid ad procreandum esset, agedum, suasit ille, ut serpentis potaret venenum; sic et illae delirant fatuellae, communiter contraria monstrant. Et tantum de illo.

Hanc insulam inhabitant[TR153] hodie Cologeri, monachi graeci, et tam strenue eam hucusque tutaverunt, quod Turci numquam eos voluerunt expellere. Praefata igitur die fortiter navigavimus, et ejecti sumus ab insulis Cycladum de mari Aegeo et Carpathico in mare Creticum contra austrum.

Regressus Fr. Fel. Fabri in naves Alexandrinas.

Decima septima die antequam illucesceret, habuimus ventum validissimum, in tantum, quod gubernatores nostri cogebantur polystrelum sursum trahere et accatonem quasi saccum facere, ad impediendum cursum galeae nimium. Dum autem dies esset, vidimus alias galeas, quae nobiscum de Alexandria egressae fuerant, et laetati sumus, et ibi in Alexandrinarum navium classem redii; a qua ad tempus evagatus fui cum peregrinorum navibus, ut supra patuit Fol. 132. Ita prope autem convenerunt naves, quod poteramus (b) conclamare, deinde mutatus est ventus, et factus nobis quasi contrarius, et vi et arte retinebant galeas, ne rejicerentur in Cycladum insulas, unde exivimus. Sole autem occidente invaluit ventus, et disgregavit naves ab invicem longe et terribili impetu naves concussit, noctemque inquietissimam habuimus, vidimus autem, quamvis nox esset, prope insulam quandam esse, quam dicebant Aege vocari. Est enim insula deserta, in qua vetustissimis temporibus immanis et saevissimus gigas Aegaeona habitavit et crudelis piratae per maria latrocinia exercuit centum habens famulos, ideo etiam Centumgeminus dicebatur, et aevo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Unde nomen ab eo accepit, dictumque est mare Aegeum, sicque hodie vocatur, et juxta hanc insulam junguntur duo maria, Aegeum scilicet et Creticum. Dicunt autem fabulae, quod Jupiter hunc ligavit centum catenis propter sui fortitudinem. Die XVIII. mane recens advenit ventus et reportavit de pelago Aegeo in fretum Creticum et usque ad insulam nos tulit Cretam, juxta quam naves onerariae non solent littus petere, sed naves peregrinorum, itaque portum Creticum intravimus et civitatem Candiam, et necessaria ibi comparavimus. Ingressi autem hospitium, ut verum fatear turpitudinis, ibi comedimus et bibimus; nam in tota urbe non est locus peregrinis ad manendum nisi lupanar, quod tamen lenones ad ingressum dominorum peregrinorum mundant et in honesta transferunt. Sicut enim olim fuit in oriente, quod non erant hospitia, nisi domus inhonestae, ut patet Josuae II. de exploratoribus, qui domum meretricis ingressi fuerant, et Judicum XVI. de Samsone: sic hodie est. Si autem aliqui peregrini alibi volunt manere, magna exigitur pecunia ad emendum omnia, ollas, caldaria et caetera, quae in publicis domibus habentur parata, et non in privatis. Communiter etiam patroni turpitudinis sunt Alemanni, vel sciunt linguam, ideo propter locutionem non obstante inhonestate ingrediuntur peregrini ad eos, quia alias suas necessitates exprimere nesciunt.

Descriptio Cretae insulae.

Cretam sive Candiam descripturus multa gentilium et poetarum facta inducere regio cogit. Sicut enim descriptio terrae sanctae complectitur sacras historias, sic descriptio Graeciae, maris et insularum ejus fictiones implicat poeticas. Nam sicut in terra sancta exortae sunt veritates theologicae, sic in Graecia ortae sunt fictiones poeticae. Et sicut in terra sancta apparuit unus Deus et homo verus, sic in terris his apparuerunt plures homines, dii falsi. Et sicut terra sancta habuit homines sanctos, sic terrae illae habuerunt homines spurcissimos, de quibus quidem taedet me dicere, sed superato taedio occurrentia de his tangam.

Hujus insulae nomina sunt plura: olim enim dicebatur Oceania, postea Macaroneson, deinde Creta, demum Centopolis, Aërea et Candia. Primum nomen habuit a quodam dicto Oceano, quem credunt ibi habitasse, et filium Coeli et Vestae sive Terrae eum dicebant, a quo et mare mundum circumiens Oceani nomen accepit, eumque pro summo Deo colebant, imo et patrem deorum dicebant, illi praecipue, qui humiditatem principium omnium rerum esse dicebant.

Dicta etiam fuit Idaea haec insula, ab uxore Jovis Idaea dicta, ex qua multos genuit gentilium deos, ipsamque diis consecrarunt ita, ut ab extremis mundi finibus transmitterentur homines et pueri immolandi daemonibus in Idaeam vel Cretam mactandi, quod Apollo Delphicus oraculis consuluit, ut patet per Eusebium de praeparat. evangel. L. 7. C. 10.

(167 a) Aliud nomen, Macaronesum, habet propter singularem bonitatem ejus, nam Macaronesum idem est, quod beata insula; est enim una de his insulis, quae ab antiquis reputabantur paradisi, et ideo praecipui dii eam inhabitavere.

Aliud nomen, quod est Aërea, habet propter aëris temperiem et sanitatem. Illud vero nomen, quo etiam sacra scriptura et historiae eam nominant, est Creta, venit ab ipso nomine Cureta, vel habet ab una nympha Hesperidis filia, quae dicebatur Creta, secundum Plinium. Sed hoc nomen Cureta habet a Curetis, primis insulae possessoribus. Alii dicunt, quod hoc nomen accepit a quodam filio Demogorgonis, Cres dicto, qui a se eam denominavit et in ea regnavit tempore Abrahae patriarchae, ante Christi nativitatem 1848. Veteres patrem ejus Demogorgonem dicebant esse omnium deorum primum et patrem, a nemine genitum, aeternum et rerum omnium parentem, atque in visceribus terrae delitescentem rati sunt; hujus autem insipidae credulitatis non a studiosis hominibus habuisse principium, sed a vetustissimis Arcadum rusticis, qui, cum homines silvestres essent et viderent, terram sponte sua silvas et arbusta, quandoque flores, fructus et semina emittere, animalia cuncta olere, et demum in se omnia morientia suscipere, montes flammas evomere, e duris silicibus ignem excuti, ex concavis locis ventos exhalare, ejusque e visceribus fontes, lacus, et flumina fundi et maria, aestimabant, aethereum lumen etiam et stellas e terra excrevisse. Sicque terram deum esse non simpliciter dicebant, sed illi mentem implicitam esse, divinum intellectum, et nutu ejus agerentur ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui errori auxit fidem apud rusticos, antra et profundissimos terrarum abditus intrasse nonnumquam, cum in processu languescente luce silentium augeri videatur, subintrare mentes cum nativo locorum horrore religio consuevit, et ignaris praesentiae alicujus divinitatis suspicio, quae a talibus suspicatam deitatem non alterius quam Demogorgonis existimabant, eo, quod ejus mansio in terrae visceribus crederetur, e quibus et Cretem filium huic insulae misisse credebant; sunt enim in ea plures horribiles speluncae, in quibus antiqui oracula Demogorgonis quaerebant.

Alii dicunt, insulam illam esse Cretam dictam propter terrae illius albedinem, quia creta, qua scribitur ad parietes, est in ea copiosa et optima. Alii dicunt, quod licet Creta sit pars Graeciae, tamen antiqui Graeci nolebant, quod illi de ista insula in nomine cum eis participarent, sed dicerentur Cretes, et non Graeci, quia Cretenses erant malitiosi.

Dicitur etiam Candia, a terrae candore, quia gleba est candida. Et dicta fuit Centopolis, quia centum egregias habuit olim civitates. Antiqui dicebant hanc insulam esse in mundi medio constitutam, et tripartiti orbis tenere medium, Asiae scilicet, Africae et Europae, et idcirco opinari potest, eam Oceaniam esse dictam, quia sicut oceanus mundum ambit et includit, sic Oceania ambitur et includitur mundi partibus; ideo ponebant, eam esse paradisum et voluptatis locum, sub ea ponebant infernum esse, quapropter in ejus altissimo monte Idone posuerunt statuam vel idolum cujusdam senis, cujus caput aureum, pectus et brachia argentea, corpus et renes ex aere, tibiae et crura ex ferro, pedes autem ex cocta terra. Ad hanc statuam dicebant spectare omnem corpoream molem mundi. Ex rimulis hujus idoli sudabant semper lachrimae, quae collectae per cavernas defluebant (b) et collectae stagnum faciebant, ex quo consequenter fluvius generatus in terrae viscera per hiatum incidebant, quem in profundum inferni cadere credebant ad locum damnatorum, eumque Achorontem fluvium nominabant, quia forte idolum, a quo fluebant aquae, dicebatur Acharon. De hoc flumine infernali mira dicunt poetae in multis locis, et Eusebius de Praep. Evang. de eo facit mentionem L. II. C. ult.

Sic ergo antiqui credebant infernum esse in terrae centro, et supra paradisum, et Cretam sive Oceaniam esse beatitudinis locum, sub eo vero infernum, et ideo ad hanc insulam tamquam ad medium omnia essent migratura. Pro quo est notandum, quod de medio mundi possumus loqui tripliciter. Uno modo de illo punctuali medio, ad quod spectant omnes partes aut lineae protractae a limbo oceani contra eum. Alio modo accipiendum medium solum terrae habitabilis, mensurando a locis habitabilibus usque ad medium. Tertio modo accipiendo, medium per respectum ad tres mundi principales partes. De primo orbis medio, ubi sit, vere scit orbis conditor, qui et latitudinem maris et terrae magnitudinem, profundum abyssi et coeli altitudinem dimensus est. Multi tamen opinati sunt, hoc mundi medium in Jerusalem, in loco, ubi passus est Dominus, uti patet P. I. Fol. 117. Multi autem non credunt, in Jerusalem posse esse centrale medium mundi, et plures de hoc disputationes fiunt. Dicunt tamen, quod medium mundi secundo modo acceptum est in Jerusalem. Medium vero tertio modo est in Creta, quod patet, quia ad eam insulam maria trium orbis partium terminantur. Nam illi ab arctoo Aegeum est mare et ab occiduo Jonium seu Myrteum, quae Europae sunt maria; a solis ortu est illi Icarium mare atque Carpacium sive Aegyptium, quae Asiatica maria sunt. A meridie vero et occiduo Afro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est. Quomodo autem totus mundus in has tres dividatur partes, breviter sic accipitur: Asia, prima et major mundi pars, incipit ab oriente extenditurque lateraliter hinc usque ad septemtrionem, illinc usque ad torridam zonam terminaturque ab occidente septentrionali Tanai fluvio, qui ex Riphaeis montibus profluens grandis efficitur et per multarum regionum decursum paludibus Maeoticis illabituri ponto Euxino jungitur per strictum; ab occidente vero meridionali Nilo terminatur, et haec pars mediam partem nostrae habitabilis obtinet.

Dictaque est Asia ab uxore Iapeti quondam potentissimi hominis, quae dicebatur Asia et orientis regna tenuit. Et ab oriente habet haec pars ortum solis, a meridie oceanum, ab occasu nostro finitur mari, a septemtrione Maeotide lacu et Tanai fluvio, habetque multas provincias et varias gentes.

Africa, alia mundi pars, et minor inter tres, terminatur ab oriente Nilo, Aegypti flumine, a meridie torrida zona, a septemtrione mediterraneo mari, ab occidente mari Atlantico.

Dicitur autem Africa quasi aprica, eo quod soli sive coelo sit pervia et aperta, ideo horrori frigoris nullatenus est subjecta. Et quamvis haec pars sit minor spatio quam Asia et Europa, ditior tamen est et mirabilior, in auro enim et gemmis et terrae frugibus ditissima est valdeque mirabilis in diversis monstruosis hominibus et bestiis. Vel dicitur Africa ab Afer filio Abrahae, qui ex Ketura natus ei fuit et eam regionem incoluit.

Europa ab oriente Tanai flumine terminatur, ab occidente mari Gaditano, a meridie (168 a) mediterraneo mari, et a septemtrione frigida zona. Dicta est autem Europa a filia Agenoris[TR154] regis Tyri, de qua talis fertur fabula. Cum esset virgo pulcherrima et cum suis sodalibus in pratis Phoenicum supra littus luderet, transformavit se Jupiter in candidum taurum et pulcherrimum et armentis ibi in pascuis existentibus immiscuit. Hunc cum[TR155] cerneret virgo, pulchritudine et mansuetudine ejus delectata illum primo tractare manibus coepit ac inde ejus conscendit dorsum, qui paulatim procedens contra mare cum ea in mare prosiliit, quae territa manibus cornibus apprehensis se tenuit, ille autem transnatans cum ea usque in Cretam insulam, de qua nunc sermo est, deduxit, ubi in veram redactus formam eam in uxorem accepit et ob ejus eximium amorem, ut maneret ejus memoria perpetua, tertiam mundi partem ab ea denominavit Europam.

Haec Europa spatiis major est Africa et minor Asia, et quamvis sit minor Asia, ei tamen par est in populorum numerositate, et forte multo major, populos enim, ut dicit Plinius, alit corpore majores, viribus fortiores, animo audaciores, forma et specie pulchriores quam Asiae vel Africae regiones.

Hae tres mundi partes mari mediterraneo intersecantur, et maria trium partium ad Cretam insulam terminantur, quae est insula suavissima, fertilissima, inter paradisos terrestres computata. Sunt enim sex terrestres paradisi: unus in occidente versus Zephyrum seu favonium; alterum in aequinoctiali inter Eurum et Euronotum; tertius, de quo Beda loquitur, inter cancri tropicum et circulum antarcticum; quartus paradisus est versus orientem ad Eurum ultra aequinoctialem, in quo sunt arbores solis; quintus est ad polum arcticum, de quo Solinus loquitur; sextus etiam invenitur in occidente, de quo Jeronymus: quod senatus populusque Romanus mandavit, summum sacrum pontificem nisi de Italiae deliciarum horto eligi.

Praeter hos paradisos multos invenimus, de quibus antiqui scripserunt, sicut Plato in Gorgia dicit: ego, inquit, verissimum arbitror, quod qui juste sancteque vixit, eum postquam mortuus fuerit, in beatorum insulas profectum absque ullo incomodo summa in beatitudine vivere. Ex quo patet, quod quasdam insulas paradisos et beatitudinis locos esse aestimavit. Diodorus Libr. III. dicit, insulam esse in meridionali oceano, de qua mira narrantur, quam felix terra et felices ejus inhabitatores, nam insulae virtus aërisque temperies terram sua sponte frugiferam ultra quam satis est reddit sine hominum labore ac sollicitudine, sunt ibi aquarum fontes permagni, ex quibus partim aquae calidae ad usum balneorum ad curandosque morbos manant, partim summa dulcedine frigidae, quae ad valetudinem conferunt. CL annos vivunt: mos est eis ad certam usque aetatem vivere, qua peracta variam sibi mortem sponte constituunt: Ocanima est apud eos herba, supra quam si quis jaceat, in suavem deductus somnum moritur. Ad hane proficiscuntur Aethiopes maximis cum periculis, et dum advenerint, aestimant se adeptos beatitudinem.

Aliam insulam magnam in oceano esse asserunt, non minus priore felicem, saluberrimi aëris glebaeque optimae, quam etiam paradisum putabant, de qua Libr. VI. Diodorus loquitur. Sic et insulas fortunatas beatitudinis loca esse crediderunt, et ob ubertatem rerum Fortunatae sunt cognominatae. Hae enim insulae omnibus propinquis, non solum priscis sed etiam nostris temporibus, bonitate soli, locorum amoenitate et salubritate, aëris felicitate praestant, ita, quod vere felices beataeque dici queant. Insuper Plato paradisos posuit quosdam hortos Jovis, ut Eusebius de praepar. evang. Libr. 12. C. 6. ponit. Et multa his similia invenimus, et quia Creta, de qua sermo est, singularis erat deorum habitatio, de qua utilibus legibus mundum regebant, eam veteres paradisum aestimabant. Haec insula tale fertur in fabulis habuisse initium. Dum Graeci a Trojanis bellis continuis urgerentur, Graeci uxores suas in eam insulam, quae adhuc inculta et nondum inhabitata erat, transtulerunt. Bello autem diutius durante foeminae pro viris anhelabant et impatientissime eorum absentiam tolerabant diisque se devovebant precantes pro consolatione. Dii vero pro calamitate muliebri miserti in insulam descenderunt easque mulieres omnes impraegnaverunt et filios ac filias genuerunt. Finito praelio Graeci suas uxores reacceperunt, derelinquentes pueros genitos in insula, qui pessimi homines facti sunt, uti germen daemonum mundum turbaverunt. Nam dii isti, patres Cretensium, non alii nisi diaboli fuisse probari potest ex sacra scriptura, quae dicit ad Titum Cap. 1: Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri. Quod dictum Epimenides poeta contra Cretenses intulit, et S. Paulus idem assumit, dicens: esse verum testimonium, Capite ubi supra. Si ergo sic est, quod Cretenses semper sunt mendaces, semper fuerunt filii diaboli, cum secundum Domini sententiam Johannis VIII. diabolus ab initio in veritate non stetit, sed mendax est et pater mendacii. Si semper malae bestiae,[TR156] semper fuerunt hominibus insidiosi, quod etiam de diabolo dicitur, quia insatiabilis homicida est. Idem ex alio patet, quod scilicet Cretenses a diabolo sint: nam Johannis I: qui de terra est, de terra loquitur, qui de coelo, de coelo. Sic qui de inferno loquuntur, de inferno. Cretenses autem in omni locutione, jocosa et seriosa, falsa et vera, semper nomen diaboli assumunt, et secundum verbum est diabolus. Unde dicunt pro certo, quod puer, antequam sciat vocare patrem suum, scit nominare diabolum. Et hoc hodie experti sumus in hac insula. Idcirco propter singularem illorum hominum nequitiam placuit antiquis Graecis non Graeciam sed Cretam eam terram nominari. Haec insula celeberrima apud veteres fuit, et creberrime carmina poetica canunt. Nam in ea Saturnus creditur ille vetustissimus esse progenitus et frater ejus Titan et sorores. Titan autem, cum esset major natu, regnare voluit, sed quia turpis facie fuit, et (b) inhumanus gigas, suasum est Saturno accipere sibi regnum. Titan autem, videns fratris sui ambitionem, cessit regno illa conditione, ut si quis nasceretur virilis seminis ei, mox eum necaret, hoc pacto sperans tandem regnum in suorum filiorum potestatem deventurum. Natum ergo primum filium necavit. Alii dicunt, quod omnes suos filios devoravit et statim devoratos evomuit. Porro, dum uxor ejus Opis iterum concepisset geminosque edidisset, Junonem foeminam et Jovem marem, obtulerunt patri Junonem et lapidem, dicentes, Opem cum Junone petram genuisse, Jovem autem clam in altissimum Cretae montem Idam alendum matri transmisit, et Curetis populis transmissus est, quem Melissëus rex Cretae assumsit eumque duabus suis filiabus commendavit, quae eum melle et caprino lacte nutrierunt. Alii dicunt, quod melle tantum sit nutritus ab apibus. Nam dum puer fleret, ne audiretur ejus fletus, cymbala, tympana, clypeos et arma pulsabant, ad quorum sonitum suo more convolantes apes mella in os parvuli Jovis inferebant; ob quod beneficium postea deus factus, hanc contulit apibus gratiam, ut sine coitu generarent.

Fingunt alii dicentes, eum Nymphas in apes convertisse, a quibus nutritus sit. Hic ergo cum adolevisset, insulae regimen accepit et ex ea paene totum mundum turbavit et fratrum suorum dominus factus cum eis immanes gigantes, Titanes, devicit, eosque montibus supposuit; patrum suum Saturnum de regno expulit usque in Italiam, ubi tunc Janus[TR157] regnavit, qui eum benigne recepit et conregnare permisit, Saturnus ergo multo populo ostendit antea non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus aera signavit et nomen apposuit suum, ex parte una Jani, sui susceptoris, bifrons, ex altera vero navem, eo, quod in navi venisset.

Sub illis duobus regibus fuere aurea saecula in Tuscia et in Italia, quia nihil privatum, sed omnia erant communia. Igitur Jupiter, rex Cretae, cum quinque vicibus totum mundum peragrasset et ubique tam in campestribus, quam in montibus sibi templa construxisset seque deum esse populis nuntiasset et populum humaniter vivere instruxisset; fratribus suis divisit imperium, dans Plutoni inferorum dominium, Neptuno maris, reservans sibi coeli dominium. Tandem post multa vitam commutavit et moriens ad deos abiit, eumque sui filii constructo decoro sepulchro in Creta juxta Aulacium oppidum sepelierunt; quem Cretenses pro summo Deo coluerunt eumque aliis terris colendum praedicaverunt, cum tamen fuerit vitiosissimus homo et immundissimus, ut Augustinus libr. II. de Civitate Dei Cap. 7. ostendit. Unde vitiosi homines ad palliandum sua scelera eum pro deo coluerunt. Non solum autem Cretenses pro deo Jovem suum habuerunt, sed et prudentissimi Graeci, qui ipsum mundi mentem arbitrantes, quae in se ipsa mundum continens produxit. De quo Orpheus, Graecorum theologus, carmen edidit valde magnificum et omnino divinum, ut patet per Eusebium de praepar. Evangelica L. III. C. 3.

Qualis homo fuerit Jupiter ostendit Lactantius L. 16, qui, inquit, Jupiter, qui in solemni precatione optimus et maximus nominatur? Nonne a sua prima pueritia parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit nec exspectare finem decrepiti senis voluit cupiditate regnandi, et cum primum solium paternum et arma cepisset, bello a Titanibus lacessitus, quibus victis reliquam vitam suam in stupris adulteriisque consumsit. Omitto virgines, quas imminuit, illud enim tolerabile judicari solet. Amphitryonem ac Tyndareum praeterire non possum, quorum domos dedecore ac infamia (169 a) plenissimos fecit. Id vero summae impietatis et sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum, parum enim ei videbatur, si in expugnanda pudicitia maculosus esset et turpis, nisi etiam sexui suo injuriam faceret. Miror profecto illius rudis aevi insaniam, ut quod ex homine natum, passibilem atque mortalem viderant et servum vitiorum multorum experti fuerant ejusque jam mortuum cadaver ante oculos habebant, Deum, et summum optimumque Deum tam inconsulte crederent. Sinamus ergo veteres in sua fatuitate et ad propositum de Creta insula redeamus.

De Creta.

Creta insula habet montes altissimos multos. Unus nominatur Dyptanus, abundans herba, quae dicitur dyptana. Alter dicitur Crocus. Alius Carina dicitur, ex quo mirabile recitatur: ajunt enim cum mollis sit per totum spatium, quod occupat, nullas reperiri muscas, nec mel ibidem factum attingunt. Calistus est alius mons altus, adeo in vertice semper candens, ut a navigantibus nubes potius arbitretur, quam vertex. Alius dicitur Dictaeus, a Dictaea Nympha, quae in eo colebatur, qui etiam in verticibus semper nivibus candet, ut navigantes putent esse nubes. Alius mons altus[TR158] non longe a civitate Candia, qui dicitur Idaeus, de quo multa narrantur. In eo dicitur esse specus, in quo Jupiter a Nymphis fuit nutritus. Est etiam in eo Labyrinthus a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus, in quo si quis intraret sine glomere lini, exitum invenire non valet. Ejus aedificii talis est situs, ut aperientibus fores tonitru intus terribile audiatur. Descenditur centenis ultra gradibus; intus simulachrum et monstrificae effigies. In partes diversas transitus multi per tenebras, ita ut de tenebris ejus ad lucem venire impossibile esse videatur.

Quatuor sunt autem Labyrinthi. Primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, et quartus in Italia, omnes ita constructi, ut dissolvere eos nec ulla saecula quidem possent. De Labyrintho Italico supra dictum est fol. 83. Sunt enim in plerisque montibus cavernae, ducentes in tenebrosa loca, ita per rupes et petras sit ingressus et varius digressus, nisi quis lumen habeat, sicut prope Ulmam supra Blaubüren infra villam Syssen est Labyrinthus satis intrabilis in montis penetralia per longum spatium, ubi quidem primus introitus patens specus est, et deinde, dum in tenebras ad rupis parietem ventum fuerit, per foramen et antrum strictum serpendo ingredi oportet, sicut serpens antrum suum ingreditur, et dum intus ventum fuerit, longo, alto et latu transitu in rupe usque ad finem venitur, ubi est dispositio, ac si aliqua ibi fuisset habitatio. Bina vice inductus fui in specum illum per religiosos patres ordinis S. Benedicti de Blaubüren ad mirandum Dei occulta opera.

O si poetae veteres scivissent hunc specum, quam statim locum alicujus fictionis invenissent aut dixissent esse locum Nympharum, aut habitationem Musarum, aut labyrinthum a Daedalo constructum, aut specum a Venere factum, ad quaerendum in eo Adonidem amasium suum, et plangendum non inventum in ea. Dicunt enim Cynaram regem Cypri pulcherrimum habuisse filium, cujus amore capta Venus ubique eum sequebatur per silvas et montes, tandem autem eum perdidit, quia ab apro dilaceratus fuit; (b) quo percepto, nimio moerore afflicta lucem sufferre non valens in montium speluncas commigravit, clamans, ejulans et deflens suum Adonidem, omnes etiam se colentes ad celebrandum fletum Adonidis in speluncis induxit, unde successu temporis per mundum ubique fuerunt consecratae speluncae Veneri ad planctum Adonidis. Nec evasit spurcitiam illius ritus specus sacratissima nativitatis Domini Jesu, qui ultra centum et nonaginta annis consecrata stetit Adonidis planctui, sicut dicit Hieronymus in Epistola ad Paulinum: Bonus homo etc. Sic et alii mundi specus insignes. Nonnulli etiam specus et cavernas ac terrae scissuras inturpant ad responsa quaerenda a Demagorgone et ad divinandum, ut supra dictum est fol. 157.

Est insuper in hac insula specus illa, in qua Epigenides philosophus dormivit 75 annis continue. Nam ut dicitur de vita Philosophorum, cum juvenculus esset missus a patre ad custodiam ovium, declinans autem in quoddam antrum, obdormivit per tot annos, surgens autem postea quaesivit oves parumper se dormivisse aestimans, non inventis autem ovibus ingressus civitatem omnia mutata mirabatur, et neminem sibi notum, etiam in paterno domo, invenit, nisi fratrem, quem infantem reliquerat, jam senem, eo autem omnia dicente cognitus fuit a multis et propheta ab eis habitus, quia in ista longa dormitione didicerat inenarrabilia, et ejus sermones tamquam divina (oracula) acceptabantur, non solum in Creta, sed etiam per totam Graeciam.

Dicunt etiam in hunc montem Idon sanctum Paulum apostolum transfugisse, dum praedicaret ibi in insula et quaereretur ad mortem. De hoc monte numquam deficit nix, unde rustici in media et calidissima aestate montem ascendunt et in terreis vasis nivem portant in civitatem Candiam, quam divites emunt ad refrigerium quaerendum, quod satis mirabile est pro tam calidissima regione.

In hac insula multi illustres viri fuerunt, ut patet de Saturno, Jove et aliis, qui multa sua industria adinvenerunt vitae humanae necessaria. Unde in ea primo inventum boves aratro domare et frumenta sulco quaerere et mel ac zuckarum colligere, vina uvis expressa in vasa recondere et defaecata bibere. Unde hodie illa insula electo frumento abundat, et zuckarum sudat ex canna mellis, et vinum Malfasaticum, in toto terrarum orbe notum, producit, quod ideo hoc nomen habet, quia est villa in insula illa, Malficium dicta, juxta quod praecipuum crescit vinum; vel ideo sic nominatur, de quo vide fol. 181. A.

Insuper primi habitatores sua industria artem remigandi et naves remis regendi invenerunt, et arcus ac sagittae ibi inventae sunt, et ibi jura litteris data sunt, et equestres turmas tribuunt, et studium musicum primo in ea est inventum.

Silvae illius insulae gerunt ligna cypressina, arbusta, et rubos de rosamarina et de salvia, de quorum sarmentis faciunt ignes.

Pecudes domesticas copiosas habet, cervos aut capras paucos, lupos, vulpes, apros, leones, ursos ac hujus modi animalia rapacia et noxia nusquam gignit. Serpens ibi nullus nascitur nec vipera aut bufo aut scorpio; et si venenata bestia in eam fuerit apportata, moritur. A cunctis enim animantibus nocivis purgavit eam Hercules, qui etiam exercitu ibi collecto ad omnem mundi plagam, contra quos voluit, pugnavit, cum sit in mundi medio, ut habet Diodorus Lib. V. Verum unum genus animalis habet haec regio commune cum aliis regionibus, cujus morsus est venenatus et mortiferus. Dicunt enim, quod si mulier irata virum dentibus mordet aut unguibus lacerat, statim veneno infectus moritur, ac si morsu pessimae bestiae fuisset laesus.

Ad hanc insulam missi fuerunt duo magni apostoli, sanctus Andreas et sanctus Paulus. Andreas quidem in Cythea, castello Cretensi, ad tempus praedicavit, et postea in Achajam navigavit, Paullus autem in Aulaciam principalem Cretae civitatem processit et Titum ibidem civem divitem ad fidem convertit eumque episcopum ordinavit, ad quem et epistolam scripsit pulchram, instruens eum, quomodo oporteat episcopum esse perfectum. Civitatem illam Aulaciam aestimo esse Candiam, quae hodie metropolis est insulae et major, in qua pluribus ante diebus degui. Civitas haec est magna et populosa et negotiatoribus plena de omni gente congregatis (170 a). Dependet autem ad clivum contra mare estque optime munita moenibus, turribus et muris et fossatis. Ecclesia cathedralis est ecclesia latina, in qua corpus S. Titi, discipuli S. Pauli, episcopi civitatis, quiescit cum aliis reliquiis, de quibus infra fol. 172 dicam (nota etiam de alio juvene Tito nota de Candia, in epist. Cyrilli Episc. Jerosol.).

Est autem ecclesia metropolitana archiepiscopum habens ab antiquo, etiam tempore S. Jeronymi, ut habetur ex epistola Cyrilli ad August. Hipponensem. Et qui nunc est archiepiscopus, etiam est patriarcha Constantinopolitanus.

Sub illa ecclesia sunt etiam ecclesiae et sacerdotes Graecorum totius insulae; unde, quando volunt vel puerum baptizare vel mortuum sepelire, oportet eos sacramentalia ab illa ecclesia accipere. In eadem civitate fratres nostri praedicatores pulchrum habent conventum ad moenia civitatis supra mare, ita, quod una pars cellarum respicit mare, et fluctus maris irruentes per scopulos et cautes in murum impingunt, quem tamen dejicere non possunt, quia super cautes est fundatus, et antequam procellae murum attingunt, confractus est impetus in rupes fremens, verum qui non est assuetus et per fenestras fretum accurrere videt, horrescit ab impetu, timens ne murus obruatur.

Saepe miratus fui, quomodo fratres in illis cellis possent quiescere aut studere per confusionem sonitus maris et fluctuum, quia tantum facit aqua sonitum, quod homo proprium cantum aut vocem non audit. Aliquando pro temporis deductione jacui in muro mirans mirabiles elevationes maris, et post admirationem vel cantavi vel oravi, sed me ipsum audire nequivi. Aliae officinae conventus sunt etiam pulchrae, ecclesiae ambitus, dormitorium, refectorium etc. Sed ruinas cottidianas nemo reficit, et unum post alterum ruit, et pauci sunt ibi fratres, qui sibi ipsis provident non curantes de ruinis murorum. Fratres etiam minores duos habent ibi conventus, unum in civitate grandem, alterum in suburbio, in quo etiam fratres Augustinenses conventum habent pulchrum, qui non longe aberat hospitio nostro. Stalla vel sedilia chori sunt ingenioso artificio de lignis cypressinis facta, ita, quod supra quodlibet sedile est sculpta imago aliqua, Domini Jesu, beatae Virginis, apostolorum omnium, beati Augustini, et imagines patronorum ecclesiae. Sed imagines illae passae sunt injuriam, quae etiam usque in contumeliam imaginatorum pertingit; quidam enim graecus haereticus, occulte ingressus ecclesiam, abscidit nasos omnium imaginum et opus egregium et devotum confudit. Sic enim Graeci, ubicumque possunt, nostras confundunt ecclesias, et si eis aditus ad sacra et sacramentalia patet, in odium Latinorum vel ea furantur vel effundunt.

In eodem suburbio est hospitale magnum S. Antonii, quod habet dormitorium cum multis cellis pro collocatione peregrinorum de Jerusalem venientium, in quo etiam aliquando hospitatus fui; modernus hospitalarius est Teutonicus de Landshuta.

Extra urbem prope est mons, in quo est monasterium magnum Cologerorum ordinis et regulae S. Basilii sub abbate monasterii S. Catharinae sub monte Sinai, ad quod etiam omnes decimae totius insulae spectant, quas contulit eis quidam archiepiscopus Cretensis ob devotionem ad S. Catharinam. Vidi in eadem ecclesia etiam bullam papalem, in qua indulgentiae dantur porrigentibus manus adjutrices illi monasterio; et apud me satis mirabile est, quod decimae et indulgentiae dantur personis non (b) catholicis. Notum enim est omnibus, qui in monte Sinai fuerunt, quod monachi illi non subsunt romanae ecclesiae, nisi fingant se propter lucrum subesse, de quo vide fol. 70.

Praeter nominatas ecclesias sunt adhuc plures Graecorum ecclesiae.

Haec insula fuit olim per se regnum, et bellicosissimi reges in ea fuerunt, qui mundum domuerunt, sed postea ad regnum Graecorum est assumta et honore regio privata.

Porro anno Domini 1188 dum Christiani conarentur et agonizarent pro dominico sepulchro et civitate sancta et pro tota terra sancta, Alexius Graecorum imperator in Constantinopoli dedit insulam Cretam Bonifacio, comiti Montisferrati, qui tunc erat dux exercitus domini per mare contra infideles, qui dum pecunia indiguus esset, vendidit insulam Venetis, pro qua magnam summam pecuniae accepit. Videntes autem Veneti, insulam ad merces et navigationes esse aptissimam, deliberaverunt in senatu, ut omnem negotiationem, quae Venetiis est, cum merciis transferrent in Cretam eamque cameram mercium, sicut iam Venetia est, facerent. Cum autem vota singulorum consulum recepta essent, inventae sunt non nisi duae voces plures partis illius, qui cameram negotiationum voluit esse Venetiis.

Porro Cretenses, uti Graecorum mos est, saepe conati sunt se a Venetorum jugo excutere, dedignantes Latinis subesse. Sed Veneti oculati eos vi retinent. Unde anno Domini 1475 conspiratio gravis et periculosa in Creta orta est; nam Cretenses Turcis fidem dederunt, se transituros in eorum potestatem, si mitterent eis armatam classem, et arma suscepturos contra Latinos visa classe. Ut autem hoc nequam consilium Venetis innotuit, statim dux classis Venetianae cum 40 biremibus armatis in insulam navigavit. Cretenses autem, videntes classem, putabant esse Turceam classem et ad arma concurrerunt, nomen Turcorum inclamaverunt et in urbis Candiae custodes saevierunt. Classis ergo portum ingressa pugiles armati de navibus in civitatem commotam et turbatam sunt ingressi et conspiratores omnes vinctos in classem eduxerunt eosque Venetias examinandos et puniendos miserunt. Turci vero paraverunt quidem classem, ut insulam caperent, sed audientes, classem Venetorum ibi esse, converterunt classem suam a mari Aegeo in Hellespontum, ad Propontidem navigantes in Euxinum pontum, qui est trans Bosporum, et urbem Capham Genuensibus abstulerunt. Haec urbs est magna et populosa, in septemtrionali plaga in littore Euxini maris, ad merces aptissima, ab antiquo tempore christiana. Ibi sanctus Clemens relegatus habitavit et fontem per agni demonstrationem fodit et martyrium ibi complevit, et marmoreum templum angelicis manibus paratum in mari pro corpore ejus fuit. Ibi etiam S. Martinus papa, qui concilium magnum in Lateranensi ecclesia celebravit, ratione contra Constantinum minorem exulat.

Hanc ergo civitatem egregiam Turci ceperunt loco Cretae insulae. Quamvis autem insula Creta sit optima, sunt tamen in ea quaedam valde detestabilia. Primum est immunditia. Immundi enim tenent Candiam civitatem in tantum, quod abominabile est videre; omnem namque domorum immunditiam effundunt in publicos vicos, ante aedes humana (171 a) stercora, non enim habent in domibus cloacas, sed egesta in ollas projiciunt in publicum, sicut cadavera animalium, canes mortuos et cattos, et quaecumque in domibus non possunt sustinere, per fenestram in vicos projiciunt ante suas fores, nec est qui deportet, et nisi suo fervore statim humiditates consumeret [sol], nemo posset tolerare foetorem. Adeo autem augmentatae sunt immunditiae, quod terra super postes inferiores ostiorum excrevit, ita quod jam in domos est descensus per duos vel tres gradus, in quas secundum aedificii dispositionem fuit ascensus per duos vel tres gradus. Caussam autem illius incuriae sciscitatus a quodam Cretensi mihi facto familiari, qui dixit mihi, quod ante Constantinopolitane urbis perditionem omni septimana purgabatur civitas per personas deputatas, sed amissa urbe tam ordinatae politiae Cretenses et aliae Christianorum civitates desperantes politiae ordinem deseruerunt, providentes solum domibus suis, de publicis et communibus rebus non curantes, ac si jam in Turcos transferendi essent. Alia immunditiae caussa est, quia Veneti tributa exigunt magna nec de civitatis ordine et politia curant in his, sed magno studio observant, ut tributa solvant et quod non conspirationem faciant; ideo semper aliqui magni de senatu Venetorum ibi sunt officiales annui, qui non curant de pulchritudine vicorum. Tertia caussa illius immunditiae sumitur ex communi proverbio apud nos, quo dicitur, omne pingue est immundum; et: ubi opes ibi sordes; et: ubi pinguedo ibi putredo. Est autem Candia farrago pinguedinis et abundantiae omnium bonorum, quibus humana[TR159] vita sustentatur, ideo immunda.

Secundum detestabile est, quod cum sit in medio mundi, ut supra dictum est, confluunt ad eam multi cottidie, et tamen in tota urbe non sunt aliqua hospitia honesta nec pro mercatoribus nec pro peregrinis, nec pro Turcis nec pro Sarracenis, sed omnes coguntur adire lupanaria, honesti, et religiosi, et ibi pro vitae suae necessitate in confusione vulgi manere. In his autem locis sunt communiter alemanni lenones hospites, qui ad ingressum honestorum hominum removent inhonesta et turpia.

Tertium detestabile est potestas Judaeorum, qui in prima mea peregrinatione erant apothecarii in optimis et ditissimis apothecis. Est enim insula illa multorum aromatum fluitiva, et ex Aegypto et Africa et Arabia in eam deferuntur aromata, ideo habet opulentas apothecas, ex quibusque materiam recipiunt apothecarii quasi totius Europae, et illam ministrant Judaei, quod est contra quod habetur in Can. 28. q. 1. C.: Nullus communicet cum Judaeo in mensa, in balneo, in medicinis.

Quartum detestabile est et nimis odibile Turcorum quotidiana commoratio et communicatio; ex eo namque tempore, quo Veneti foedus cum Turcis inierunt, patet illis liber aditus ad omnia loca fidelia Venetis subdita, et mercantur cum Christianis sicut cum suis, et quandoque contrahunt matrimonia contra canones, quibus sub poena excommunicationis prohibetur, ne Christianus carnaliter non Christianam cognoscat, nec infideli commercio commisceatur 28. q. 1. C.: Si quis. Sunt autem Turci in insula illa tam bene visi, quod eligibilius est offendere potentem Christianum, quam vilem Turcum. Unde quadam vice contigit tribus Turcis pertranseuntibus domum nostram, quendam militem de nostris (b) derisionem eis facere et marras eos nominare, quo audito compescuit hospes militem dicens, si praefecto constaret, militem in vincula jactaret, et vehementer hospes timuit, ne Turci praefecto dicerent. Quam detestabilis autem sit illa Turcorum confoederatio et Christianorum, patet ex lamentabili casu, qui contigit nobis Cretae existentibus in mea prima evagatione. Cum enim Turci a Rhodo essent depulsi, ad aliqualem vindictam sumendam a Christianis cum aliquibus armatis navibus in Apuliam applicuerunt et improvise irruentes omnia inventa diripuerunt, praedam magnam abducentes et duas naves cum captivis juvenibus utriusque sexus. Una autem de illis navibus non erat bona, et timebant Turci de submersione suae praedae, quapropter Cretam appulit navis illa, petentes aliam navem securam a Cretensibus, concessaque est eis navis, et gubernator ad educendum Christianos de finibus Christianorum ad locum infidelium et crudelium Turcorum, omnino non curantes gravissimam excommunicationem, quae contra tales gubernatores fulminatur de Judaeis et Sarracenis: Ita quorundam animos etc.

O certe res flenda et multis lachrimis Christo conquerenda, quod crucis inimici crucis cultores advocant contra crucis adoratores, et crucis professores praestant auxilium, ut crucis blasphematores ad erucis abnegationem ducant crucis veneratores! O quam mala societas, quam odibilis amicitia, quam detestabilis confoederatio, quam abominabilis conjuratio et intolerabilis colligatio! O Cretenses, bene poeta et veraciter nominat vos malas bestias, qui Christo Domino oves suas, quas sanguine proprio redemit, aufertis easque lupis, leonibus, pardis, canibus lacerandas, mactandas exhibetis! Concurrite quaeso omnes christiani populi et magno zelo accensi illam injustissimam Christianorum et Turcorum societatem dissolvite, amicitiam inficite, confoederationem irritate, conjurationem cassate, consilium dissipate, conventionem disjungite, ligam rumpite sicque simul omnes Christi baptismate renovati praedam illam eripite et in sinum Christi oves innocentes reducere studete.

Quintum detestabile est, cujus saepe in antedictis memini, odiosa diversitas Latinorum et Graecorum, qui simul bono corde numquam cohabitant. Saepe conati sunt antiqui patres in generalibus conciliis, synodis et congregationibus, Graecos Latinis unire, sed nihil profecerunt, quin potius aversi Graeci totam Orientem ab obedientia romanae ecclesiae averterunt. Et profecto dicere audeo, et dictum probabile censeo, quod Sarraceni Aegyptum, Arabiam, Palaestinam, Judaeam, Syriam, Mesopotamiam, et Turci Ciliciam, Capadociam, Pamphiliam, Cariam et totam Minorem Asiam, Macedoniam et totam paene Graeciam et totam Africam, et Europae magnam partem nequaquam possiderent, si Graecorum odium in Latinos et superbia contra ecclesiam romanam non fuisset. Insuper omnes orientales Christianos, Armenos, Nubianos, Abisinos, Georgicos, Jacobitos, Nestorianos, Maronitos, Graeci ipsi corruperunt et ab ecclesiae romanae adhaerentia averterunt et hodie avertere non desistunt. Ego aestimo, omnia praelia Christianorum contra Turcos, Sarracenos, Barbaros et Tartaros esse cassa et vana, nisi Graeci prius radicitus cum sua secta fuerint exterminati. Sancta mater ecclesia pia et misericors Graecorum contumaciae et superbiae locum dans, eos tolerare cum suis ritibus determinavit, sed nunc (172 a) considerans, per eos totam Asiam in Turcorum manus devenisse, facti poenitens, optat eos, dum potens erat, delevisse. Certum est enim, quod numquam Machometi secta tantum crevisset, si Graeci firmi et fideles catholici fuissent, in odium enim romanae ecclesiae multas regiones fidelium Satanae tradiderunt. Quanta impedimenta Graeci catholicis praestiterint, dum tota Occidens ad terram sanctam recuperandam per eorum regiones transiret terra et mari, libri pleni sunt, et hoc ultimo tempore fideles contra Turcos procedentes panibus et aquis infectis necaverunt. Sed et omni die, dominico excommunicant in suis ecclesiolis papam, romanam civitatem et omnem clerum et populum catholicum. De his vide P. I. fol. 68 A, et fol. 134 B, et Parte II. fol. 13 a, et fol. 70 ab, et fol. 160 et hic, ut patet.

Ecclesiarum in Creta visitatio et reliquiarum deosculatio.

Quum autem tempus recessus nostri instaret a Candia, ingressi sumus ecclesiam S. Titi pro indulgentiis et ad videndum reliquias Sanctorum: sic enim in omni loco peregrini faciunt, quod primo et ultimo in ecclesias currunt pro indulgentiis. In illa ecclesia est caput S. Titi apostoli, Pauli discipuli et archiepiscopi Cretensis; et brachium S. Effrem, antiqui doctoris Graecorum; et caput S. Barbarae virginis. Credo plures virgines fuisse hujus nominis Barbara, quia plura vidi capita, quae dicuntur S. Barbarae virginis. Alias etiam particulares reliquias vidimus, quas deosculati sumus, de quibus transeo.

Reliquiae Rhodianorum.

(Hoc pertinet supra ad folium 155 a.)

Superius omisi de maximis reliquiis Rhodianorum, quas aliquoties vidi, nunc autem occasione habita de eisdem loquar. Primo est ibi crux aenea, ex illa conflata pelvi, unde Christus discipulorum suorum lavit pedes, et fertur, quod si dicta crux in ceram imprimatur, marinas compescat mitigetque tempestates. Sunt etiam duae spinae de corona Domini nostri Jesu Christi, quarum altera quidem in castro, altera vero in ecclesia S. Johannis honorifice conservatur, narratumque nobis pro certo fuit, quod una earum, scilicet quae est in castro, per singulos annos in die parasceves florem producere aperte et manifeste videatur. Ibi etiam illorum XXX argenteorum unus esse perhibetur, imo et demonstratur, pro quibus Christum vendidit Judas Judaeis, et de quibus emerunt Judaei agrum Akeldama in sepulturam peregrinorum, de quo habetur Matthaei XXVI. Qualis formae sit argenteus ille in Rhodo, vide Parte I. fol. 163. Ibi etiam est caput S. Philomelae virginis et portio non parva de ligno sanctae crucis et brachium S. Georgii martyris et brachium Blasii; brachium etiam S. Stephani protomartyris; brachium S. Thomae apostoli; brachium S. Leodegarii episcopi; caput S. Euphemiae virginis et martyris; caput S. Polycarpi episcopi; caput unius ex undecim millibus virginum; manus S. Clarae virginis et manus S. Annae, matris virginis Mariae; sinistrum brachium cum manu (b) inclitae virginis S. Catharinae, quod nonnisi in ejus festo demonstratur in castro in capella domini Colossensis. Sed et monachi S. Catharinae reconditam sinistram manum in tumulo virginis peregrinis ostendunt, ut supra patet fol. 40. Cui credendum sit dijudicet vir prudens. Ostensis autem omnibus praefatis reliquiis ultimo loco pretiosiorem thesaurum producunt cum multo honore et reverentia, sanctissimi praecursoris Domini, Johannis baptistae brachium dextrum cum manu extento digito, quo demonstraverat mundo ad oculum filium Dei dicens: ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi, ecce, de quo dicebam vobis: qui post me venit, ante me factus est, cujus non sum dignus corrigiam calceamenti solvere; ecce, hic est filius Dei, Johannis primo.

In hoc beatissimus Johannes baptista omnibus prophetis antefertur, unde de ipso canitur: Caeteri tantum cecinere vatem corde praesago; jubar affuturum tu quidem mundi scelus auferentem indice prodis.

Quomodo autem hoc sanctissimum brachium Rhodum delatum sit, breviter dicam. Scimus ex lectione evangelica, Johannem baptistam ab Herode Antipa fore decollatum propter Herodiadem, quae accipiens caput saccis cilicinis involvit et juxta Herodis palatium sepelivit caute in Jerusalem, nolens ut caput cum corpore maneret, ne resurgeret. Discipuli autem ejus tollentes corpus illud sepelierunt in Sebasta Palaestinae, quae est Samaria, inter Elisaeum et Abdiam prophetas. Dum autem ad ejus tumulum multa miracula fierent multo tempore usque tempora Juliani apostatae, qui fuit anno Domini 363., non ferens apostata, invidus gloriae Dei, ad lecum sepulchri venit, sarcophagum aperuit et ossa sacra tamquam inutilia abjici et per campum dispergi mandavit. Ubi dum majora miracula fierent, jussit tyrannus ossa sacra latius ab invicem dispergi; sed nec sic cessantibus miraculis jussit ossa omnia recolligi et comburi. Cum autem ossa ad combustionis locum congregarentur, quidam Christiani se gentilibus immiscentes collectis aliquibus membris et ossibus praecursoris abierunt. Porro dextrum brachium, dum cum aliis ossibus fuisset igni infectum, comburi non potuit, sed integrum cum manu et extento digito mansit; unde combustione peracta monachi ad locum accesserunt, intactum sacrum brachium cum digito, quod postmodum datum fuit sanctae virgini Teclae (auferentes) quae illud ad transmarinas partes usque in Normanniam detulit; ubi multo tempore in honore habitum est. Quidam autem imperator pro causis Normanniam transiens brachium accepit et illud in Constantinopolim[TR160] portavit et in ecclesiam S. Sophiae locavit. Porro anno Domini 1452[TR161] ceperunt Turci Constantinopolim, et dum ecclesias profanarent et altaria suffoderent et reliquias dispergerent et conculcarent, invenerunt etiam saepe dictum brachium cum suo scripto titulo, quod accipiens Machumet pro se conservavit reponens in suos thesauros; siquidem et Sarraceni et gentiles caeteri honorant S. Johannem baptistam. Demum anno Domini 1480 idem Machumetus Rhodum obsedit (173 a), sed victus et confusus abscessit, ut supra patet Fol. 153., et anno eodem obiit, cui unus filiorum suorum successit, alter ab eo de terra profugatus inter Christianos usque hodie manet. Ille ergo successor regni, cum paternos lustrasset sibi derelictos thesauros, inveniens sancti Johannis baptistae brachium et manum produxit et quasi pro nihilo habuit, uxor autem ejus, quae Christiana graeca est, suasit ei, ut hoc brachium Rhodianis transmitteret et ita illo munere eos placaret super malum a patre eis illatum eosque sibi propitios et amicos constitueret. Siquidem post turpem fugam Turcorum a Rhodo terribiles facti fuerant Rhodii Turcis nec amplius dare solitum tributum volebant, quinimo Turcus ipse tributarius eisdem effectus est, nam Johannitis ipsis in genere 35 millia ducatorum, Magistro vero 10 millia persolvit, quod certo dominorum ipsorum didicimus narratione. Misit ergo, sicut uxor suaserat, brachium Rhodum cum litteris, quod accipientes Colossenses summo cum honore cum reliquiis deposuerunt. De illis reliquiis Rhodiensium debui scripsisse supra Folio 155 ante diem XVI.

Igitur cum in Candia omnia vidissemus, transivimus ad valvas carpentariorum et pictorum et emimus scrinia[TR162] cypressina, quae valde subtili opere ibi fiunt, et imagines beatae Virginis, quas singulari quadam arte vivaciter depingunt secundum formam, qua S. Lucas dicitur depinxisse beatae Virginis imaginem. Et his omnibus peractis in classem descendimus.

Progressio marina cum saevissima tempestate.

Die XIX., quae est festum Sanctae Elisabethae, in nocte coepit graviter infirmari dominus consul Alexandrinus in nostra galea, praeter hoc cursus navium fuit interceptus per velorum remissionem. In alia autem galea erat quidam expertus medicus, pro quo emissa scapha in mare misimus, et veniens virum in extremo periculo dixit constitutum et repentinam navigationem sibi plurimum nocere, sed non paulatinam. Inutiliter ergo tota classis ferebatur in aulone Cretico inter Candiam et Standiam infra schiis Cretensibus, et ita propinqui adinvicem fuimus cum sex galeis, ut poteramus conclamare. Porro circa meridiem surrexit ventus magnus, inutilis navigationi nostrae, et mare inquietissimum habuimus, projecitque nos contra aquilonem ad insulas Cycladum, et arte ac vi ingenti obstabant nostri nautae, ne relaberentur in mare Rhodianum, vidimus enim Napuliam Turcorum regionem vicinam insulae Rhodi; longe tamen supra nos. Versis autem velis rejecti venimus in Carpaticum fretum, cui nomen tribuit Carpatus, insula una Cycladum, cujus mentionem feci Fol. 155. Tempestuosum autem, obscurum et inquietum valde diem habuimus et cum hoc pluviam, quae navigationi est semper molesta, nec[TR163] sinebant nobis venti et pluviae ignem ardere, et ita hac die sine cibo mansimus, quia cibus etiam sumtus non poterat in subverso stomacho manere. Sole autem occidente et tenebris ingruentibus invaluit ventus nimius et mare saeviens fremuit et intemperatae aquarum inundationes in tristem nos exspectationem (b) omni momento rapiebant. In superioribus galeae nihil erat, quod non in aqua staret aut nataret, unde domini omnes de castello et de superioribus galeae confugerunt ad infima, quia procellae elevabantur supra galeam et sine mensura decidebant aquae in eam. Erant autem galeotae XVIII febricitantes, infirmi in Alexandria facti, qui nec supra nec infra sua transtra manere poterant, nec licuit eis sine licentia in carinam descendere. Hi stabant ad os carinae lamentabiliter precantes intromitti, ne frigore morerentur. Post multas preces obtinuerunt a dominis et descendentes angustam carinam fecerunt eamque foetore repleverunt. Invaluit autem tempestas et tanta erat navis agitatio, quod stare nemo poterat nec sedere nisi cum adhaerentia alicujus rei stabilis et firmae. Accurrentes autem aquae influebant usque ad cumbas et cubilia nostra, et per insuspectas rimas destillabant usque ad nos; adeo autem dure et impetuose repercutiebatur navis ab accurrentibus aquis, ac si grandia saxa de monte submitterentur in galeae latera currere, ex quo tantos fragores naves dabant continue, ut viderentur dissolvi in omnibus nexibus et juncturis suis. Ad illos autem terribiles fragores perterriti continuo clamavimus, ac si jam rupta navi involvendi undis essemus, sphaericos enim bombardarum lapides in prora jacentes saevissima haec tempestas elevavit ac usque in medium galeae contra malum jactavit, plures etiam ad mare projecit. Interea amore et timore affecti plurimum fuimus, vertiginem et evomitionem omnes patiebamur, infirmi pejus habebant et sani aegri fiebant, et duravit tempestas illa tota nocte, in qua duo galeotae mortui sunt et nudi in mare projecti belluis devorandi, siquidem hoc mare Carpaticum belluas ferocissimas generat, phocas et felchos, quorum pastor fingitur fuisse Proteus, ex eo, quia antiquitus rex ad littora hujus maris fuit. Sunt autem phocae boves marinae, animalia fortissima, animosa et iracunda non tantum ad alia animalia, sed etiam ad sua domestica, semper enim vir cum muliere pugnat nec placatur, donec eam interficiat, et ejecta illa aliam ducit, cum qua novum proelium implacabilis inimicitiae incipit, et ita semper aut victus aut victor moritur. Felchi autem sunt vituli marini, Habet autem felchus cutem pilosam, aliqui totam albam, aliqui nigram, aliqui maculosam, more pecudum in terra parit et post XI. diem partus suos in mare ducit, et ibi saeviunt in omne, quod occurrit. Inter omnia animalia gravissimo somno premitur, unde in somnis mugitus magnos emittit, nec capi faciliter potest, nisi in terra dormiens inventum fuerit, et inventum, nisi caput sibi ferreo malleo contritum fuerit, evadet, quantumcunque gladio aut cuspide transfossum. Satis gracilem habent pellem cum pilis mollibus, unde cinguli religiosorum de ea fiunt. Hoc autem mirabile de illa bellua dicitur, quod ea mortua et excoriata pili in pelle, ubicunque pellis fuerit, naturali quodam instinctu prout mare se habet, ita se gerit. Nam si mare turbatum in fluctus surrexerit, et pili similiter erecti surgunt, si vero mare pacificatum fuerit, pili in planum sternuntur, sicque maris status in re insensata et morticina deprehenditur. De hoc habetur in Speculo naturali Libr. 18. C. 78. Idem ego ipse expertus sum, nam cingulum detuli pelle Venetiis comparatum; saepe, antequam legerem Speculum in praedicto loco, miratus fui, cur pili nunc asperiores nunc leniores, nunc ordinatae nunc distortae cernerentur, nesciens causam praedictam. Unde, qui non posset dormire, si haberet pinnam dextri lateris illius animalis et capiti supponeret, mox obdormiret. Insuper cum isti marini vituli numquam fulmine percutiantur, judicant prudentes, quod homines sub pellibus eorum existentes, vel in tabernaculis illarum pellium, vel tecti pellibus, ictus fulminis tangere aut percutere nequit, ut habetur in Speculo natur. L. V. C. 69. Quae autem ferae in mari Carpatico morentur (174 a), patet in Bocc. de Generatione deorum gentilium L. VII. C. 1.

Vicesima die, cum dies illucesceret, mitescere mare coepit et tempestas decrescere, verum tamen fortissimos ventos habuimus, qui nos de proposito itinere nostro rapuerunt longe a nostro tramite contra aquilonem et in Cycladum insulas in medio ordine longo sub Rhodo portaverunt, et si ventum secuti fuissemus, in Sami insulam et Pathmum devenissemus et inde in brevibus horis Mitylenam, quae etiam Lesbos dicitur, apprehendissemus, ad quam nautae nostri formidabant accedere, propter bithalassum, id est, littus in mare protensum: terrae enim vel arenae interjectu dividitur mare et fit quasi duplex, unde naves impingentes ad arenas de facili confringuntur, in quo periculo fuit S. Paulus hanc navigans insulam, ut patet Actor. 28. In ea, dum ignem faceret, vipera manui ejus adhaesit, quam in ignem excutiens venenum evasit, unde incolae barbari dicebant, ipsum esse deum.

Haec insula dicitur Lesbos, Mitylena tamen filia regis Macharei, civitatem in ea construens Mitylenam, a qua insula nomen accepit. Tempore Moysis aedificata fuit urbs illa. Est autem rebus omnibus refertissima, duos habens portus multarum triremium et navium capaces, eamque S. Paulus ad fidem convertit, in qua mansit usque ad nostra infelicia tempora fides. Nam anno 1467[TR164] Machumetus, Turcorum imperator, ipsam insulam maxima cum humani sanguinis effusione cepit, diripuit, ejus quoque omnes animas in Asiam transportavit.

De hac insula Lesbos fuit Theophrastus, Aristotelis successor. Dum enim Aristoteles ad finem vitae venisset, venit ad eum turba discipulorum suorum obsecrans, ui aliquem eligeret sui magisterii successorem; erant autem duo praecipui inter eos, Theophrastus et Mimedemius, quorum primus de Lesbos, alter de Rhodo, quae insulae sunt Aegei maris, oriundus fuit. Porro ambae insulae vino optimo sunt foecundae. Cum ergo Aristoteles differret instituere successorem et discipuli instarent, inter convivia postulat Aristoteles potum et hausto poculo, quod tunc in mensa habebatur, dixit, vinum illud insalubre et asperum, laudans vinum Lesbium et Rhodium. Statim autem utrumque adlatum vinum et ab eo gustatum, praetulit Rhodio Lesbium et ita post paululum mortuus est. In eo autem, quod Lesbium vinum elegit et praetulit, intellexerunt discipuli, Theophrastum Lesbium prae cunctis eminere, sicque eum ut Aristotelem habebant.

Inde in paucis horis cum eodem vento venitur in Phrygiam, regionem Asiae, quae dicitur Phrygia ab Europae filia; alias nominatur Dardania a Dardano, qui de Graecia profectus pervenit in Phrygiam et ibidem primitus regnavit et ipsam maris oram, in qua habitavit, de suo nomine appellavit, post quem filius ejus Ericthonius, dein nepos ejus Tros, a quo civitas Troja nomen accepit, quae in Dardania vel Phrygia est, et a Troja regio dicta est Trojana, et nonnumquam regio et civitas dicuntur Ilion vel Ilium, ab Ilo, filio Tröis. Fuit autem Troja sive Ilium constructa tempore judicis Israel Ajoth, de quo judice Judicum III. habetur. Haec autem civitas teste Homero Libro IV. erat omnium, quae sub sole ac stellifero coelo sunt, urbium quidem insignissima. Haec est, quae decennalem Graecorum obsidionem passa est et ab eis deleta propter Helenae raptum, quae ob sui speciositatem ter rapta fuit et semper cum multis hominum stragibus repetita, unde propter eam multa hominum millia sunt interfecta; dum autem jam senuisset seque deformem speculo cerneret, risit et admirata virorum amentiam et fatuitates derisit, puellis suis longo sermone stultitias virorum detexit, quomodo propter illam tot mille millia occubuissent et quomodo nobilissima et maxima civitas Troja demtis aliis civibus propter eam destructa fuisset et nobiles Trojani dispersi: nam post Trojae exitium nobiles Trojani, qui gladium evaserunt Graecorum, factis classibus per diversas mundi partes sibi sedes quaesierunt et habitatores expellentes pro eis loca tenuerunt, ex quorum congerie prodierunt potentes saeculi et nobiles, sicut diversarum regionum verissimae historiae attestantur, et nobiles hodie (b) de hoc gloriantur et conantur de hoc testimonia inducere omnibus modis. Fuit autem Troja totaliter derelicta, ita ut Ovidius dicat: Jam seges ubi Troja fuit. Et quod his amplius est, quo in loco Troja fuerit, nulli nunc compertum habetur, ea enim exusta lapides et quaecumque alia inde ablata sunt, ex quo satis edocemur, ut nemo in rebus humanis spem suam constituat aut se perpetuo in hoc saeculo mansurum putet, quin ingens Troja et totius Asiae columen ita exstincta est, ut neque cadaver nec vestigium appareat, et expertissimi mundi descriptores de loco suae situationis discrepant, quibusdam dicentibus, quod in Peloponneso, aliis, quod in Phrygia, inter quas duas regiones magna maria Hellesponti mediant, et Phrygia est in Asia, Peloponnesus autem in Europa in Macedonia.

Communiter tamen dicitur, quod fuerit in Phrygia super littus Hellesponti Asiatici, et illi, qui locum viderunt, dicunt, quod non habeat dispositionem, quod potuerit ibi fuisse tam grandis urbs et portus bonus. Dicunt etiam, quod omnis ornatus lapidum, columnae marmoreae et tabulae politae, quibus Troja fuit aedificata, ductus fuit ad constitutionem urbis Venetianae. De Troja vide Parte 1. Fol. 257.

Sanctus Paulus legitur et Corum et Troadem ad evangelizandum venisse. Hanc Troadem dicit Hieronymus prius dictam Trojam, in epistola ad Hedibiam de verbo apostoli: illis odor mortis in mortem.

Igitur navigantes ventum, qui in Phrygiam nos ejicere conabatur, declinare non poteramus, ideo ad insulam quandam Nyon vel Nium dictam declinavimus per canale strictum in medio insularum et portum securum et bonum ingressi naves stabilivimus anchoris et cancrorum alligatione. Eodem modo et aliae post nos venerunt galeae, quas nox tempestuosa longe a nobis ejecerat, et ingressi portum ad latus nostrum suas locavere naves. Stabilita ergo classe et prandio sumto projectis scaphis descendi cum galeotis in terram, nolui enim socium meum dominum extra mittere, quamvis obnixe precaretur me, quia in praecedentibus[TR165] tempestatibus valde debilitatus fuerat et acutissima febre correptus, et timui, quod subita aëris mutatio et terrae contactus et gustatio eorum, quae extra reperire sperabamus, eum magis debilitarent. Cum ergo ad littus venissem, inveni socios nostros de aliis galeis congregatos ad fontem, et valde consolati simul fuimus.

Circa hunc fontem stabant multi galeotae et lavabant dominorum suorum et suas camisias, quia aqua marina salsa inepta est ad lavandum. Similiter ergo per montem praecipitem et altum per petrosum clivum adscendimus contra castellum, quod in montis cacumine est situm, et inter adscendendum invenimus tres ecclesias graecas, unam inferius in montis pede super mare, aliam in montis ascensu, tertiam superius in castello, quas ingressi Deo gratias retulimus, qui hucusque nos incolumes conservavit. In ipso autem castello nihil reperimus venale ex his, quae victui erant necessaria, nec panes neque ova neque fructus, nam qui primi ascenderant, tulerunt omnia.

Est autem ipsum castellum parvum, sicut Albeck castrum, sine oppido, sed multus est intus populus, habent enim unam honorabilem habitationem in arce, in qua residet dominus castellanus. Alii autem homines habent domunculas demissas, exiles, et tuguriola, in quibus homo vix potest se erigere stans et extendere jacens. Nec habet insula illa nisi illos habitatores, qui vivunt de fructibus terrae in insula. Ipsum autem castellum est munitum, a veteribus Graecis aedificatum pro maris custodia, super abruptas petras constructum. Ex eo enim per latissimum (175 a) mare ad insulas caeteras Cycladum patulus habetur respectus. Cumque per horam vel duas morati in castello fuissemus, descendimus et reliquum tempus usque horam vespertinam juxta fontem, qui de crepidine montis ebullit, deduximus et mirabamur de aquae illius dulcedine, cum tamen insula tota in aquis amaris sit constituta. Post solis declinationem remigavit quilibet in galeam suam.

Die XXI., quae est praesentationis Mariae Virginis, antequam illucesceret, clamor ingens cujusdam lamentabiliter flentis in nostra audiebatur galea, eratque ululatus ille filii domini consulis, qui scilicet consul nocte eadem universae carnis debitum exsolvens diem clauserat extremum. Hunc non solum filius, sed cuncti, qui virum noverant, plangebant. Die facto jussit filius defuncti patris corpus in terram eductum poni in capellam, quae ibi in littore erat, super quod illic positum irruens planctum magnum fecit, et omnes galearum patroni et domini cum eo in luctu erant. Missa autem dicta in capella avulsum filium a corpore in galeam reduxerunt, corpus vero medici et barbitonsores super tabulam supinum posuerunt novacula ventrem scindentes a juncturis costarum usque ad genitalia, ejicientes omnia intestina in angulum capellae sepelienda locaverunt, ipsum vero corpus aqua marina laverunt, omnem sanguinem intus et extra exterserunt. Quamvis autem vir ille macilentus esset ab extra, tamen intestina et ilia pinguissima erant, et totum corpus ab intus erat pinguedine vestitum, ac si esset pulcherrima cera obductum. Eo autem exenterato et loto quibusdam conservativis unguentis ipsum inunxerunt et copioso sale infuso sicco stramine ventris vaccuitatem repleverunt et acu cissuram resuerunt. In oculos autem ejus bombicem posuerunt, similiter et aures bombice obstruxerunt. Fecerant etiam loculum ex asseribus et ipsum intus et extra fervida pice undique perfuderunt, quo peracto corpus involutum imposuerunt et firmissime clavis obstruxerunt rimis picem infundentes, ita quod nec spiraculum aliquod evaporare poterat. Et his factis intestina sepelivimus in capella, loculum vero cum corpore reduxerunt in nostram galeam, et in carina sub sabulo prope sentinam absconderunt, reponentes arenam et saccos specierum et alia, quae prius ibi jacuerant, ita quod nemo poterat scire, ubi corpus jaceret, nisi illi, qui ipsum absconderant.

Hunc virum ante paucos dies vidimus Cairi in magna gloria et Alexandriae, sicut patet supra Fol. 85 b. Omnes quippe morimur et quasi aqua dilabimur, 2. Reg. XIV., nec aliquis prudenter confidere potest de aetate juventutis, de virtutis robore, de corporis sanitate, de mundana prosperitate, quia nulli parcit mors, et aeque moriuntur senes et juvenes, divites et pauperes. Caduca nimirum et fragilia pluribusque consentanea crepitis sunt ista, quae vires humanae atque opes vocantur; affluunt subito, repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus infixa radicibus insistunt, sed incertissimo flatu ruinae huc atque illuc acta, quos in sublime extulerunt, improviso decursu destitutos profunda cladium miserabiliter immergunt. Quod luculenter demonstrat Jeronymus in epitaphio Nepotiani, plur. replicans vicinas regum miserias et nostri corporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit, quod per multa ibidem probat exempla, sicut et nos (b) ad oculum cernimus. Omnibus his, quae cum defuncto viro gerebantur, interfui manumque, ubi oportunum fuit, apposui, et manifesta experientia didicimus, confictum esse mendacium, quo dicitur, quod corpus exanime sive mortuum per mare non possit duci, et praetextu illius figmenti peregrini, etiam magni, nobiles, barones et milites, qui pro tempore in mari rebus excedunt humanis, statim in undas mittuntur, nec vel ad terras proximas sinuntur vehi gratia sepeliendi. Dicunt enim cum peregrino mortuo non posse esse fortunatam navigationem, ideo festinant, ut ejiciantur, suorum vero dominorum corpora ad paternas sepulturas transducunt, quia corpora nostra sint infeliciora eorum cadaveribus.

Illo die sepelivimus de classe quatuor mortuos, duos in quadam galea mortuos ex infirmitate, unum gladio interfectum in castello a quodam alio galeota, qui nobis cum evaginato et cruento gladio occurrit, abdita petere volens, quartum, consulem, in galea nostra, cujus sepelitio fuit mihi et omnibus non solum in nostra galea, sed per totam classem molestissima, sed nemo loqui verbum ausus fuit nec vultum torvum ostendere.

Facto vespere in galeam reversi sumus omnes, et aptabant naucleri classem, quasi securi essent, se in illa nocte prosperum ventum habituros pro navigatione, cum tamen pejor videretur mihi ventus, quam heri et nudius tertius; sperabant enim, quod propter instans festum S. Caeciliae, quae una est de patronis maris, ventum bonum futurum: nam hos sanctos dicunt esse navigantium singulares patronos, scilicet Sanctam Caeciliam, S. Clementem, S. Catharinam, S. Andream, S. Barbaram, S. Nicolaum, S. Luciam, et Sanctam Mariam beatissimam Virginem. In horum Sanctorum diebus marinarii non minus ex superstitione quam ex devotione de bono vento et prospera navigatione desperant, si non habuerint placitum ventum et placatum mare in aliquo illorum dierum. Incipit enim nunc in festo Caeciliae vel Clementis intuta fieri navigatio, et si ante festum sanctificationis beatae Virginis non poterant exire Aegeum mare, necesse erit in Cycladum insulis vel in aliquo portu Asiae hiemare.

Profectio.

Vicesima secunda die, quae est sanctae Caeciliae virginis, conticuerunt paululum boreales venti in nocte praecedenti, et spes erat nautis, quod ad diem profecturi essemus. Praeter hoc autem, quod laborabant per noctem aptando navem, inquietati omnes fuimus per quendam infirmum galeotam agonizantem, qui in extremis laborans clamabat, cantabat, gemebat et continue loquebatur, cui socii sui cum candelis assistebant exspectantes ejus exitum, mirabantur autem omnes, quod tantis oppressus doloribus non moriebatur, quia multis diebus et noctibus extra mentem factus agonizabat, cui et ego astiti, quia prope me decubuit, et ultra solitum vere mirabar agonizantem, inter alta enim et profunda suspiria ridebat, flebat, et nemo quiescere circa eum poterat. Illa tamen nocte videbatur nobis mors adesse. Et dum sic circumstaremus agonizantem, accessit quidam graecus socius marinarius, increpans socios agonizantis, cur eum sic torqueri permitterent. Sciscitantibus autem illis, quid illi (176 a) infirmo facere deberent, dixit, nisi removeritis eum a lectulo, in quo decumbit, mori non poterit; erat enim lectulus saccus plenus plumis columbarum cujusdam mercatoris, qui comparaverat illas plumas Alexandriae, et dictum fuit ibi a multis, quod homo agonizans super columbarum plumas non de facili posset mori. De hoc ergo multum mirabar, quia hoc nec legi nec prius audivi. Socii ergo agonizantis hoc audientes, subtracto sibi sacco plumarum super sacco cincibrorum jacere permittentes, in quo statim obiit, et mox semicinctiis involutus in fretum projectus profundum petiit sibi ipsi sepulchrum quaerens, de cujus morte non multus planctus fuit, sed suae et nostrae liberationi congratulabamur.

Ut autem aspirabat dies, facto hortatorio clamore per classem levaverunt anchoras,[TR166] et soluta classe de portu cum quiete exivimus et in altum mare venimus secundos exspectantes ventos. Magno ergo conatu et ingenti galeotarum labore contra freti impetum tetendimus, sed nihil profecimus, et valde poenituit portum Nium reliquisse; victi ibi a vento rejecti sumus in Cycladum insulas et insulam Nixiam praeterivimus, quae importuosa est, similiter insulam Paron dimisimus, quae licet portum habeat, non tamen tantae classis capacem. In hac insula, quae prius Minoia dicebatur, gignitur candidissimum marmor, quod Parinum dicunt, et Venetias ducitur. Nascitur etiam in ea Sardius lapis, qui est marmore praestantior. In medio autem insularum rapidissimo cursu contra aquilonis plagam processimus terga vertentes nostro tramiti et in portum cujusdam insulae ingressi naves stabilivimus. Hunc portum nominabant Schefanum, et erat desertus, nullas habens habitationes, satis tamen capax et securus.

Si navem ventis commisissemus, quam statim ad Pathmum insulam provecti fuissemus et expeditum iter habuissemus in provincias Minoris Asiae, in Cariam scilicet, in qua est Ephesus urbs, in Lydiam, in qua est sedes antiqua regum, quam Pactoli unda extulit in divitias torrentibus aureis, in qua Midas rex, qui a Baccho impetraverat, ut quidquid tangeret, aurum fieret, mortuus projectus fuit. Hic fluvius juxta civitatem Smyrnam decurrit ejusque agros irrigat. Habuissemus etiam expeditum mare et ventum in Phrygiam, in regionem Troadem, in qua est Ilium sive Troja, et Olympus mons, non ille Macedonicus, sed alius, et urbs Nicaea, in qua anno Domini 314 celebrata est magna synodus Nicaena, episcoporum 318 pro nationibus totius mundi clamantium: vivat Christus, sub Sylvestro papa et Constantino Magno imperatore.

Venissemus etiam levi navigatione in Pontum Bithyniae, in qua est Nicomedia urbs, in qua beata Barbara virgo et martyr nata et occisa fuit, et multi alii martyres. Est etiam ibi urbs Chalcedon, in qua beata Euphemia martyrium pertulit, cujus corpus miraculose in Rubinam Histriae venit, ut patet Fol. 203 A. B.[TR167] In qua etiam anno Domini 454 sub Leone papa primo, Martiano et Valentiniano imperatoribus, synodus oecumenica 1200 episcoporum fuit celebrata pro universis nationibus orbis, in qua multae haereses sunt damnatae. Ibi tunc contigit hoc spectabile miraculum, quod fertur. Nam dum haeretici validissimis argumentis contra catholicos se armassent, ita, ut nostri episcopi penitus in responsionibus deficerent, advocatus fuit S. Achatius, qui in duro lapidis arto antro diu conclusus pro dei amore steterat. Ambae ergo partes in hunc sanctum virum compromiserunt et sententiae ejus stare juraverunt, qui ab utrisque petiit sibi dari in scriptis conclusiones, de quibus erat certamen. Acceptis ergo chartis ambabus ad sepulchrum S. Euphemiae accessit easque super corpus posuit petens, ut ipsa sancta martyr ostendere dignaretur, cui parti standum esset. Statim autem sacra virgo schedulam haereticorum longe a se projecit, nostrorum vero schedulam in pectore reconditam servavit (b).

Hanc Chalcedonensem provinciam et omnes circumjacentes terras et totius Asiae Minoris latitudines hodie Turci possident, et terra latissima, conclusa maribus tamquam insula. Habet enim solum ab oriente Capadociam, ab aliis plagis est maribus cincta, nam a septemtrione habet pontum Euxinum, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium[TR168] mare, et continet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphiliam et Isauriam, Lyciam et Ciliciam.

Die XXIII., quae erat dominica 26. post festum S. Trinitatis, non erat aliqua aut venti aut maris dispositio pro recessu, sicque quievimus illo die, et missis et divini officii orationi institimus et longas horas in isto sterili et inutili portu habuimus. Plures horas deduxi ludendo cum psittacis avibus, quarum multae erant in mea galea. Dominus consul defunctus, unum dereliquit valde jocundum, qui omni mane clara et clamosa voce vocavit defunctum, sicut edocta fuerat in Alexandria, sic dicens diserto: miserlo consulo, id est, mi domine consul. Saepe his clamoribus commotus fuit ad fletum filius, patris sui pietatem recolens et praesentiam ejus nobiscum in mortuo corpusculo. Cum illa etiam bestia mirabili, quam dominus decanus Moguntinus emit Alexandriae, quae in camera cellarii erat prope cumbam meam, multum tempus deduxi, erat enim foramen in assere cum terebro factum, et quando bestia sensit, me in cumba esse, misit manulam suam per foramen, digitis plaudens, ad ludendum me provocans cum ea. Aliquando, si bestia dormiebat, faciebam cum digitis strepitum ad parietem et concitabam bestiam, nunc ad laetitiam, nunc ad iram, prout volui. In scribendo tamen plus de tempore consumsi. Igitur coacti sumus hoc die in illo portu manere, et erant marinarii tristes et impatientes pro eo, quod S. Clemens, cujus festum erat, non fecerat promissionem de bono vento, quem singularissimum maris patronum profitentur, et quasi pro augurio diem illum considerant et ab ejus qualitate sequentes judicant.

Vicesima quarta die post noctem inquietissimam propter nimiam navium agitationem ejecerunt alias anchoras firmantes navem spiris fortioribus, quia timebant, quod funes, quibus alligatae stabant, solverentur et rumperentur, quod fuisset noster et navis interitus, quia circumdati cautibus et scopulis eramus et altissimis rupibus cincti, in quas navis impingens in mille frusta confringeretur.

Porro post prandium educti ad littus per scapham in oppidum Scheffanum ascendimus, bene per unum magnum milliare teutonicum, ut emeremus recentes panes, quia paximatios fastidivimus. Dum autem ad castellum venissemus, clauserunt portas, ne ingrederemur, et omnem communionem nobis denegabant, nihil penitus volebant nobis ministrare, nec panem nec aquae potum, nec pecunia nec pretio; quinimo cum lapidibus a porta et muris nos fugabant; auditum enim et divulgatum apud eos fuerat, quod classis nostra peste esset infecta et quod defuncti cadaver nobiscum duceremus et multi essent de nobis mortui, ideo tali acrimonia ad nos sunt usi. Vacui ergo reversi sumus in classem. Si Jasonis et Argonautarum robur habuissemus, contra eos proelium movissemus, sicut praedicti contra Trojam pro eo, quod rex Trojae a portu civitatis eos repulit. Porro galeotae et marinarii spem magnam habebant, quod S. Catharina, maris magna patrona, pro vento bono exoraretur, cujus festum instabat, sed dum nox adesset, plus solito mare turbatum habuimus et inquietissimam noctem egimus (177 b).

Die vicesima quinta, quae est festum beatissimae virginis Catharinae, non erat bonus aurae flatus, sed nobis omnino contrarius: propter quod naucleri nostri impatientes blasphemabant et Deum et S. Catharinam, timebant enim, ne eis accideret sicut navibus in praecedenti anno, quae coactae tempestatibus continuis manserunt ibi XXXI diebus, nec poterant movere se de isto ergastulo ad mare propter ventos contrarios.

Quia autem haec dies erat mihi celeberrima, tum propter sponsae meae festum, tum etiam propter anniversarium solemne, quod solitus illo die sum peragere, quia eo die ingressus Praedicatorum ordinem sum et anno revoluto professus, cogitavi diem illum cum honesto gaudio deducere. Descendi ergo de galea in barcam et duci me jussi in galeam domini Bernhardi Conterini, in qua erant domini peregrini tertiae societatis, ad quos cum venissem, cum magno gaudio me receperunt; reperi autem dominum Heinricum de Schomburg, militem mihi carissimum, febricitantem, qui juramento affirmavit, quod ad ingressum meum reliquisset eum febris. Scio enim, militem istum magno corde mihi affectum, et ita propter inopinatam transmutationem melius habuit in meo aspectu. Illa die multa nova audivi de Venetiis in illa galea, quae nos in nostra ignoravimus. Inter alia dictum fuit, quod palatium Ducis Venetorum esset combustum per traditores Ducis Ferrariensis, cum quo tunc stabant Venetiani in differentia. Cum autem sero factum esset, navigio redii in galeam meam, in coena autem absque deliberatione dixi circumsedentibus audita nova de exustione palatii Ducis; statim unus verba ex ore meo rapuit et ascendens in castellum dominis capitaneo classis et patrono et consulibus, ac galeae gubernatoribus quae dixeram retulit, quae illi audientes per nuntium vocaverunt me ad se et cum indignatione increpaverunt me, cur talia auderem dicere, nec volebant excusationes meas audire, sed duris verbis affecere (et) abire jusserunt. Si fuissem saecularis, credo, quod me in poenam aut extra galeam in terram exposuissent et a classe ejecissent, aut tormentis tribulassent, vel forte nec sic mihi pepercissent, si non fuisset verum, quod dixeram, sciebant autem, rem esse ita, sed celabant. In facto illo didici, non esse prudenter actum, imo periculosum, recitare primo nova audita, praecipue quando sunt turbativa.

Vicesima septima die mutatus est ventus, et levatis anchoris et solutis navibus de portu illo in crepusculo egressi sumus, sed quam cito sol ascendit, ventus ille inutilis rediit, et ferebamur extra Cycladas quidem, sed intrare mare Maleaticum, ad quod tendebamus, non voluimus, pellente nos vento altius contra septemtrionem in mare Aegeum. Continuimus autem vi navem et ejecta (anchora), in sinum Saronicum ne laberemur in Euboeae vel Nigroponti angustias, non enim longe eramus a Nigroponto, quae insula alias dicitur Euboea, in qua dicunt veteres Junonem esse educatam, et filii Herculis condiderunt in ea civitatem. Haec insula fertilissima esse dicitur frumento, vino et oleo, et ex ea habentur ligna apta pro navium fabrica, et ab olim Venetianae ditioni subjecta. Civitas principalis dicitur Calcidis alias Chaltis, quae populosa, negotiosa et opulentissima ac munitissima fuit. Anno autem Domini 1471 Turci vi magna cum multa sanguinis effusione eam ceperunt. De cujus captione in peregrinali venerabilis domini de Braitenbach, decani Moguntini, (b) longa et lamentabilis habetur historia, et de immanissima crudelitate ibi per Turcos facta in Christianos.

Consequenter a Nigroponto navigio venitur in brevi temporis spatio in Hellespontum a mari Aegeo, ubi mare in angustias VII stadiorum constringitur, in quo stricto Helle, soror Phrixi, submersa nomen mari dedit, ut supra dixi Fol. 45.

Insuper Xerxes rex Persarum ponte de navibus ibi facto cum innumerabili exercitu transivit: Demum iterum aqua dilatatur et facit Propontidem, in quem ex Hellesponto naves decurrunt, de hinc contra septemtrionem iterum coarctatur quinquaginta passibus juxta urbem Constantinopolitanam, et per longas angustias juxta Theodosiam, quae alias dicitur Capha, Euxino mari jungitur. Has autem angustias nominant buccam constantinopolitanam, vel brachium S. Georii, per quod a Constantinopoli est descensus in pontum Euxinum, in quem pontum a septemtrione decurrunt per strictum Cimerium aquae de paludibus Maeotidis, quae congregantur de fluvio Tanai et aliis fluminibus ex hyperboreis montibus concurrentibus Sic ergo fluvius Tanais de montibus praedictis longo tramite decurrens Maeotides auget paludes, quarum immensa exundatio juxta Theodosiam urbem Euxinum pontum late ingreditur; inde juxta Constantinopolim longe emittuntur angustiae, donec eas mare nostrum excipiat; et ista praedicta linea dividit Europam ab Asia, sicut strictum freti Herculis dividit ex altera parte Africam ab Europa, et sicut Nilus dividit Asiam ab Africa.

Ad propositum ergo in recto tramite eramus et ventum optimum habuimus navigandi in Nigropontum, et inde in Constantinopolim brevibus venissemus horis.

Haec urbs condita fuit ante incarnationem Domini anno 669, a Pausania, Spartanorum rege, vel Byzanto, eamque Byzantium nominavit, ex opposito sita Chalcedoniae, quae est in Asia in provincia Bithyniae, ipsa vero urbs est in Europa in provincia Trojae. Ea autem cum parva esset, Constantinus Magnus, Roma relicta Papae, anno Domini 316 structis moenibus fortissimis celsisque turribus a se Constantinopolim nominavit, quam ejus successores plurimis tum publicis aedibus tum civium palatiis superbissimis exornare curarunt adeo, ut exteri eo venientes urbis splendorem admirati non tam mortalium quam caelestium eam domicilium dicerent. Erat enim ibi praeter caetera magnificentissima S. Sophiae templum, Justinianum opus toto orbe mirabile, in quo nonginti sacerdotes Deo famulantes erant praebendati.

Erant praeterea portae XI, urbis dignitatem praeferentes, et eam propter pulchritudinis splendorem prisci novam Romam appellavere eo, quod patriarchali sede ac imperiali throno a Constantino redimita fuerit. Haec profecto, ut ita dicam, totius Orientis columen et unicum graecae sapientiae domicilium erat, ubi ita magna concilia, Gratiano teste, celebrata sunt, videlicet sub Theodosio seniore, sub Agathone papa, et sub Justiniano principe, ut in Canon. patet 15. d. c. Sexta Synodus.

Semper erat ibi populi maxima multitudo, quia in optimo mundi loco sit sita, et habuit portum amplissimum. Non erat ibi necessariorum defectus, nec erat angusta aut stricta, sed ampla, ad figuram trianguli, cujus duo latera versus mare sunt, tertium versus terram.

Innumerabiles denique ex hac urbe celeberrima in omni scientia ac virtute clarissimi exiere viri, inter quos Johannes Chrysostomus (178 a), ejus urbis episcopus CC. Nazianzenus, Joannes Cassianus diaconus, et novissime omnium Emanuel philosophus et orator eminentissimus, qui litteras graecas in Italiam retulit, quae jam per septingentos annos non fuerunt in usu. Sicut autem claros nobis produxit viros plures, ita malos et perversos multos enutrivit filios, fidei destructores et ecclesiae romanae perturbatores; unde multis persaepe attrita malis, ut correcta resipisceret. Ad ultimum autem anno Domini 1453 civitas ipsa a Turcis capta est, et de tali ac tanta urbe Machumetus Turcorum princeps triumphavit tantamque crudelitatem exercuit, quantam in superioribus factam non legimus. Trucidatis autem et venditis omnibus Christianis declaratus fuit Machumetus imperator, sicque imperium translatum est in Turcos a Graecis.

Quam justo Dei judicio fuerint Graeci illi exterminati et ad nihilum redacti ab infidelibus, satis patet ex hoc, quod postquam Constantinus transtulit sedem imperii ab urbe Roma in Constantinopolim, duodecim vicibus in diversis temporibus successive recesserunt ab obedientia Romanae ecclesiae per diversas haereses et schismata, cum tamen secundum catholicam fidem Romana ecclesia sit mater omnium ecclesiarum et magistra, ut dicitur Disc. 119 in memoriam. Cui superba Constantinopolis, quae per ecclesiam fuit sublimata, et Orientis primas instituta, in faciem spuit. Nam ut legitur, tempore apostolorum, dum adhuc Byzantium esset oppidum parvum, venit illac S. Andreas apostolus et illam convertit, ibique episcopum et episcopalem ecclesiam ordinavit, sicque usque ad Constantinum stetit, ipse autem Constantinus civitatem amplians clerum et ecclesiam magis extulit et archiepiscopalem sedem ibi fecit. Post hoc in concilio magno ordinatum fuit per patres, ut Constantinopolitana ecclesia esset secunda post Romam et patriarchalis, altior quam ecclesia Alexandrina aut Jerosolymitana aut Antiochena. Ut patet Disc. XXII. in pluribus capitulis. Postquam igitur sic sublimata est et praelata cunctis ecclesiis sub Roma, secuta sunt multa mala et divisiones et facta est ecclesia Constantinopolitana laqueus diaboli et causa, ut frequenter, divisionis aliarum ecclesiarum orientalium a Roma. Quomodo autem et quibus temporibus et in quibus erroribus duodecim vicibus discesserit Constantinopolitana ecclesia a Romana, sic cui[TR169] placet diffuse legere, videat in Chronico Anton. P. III. Tit. 22. C. 13 per totum.

Quia ergo Constantinopolis noluit esse sub Romano summo pontifice, juste actum est, ut sit sub cruentissimo carnifice, et quae sprevit catholicos fideles, spernatur, conculcetur per infideles Turcos.

Exterminium hujus urbis ante multa tempora mirabili prophetia fuit praedictum. Erat enim quidam philosophus graecus antiquus, nomine Leo, qui, nescio quo spiritu edoctus, columnam fecit marmoream, vario vestitam marmore, ad modum scacorum sic ordinatam, quod incipiendo a principio in uno scaco ponebatur nomen imperatoris et in sequenti nomen patriarchae, qui futuri erant. Dixit autem philosophus ille, quod dum facta esset impletio omnium scacorum illius columnae, tunc perderetur urbs illa. Et ita factum est. Nam praesidentibus Constantino et Gregorio, quorum nomina in ultimis scacis erant, capta fuit civitas. Ideo in columna erat scriptum: Constantinus me fecit et Constantinus me dissolvet. Haec columna stetit in ecclesia S. Demetrii in Constantinopoli, quae in captione urbis pariter cum ecclesia dissipata fuit, quam quidam Graecus doctus saepissime vidit et cunctis, quae dixi, narravit.

De hac urbe et ejus memorabilibus, de ejus profectu et defectu libri pleni sunt. Hoc ego non vidi, sed in Hellesponto mari Aegeo navigans ventum et viam maris habui (b).

Est autem sita Constantinopolis, ut dixi, in Thracia, cui regioni nomen dedit Tiras, filius Japhet, qui primum ibi habitavit. Alii dicunt, quod a saevitia populi Thracia sit dicta, sicut etiam apud vulgare teutonicum saevi dicuntur trazig et provocativi trazlich. Poetae dicunt, quod propter juvenem illius regionis nobilem et animosum, qui regis Atheniensium filiam rapuit, Tracia sit dicta. Est vero regio grandis, habens ab oriente Propontidem cum urbe Constantinopolitana, a septemtrione habet Istrum sive Danubium fluvium, a meridie mare Aegeum, ab occasu vero Macedonia illi adjacet.

Peloponnesus.

Die XXVII. inutiliter evagabamur per mare Aegeum in Peloponneso et duram noctem habuimus, mare autem Macedoniae vidimus, regionis, cujus aspectu parvum gaudium habuimus, quia non erat itineris nostri, sed ventus abduxit nos contra regiones aquilonis. Haec Macedonia est Alexandri Magni patria, qui paene totum domuit mundum. In illa regione sunt venae aureae et argenteae, et inveniuntur lapides in ea pretiosi. Demonstratus fuit nobis a longe in ea Olympus, mons excelsus et altissimus, et alius mons, Ossa dictus, aeque altus ex ejus opposito; unde quidam arbitrati sunt, ambos montes unum fuisse et tandem cum terrae motu disjunctos peperisse Pineum fluvium et paludibus, quibus laborabat Thessalia, exitum praebuisse; nam hi duo montes in duabus siti sunt regionibus, quas distinguit Pineus fluvius. Hic fluvius cum montibus in poetarum fabulis crebrius recitantur. Aquas habet clarissimas, in ejus autem processu e caverna erumpit Orcan, turpissimis undis se ei immiscere conatur, quem Peneus spernit, nec sinit suis aquis misceri, quin imo desuper fert, non aliter, quam si esset oleum, nec etiam hoc modo diu patitur, sed eum a se abdicat. Ajunt enim, Orcanum ex inferorum Dite genitas habuere undas, et idem flumini nomen impositum conveniens undis; nam Orcus idem est quod infernus, et Disset ferrea inferni civitas, de qua etiam dixi supra Fol. 114.

Hic fluvius decurrens per nemorosa convallia quingentis stadiis navigia defert, et juga montium, condensitas et altitudo arborum, et venustas graminum, cantus avium, sonorositas aquarum delectabilem reddit ejus navigationem, et tandem in sinum Termaicum influit.

Jordani videtur mihi hic fluvius similis, qui, ut aliqui dicunt, dedignatur misceri undis maris mortui, sed statim, ut intravit mare, reexilit ab alia parte et ibi a terra absorbetur.

Olympus mons adeo verticem in coelum extollit, ut nubes argumento cognoscatur excedere; nam cinere sacrarum characteribus litterarum signato consueverant sacrificantes abscedere et in sequenti anno redeuntes, uti liquerant, signatum inveniebant. Ex quo apparet, nec ibi ventos efflare nec aves volare, nec pluvias cadere, aut aliam nullam alterationem caussari, quin immo, quia subtilissimus sit aer, sunt qui dicunt, solitos cum spongiis aqua plenis et olfactui appositis adscendere, ut aërem attraherent crassiorem.

Dicitur autem Olympus, quasi Ololampas, id est, coelum, quod (179 a) coelum dicitur sic saepe; in officio ecclesiastico canimus Olympum pro coelo. In hoc monte Jupiter maximam partem vitae colebat, et eo ad eum veniebant causas contrarias habentes vel aliquid novi deferentes, et deum coeli se esse credi voluit. Contra Gigantes pugnaturus augurium aquilae primo ibi habuit, unde aquilam in suis vexillis et clipeis et navium velis pro signo habuit. Et longe post eum Alexander Magnus, rex illius regionis, idem signum habuit, in quo mundum stravit, quia aestimabat se filium Jovis, quem in specie draconis cum matre Olympiade concubuisse credebat, ut supra (habetur) P. 1. Fol. 88. Ideo insigne Jovis, aquilam, sibi tamquam haereditario jure proprium aestimavit. Nam Jupiter multa pericula evasit sub forma aquilae, Gigantes enim fugiens mutatus in aquilam evasit; et ad Asteriem virginem elegantissimam mutatus in aquilam venit et cum ea concubuit, ex quo concepit et fortissimum Herculem peperit, qui et ipse aquilae insigni usus est. Quo etiam postea usi omnes Romani imperii imperatores usque in hanc diem.

Jupiter[TR170] in sui perpetuam memoriam instituit Olympiacos ludos, qui sub monte hoc celebrabantur, a quo et nomen sortiti sunt, et de quinquennio in quinquennium conveniebant proceres terrae, et festa Olympiaca peragebant diversis lusibus, et qui victor in aliquo ludo exstitit, dabatur sibi, quidquid peteret, unde praemium Olympiadis maximum reputabatur. Unde Romanis legibus statutum fuit, quod, quicumque tyrannum occideret, Olympico praemio potiretur.

Ab his ludis computabant antiqui annos et tempora distinguebant, unde Olympias prima fuit celebrata apud Graecos in monte Olympo anno ante incarnationem Domini 774 tempore Oziae regis Judae, et fuit instituta ex agone gymnico. Hercules enim tempore Jair, judicis Israel, olympiacum agonem apud Graecos ad Jovis honorem in Olympo monte primus instituit, quod de quinquennio in quinquennium, quatuor in medio annis expletis, fieri voluit. Ita Olympias una quatuor plenos continet annos; et quidem sub centesima (et) 93 Olympiade, ut martyrologium habet, Jesus Christus in Bethlehem Judae nascitur, ex qua fiunt anni 774.

In eadem regione est alius mons, Parnassus dictus, qui biceps est, cujus vertices alter Apollini, alter Baccho sacer est, cui propinqua civitas est Thessalonica, ad quos scribit S. Paulus epistolas duas pulcherrimas, et regio adjacens propter civitatis eminentiam dicitur Thessalonia. Et Thessali primi dicuntur fuisse, qui equos frenis domuerunt super dorsa eorum insidentes, et videntes a longe aestimabant unum corpus, in superiori parte hominem, in inferiori vero equum, propter quod milites Thessalorum Centauri ficti sunt. Veri tamen Centauri dicuntur esse homines equis mixti, monstra eremi, ut habet Hieronymus in Legenda beati Paul. Pulcherii. In ea regione primo solidi aurei inventi sunt. Porro tempore Moysis accidit quoddam diluvium in ea regione, quo multi perierunt, de quo omnes veteres mentionem faciunt dicentes, quendam Deucalionem solum cum Pyrrha conjuge in navicula evasisse et in Parnassum devenisse montem, et cum jam aquae cessassent, et oraculum Themidos consuluissent pro reparatione humani generis, jussi sunt tecto capite solutisque vestibus posttergare saxa, tamquam magnae parentis ossa, et ea in homines foeminasque conversa. Hoc figmentum sic explicatur: supervenientibus aquis homines territi ad suprema montium fugerunt et cavernas et antra petierunt finem exspectaturi. Ad hos cessantibus aquis Deucalion et Pyrrha uxor ejus in moesto habitu accesserunt et aquarum cessationem nuntiaverunt sicque eos e verticibus montium (b) atque ex saxeis antris eos in terrae habitationes reduxerunt; et ideo dicitur Deucalion humanum genus ex lapidibus reparasse, quia ex cavernis et antris montium uti lapides educti sunt, quorum Deucalion rex factus est.

Est alius Macedoniae mons, Pieria dictus, cui maximum auri pondus ab antiquis imperatoribus fuisse positum fama fuit, ex quo quatuor locis ab imo apertus est, et ex imo ferunt per planum aurum concrescere. In hanc regionem venit Cadmus, fundator urbis Thebe Boeotiae, de qua talis recitatur fabula. Cum rapuisset Jupiter Europam, filiam Agenoris, modo dicto supra Fol. 178., Cadmus raptae frater missus a patre ad quaerendum eam, hac ei indicta lege, ne absque ea reverteretur in patriam. Qui sumtis sociis, cum, quorsum quaereret, ignoraret, novas sibi acquirere sedes statuit, ingressus autem Macedoniam non longe a Parnasso monte applicavit, ibi autem consulto oraculo et habito responso,[TR171] ut bovem sequeretur indomitam et ibi sedem suam locaret, qui in destinatum sibi locum ductus ibique consedit et locum Boecias a bove nominavit, et ibi Thebas boecianas construxit, et literas ibi et apices adinvenit, quibus omnis Graecia utitur, et primas lapicidinas adinvenit et auri ac metallorum conflaturam.

In illa Macedonia est etiam regio Attica, cujus principalis civitas fuit Athenarum vel Athenae, nutrix et nidus quorumdam philosophorum et mater litterarum, quo nihil habuit Graecia clarius, nihil nobilius. Hanc civitatem cum Cecrops aedificasset, certamen fuit, quo nomine vocaretur, et dato judicio, ut Neptunus et Minerva terram ambo percuterent et ad cujus percussionem laudabilior produceretur effectus, is civitati nomen imponeret, Neptunus percusso tridente solo equum produxit, Minerva autem hasta percutiens produxit olivam, quae quoniam utilior visa est equo, Minerva ex suo nomine nuncupavit Athenas, nam Minerva a Graecis Athena nominata est, et Minerva dea sapientiae et Athenae civitas sapientiae. Hinc fuit Plato, doctor totius Graeciae, hanc Demosthenes eloquentia per multorum saeculorum tempora publicavit. Sed super omnia commendat Areopagita Pauli discipulus Dionysius, cujus sapientia omnes saeculi partes illuminavit. Vetustissimum fuit Athenaeum regnum, ibique viguit per multa tempora et potentia et sapientia in tantum, ut ad nihil aliud vacarent Athenienses, nisi aut dicere aut audire aliquid novi, ut dicitur Actorum XVII. In hac urbe fuerunt constitutae gravissimae leges pro pacifico et virtuoso hominum convictu. Primae tamen leges fuerant contra mulierum praesumtionem latae, quod sic accidit. Constituta civitate ortum fuit grave litigium inter deos de ejus nomine imponendo. Neptuno adhaeserunt omnes viri, mulieres vero Minervae, quae et obtinuerunt, ut ex Minervae nomine civitas appellaretur, et sic Athena graece, quod latine Minerva dicitur, eo, quod mulierum voces una virorum superavit numerum. Quamobrem iratus Neptunus marinis aestuantibus undis Atheniensium terras depopulatus est, quem cives placare volentes triplici lege supplicio mulieres affecere: primo ut de caetero[TR172] nullis publicis interessent consultationibus; secundo, ut nullus nascentium cognomen maternum acciperet; tertio, ne quis eas Athenas vocaret. De hac urbe loquitur Augustinus L. 18. de Civitate Dei. Dum ergo prope littora Athenarum essemus et monstratus nobis fuisset situs et locus tam celebris, urbem aspexi non dicam Athenas, sed earum dum fere consumtum parvumque vestigium intuerer, risi nostrae mortalitatis insana judicia, quibus vetustas decepta, dum illas futuras (180 a) perennes arbitraretur, primo deos in litem nominis imponendi traxit.

Inde eas vocavit eorum sententia immortales, nunc paucis elapsis saeculis ruinis suum finem venisse testatur, in mortem profecto nos et nostra corruunt omnia celeri passu. Attamen quantumcumque exinanitam civitatem, imo potius civitatis bustum, viderem, memorare coepi, quanta philosophorum ac poetarum luce, quanto studiorum omnium decore, quanta regum ducumque gloria, quanta insignis potentia, quanta victoriarum fulgore splendida jamdudum fuerit, et exhorrui videns, omnia sub turpi ruinarum tam templorum quam aedium cumulo dejecta jacere. Interea venit ventus et nos longius a littore tulit et hinc inde nos in sinu Megarico projecit, nec aliquam amplius terram videre poteramus. Vidimus tamen a longe unam grandem navem inaniter per mare cursitantem, ventis inutilibus sicut et nostras vexatam. Suspicabantur autem nostri gubernatores, esse piraticam navem vel adversariorum falcatam et ad insidiandum paratam, unde magister armaturae galeae nostrae totam movit galeam, singula ordinans et producens ad oppugnandum illam navem, bombardas, balistas, arcus, jacula, sagittas, lapides, quos de penetralibus galeae educi jussit, ipsam etiam navem scutis cinxit, clipeis munivit, et thoraces, casses et arma defensiva et invasiva marinariis tribuit et ordinem aggrediendi instituit; quibus compositis instabant gubernatores, sine intermissione agitantes hortationibus, clamoribus, percussionibus galeotarum ad trahendum navem, et aversa galea de nostro tramite contra suspectam navem rostrum prorae direxerunt. Videntes autem gubernatores aliarum galearum classis nostrae galeae, quae principalis erat, intentionem, intermissis omnibus vela volvebant et armantes naves post nos festinabant, eratque in tota classe ingens tumultus, clamor, commotio et ad bellum navale praeparatio. Cum navis suspecta cerneret classem contra se venientem et intelligeret paratam ad se spoliandum et invadendum, tali signo se non ad insidiandum et praedandum paratam ostendit: accatonem enim de sublimi remiserunt tribus vicibus, sursum trahentes et remittentes. Quae ut nostri viderunt, scapham in mare miserunt, in qua de nostris aliqui usque ad eam navem navigaverunt, ut perscrutarentur qui essent vel cujus, et nova aliqua addiscerent; et revenientes dicebant, esse navem de Candia. Et ita deposito apparatu bellico et revolutis velis conabamur in Maleaticum procedere pelagum, sed venti obsistebant et in Aegeo mari trajiciebant.

Maleaticum pelagus.

Vicesima octava die post inquietam noctem clementiore vento facto paulatim in Maleaticum fretum devenimus, ubi ad littus quasi appulsi fuissemus Achajae sive Peloponnesi sive Moreae, quae unam regionem nominant. Est autem Achaja provincia Graeciae in Europa, ab Achaeo, Jovis filio, rege, appellata. Haec provincia fere tota est insula, nam praeter a septemtrione, ubi Macedoniae jungitur, undique mari cingitur. In ea est principalis urbs[TR173] Corinthus, olim grandis, potens et gloriosa, quae tempore Moysis a Sisypho latrone fuit aedificata et Arthea dicta, et post aucta Epyra est (b) nominata, quia aeris conflatura ibi erat. Sed inde destructa quidam Corinthus dictus eam renovans ei nomen suum dedit. Ad hanc scribit S. Paulus duas magnas epistolas, personaliterque cum Corinthiis fuit eosque convertit ad fidem. Haec civitas fuisse dicitur munitissima, quam tamen Romani in solum deduxerunt, et post numquam convaluit. Est insuper in ea Patras magna civitas, in qua beatus Andreas apostolus praedicavit et crucifixus fuit. Est nunc tota Achaja possessa a Turcis.

Habet etiam Achaja promontorium quoddam, Maleum dictum, quod intrat mare et per milliaria quinquaginta protenditur, ubi unda ita saeva est, ut prosequi navigantes videatur et nautas insequi. Ex quo narratur, quod cum conscendisset in eum Maleus Argivorum rex, qui primus tubam aeream invenerat et piratica mare infestabat, in eo templum Apollinis consecravit, eumque promontorium Meleatrem nuncupavit, quod nos Maleum dicimus. Ad hoc promontorium Amphiaraus vates et augur ascendit una cum Melampo, visurus, quid futurum esset Argivis sive Achaeis, si bellum, quod in foribus erat, cum Thebanis assumeret. Accepit autem in monte responsum, si in bellum iret, non esset reversurus in Achajam. Abscondit ergo se et non nisi suae uxori, quam fidelissimam aestimabat, suum latibulum demonstravit. Quaesitus autem, ut intraret bellum, non inveniebatur, videns vero uxor ejus monile pretiosum [quod gestabat inquisitor], id dono accepit et virum prodidit eoque producto in bellum cum aliis principibus curru vectus intravit, ubi dum fortiter dimicaret, terrae motu facto ingenti et in ea parte, in qua consistebat, voragine telluris patefacta absorptus est cum maxima superstitum perturbatione. Sic et alii Apollinis oracula volentes consulere hoc ascendebant promontorium et responsa accipiebant. Sed et Centaurorum in eo promontorio erat habitatio, cum vino ebrii insultum fecissent in nuptiis Thesei, quapropter fugati in hoc fugerunt promontorium et templa idolis erexerunt. Porro destructis templis et dejectis idolis in cornu promontorii illius aedificata est una praeclara capella spectans ad mare in honore S. Michaelis et sanctorum angelorum, quorum ministerio Deus mare conturbat et quietat, ventos emittit vel retinet, quia sunt legati maris, de quibus habetur Esaiae 18. et Apocal. 7. de quatuor angelis, tenentibus quatuor ventos, ne flarent. Et de sancto Michaele similiter canitur, quod concussum est mare et contremuit terra ad ejus descensum, unde moderni nominant cornu hoc promontorii S. Michaelis alam, et opinantur simplices, quod S. Michael stet in cornu promontorii et ala sua concutiat ventos navesque illas, in quibus sibi reverentia non exhibetur, repellat, ne transire valeant. Unde nautae circa haec loca singularia S. Michaeli servitia exhibent et vota vovent. Hoc promontorium quidam nominant Tenorium, forte a tenendo dictum, quia naves ibi saepe diutius tenentur nec progredi permittuntur; aliqui habent Tenarus: contingit enim naves ibi teneri per duos vel tres menses propter multitudinem ventorum in cornu illo concurrentium. Nam per ventos maris ex hiatu montis fortis efflat spiritus multum infestus maribus, nec possunt naves petere et venire in latitudinem, quia scopulis et rupibus undique repletum, ita ab una parte est promontorium, ab alia est quidem mare, sed totum scopulosum, et solum remanet locus magnis navibus transeundi ad latus Malae, ibi enim mare ipsum dividitur; nam illa pars superior attingens Graeciam et insulas Cycladum et Asiam dicitur mare Aegeum, et protenditur usque ad Maleam, post Maleam (181 a) sequitur mare Adriaticum, quod extenditur usque Venetias ad finem. Et in isto utriusque maris medio est periculosa difficultas navigationis, et semper fuit, unde vetustissimi poetae reperiuntur in carminibus suis ironice compassi fuisse Graecis, pro eo, quod cum Iliis pugnantes innumerabilem hominum multitudinem perdiderunt et Trojani similiter in parte adversa, et quod non potius servaverunt interfectos ad hoc, ut per medium Malei gurgitem fodissent et a supremo vertice rupem scidissent usque ad fundum maris et manibus interfectorum canale et viam navibus fecissent, ne navigantes perpetuo impedimento vexarentur. Et profecto, si mons Maleus esset per medium divisus, multo citius reducerent naves de oriente in occidentem, conveniunt enim in illo stricto multi venti, et uno flante non possunt naves evadere, sed omnes retrocedere. Est videre Maleum horribile, quia petrosus mons est, rupis limpidissima de profundo maris exsurgens et usque ad nubes se attollens, cujus summitas et cacumen semper nivosum est.

In radice Maleae est civitas, quae Malfasia dicitur, juxta quam crescit praecipuum vinum, quod vere est malfaticum, ut dicunt quidam, et hoc olim ducebatur in occidentales partes. Numquam cretense vinum esset occidentalibus cognitum, sed postquam gustatum est cretense esse melius malfatico, cretense emunt et sibi nomen malfatici tribuunt, non enim amplius ducitur malfaticum vinum in occidentem, cum Malfasia jam sit Turcorum, qui vineas non plantant, sed hoc, quod nobis de oriente adducitur, est vinum creticum, de Creta vel Candia et de Metona transvectum, nihil de Malfasia habens, nisi nomen. Vel creticum vinum dicitur malfasetum aut malfaticum, sicut metonense et coronense dicitur malfaticum, quia Maleae regio cum civitate Malfasia est media inter Cretam et Coronam ac Metonam. Ideo utriusque vinum a media regione denominatur malfasetum. Melius tamen credo, quod vinum creticum ideo malfasetum dicatur a Malficio, villa insulae Cretae, juxta quam praecipuum crescit vinum, a quo totum vinum Cretae malfasetum dicitur, ut supra habetur Fol. 169 b.

In civitate Malfasia dicuntur esse pessimi homines et hominibus alienis durissimi, unde cavent navium gubernatores, ne in portum Malfasiae intrent. Ideo repulsi a Malea potius revertuntur in Cycladum insulas, per multa maris spatia, quam quod ad istos malitiosos confugiant. Ad malitiam enim ipsorum facit eorum nomen, quia dicuntur Malfati, id est, mali fati, vel malifacti, vel malefacientes.

De difficultatibus navigantium per Maleam experientia sequens melius docebit legentes. Ideo praefato die, cum meridies adesset, venit ventus fortis et tulit nos repente contra Maleam praedictam, quamvis autem magna celeritate contra eam navigaremus, parvam tamen spem habebant nostri gubernatores, quod vincerent et evaderent, nihilominus tamen contra eam conabamur tentantes praetergressionem, quia si eam illa die pertransivissemus, altera die mane in portu Metonensi fuissemus, ad quem desideravimus venire. Navigantibus ergo nobis sole ad occasum declinante desiit et ventus flare, ita cum sole amplius non apparente nec venti aliqui remanserunt. Stetimus ergo sic in sinu Laconico taediosissima tranquillitate, et de latere in latus inclinati nunc huc nunc illuc inutiliter ferebamur usque ad tenebras et noctem certe miseram habuimus diemque fieri postulabamus.

Die XXIX., quae est vigilia S. Andreae, in noctis medio surrexit ventus impetuosus et nobis insidiosus classemque atrociter invasit et de sinu Laconico in mare Aegeum rejecit, et ingentem tempestatem habuimus, in qua naves ab invicem separatae. Cum dies esset facta, nullam videre poteramus in multis horis, iterum autem, quia mitior ventus advenerat, contra Maleam rostra extendimus (b), et industria magna in golfum Maleaticum devenimus, quasi contra venti conamen. Mira ergo celeritate iterum ad S. Michaelis alam properavimus, et aliae galeae, conservae nostrae, quas perdideramus, advolabant cum Malea pugnaturae. Cum ergo advesperasset, ad cornu Maleae appropinquavimus, sed cum jam aciem attingere deberemus, ecce ventus contra nos erupit de hiatu cum ingenti murmure navemque evolvens rapuit et longe in sinum Laconicum rejecit, unde magnis laboribus educta fuerat. In quo facto jam non mirabar antiquorum scripturas, quibus tradunt, per Maleae hiatum esse descensum in infernum. Sed et alii maris venti contra nos boabant et mare occurrere impellebant, quasi S. Michael extenta ala magna ventum et mare contra nos fremere faceret. Retrocedentibus ergo nobis occurrerunt nobis aliae galeae contra Maleam celerrima navigatione procedentes, una post aliam, et videbatur ibi res stupenda et mirabilis, non experto vix credibilis. Nam galeae, quae contra Maleam procedebant pleno vento, ibi autem et galeae rejectae aeque veniebant similiter repletis velis, et currebant naves contra se invicem plenis velis, ac si duo contraria simul essent in eodem. Sicut ergo nobis contigit in cornu Maleae, sic et omnibus aliis navibus accidit, mox enim, ut rostrum aliqua galea extendere coepit ultra Maleae cornu, ventus ipsam rapuit et expulso priori vento a velo ipsum contrario complevit, et ita aversa relabebatur. Sicque relapsae sunt omnes galeae in sinum Laconicum, et noctem turbatam egimus, ut patebit. Erant tamen nautae nostri in spe, quod S. Andreas, cujus festum instabat et cujus jejunia celebrant pro bono vento, provisionem faceret, cum et ipse apostolus sit maris patronus. Eramus etiam prope Patras, urbem sui martyrii, et multae fiebant ad eum preces tamquam ad patronum regionis singularem.

Vicesima die, quae est beati Andreae festivitas, et erat Dominica prima Adventus Domini, transacta horribili nocte, cum lux oriri incepisset, videntes gubernatores nostri nullam aëris clementiam adesse nobis, de Maleae victoria desperaverunt nec in sinu illo manere poterant, cum terra circumjacens importuosa sit vel parvos portus habeat. Ideo eversis velis ventis classem commiserunt, et importuna celeritate classem rapuerunt eamque per scopulos et mare montuosum in insulas Cycladum reportaverunt.

Porro multas insulas pertransivimus, quae importuosae erant, et ad quandam quasi de extremis contra aquilonem insulam, quam sciebant portum capacem et securum habere, navem currere permittebant. Fecimus autem in quinque horis tantam viam, quantam non-expertus maris celeritatem credere non valet, et ad longum retrocessimus, et si ventum secuti fuissemus, deportati fuissemus usque in Lempnos, insulam Aegei maris contra Thraciam, in quam insulam dejectus fuit Vulcanus. Dicunt enim Vulcanum Jovis et Junonis esse filium; hic, eo quod claudus et deformis erat, quam cito natus est, a parentibus in Lemnon[TR174] insulam est dejectus. Est autem insula grandis, sed pauci eam inhabitant, tum propter labyrinthum, qui ibi est, unus de quatuor, ut supra Fol. 159 (182 a), tum propter fulmina frequentia, quae in ipsam cadunt. Porro Vulcanus nutritus est a simiis, quae solae insulam inhabitabant, et didicit artem fabricandi in metallis, unde faber Jovis dictus est, et officinae ejus sunt apud Liparam et Vulcanias insulas, quae alias Acolae insulae dicuntur, in quibus sedens cum Cyclopibus fabricat fulmina.

Igitur post longum insularum decursum in strictum quoddam canale incidimus, per quod caute transeuntes in latum et portum capacem venimus, profundum, tranquillum et securum, promontoriis altissimis undique conclusum. Tantus enim est portus ille in magnitudine, quod mille navium magnarum capax fuit. Non vidi per mare tam notabilem portum, non humano studio sed almi opificis sapientia ab initio conditum pro navium refugio et conservatione.

Insula autem, juxta quam portus ille est, dicitur Milo. Porro dum per canale portum intrassemus, vidimus ibi stare quatuor grandes galeas, in quarum primo aspectu obstupuimus, timentes eas esse Turcorum aut Cataloniorum aut Siculorum aut aliorum inimicorum, sed cum propius accessissemus, vidimus eas insigne Leonis habentes, et magno gaudio exultavimus scientes, eas esse galeas S. Marci de Venetiis; venerant enim de Syria a portu Barutino et Tripolitano cum mercibus Damasci, et ante plures dies in pugna Maleae desudaverant, sed victae rejectae fuerant in hunc portum, sicut et nos. Hi autem, qui in navibus illis erant, cum vidissent nos advenire et cognovissent, stabant in superioribus navium et buccinabant tubis, vocibus clamabant et bombardis incensis fragore omnia commovebant, et illo modo beneveneritis nobis dicebant, et tantus fuit fragor, sonitus et clamor in utraque classe, quod horribile[TR175] fuit audire, totque bombardas emiserunt, quod aër fuit plenus fumo, ita, quod de una galea vix poteramus aliam collateralem videre; tali enim modo naves coëuntes se salutant. Cogitavi, si conventio navium in amicitia et pace ita terribilis est, qualis potest esse congressio navium et classium in proeliis? Profecto horribilis nimis. Itaque cum salutatio finita esset, alligaverunt nostram classem ploresis atque rudentibus scopulis et anchoris in profundum demersis, ne ab undis se retrahentibus una cum illis retraherentur in pelagus. Stabilitis ergo navibus venerunt in scaphis ad nostram galeam capitanei, consules, patroni, domini et singuli gentilhomi et navium praefecti et salutaverunt capitaneum classis nostrae et filium consulis super morte patris sui consolati sunt. In artum autem consilium considentes tractaverunt de suis negotiis, et simul Venetias descendentes deliberaverunt[TR176] in illo portu manere, quousque venti mutati fuerint. Multi autem putabant et timebant, quod tota hieme essemus ibi mansuri usque in Martium, sicut saepe prius factum fuit. Disposuimus ergo nos (b) tamquam diutius in loco illo mansuri. Qualis autem locus sit, sequentia declarabunt.

Finit nonus Tractatus.

INCIPIT TRACTATUS DECIMUS,

continens Gesta peregrinorum et casus varios per mensem Decembrem, et navigationem maris et caetera.

December in prima sua die rigidus et durus nobis fuit, augmentati sunt enim venti inutiles et aura hiemalis facta est, sub qua navigatio secura fieri non potest. Ea namque die defuscari nubibus coelum et solis praeclarum jubar deficere, turbari ventis aëra, audiri silva, mugire solum et quodammodo in cavernis tumultuari et omnia reliqua repente tristari coeptum est. Mane autem in ortu solis de alia classe navigaverunt multi ad littus et caedentes ligna de saltu et erectis palis super maris littus in plano coquinam fecerunt, ignem accenderunt et pro grandi convivio paraverunt. Interea dominus capitaneus classis Syriae misit nuntios in barcis per omnes galeas, et invitavit ad prandium alios capitaneos duos, scilicet nostrum Alexandrinum et Africanum, et decem patronos omnesque principales navium officiales et sibi notos. Ad hoc convivium mactaverunt ultra mille galinas, vitulos, oves et porcos, et de villis adducebantur necessaria. Cum ergo hora prandii advenisset, navigaverunt capitanei singuli cum suis tubicinis et patronis ad littus, et facta est magna hominum congregatio. Nam, ut praemisi, ibi erat capitaneus navium Alexandrinarum cum suis tubicinis, qui sub se habuit quatuor galeas pretiosis rebus oneratas et bene armatas; similiter capitaneus navium de Syria, cujus erat convivium, cum suis tubicinis erat ibi, sub se habens quatuor galeas, et capitaneus navium, quas nominant de Traffico, quae merces tulerunt de Barbaria, de partibus Libyae in Africa, cum suis tubicinis, et duas ingentes sub se habuit galeas, ibi venit; ascenderunt etiam cum his in terram decem patroni cum suarum galearum officialibus; insuper alii non invitati secuti sunt eos et fuit classis exhausta hominibus. Nos etiam peregrini in terram descendimus, et comparatis carnibus et aliis necessariis, vino et pane, de navibus allatis, in clivo montis, qui mari imminebat, ignem fecimus in specu desuper pendente minaci rude, et ibi simul laetabamur. Poteramus autem de specu deorsum in hominum congregationem aspicere, et mirum fuit videre gloriosum apparatum dominorum illorum in consessu et epulationem et tantam hominum multitudinem, et tumultuationem, erant enim, ut opinor, ibi ultra sex millia hominum. Post epulas diversis exercitiis et solatiis variis in littore juvenes colludentes pulchrum cernentibus spectaculum praebuere, senes vero et potentes spatiabantur super littus; erat enim locus delectabilis inter mare et montes, spatiosus et graminosus. Nos etiam peregrini post commestionem curiosius per circuitum deambulantes, quae viderimus, describam, ut loci dispositio (183 a) patescat. Primo super littus maris stat una capella, in quam transivimus ad orationem. Ante fores capellae stabat unus juvenis de ordine Minorum, eleemosynam postulans, qui missus a castello Milum fuerat. Hoc castellum est situm longe sursum in montanis, in quo fratres Minores habent conventum, et tempore, quo naves in portu sunt, mittunt fratrem ad mendicandum. Praeter hanc capellam nulla habitatio est in illo littore. De capella descendimus ad oram maris, ad locum quendam scopulosum, ut videremus impactionem maris in scopulos. Reperimus autem ibi antiqua aedificia de quadratis lapidibus et ruinas vidimus murorum etiam usque in mare protensas, ubi castellum stetisse minime dubitavimus pro custodia illius portus. Ex opposito vero in alia parte stat una vetusta turris, quae olim erat refugium piratarum, quae etiam deserta est et ruinosa; lites enim Genuensium et Venetorum decem annorum et Turcorum multa desolata reddiderunt loca.

In eodem loco multos reperimus pumices lapides supernatantes, quibus utuntur balneantes. Sunt autem lapides leves et cavernosi, de spuma maris compaginata generati; unde dicitur pumex, quasi spumex, et est bene mirabile, quod spuma gracilis ita potest indurari, ut lapidis duritiam praeferat, est enim ibi margo littoris unus integer pumex, sicut grandis petra, et per omnia est sicut rupes, demto, quod est levis, cavernosus, aquis supernatans; habet etiam refrigerativam naturam, unde, quando in vas vini aestuantis ponitur, cessat ebullitio. Sumsi ego pumicellos in sinum meum et usque Ulmam mecum duxi, ad frigerationem calcaneorum in balneo, et pedum lotione. Erant autem pumices illi grisei coloris, in aliquibus locis maris reperiuntur albi, quos vulgariter vocant Bims, quibus utuntur scriptores ad planandum pergamenum; aliquando sunt nigri, secundum qualitatem regionis. In cavernis pumicis reperimus dulces aquas, quae tamen de mari injectae fuerant, et frigore pumicis amaritudo ablata fuerat.

Deinde de lapidibus pumicum in arenam maris ascendimus et ibi mirabilem practicam vidimus, nam aliqui galeotae foveas in arena faciebant ligonibus quasi juxta maris aquas vix duobus passibus a pelago; de mari autem destillabat in foveas per arenas aqua, et per illam instillationem purgabatur aqua a salsedine et potabilis efficiebatur, de qua hauserunt et vasa implebant et in galeas ducebant.

Sunt et alii fontes in insula de terra erumpentes delectabiliores ad potandum. Dicunt etiam in eadem regione esse fontem, qui de fundo profundi maris impetu maximo sursum aquas maris penetrans supra mare saltat in longitudine unius viri, ad quam navigant aquasque dulcissimas hauriunt a salsissimis prodeuntes. Hunc fontem fabulantur esse alicujus Nymphae urinam, quae vetulae Charybdi adversatur.

Consequenter gyrando super littus maris venimus ad quandam magnam montis scissuram, quae protenditur usque in mare, ubi rupes montis scissuram habuit non latam sed profundissimam, in quam mare currens sonitum in penetralibus dabat, ac si pulsarentur campanae. Horribile fuit scissuram illam videre, et mirabile sonitum ab intus audire, qui argumento monstravit grandem montis concavitatem esse plenam aquis, ubi forte belluarum sunt habitacula; mons enim huic mari imminet vertice praecipiti atque alto, in cujus radicibus exesae speluncae sunt asperaeque concavitates, in has frequentibus procellis delata maris profundi tempestas sonum tonitruo similem reddit, dum a longe auditur, de prope vero campanarum et vacuorum vasorum aut tintinnabulorum habet sonum, fluctus enim ibi ad magna illisi saxa sursum feruntur spuma mirabili edita, partim a locis concavis absorbentur maximo edito fragore et strepitu, adeo, ut eis locis appropinquantes eo sonitu perculsi timore tabescant, mare enim accurrens cavatis locis non illiditur cautibus et scopulis, (b) sed subintrabat montem, nam totus videtur ibi super mare pendere, quia contra mare penitus nullo fulcitur, sed est cavus totus, et in ipso monte facit mare sonum et strepitum.

Dum ibi spatiaremur, quodam occulto timore eram affectus, metuens resolvi montem et labi, sicut una dierum indubitanter continget, nam mare ipsum cavat montem et continue rodit nec est status suae corrosionis, tandem autem consumtis fundamentis ruinam patietur mons iste. Sic enim omni die, omni hora recipit mare terrae loca, unde dicitur mare esse fur terrae, quia regna et regiones terrae aufert.

Deinde ascendimus in altum montis ad circumspiciendum et specus ac cavernas reperimus multas. In una specu reperimus virum quendam Teutonicum, Suevum, qui fodit de pariete rupis salpetrae, cujus est ibi in specubus magna abundantia; erat enim magister bombardarum in una galea de Syria. Videbantur autem nobis specus illae esse factae ex corrosione aquarum, cujus manifestissima reperimus signa, nam in parietibus rupium invenimus testas ostrearum, quae non sunt nec vivunt, nisi ubi mare attingit, mare autem longe sub nobis erat, in quo perpendere potuimus, quod mare aliquando ita magnum fuit, quod montes illos operuit, cum signa aquarum etiam in cacuminibus videantur. De quibus signis loquitur etiam Orosius, in libro contra querulos fidei Cap. 35. dicens quidem ex iudicio ei conjectura lapidis, quos in montibus, conchis et ostreis scabros, saepe etiam cavatos aquis videre solemus. Alia nonnumquam reperiuntur signa in altis montibus ostendentia mare ibi fuisse, nam juxta Tyrolim castrum nobilis comitatus Athesis, qui nunc ducum Austriae est, reperiuntur in altis montibus Alpium circuli ferrei, parietibus rupium arte immissi, ad quos, dum mare ibi adhuc erat, naves ligabantur. Similiter juxta oppidum Maronum in montibus circuli sunt, et dicunt, oppidum a mare nomen suum sortitum fuisse. In valle etiam Valsciana ferrei circuli et nomen monstrant mare ibi fuisse, ut dixi P. II. sub die 22. April. Dicunt etiam, quod olim Aegyptus inferior fuerit mare, post cujus recessum sit facta terra illa. Imo Herodotus dicit, quod mare fuit usque ad montes Aethiopiae, sicque nec inferior nec superior Aegyptus fuit. Unde Aristoteles II. Metaphys. dicit: ubi nunc est mare, olim fuit arida, et e contra, et de hoc loquitur Consiliator, doctrina 67.

Secundum haec ergo, si mare ita altum olim fuit, paucae esse poterant orbis habitationes; ideo dicunt, quod signa illa aquarum in montibus remanserunt ex diluviis usque huc. Tria enim fuerunt diluvia: primum sub Noa, Genes. VII., et hoc fuit per universam terram. Secundum fuit sub Jacob[TR177] patriarcha tantum in Achaja, Ogygis regis temporibus. Tertium fuit sub Moyse, tantum in Thessalia, tempore Deucalionis. De quibus omnibus plura loquuntur poetae. Sed tunc est dubium, dum illa diluvia non manserint, nisi paucis diebus, quomodo potuerant tam cito crescere conchae et ostreae ad rupes? Quomodo homines tam cito fabricare poterant circulos pro navibus in altis rupibus? Si autem mare altius fuit quam nunc, quomodo Aristoteles in I. Metaphys. dicit, et Isidis, quod mare propter influxum aquarum non accipit incrementum? Solvat illas dubitationes, qui vult, et legat in Speculo Natur. L. VII. Cap. 32., et consequenter de his et de generatione insularum et de diluviis: ego ad evagandum procedam. Cum enim in altitudine aquarum et maris signa mirati vidissemus, descendimus in planum ad ludentem populum et sub virgultis, quae per circuitum paludum stabant, consedimus, erat enim ibi palus aquae dulcis, ad quam stabant ultra LX galeotae et lavabant camisias et alia (184 a), ipsa vero virgulta et cuncta arbusta ei gramina virescebant, et omnia, quae aestivi solis ardoribus fuerant arefacta, jam incipiebant revirescere et flosculos producere, hiemem tamen adhuc passura erant. His ergo visis, cum sol in occidentem pergeret, ascendimus barcas et in galeas navigavimus ad coenam.

Secunda die nulla dispositio fuit ad navigandum, nec moti sumus a loco illo. Prandio peracto conduxi barcam et ad socios meos navigavi in aliam galeam et per aliquas horas cum eis mansi. Post haec ad littus eductus ad loca supra dicta regressus sum et curiositati meae satisfeci, melius omnia considerans et notans: advesperascente autem die redii navigio in cumbam ad coenam.

Tertia die facta fuit in crepusculo maris tranquillitas et venti conticuerunt, quod nostri gubernatores cernentes parari naves ad profectionem jusserunt, quae praeparatio fit cum ingenti galeotarum labore, et dum omnia parata essent, et nihil nisi etiam tenuem bonae aurae flatum exspectarent, mutata est aura in pejus et surrexit ventus magnus contrarius, nec exire poteramus, et omnis labor galeotarum inanis fuerat, et ita mansimus ibi cum taedio. Verum tamen quia S. Barbarae festum instabat, iterum sperabant nos in crastinum prosperum ventum habituros meritis beatae Barbarae, quae etiam maris potens patrona esse creditur.

Quarta die, quae est beatae Barbarae dies, contrarium spei nostrae accidit, nam mox, ut noctis medium praeteriit, obfuscari nubibus coelum coepit et turbari ventis, aëre coruscationes crebrae videri, tonitrua audiri et pluviae refundi, et per omnia tempus navigationi contrarium fuit, cum diei ortum, neque etiam lunam nec stellam nec solem videre poteramus, nec ulla apparebant nobis sidera, duces navigantium mare: in tantum autem pluvia inundavit, quod cooperuerunt omnes naves suis opertoriis, sicque sedimus in taediosis umbris et tristem diem egimus. Galeotae male contentabantur de S. Barbara et iam dedignabantur ei solita obsequia exhibere.

Quinta die meliori qualitate aër disponebatur, nam venti desidierunt et maris fremitus mitigatus est et fugatis tenebris serenior illuxit sol. Statim autem levatis anchoris, solutis promesiis et acatone, epidromo et dolo erectis, cum gaudio extra portum evecti sumus sperantes nos ventos secundos habituros. In hac spe dominus Johannes, socius meus, indeliberate orans hos protulit versus, quos mox ab ejus ore conscripsi, quo labori tunc insistebant:

Iam pater omnipotens tantis miserere periclis,

Atque de thesauris ventos dimitte secundos.

Siquidem magnus metrista, rhetor et orator fuit praedictus vir et ad quemlibet eventum statim orationem metricam promere novi. Cum ergo extra portum venissemus, surrexit ventus lateralis inutilis ad vincendum Maleum, de quo non parvam habebant tristitiam per classem, attamen permiserunt ipsas galeas ad venti latus procedere declinatis antennis, una earum sursum in altum protensa, altera deorsum usque ad transtra demissa, quod fieri solet, quando conantur deludere ventos, ut vento eis contrario (b) ad optata ducantur loca, sicque die illo processimus et quasi ventum coarctavimus et captivavimus in recurvis velis, quod fieri potest quidem, dum non nimis potens sit flatus. Sed dum sol mergi ad occasionem inciperet, emersit ventus impetuosus nimis factaque tempestas saevissima, surgebant venti, saeviebat mare, elevabantur aquae supra galeam et reincidentes eam penitus operiebant et replebant, unde omnia in superioribus aut in aqua stabant aut natabant, et gubernatores supra in unda currebant. Superiores currebant, clamabant et laborabant, inferiores adhaerentes parietibus et columnis pavidi stabant, orabant et tristes interitum suum exspectabant singulis momentis. Dicere audeo pro vero, quod illa nocte ultra centies rapidis procellis fuimus obvoluti, operti undis, immersi aquis, sed nec immersas naves immanis vis et furor sinit sub aquis ad momentum manere, sed eo ictu, quo immersa fuerit, rejicitur, et quae ante in profundum labebatur, nunc in altum elevatur, et quae iam rostrum versum infernum directum habebat, statim eversa ipsum in coelum extendebat. Nobis ergo sic per maris vertiginosos anfractus navigantibus, terribilis casus nobis accidit, quo nihil nisi mortale naufragium jam jam advenisse (opinantes) cuncti clamabant: O Deus, o Maria, o Beati omnes, succurrite miseris in procinctu constitutis! Quaedam enim navis de nostra classe impetu ad nostram fuit adjecta, adeo repente, quod non poterant eam retinere, nec nostram abducere nec accursum ejus videre valebant, cum nox obscura esset et motus navis nimis velox, ultra volatum cujuscumque avis. Improvise ergo accurrens impegit in nostram galeam confregitque carascopum vel scaffam majorem, quae pendebat ad sinistrum latus puppis, comminuitque in frusta, cum tamen esset cymba fortissima, de solidissimis lignis querci compacta. Alterius autem galeae rupta fuit coquina et omnia, quae in ea erant, discerpta in mare ceciderunt. Quantum autem terrorem in illo contactu subito habuerimus, quantus strepitus, fragor et quam horribilis omnium fuga, et quam lamentabilis clamor ibi fuerit, mente gero, sed verbis exprimere vel calamo exarare nescio. Et profecto, ut est apud Virgilium: Venimus, inquit, in loca foeta furentibus austris, inter reluctantes ventos tempestatesque sonoros.

Ibi venti nutu Aeoli principis sui, ut poetae fingunt, facto:

Qua data porta ruunt et terras turbine perflant

incumbuntque mari, totumque a sedibus imis

una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis

Africus, et vastos volvunt ad sidera fluctus,

Igitur, et cum nox infelix transisset, omnes, ut moris est mari, similes effecti vertiginosi infirmi eramus, ita, ut non solum cibum non sumere possemus, sed nec de cibo cogitare eversus et vomitationibus evacuatus stomachus sinebat languens. Et ita infirmi jejunio illum diem consumsimus. Et paulo melior fuit dies, quam nox praecedens.

Sexta die, quae est beati Nicolai episcopi, antiqui adjutatoris in marinis anxietatibus, antequam illucesceret, videbatur clementior fieri aura, et habebant omnes marinarii spem, quod meritis sancti antistitis, patroni maris, secundos habituri essemus ventos, et rogabant Sanctum, jejunabant, vota privata emittebant pro navigatione prospera. Unde dominus Johannes concinnabat metra (185 a):

Suscipe nautarum pater, Nicolae, precatus,

Assis et solita nunc pietate tua.

Ut autem factus est dies nullum vestigium boni venti apparebat, sed contrariis ventis non absque ingenti labore inter stygios fumos et nebulas vacillantes, hinc inde galea projecta, impulsa (in) syrtium vada, aquilonis stridente sono fracti improbitatibus vela ventis dedimus, qui statim raptis importune navibus cursu velocissimo in Cycladum insulas reportaverunt ad Milon portum, de quo nudius tertius egressi fueramus. Ibi ergo per angustias rupium ingressi naves cautibus, transillis et anchoris stabilivimus, et ad hiemandum in loco illo nos tristes disposuimus. Verum adhuc aliqua spes nobis erat, propter reliquas duas maris patronas, beatae Mariae Virginis et S. Luciae, quarum festa nondum transierant. Si enim ante festum S. Luciae Maleum pertransire non potuissemus, nulla spes galeotis erat hac hieme Maleam vincere. Sic enim sedent galeotae in navibus, et quando non sunt venti secundum eorum desiderium, disputant, arguunt et concludunt de causa malorum ventorum et de impedimentorum ratione conferunt. Unde in tota classe erat occultum murmur de corpore defuncti consulis, quod in nostra jacebat galea, et pessimas maledictiones et imprecationes inferebant defuncto; et si fuisset peregrinus princeps, vix sustinuissent; sed quia senator Venetianus erat, nemo audebat aut loqui aut facere contra eum. Alii inculpabant peregrinos, dicentes, eos esse infortunatos, quia non cum devotione loca sancta visitassent, vel quia aquam Jordanis secum tulissent, quam nullo modo patiuntur, ut patet P. 1. Fol. 197., vel quia furatas reliquias haberent et lapillos de locis sanctis, quae omnia asserebant esse impedimenta navigationis. Quidam autem instigabant gubernatores, ut sacculi nostri perscrutarentur et inventa in mare projicerentur; quod et fecissent, si defuncti corpus non fuisset. Non enim admisissemus nostra ad mare ejicere nisi prius cadavere exposito, cui omnes causam impedimenti attribuebant. De superstitionibus marinariorum saepe superius me fecisse mentionem memini.

Septima die, quae fuit dominica secunda adventus Domini, fortificati sunt venti contrarii nec spes erat recedendi. Quidam miles autem de sociis nostris in alia galea deliberaverat diem illum deducere in jucunditate nobiscum et volebat Missam navalem, quam nominant torridam, audire a nobis, quia ipsi carebant sacerdote in galea sua, sciebat enim, quod singulis diebus officium Missae legebatur aut per me, aut per dominum Joannem in cumbis nostris, ad quod audiendum intrabant plures ad nos, praecipue festivis diebus. Miles ergo ille ob urbanitatem accommodavit a patrono suo pateram argenteam pulchram, pretiosam et deauratam et repletam cincibro viridi confecto cum zucharo ad nos deferre intendebat ad propinam. Cum ergo pateram manu gerens de galea per gradus descenderet in barcam, contigit, eum casu pede lubricitari (b), sicque oblitus sui lapsa patera e manu in mare cecidit immersa profundo. Reascendit ergo in galeam, promittens praemium ei, qui se mari immitteret et pateram reportaret, sed non est inventus, qui faceret. Dicebant enim, maris fundum ibi esse scarosum et cavernosum et cum hoc profundum valde, insuper non clarum, cum coelum esset atrum, nec tranquillum, sed inquietum et tumorosum, et verisimile esse, ipsam pateram longe a galea fundum petiisse, et res tales leves, latae et cavae tarde fundum petunt et longe sub undis fluitant. Dicebant etiam, quod aurum et argentum cadens in mari statim raptum a loco, ubi cecidit, abducitur, affirmantes, in maris profundo deambulare raptores decidentium rerum. Hos raptores antiqui dicebant esse Nymphas marinas, quas nominabant[TR178] Nereides, diversa officia sub aquis habentes, inter quas Doxa raptrix marina dicebatur. Sic ergo miles ille tristis in sua galea mansit et domino patrono VI ducatos pro concessa et perdita patera solvit. Ecce, quam mirabile fortunae ludibrium, de quo bene canit Ovidius sic dicens:

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,

Et subito casu quo voluere ruunt.

Omnia lapsum spondent et citius sunt prospera promta ruinae:

Ludit in humanis divina potentia rebus,

Et certam praesens vix habet hora fidem.

Post prandium serenatus fuit paululum aër, et magnam concepimus spem, quod beatissima Virgo Maria, vera maris stella, nos adjuvare vellet; instabat enim festum sanctificationis ipsius in utero. Unde in barcam descendimus quasi omnes de classe, et ducti in littus in capella pro navigatione prospera ipsam misericordiae matrem interpellavimus. Delectabile fuit videre maturitatem omnium et serium et fidem. Aliqui enim intra capellam prostrati orabant, aliqui foris genibus flexis, aliqui circuibant continue capellam, aliqui ad littus contra mare orabant, demum omnes in unum coeuntes intra capellam et juxta antiphonam: Salve Regina, cantavimus. Post cujus completionem venerunt in mentem duo versus cujusdam sequentiae beatae Virginis[TR179] ad propositum, quos ego ore, alii mente, cantavimus:

Salve splendor firmamenti,

Tu caliginosae menti

Desuper irradia;

Placa mare, maris stella,

Ne involvat nos procella

Et tempestas obvia.

Laetissimam notam hi duo versus habent, quasi placitam gloriosae Virgini, quas saepe solitus fui cantare in mari existens.

Nobis igitur in Virginis Mariae obsequio sic persistentibus ecce subito adjutorium adfuit, mutati sunt enim venti et fuerunt facti secundi, et hortatorius clamor per universam classem insonuit ad labores. Ingressi ergo sumus galeas, in quibus iam magnus clamor et labor fuit et praeparatio ad recessum; sublatis ergo anchoris et illatis barcis et solutis transillis et vento commissis velis suavi navigatione extra portum evecti sumus, tamquam si regina coeli tali oraculo nos alloqueretur:

Pergite jam miseri, sancta Theotocos inquit,

Et velis inflatis portus intrate salubres.

Sicque licentiati a beatissima Maria Virgine in Aegeum pelagum navigavimus et in brevi spatio vento prospero ducente multam viam fecimus et per totam noctem cum jocundissimo celeumate et lunae splendore profecti (186 a) per mare in altitudinem ejus venimus. Sedimus autem superius cum galeotis quasi per totam noctem confabulantes de diversis. Unde quidam eorum dixit, in hac parte maris aliquando fuisse visas Sirenas, de quibus dicitur, quod sint monstra marina magna, ab umbilico et sursum habentia formam virginis, inferius formam piscis, et suavi modulatione cantus navigantes obdormire faciunt, quod dum sentit, ad navem accedit et, quem poterit rapere, secum ducit ad locum siccum, et primo ipsum secum coire cogit, et si hoc facere noluerit, vel non potuerit, in eum ruit et perimit ejusque carnes comedit. Aliquando videntur et non canunt, et tunc nautae eis projiciunt lagenas vacuas, cum quibus ludunt, donec navis pertranseat.

In historia Alexandri Magni de his legitur. Porro poetae dicunt, quatuor fuisse Sirenas, filias Acheloi et Musae, quarum prima voce, altera cithara, tertia tibia, quarta tympano cantu concinnabat, erantque sociae Proserpinae, quam raptam diu quaesiverunt, sed dum invenire sodalem nequirent, in monstra marina conversae sunt.

De Ulysse legitur, quod dum per mare vagaretur et ad loca Sirenarum venisset, obstruxit omnium suorum sociorum aures cera et se malo navis alligari jussit et sic eis canentibus loca earum pertransiit. Nec sunt timendae, quando secundi venti flant, sed in adversis tempestatibus gaudent et canunt. Et pro certo, si cantus earum auditur tempore tempestatis, oportet, quod altissimas voces habeant, quae tam terribili maris sonitu praevaleant. Ideo aliqui dicunt, quod dum canere incipiunt, in stuporem et amentiam audientes vertunt propter vocis magnitudinem et horribilem sonum et intolerabilem clamorem.

Octavo die, qui est conceptionis et sanctificationis Mariae Virginis beatae, bonum et fortem ventum habuimus, qui in sinum Laconicum nos detulit, ubi post meridiem vidimus promontorium Maleum, vel Maleam iterum vidimus, in cujus aspectu conterriti sumus, sicut ille formidat et trepidat, qui aciem inimicorum contra se stare aspicit, timuimus enim iterum pati repulsam; circa vesperas autem invaluit ventus noster prosper, et levi spiritu subsolani deducti usque cornu Maleae venimus ibique sancti Michaelis alam non repellentem sed promoventem et protegentem sensimus; nam sine omni impedimento forti sulcatione transivimus Maleam, quo facto inceperunt nostri joculatores tubis canere et galeotae vocibus clamare et manibus plaudere et singuli in Dei laudes consurgere, beatissimae Mariae Virgini laudes canere et S. Michaeli gratias agere, sicque de mari Aegeo in mare Adriaticum devenimus et nos liberatos esse gratulabamur.

Delati ergo sumus per ventum in sinum quendam,[TR180] Messenio dictum, in quo cursum galearum intercepimus, quia mare illud plenum periculis erat, scopulis et rupibus undique repletum, nox vero affuit, cui confidere ausus nemo fuit, quia, quamquam quae propinqua sunt, remotiora esse videantur, et e contrario in noctibus. Sic ergo reclinatis velis naves per noctem ad sortem currere in latioribus permisere, sicut equus effrenis, et valde inquietam noctem habuimus et periculosam, quia ventus erat fortis, et agitabantur naves sine velis duris et inordinatis motibus, et cum majori molestia nostra, quam in saevis (b) tempestatibus, non enim stabant naves, nec progrediebantur, sed inter saevos fluctus agitabantur nunc ante, nunc retro, et in latera ambo crebrius importunius reflectebantur, sicut equus sine freno et volatile sine pennis, quod nisibus inordinatis ad volatum movetur, pennae enim navis sunt vela, et frenum est clavus, quorum neutro regebatur. Ideo communiter, quando poetae loquuntur de equis pennatis vel alatis, intelligendum de navibus est, quae dicuntur alati equi, sicut in P. I. Fol. 78 dicitur Perseus venisse in equo alato ad liberationem Andromedae de scopulis Ioppe. Et supra Fol.[TR181] 149. Bellerophon dicitur in equo alato vicisse Chimaeram, qui equi alati creduntur naves velatae fuisse, quia historiae illae poetarum non omnino fictae sunt, sed aliqua non intelligentibus videntur esse ficta; in rei veritate tamen natura equos alatos producit, qui dicuntur Pegasi. De quibus in Spec. Nat. Lib. 17. C. 126. Generatur enim Pegasus in Aethiopia, et est animal magnum et horridum, formam equi habens caputque cornibus armatum, alas ut aquila magnas, secundum proportionem corporis sui, cumque sit gravis corpore alarum adjutus remedio fuga mirabili potius currit quam pervolat et aëre colliso virtute pennarum ad instar turbinis ventos impellit; escas multas devorat et inquiete movetur, infestus est animalibus et maxime hominibus.

Generationem Pegasorum poetae tali inducunt facetia. Dicunt enim, tres fuisse sorores pulcherrimas, unum tantum oculum habentes, ex monstro marino natas, quae tres Gorgones nominantur: senior autem inter eas dicebatur Medusa, habebat crines non solum flavos, sed aureos. Hanc Neptunus rapuit eamque in templo Minervae oppressit, quae concepit et Pegasum equum peperit, quam ob rem turbata Minerva, ne ignominia templo injecta maneret inulta, crines Medusae mutavit in angues, et sic ex pulchra monstruosa facta est. Hujus Medusae caput abscidit Perseus, et dum ipsum portaret in patriam suam, ubicunque ceciderunt guttae sanguinis, ibi creverunt serpentes. Sic a Gorgone nati sunt Pegasi, propter quorum velocitatem etiam naves Pegasi, equi alati, vocantur.

Nono die illucescente Pegasis nostris alas dedimus, id est, navibus nostris vela remissa reduximus sursum et benedicto vento nostro commisimus, statim autem rapti per mare rupibus altissimis plenum navigavimus cum jocunditate et ad Coronam insulam Achajae venimus. Est enim Coronum insilla ad latus Achajae et habet in promontorio pulchram civitatem, Coronam dictam, sub qua navigavimus, quae ad manus Venetorum devenit anno Domini 1204., et hodie est. In hac insilla tot capiuntur quiscolae, quae deplumatae et exenteratae in vasis salitae ducuntur Venetias, sicut halleca. Aestimant aliqui, quod illae aviculae hieme adveniente transmigrent de nostris partibus ad illam insillam, ut ibi calore foveantur usque ad vernale tempus, quo ad nos revolant. Nobis autem juxta civitatem (187 a) navigantibus venit in cymba praefectus civitatis et insulae et ad nos ascendit et usque Venetias nobiscum venit. Circa octavam horam ante meridiem vidimus civitatem Metonam, quam Modum nominant in cornu Achajae, et cum laetitia portum ingressi sumus, ubi sex galeas invenimus, quas in praecedentibus tempestatibus amiseramus. Stabilitis ergo navibus in scaphis ad urbis muros navigavimus et exeuntes ingressi civitatem primo cursu ad ecclesiam fratrum praedicatorum festinavimus et Missam ibi audivimus cum multo desiderio, quia multis diebus stetimus sine Missa. Post Missam omnes pariter domini peregrini ex omnibus galeis congregati convenimus in domo dominorum Teutonicorum, comedentes simul et bibentes in laetitia multa, gratias agentes Deo, qui nos de magnis liberatos periculis mutua visione fecit laetantes, quia ab Alexandria usque huc numquam simul omnes fuimus. Peracto prandio, quia per dies aliquot didicimus nos ibi mansuros propter negotiationes mercatorum, res nostras in hospitium comportavimus.

Decima die mansi ego cum fratribus in conventu, et erat quidam frater Johannes de Neapoli, ordinis nostri, cum quo et Hierosolymis fui, qui et rector ludi erat, Metonae docens Graecorum pueros litteras latinas, quia erat doctus et expertus in lingua graeca, latina et italica, mihique magna familiaritate junctus. Hic facto prandio eduxit me extra urbem ad montem civitati imminentem et a longe ostendit mihi montem, quem Stimphalon nominant, dicens, eum Herculis memoria esse celebrem, siquidem ipse insignis Hercules in regione illa multa suae fortitudinis exercuit magnifica, quae poetae diversis ornavere figmentis. In praefato monte arcu occidit Hercules Stimphalides, aves mirabiles valde, quae in palude montis erant et toti regioni infestae fuerant: has, ut quidam dicunt, grandi sonitu aëris ad hoc facti fugavit. Vidimus etiam nemus Maenali, in qua cerva currebat, quae habebat aeneos pedes et aurea cornua, quam nemo poterat cursu contingere, ipse autem cursu superavit et cepit. Hercules, ille filius Jovis, creditur in hac regione natus, de quo feruntur multa valde, dum enim adhuc esset infantulus et in cunis jaceret cum fratre, a Junone odiis insecutus dormientibus parentibus ad eum devorandum duo serpentes missi sunt, quibus visis terrefactus Iphicles, alter puer, ex cunis decidit et ejulatu suo parentes excitavit, qui surgentes Herculem invenere cepisse manibus serpentes et eos occidisse. De his et aliis collatione in monte habita regressi sumus ad loca nostra.

Undecima die cum supra dicto fratre ad mare transivi, et de multis contulimus; erat enim vir jocundus sermone, sciens loqui sapide de theologicis, philosophicis et historicis multa. Hic dixit mihi mirabile de quodam fluvio illius regionis, quem nominant Alpheum, celeberrimum carminibus poetarum, eo, quod mirandum cursum habeat. Emanat enim de Achajae monte et contra mare decurrens, antequam mari misceatur, subintrat terram, et apud Syracusas Siciliae habet exitum, et dicitur Arethusa. Sic ergo sub mari habet cursum suum ab Achaja in Siciliam per profundissima terrae longa penetralia. De hoc miraculo illius fluminis (b) loquitur Seneca, Ovidius et caeteri. Advesperascente autem die ad socios redii peregrinos et cum eis dormivi; non enim noctibus nisi cum eis manere volui, ne subito in naves vocarentur et sine me recederent. Diebus vero cum fratribus in conventu praedicatorum eram.

Duodecima die per totam praecedentem noctem fuit horribilis ventus, cum quo nemo aggredi ausus fuit navigationem. Cum ergo noctis medium esset, more solito surrexi ad dicendum officium matutinale, dicto autem in tenebris cursu beatae Virginis coquinam intravi ad accendendum lumen et vidi ardere titiones sub cineribus, erant enim carbones et titiones cineribus operti, et tamen sub tegumento omnia viva erant; ascripsi importunitati ventorum, id fieri posse, et erumpentes flammas de cineribus subjectis aliis cineribus sopivi et tamen exstinguere non valui. Accenso ergo lumine, cum matutinam legissem, compulit me naturae necessitas ad inferiora domus descendere. Cum lumine pertransivi domum et in curiam, ubi locus erat, veni et sedi; me sic sedente vidi per ostium, per quod exiveram, in domum et splendorem in ea, et nihil aliud suspicabar, nisi quod aliquis surrexisset et cum lumine exspectaret expeditionem meam, ut et ipse ad idem procederet; celerius ergo me expediens domum ingrediens non vidi aliquem, et circumspiciens, unde splendor emicaret, ecce, trabes sub foco ardere inceperant, quod ut vidi, expavi et cucurri ad cameram domini hospitis nostri, in qua cum aliquibus militibus nostris dormiebat, eumque excitans rogavi, ut citius surgens ad me exiret, etiam sine vestimento, quasi sibi haberem verbum necessarium loqui; nolui enim mentionem facere de igne, ne tumultum concitarem; videbatur enim mihi, quod eum absque tumultu possemus exstinguere. Cumque ad me exivisset, dixi: ecce, domine, domus ardere incipit, ubi aqua? Et allata aqua ignem exstinximus sine omni clamore et tumultu et focum removimus, per spissum enim fundamentum sub igne trabes incensi fuerant, et haec fuit causa, quod titiones sub cineribus ardebant, quia ab inferioribus spiraculum habebant. Cum ergo totum exstinxissemus, dixit dominus domus ad me: o Felix, quam felices sunt matutinae et vigiliae tuae! Per eas domus mea et tota civitas ab incendio liberata, et nos omnes a confusione et periculo. Cui respondi: adjutorium nostrum in nomine Domini. In bona profecto hora surrexi, si enim ad sextale unius horae mansissem, domus tota ignea fuisset, et per consequens domus contiguae, erat enim domus tota lignea et antiqua, de aridissimis lignis, vallata sibi similibus domibus in vico stricto et arcto, et ingens ventus, qui ad statim ignem per totam civitatem detulisset: nescio, qua parte nos incendium potuissemus evasisse, sed simul periissemus, et si fugae locus fuisset, Graeci incensam suam civitatem videntes nos absque dubio in ignem injecissent vel in vincula conjecissent pro extorquenda pecunia in recompensationem nocumenti. Cuncti ergo, cum dies facta esset, benedicebant Dominum, quod nos a magno liberavit periculo in die isto. Deduximus ergo et hunc diem simul et laeti fuimus, quod non eramus in mari, propter maximam tempestatem et ventorum vim (188 a).

Tertia decima die, quae est festum S. Luciae virginis, erat procinium ad fratres Praedicatorum, ad quorum ecclesiam transivimus et divinis officiis interfuimus. Quidam etiam milites peregrini mane confessi sacram communionem receperunt in eadem ecclesia, de licentia tamen domini vicarii episcopi Metonensis. Finito officio et prandio sumto ecclesias civitatis Metonensis visitavimus et primo in ecclesiam cathedralem transivimus, quae ad S. Johannem dicitur, in qua reconditum est corpus S. Leonis, cujusdam peregrini teutonici. Puto autem illum fuisse peregrinum, qui inter Turcos mortuus non paucis claruit apud eos miraculis et postea ad Metonam per Christianos fuit translatus, de quo Anton. in Chron. P. III. Tract. 19. C. 8. §. 12.

Vidimus etiam in illa ecclesia caput Anastasii, episcopi Alexandrini, et duos digitos S. Cosmae et Damiani. Transivimus etiam extra urbem, ubi fratres Minores parvum conventum (habent), et inde ad vesperas venimus ad ecclesiam Praedicatorum et auditis vesperis reversi sumus ad locum nostrum. De ecclesiolis Graecorum, quae etiam ibi sunt, non curavimus.

Quarta decima die, quae fuit dominica 3. adventus Domini, dum disponeremus nos ad officium, audivimus tubae sonum, vocantes nos in classem, et cogitavi diaboli esse opus, qui semper celebribus diebus impedimenta parare solebat in mari. Sic ergo praetermissis omnibus in classem navigavimus; intendebant enim naves educere de portu ad promontorium Sapientiae, quod in mari eminet, ad unum milliare teutonicum ex opposito Metonae, et jam duae galeae extra portum erant eductae, licet cum industria et labore, quia ventus erat nimis magnus, et dum conarentur etiam nostram educere, nihil poterant efficere, de quo in corde laetabar propter Missam dominicalem. Educi nos ergo fecimus ad civitatem et ingressi in conventum Praedicatorum officium audivimus, et ego mansi in prandio cum fratribus. Porro nobis manducantibus obtenebrati sunt coeli et coeperunt coruscare fulgura et mugire tonitrua tam gravi sonitu, sicut me numquam audivisse memini: videbatur enim terra moveri et aedificia tremere, nec dubium nobis erat, quin in aliquo propinquo loco fulmen cecidisset, et vera nostra aestimatio erat; nam ad duas galeas, quae mane eductae fuerant ad Sapientiae promontorium, cecidit et omnes inexistentes prostravit, qui aliquamdiu semivivi jacebant, unum vero penitus exstinxit, qui fuit vir honestus, totius classis medicus et chirurgicus, cum quo saepe in insulis de bonis rebus contuli; erat enim intentionis, ut saepe mihi occulte expressit, ingredi carthusiam Venetiis in S. Andrea, sed Deo hoc placuit. In hoc casu accepimus, quod forte Deus illam turbationem istis galeis immisit, quia sine causa officium neglexerant. Post tonitrua et fulgura subsecuta est inundatio magna aquarum, ita, ut per vicos civitatis quasi flumina rapida currerent, de qua inundatione Metonenses plurimum laetabantur, quia omnes eorum cisternae aquis (b) implebantur, steterant enim multis mensibus vacuae, et passi fuerant penuriam aquarum, nec erat in civitate aqua, nisi ea, quam inferebant de cisterna quadam, quae longe a civitate stabat extra, juxta conventum Minorum. In illis enim partibus non sunt flumina nec fontes nec pluviae frequentes: et quando non semel aut bis in anno habent talem tempestatem, tunc maximam patiuntur aquarum penuriam. Dum ergo sedata fuit tempestas, mansi adhuc per duas horas in conventu et conquerebar mihi, per quod quidam frater minor in transacto festo sanctificationis beatae Mariae Virginis contra sanctum Thomam invexisset in cancellis et nostrum confudisset ordinem, cui dixi: nec S. Thomam, nec ordinem Praedicatorum frater ille confudit, sed omnibus paene antiquis doctoribus contradixit et probatissimis veritatibus et cum hoc populum Christi scandalizavit, et addidi: miror vehementer, quod, cum hic sitis in medio Turcorum, Sarracenorum, haereticorum et schismaticorum et malorum Christianorum, quod praedicetis tales inutiles et brigosas materias, et pauperem populum Christi, reliquias ecclesiae et superstites paucos fideles non potius consolamini et confortatis. An forte nemo sufficiat vobis materiam de fide aut de aliis necessariis virtutibus, vos praedicatores deberetis insurgere contra maledicti Machometi sectam, et fidelibus detegere perfidiam et Turcos impugnare evangelicis veritatibus. Minores vere tota virtute deberent se Graecorum erroribus opponere et contra orientales haereticos schismaticos vila et verbo praedicare et ubique vitiis Christianorum reclamare, et ita juxta sententiam sanctorum patriarcharum nostrorum, Dominici et Francisci, simul stare, simul currere, simul ecclesiam aedificare, propter quod et positi in medio ecclesiae. Et si ego, inquio, hic essem praedicans, et frater minor non vellet desistere ab hac materia, tunc ego una cum eo eandem materiam vellem praedicare ad opinionem suam et doctrinae S. Thomae potius vellem cedere, quam fidem negligere et populum scandalizare. Longum sermonem de his habuimus et licentia accepta ad dominos peregrinos redii.

Advesperascente autem die cucurrit per civitatem famulus classis cum tuba convocans ad galeas homines. Colligatis ergo nostris sarcinulis hospitem solvimus et valefecimus familiae, tamquam non reversuri, et ad mare usque comitabantur nos, et in barcis classem ingressi sumus. Cum ergo sol occidisset, ventus nimis invaluit et de mari, quod furiosissime fremuit, procellas et fluctus in portum projecit et adeo naves concussit, quod non fuisset mirum, etiam si ferreae fuissent, eas destrui et dissipari. Unde ex importuno aquarum incursu agitabatur galea inquietissimis motibus et nonnullae rudentes ruptae sunt, unde ventus irruens puppim galeae contra littus tulit, non obstantibus promesiis, anchoris et fortissimis ligaturis tonsillorum, cancrorum et rupium, et in illa importuna admotione impegit gubernaculum nostrae galeae in rupem sub aquis et fractum fuit, in ejus autem ruptura tantus fragor et strepitus insonuit, quod nihil aliud nisi interitum suspicabamur. In illa nocte fuimus in majori periculo, quam si fuissemus in medio maris saeva tempestate; praecipue tamen ego cum socio meo, qui eramus retro in penetralibus galeae, fuissemus perditi in omnem ventum (189 a). In patulo enim suas cumbas habentes periculo imminente fugere possunt et in ruptura navis vel in submersione evadere possunt in scaphas vel apprehendere lagenam, brillam, asserem, mensam et aliquid hujus modi supernatans, sicut fecisse et evasisse legimus Ulyssem, qui rupta nave apprehendit malum et nudus in eo pependit novem diebus hinc inde per fluctus agitatus, et demum in Cycladum insulas dejectus in Deli portu terram apprehendit. Sed qui intus sunt in oneribus, in tali casu perditi sunt.

Die decima quinta mane statim in scaphas descendimus et in civitatem regressi sumus, scientes, navem non posse recedere (ob) temonis reparationem, qui hac die vix reparari potuit. Missam ergo audivimus et in nostrum hospitium regressi ibi pransi sumus,[TR182] post prandium ad forum transivimus et multos Turcos negotiantes cum Christianis ibi vidimus. Sunt enim Turci vicini Metonensibus, nutriunt autem Turci porcos et impinguant eos et in Metonam ducunt Christianis vendendos, quia ipsi carnibus porcinis non vescuntur, sicut Judaei; et praecipue quando percipiunt classem advenisse, tunc cum gregibus porcorum ad Metonam veniunt, et in tam bono foro sunt, quod levius quam pro uno marcello, qui facit duos boëmos, potest quis emere saginatum porcum. Illi autem de galeis ementes occidunt et igne depilant et caput cum intestinis abjiciunt et carnosa excidunt et ossa ejiciunt, solum lardum reservantes, et omnem pinguedinem duorum vel trium porcorum in corpus evacuatum unius porci intrudunt et acu ventrem consuunt firmiter et ita in galeas portant et Venetias ducunt in domos suas vel vendunt. Credo, quod in illis diebus, quibus Metonae mansimus, ultra sex millia porcorum fuerunt in galeas portati, quia omnes galeae repletae occisis porcis erant, et quilibet porcus in se tres aut quatuor porcos continebat, civitas enim Venetiana lardum et porcinam pinguedinem ab hoc loco recipit; sed et farcimina in maxima multitudine ibi fiunt et venduntur et ulnis mensurantur in venditione.

Pomerantiae sine reputatione ibi sunt, unde unam sportam plenam optimis et probatis pomerantiis emit quis pro quinque vel sex marketis, et pro uno denario XX vel XXX. De illis malis repletae fuerunt galeae, et quilibet emit pro se unam sportam, etiam nos peregrini. Sed de vino, quod ibi crescit, quid dicam, cum solus cogitatus de eo me delectet, ibi enim crescit vinum muschcatellum, cujus florem (et) nobile usurpat sibi nomen quoddam vinum crescens in aulone Tridentino juxta Tramindum villam, quod vix est aqua respectu illius, et est ibi copia magna et bono foro nobiliusque est vino Cretico, unde Ulmae carius venditur Metonense quam Cretense, unum tamen saepe pro reliquo datur, et ambo Malvaseti nomen habent. Sed et alia sunt ibi in bono foro et est ibi fovea pinguedinis, et mirum est, quod Turci non dudum locum illum non desolaverunt, sed forte dimittunt propter commercia, quae habent cum Christianis, quae cessarent, si eam desolarent civitatem.

De Metona civitate.

Metona civitas ex dictis pro parte descripta habetur. Est enim in provincia Achajae, in qua plures sunt urbes, quas omnes Turcus cepit, demta illa sola, cum quibusdam parvis munitis locis. Est autem Metona civitas vetustissima, cujus Thucydides Graecorum historicus meminit in oratione Brasidis ad milites Libr. IV. et Hieronymus in vita S. Hilarionis C. 32. et in vita S. Paulae in Epist. Haec ab antiquo fuit de regno Graeciae, sicut et tota Achaja, sed anno Domini 1204 in Venetorum dominium devenit, qui hodie ibi dominantur. Est autem civitas competenter magna et munitissima tam a parte maris quam a parte terrae, et est in ipsum mare protensa, scopulis et cautibus superaedificata, ita, quod mare saeviens usque ad murum adscendit, impetus tamen ejus, antequam murum attingit, in obstantibus petris et rupibus confringuntur. Portum habet valde nobilem, arte factum per immensa saxa profundo immersa, et desuper longa via in curvum est strata. Ab alia parte, ubi est terrae continenti juncta, est monti imminens, ad cujus clivum pro parte dependet, et mirabilibus fossatis per petras et rupes scissas est munita, et spissis altisque muris et turribus est vallata. Ab extra est suburbium, et ad partem suburbii ad clivum montis sunt multae domunculae parvae et tuguriola stupa et calamis et sarmentis factae et luto compactae, et est quasi villula, inhabitantque illam Zigari illi, qui per orbem vagantur, de quibus supra Fol. 80 dictum est. Et omne forum equorum, porcorum, et quidquid tumultuosum est, agitur in illo loco extra urbem, et in urbe est quies et pax, et negotiationes quietae in ea tractantur. In ea urbe est sedes episcopalis, humilis ecclesia, miser clerus, distractus populus. Ea urbs est in cornu Achajae sita, quae olim Argea dicebatur, et inde Graeci Argivi dicti sunt et imperium Graeciae multo tempore tenuerunt. Ab ea urbe potest iri pedes per Macedoniam usque in Thraciam et Constantinopolim contra aquilonem, contra meridiem autem per fretum Adriaticum in Siciliam, quae antiquiori vocabulo dicitur Trinacria, facili navigatione cum vento prospero devenitur.

Trinacria, quae et Sicilia, est insula magna, et Trinacria dicta secundum Isidem, quasi triquadra, quia in tres quadras divisa. Vel dicitur Trinacria propter tria acra, i. e. promontoria, scilicet Pachinum, Pelorum et Lilybeum. Pelorum promontorium respicit ad aquilonem, sic nominatum a Pelon, gubernatore Hannibalis ibi sepulto. Pachinum vero ad austrum spectat, ab aëris crassitudine dictum. Lilybeum autem occidentem. respiciens a civitate ejusdem nominis in eo constructa sic dicitur. Pelorum Poennio monti olim junctum fuit, et tunc non erat insula, sed Italiae pars, terrae motu autem factum est, quod mare intervenit, et Trinacriam ab Italia divisit, exiguo quidem freto, sed multum aestuoso et numquam quieto. Pachinum autem respicit Achajam.

Antiqui dicebant, quod gigas Typhon, filius Titanis, cum provocasset Jovem in certamen, iratus Jupiter cum fulmine prostravit et ad ejus opprimendam superbiam corpori ejus superimposuit Trinacriam perpetuo portandam.

In ea insula sunt montes perpetuis incendiis flammantes, qui sine intermissione ut fornaces ardent et lapides exustos ejiciunt. Ibi est Aetna, mons celeberrimus in medio insulae, in vertice habens duos hiatus, per quos globi flammarum ascendunt, quos tamen strepitus antecedunt, magni. Ad conspiciendum hoc mirabile naturae incendium venit Plato philosophus ab Athenis in Siciliam et montem Aetnam perlustrans sensu et ratione causam investigavit ignium illorum. Huic incendio propter ejus exundantiam comparat beatus Hieronymus in Epist. ad Furiam flammascentem juventutem dicens: non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesevus[TR183] et Olympus tantis ardoribus aestuat, ut juveniles medullae plenae vino et (190 a) dapibus inflammatae; semper enim juventus incensa fervet, Aetna autem pro tempore, ut patebit.

De hoc monte erumpit igneus fluvius, decurrens contra Catanam urbem, saxa terramque liquefaciens, sicut habetur in Legenda S. Agathae. Dicunt insuper, quod hic mons Aetna tantas cineres ejicit, ut civitates et villas operiat et loca multa deserta faciat. Ignibus tamen non obstantibus tantum frigus est in ejus summitate, ut perpetuis nivibus candescat. Incolae dicunt, quod flammatio cessavit et solum fumus emittitur. Sed quid sentiendum sit de istis ardentibus montibus, et unde sit ignis ille, diversa est relatio. Nam aliter de hoc loquuntur poeticae fictiones, aliter vulgarium opiniones, aliter naturalium descriptiones. Nam poetae dicunt, quod haec insula ante Jovem fuerit habitatio Cyclopum. Erant autem Cyclopes gigantes, solum unum habentes in fronte oculum, et habitabant in antris devorantes homines et bestias. Unde longa contexta est historia, quomodo Ulysses cum sociis suis naufragium passus venit in Siciliam in insulam et vidit ibi hominem ingentem villosum et hispidum, greges mulgentem, et ab antro suo solum amoventem lapidem, quem movere nequivissent juga boum XX. Cujus antrum ingressus cum sociis Ulysses eum oravit amicum fieri. Cyclops autem sprevit dicens, se etiam Jovis amicitias non curare, et, captis duobus ex sociis Ulyssis, illos discerpsit et devoravit. Quare commotus Ulysses cogitavit eum occidere, sed quia non potuit tam ingentem molem ab ostio antri amovere, destitit. Mane Cyclops alios duos comedit de sociis Ulyssis, et exiens gigas advolvit saxum et Ulyssem cum reliquis sociis inclusos reliquit et cum gregibus ad pascua abiit. Ulysses autem clausus ingentem baculum acuit et in specu abscondit, Cyclops autem rediens alios duos comedit, Ulysses autem, ut misericordem eum faceret, obtulit cadum optimi vini, quo potato promisit misereri, si alium cadum offerret, et cum tertium potasset, solutus est Cyclops in somnum, Ulysses autem accepto stipite eo igne praeusto incensum in oculum Cyclopis acri nixu impegit, juvantibus eum sociis, nec eum occidere poterant clauso antro. Cyclops expergefactus ingenti clamore socios antro propinquos invocavit adjutores, qui venientes circa antrum aestimabant eum naturali aegritudine gravatum [et] abierunt. Cyclops autem tristis coecus amovit lapidem et greges ad pascua numeravit, singulos oves et boves stans ad ostium manu tetigit, ne illi cum bestiis effugerent. Ulysses autem cum sociis occisorum (pecorum) pellibus se contegerunt et more bestiarum quadrupedes cum grege exierunt sicque evaserunt.

Contra hos Cyclopes movit Jupiter proelium et captos montibus inclusit, servos Vulcano Jovis fabro ipsos faciens. Vulcanus enim ad imperium Jovis fulmina fabricat in his Trinacriae montibus adjutorio Cyclopum. De fabrica ergo Cyclopum incendia illa ex monte Aetna spirare dicebant antiqui. Illorum Cyclopum habitationes ante eorum inclusionem adhuc in montibus patent in maximis et amplis cavernis et subterraneis locis. Insuper ipse mons persaepe movetur et agitatur et tunc maxime flammas emittit, quod ideo poetae (b) dicebant fieri, quia Typheus, cujus capiti Trinacria erat superposita a Jove, quamque conatur abjicere, et tunc tremit et movetur mons, et quandoque tota insula; sed quando lassus et attaediatus sub onere suspirat, tunc flammas eructat, quae per hiatus montis Aetnae exundant, quo spiritu etiam saxa et arenae ab interioribus montis ejiciuntur.

Sed naturales melius de his loquuntur, quamvis et ipsi poetae in suis fabulis idem, quod naturales, dixerint, sed occultatum corticibus fabularum. Dicunt philosophi, quod montes illi ab ea parte, qua Eurus vel Africus flat, habent speluncas plenas sulphure, quae usque ad mare sunt deductae, unde fluctus speluncas intrantes ventum creant, qui exagitatus ignem gignit et sulphur incendit, quo incenso fremit et per cavernas erumpit et nonnumquam quasi fluvius candentis aeris decurrit et cuncta inventa consumit. Vulgus vero dicit, quod sub Trinacria vel Sicilia sit os inferni, de quo ignis spirans montes incendit, unde incolae regionis dicunt, quod quando est futura de propinquo hominum occisio, sive peste sive gladio, aut alio modo, quod tunc ignis montium plus solito flammescit, et hoc ideo dicunt fieri, quia infernus praesentiat, se spolia de mundo accepturum, ideo os magis dilatat et flammae abundantiores emittuntur. Ad hoc accedit, quod Diodorus refert, in ista regione prope Aetnam esse speluncam pergrandem, quae hiatum sub terra habet ad Arctum spectantem, per quem Plutonem fabulantur cum curru rapta Proserpina transisse.

Aliqui dicunt, purgatorium quoddam animarum ibi esse, de quo facit mentionem Gregorius in dialogo: Juxta Trinacriam versus Italiam sunt aliae insulae, flammigeros montes habentes, quarum potior dicitur Lipara, et vocantur Vulcaniae, quia in eis dicebant antiqui officinas Vulcani esse ad ignem fabricandum et ad arma deorum faciendum; ibi enim monile Hermionis et corona Ariadnae et Achillis et Caci arma sunt fabricata. Dicuntur etiam insulae hae Aeoliae,[TR184] a rege Aeolo, qui in eis regnavit. Hunc Aeolum regem nuncupant poëtae deum ventorum, habentem potestatem emittendi et retinendi ventos. Ad eum Ulysses supra dictus accessit et ventos ab eo sibi dari petiit, et dedit sibi omnes ventos praeter Zephyrum, quos corio bovis intrusit tamquam in saccos et argentea catena alligavit sicque ventos in utres coactos in navem suam portavit, socii autem sui putabant, in pellibus esse thesauros inclusos. Cum autem sic navigarent, aperuerunt socii utres, e quibus adversi ventus erumpentes rejecerunt navem ad insulas Aeolias, quam Aeolus a littore repulit emittens contra eam pessimos ventos, de quibus Ulysses in magna naufragia venit.

Sunt autem insulae septem in Sicilia, dictae Aeolides, scilicet Strongyla, Evonyma, Dydima, Phoenicodes, Sacra, Vulcania, Lipara, sitae inter Italiam et Siciliam recto cursu. Hae insulae hactenus omnes ignem evomebant, quarum meatus oraque ignis etiam nunc visuntur in Strongyla ac Sacra, hujusque ex terrae hiatu ventus erumpit et foetor ingens, eructat quoque arenam lapidesque igneos permultos, quemadmodum et Aetnae accidit. Asserunt vero nonnulli, esse subterraneos meatus ab Aetna ad has insulas et his omnibus eandem ignem spirandi caussam esse. Haec Diodorus Antiqu. Histor.

De insula Vulcania dicitur, quod olim non fuit, sed tempore Pompeji primo apparuit.

Trinacria ergo haec, de qua sermo est, respicit etiam tres mundi partes, sicut supra dictum est de Creta. Nam cum Peloro promontorio respicit Europam, extendens se contra Italiae ultimam partem, a qua non distat nisi mille quingentis passibus. Altero promontorio respicit Africam, a qua distat non amplius quam centum XX millia passuum. Tertio vero promontorio respicit Asiam, a qua longo interjacente mari Adriatico et Aegaeo divisa est. Et notandum, quod in constitutionibus nostris ponuntur duae provinciae, scilicet Trinacria et Sicilia, et tamen ipsa Trinacria Sicilia ab antiquo (191 a) nuncupata fuit a Silico Agenoris filio. Sed illam differentiam ponunt multi, quod partem illam regni Siciliae, quae aquis circumdatur et insula est, nominant Trinacriam, aliam autem Italiae partem condependentem et ad regnum Siciliae pertinentem nominant Siciliam. Alii vero, et praecipue illi de insula, verecundantur de hoc nomine Trinacria, dicentes, a Teutonicis esse inventum, quod tamen verum non est, sed ante omnia alia nomina dicta fuit Trinacria, sicut patet per Joh. Bocc. L. 10. C. 42 de Generatione deorum gentilium, et Isidem 33. C. 6. Ethicorum 1., et Diodorus Siculus eam Trinacriam nominat. Post haec dicta fuit Sicania, a Sicano filio Neptuni, antiquissimo ejus rege, post quem regnavit Siculus eamque Siciliam nominavit. Contendunt Siculi de insula dicentes, quod ipsa insula deberet nominari absolute Sicilia in nominativo: alia vero pars regni in obliquo, ut diceretur, provincia regni Siciliae. His contentionibus aliquando interfui.

Haec igitur insula, de qua loquimur, ditissima est, abundans omnibus bonis mundi, unde antiqui eam vocaverunt horreum Romanorum, propter abundantiam frumenti, olei, mellis, croci et animalium comestibilium, pellium, lanarum et caseorum. Ad hanc insulam propter ejus temperatum aërem credunt nonnulli emigrare de partibus Teutoniae hirundines adveniente hieme, et inde reverti. Unde legi in quodam vetustissimo libello, quod quidam Teutonicus mirabundus alligavit hirundini domus suae tempore recessus schedulam sic scriptam: hirundo, ubi habitas in hieme? quae avolans cum schedula, dum peracto hieme reverteretur, reportavit schedulam aliam, sic scriptam: in Sicilia, in domo Petri.

In ea insula sunt magnae urbes, ut Cathana, in qua S. Agatha passa fuit, et Syracusa, in qua S. Lucia martyrium sustinuit, et Panormus et aliae.

Sexta decima die erant adhuc venti acres, nec speravimus nos de portu posse exire, unde in conventum transivi, celebravi et cum fratribus pransus fui. Eodem die venerunt Metonam peregrini de partibus Britanniae, qui per terram sine maris transitu intraverant usque ad terram sanctam in Jerusalem, gyrando pontum Euxinum per longissima itinera, per quae frequenter Judaei ingrediuntur et egrediuntur, et per eam viam exierant usque huc, et ibi per mare navigare in Siciliam intendebant et in Romam. Ad omnem enim plagam a Metona invenit homo navigia, quia est quasi in media via ad omnem terram et mare. Facilis enim est navigatio inde Constantinopolim contra aquilonem, Tyrum, Sidonem in terram sanctam contra orientem, Aegyptum et Africam contra aquilonem [austrum], Siciliam, Italiam, Venetias contra occidentem. Advesperascente die dato signo tubae ad ingressum galearum, nescio quo negotio circumventus, exitum navium neglexi, conduxi ergo barcam et ad promontoria Sapientiae secutus sum galeas et ingressus sum galeam nostram in cumbam meam, et ita illa nocte ad radices Sapientiae quievimus in mari, sine quiete tamen, propter ventorum impulsum importunum.

Die XVII., quae est O Sapientia[TR185] juxta calendarium nostrum, erat ventus quidem bonus pro itinere nostro, sed nimis fortis, cui naucleri formidabant classem committere, et diliberabant[TR186] ibi manere usque ad remissionem venti. Post prandium descendimus in barcam et paene omnes de nostra galea ad radices promontorii Sapientiae navigavimus, et (b) ibi juvenes diversis jocis luserunt, senes vero sedebant et respiciebant vel spatiabantur, delectabilis enim et graminosa planities erat sub monte super maris littus, et arduus ac altus ascensus per petras et rupes sursum in promontorium. Dimisimus ergo nos peregrini populum ludentem et sursum in altum cum labore magno ascendimus in culmen promontorii et ibi longe lateque per mare circumspeximus in provinciam Achajae, cumque per horam in monte moram fecissemus, descendere incepimus, et dum paululum descendissemus et in arbusta et scabrosa loca venissemus, subtraxi me a sociis et in promontorii cacumen reascendi, ut solus essem ibi, propter causam jam subjungendam. In ipso enim descensu venit mihi in mentem de dicendis vesperis, quia hora vespertina aderat, et cum inspexissem calendarium, et o. Sapientiam vidissem, dixi mihi: has vesperas, aeternae Sapientiae laudes, non nisi in monte Sapientiae dicere convenit; sicque reascendi et totas vesperas per me cantavi sine adjutore, ipsam vero antiphoniam: o sapientia, altiori voce quam valui cantavi in jubilo, adeo tamen altus mons est, quod nemo poterat me audire clamantem, nec videri poteram ab his, qui in littore ludebant, videbar tamen ab his, qui in classe erant, quae stabat remota a littore, cautibus tamen promontorii alligata. In ipso vertice consistens multum delectabar, et locum quondam insigni aedificio ornatum fuisse deprehendi in antiquis ruinis, nunc vero nihil aliud ibi est, nisi signum in alto palo vel longo baculo suspensum ad maris custodiam et quod inferius est portus. Quare autem hoc promontorium Sapientia dicatur, rationem evidentem non inveni, nisi forte Jupiter in eo consistens dicatur ibi caput suum percussisse et de cerebro suo Minervam, armatam virginem elegantissimam produxisse, quam Minervam, id est Sapientiam, nominavit, quae armata omnem vincit malitiam, Sapientiae VII., et virgo est omnem refugiens spurcitiam; vel quia Minervae, deae sapientiae, hoc promontorium sacratum quondam exstitit ejus templo; vel quia forte antiqui Achaici in eo scholas sapientiae habebant remotas a communi tumultu hominum. Sedi ergo super praeruptum plus quam per horam solus, describens locum, et quasi nimis tardavi, nam antequam descendens venirem in planum, sol occasum petierat, et adhuc una barca in littore stabat; in quam cum aliis ingressus redii in locum meum. Si illam barcam neglexissem, illa nocte non venissem in classem, sed in littore per noctem patientia necessaria fuisset, et forte periissem, quia nocte illa classis recessit, nisi transillas[TR187] solventes me secum in classem reduxissent.

Die XVIII. in noctis medio, dum omnia essent in silentio, subito aspiravit ventus salubris et bonus, et statim rupto silentio clamores magni excitabantur per classem, et ad recessum se parabant levando anchoras, sursum trahendo barcas, erigendo vela, extendendo spiras, solvendo promesias, et multa, quae gravibus laboribus et cum ingentibus clamoribus et cum violentia, cursu et festinantia fiebant, de quibus saepe dixi. Soluta ergo classe, cum per ventum bonum deportati fuissemus in maris latitudinem, invaluit ventus nimis et orta est tempestas adeo saeva, sicut vix sustinuimus, et duravit toto die illo, unde incipiente saevire tempestate domini de castello madidi et pavidi confugerunt ad nos in carinam (192 a), et clauso ostio toto die illo in tenebris sedimus, adhaerentes columnis, parietibus et saccis gravibus, ne sic projecta navi de latere in latus simul laberemur. Nec alicui indulgebatur de carina egredi ad quamcumque necessitatem, nec illo die oblatus nobis fuit cibus nec potus, quia coquina non igne sed aqua plena erat, sicque in illo tetro mansimus carcere usque ad vesperas; advesperascente die, ecce quasi in antrum Aeoli revocati sunt venti, et omnia quieverunt et turgida hactenus vela languida exhaustaque adhaeserunt malis, sicque in taediosa bonaza mansimus usque in diem alterum, in loco, ubi mare effusum nobilissimum constituit sinum Ambraticum in Epyro.

Die XIX. revenit ventus bonus, et velis inflatis celerrimo cursu navigavimus, ac si ventos in utribus ab Aeolo accepissemus. Illo die insulas multas pertransivimus, quae dicuntur Casopiae in generali, aliâs habent propria nomina. Hae insulae, ut dicitur, fuerunt ante confoederationem Venetorum cum Turcis cujusdam domini Christiani Graeci, qui in multis subvenit saepe Venetiis et utilis fuit quasi maris custos contra Turcos, quia insulae istae magnam occupant maris partem et mediant inter regiones Turcorum et Christianorum, sed facta confoederatione cum Turcis Venetos amplius non timuerunt, irruerunt insulas istas et capto domino earum eum tributarium constituerunt et aliquas[TR188] desolaverunt. Unde tempore primae meae peregrinationis episcopus Sophoniensis de una illarum coactus fuit deserere sedem suam, eratque vir maturus et grandaevus, et nobiscum Venetias navigavit, qui dixit nobis, quod Turci in captione illarum insularum nullum Christianum occiderunt nec populum transtulerunt, nec abnegare fidem coëgerunt, sed tantum suae servituti subjecerunt dantes eis praefectos et capitaneos Turcos. Statim autem facta illa mutatione dominii temporalis defecit etiam potestas spiritualis et ecclesiastica, nec populus communis curavit amplius episcopos nec presbyteros, non praedicatores, et ecclesiasticas censuras contemserunt, praecepta spreverunt, et si ecclesiastici praelati aliquem contumacem corrigere volebant, ille contumax conquerebatur hoc judici praefecto Turco, et statim, si occisus praelatus non fuit, ille tamen fuit compulsus exulare. Dixit etiam nobis idem episcopus, quod quando rumor primo venit in insulas de adventu Turcorum, tantus metus, tantus ulutatus erat in populo, quod miserabile fuit videre; sed quam cito Turcis juraverunt, statim obedientiam praelatorum ecclesiasticorum contemnere coeperunt et sine praefectorum coactione per se a legibus Christianae religionis recesserunt, nec amplius celebritates ecclesiae nec jejunia nec sacramenta nec missas curaverunt, pigri et involuntarii facti ad omnia Christianorum exercitia. Nihilo tamen minus gerebant se et adhuc hodie gerunt se pro Christianis, nomen quidem habentes sed pietatem abnegantes, per illum enim modum augmentata est secta Machumetana et potestas Turcorum, nam dum incepissent Turci persequi Christianos et terras eorum invadere, multi Christiani volentes declinare persecutionem se ipsos eis sponte tradiderunt. Hoc patet, quia adhuc hodie multa castella et oppida sunt in Turcia de illis antiquis Graecis sub dominio Turci, qui se sponte tradiderunt, sicque intactae (b) manserunt eorum habitationes, unde factum est, ut ipsi Christiani Turcis auxilio fierent ad persequendum alios Christianos et proditores fratrum efficerentur. Et sic eorum culpa coepit crescere propter censuras ecclesiasticas, quas non curabant incurrere. Et quia ipsi Christiani erant, inceperunt sub quadam pietatis specie Christianis devictis parcere et eos in servos et ancillas retinere. Et videntes Turci, quod ex hoc Christiani ditarentur, conceperunt aviditatem possidendi servos et ancillas, et captos Christianos non occiderunt, sed vel in suam servitutem redegerunt vel vendiderunt. Illa ergo ficta Christianorum pietas in tantum excrevit, ut malitia Christianorum in persequendis caeteris Christianis excederet malitiam infidelium, et in hoc eorum magistri fuerunt et praelati. Et cum ecclesia contra eos censuras fulminaret, excusantes se dixerunt, quod ecclesiae plurimum prodessent, quia, quos Turci occidissent gladio, ipsorum pietate viverent, et ex hoc se contra ecclesiam erexerunt dicentes, ecclesiam injusta judicia ferre et censuras inanes esse, sicque tandem Turcis traditi sunt, et facti Janizari, id est, abnegati Christiani, quos Sarraceni Mamaluccos appellant. De his supra saepe mentio facta est in invectione contra Graecos.

Ex his patenter sequitur, quod saevior est illa persecutio, qua dimittuntur Christiani vivere, quam ea, qua perfide morte plectuntur. Quod est contra illos, qui sub quadam virtutis specie volunt Turcos advenire, dummodo non eos fidem negare cogeret, sed hoc ex vitio crescit inobedientiae, quia ecclesiae praelatis et Christianis principaliter obedire taedet.

Igitur cum bono vento fortiter navigantes in Corinthium sinum venimus et multis insulis transgressis contra Epyrum processimus et in Epyroicum mare venimus contra Corcyram insulam, ad quam navium rostra vertimus, sed quia sol jam in occubitu erat, Corcyram attingere non valuimus nec procedere potuimus propter ibi scabrositatem maris. Ideo aversi contra insillam, Paxo dictam, applicavimus. Ego puto hanc esse Ericusam: ibi anchoris ejectis et navibus stabilitis noctem egimus.

Vicesima die, orto sole, soluta classe contra Corcyram insulam navigavimus; ibi primo vidimus Fallarium, Corcyrae promontorium, ex quo in mare protenditur scopulus, quem a similitudine Ulyssis navem fuisse dixere vetusti. Scopulus hic satis horribilem navis speciem habet. Inde gyravimus insulam, et negligentia nautarum factum est, ut cunctae galeae ante nos essent in portu Corcyrae, cum tamen nostra, in qua erat potestas et praefectura classis, ante alias jure ingredi debuisset. Unde propter hanc causam praefectus armaturae classis nostrae cum naucleris contentiose litigavit, cui vice versa in faciem restiterunt, ad quod litigium filius armiregii accurrit, uni de gubernatoribus galeae improperavit uxoris suae meretricium, quod ille iniquo animo ferens captata hora, antequam in portum Corcyrae veniremus, cultrum scapulis ejus infixit, et lapsus extra navem, sub prorae rostro ab extra pendens se continuit, quousque per barcam a suis abductus in aliam galeam fuit. Tota autem galea fuit (193 a) commota, et discurrerunt per galeam, ubique quaerentes vulnerantem in latibulis et penetralibus, sed non fuit inventus, affirmantibus galeotis, quod extra galeam cecidisset, nec fuit proditus, pendens ad prorae rostrum, sed nec ille laesus fuit mortuus nec multum debilitatus. In isto disturbio portum Corcyrae ingressi sumus et magna cum solemnitate recepti per pulsum campanarum in duobus castellis, et per clangores tubarum, et voces et clamores galeotarum, et strepitus bombardarum, cum omnibus solemnitatibus, quibus consuetum est naves grandium recipi, siquidem in ipso portu Corcyrae praeter naves classis nostrae stabat alia armata classis cum falcatis biremibus ad custodiam maris, quia illo in tempore Hercules, dux Ferrariensis, quem senatus Venetus in dominium collocaverat, bellum grave eis intulit mari, Pado et terra, et fere totam Italiam et ipsum papam Sixtum contra Venetos excitavit, ita, ut papa etiam spirituali gladio, censuris et sententiis in eos debaccharet, quae fulminatio nos plurimum perturbavit propter ambiguitatem et communionem in divinis; super qua re consultum habuimus quendam magnum patrem religiosum, qui noviter de Venetiis venerat, qui dixit nobis, quod nulli religiosi in civitate Venetiana, nec Carthusienses, nec Mendicantes, nec alii servarent interdictum, et quod non esset verum de hoc; sic ergo, licet cum formidine, eis nos conformare decrevimus.

Stabilitis ergo navibus inducti sumus in civitatem Corcyram, quam plenam armatis reperimus, et nec domum nec cibum reperire poteramus, magna enim erat ibi caristia omnium, et propter bella et propter anni sterilitatem, quae ubique erat per totam Europam. Nam quando nos a nostris partibus egressi fueramus, fuit defectus panis in Suevia et Alsatia. Cum ergo nos peregrini circumiremus civitatem ut canes propter panem, venit quidam stipendiarius Teutonicus ad nos et misertus nostri duxit nos in quoddam pandocheum, et cum magna difficultate modicum panis habere potuimus pro offala. Vidimus tamen in publicis coquinis stare ignem ad ollas carnium et feruta cum assaturis et legalia carnium paramenta, contra Christianae religionis leges, quia dies illa erat jejunii dies, sabbatum quatuor[TR189] temporum et vigilia beati Thomae apostoli. Excusat tamen forte necessitas et defectus panis et imminens bellum et populi multitudo et labor assiduus, et caetera, quae illi miseri patiebantur. Verum, et si non fuissent ibi armati, adhuc Graeci manducassent carnes non obstante ecclesiastica prohibitione. Prandio peracto reversi sumus in galeam sperantes nos illico recessuros.

Die XXI., quae est beati Thomae apostoli, et erat dominica quarta adventus Domini, cum sol ortus esset, aptabant naucleri navem, ac si vellent recedere, nec ausi fuimus ad officium Missae audiendum exire. Cum autem hora Missae pertransivisset, cessaverunt a labore et tempus recessus nostri non advenisse denuntiabant. Hoc audito in barcam descendimus et ingressi civitatem omnes ecclesias clausas reperimus et in pandocheo praefato macram offam pro nostro prandio sumsimus. Post offam in cathedralem ecclesiam ascendimus (b) ad orationem, et in suburbio ad ecclesiam Augustineorum et ad ecclesiam fratrum Minorum ingressi orationi paululum institimus, Graecorum autem ecclesias vitavimus. Juxta[TR190] mare est ecclesia beatae Virginis, jam quadris aedificata, ubi in prima mea peregrinatione stetit solum lignea capella, et est etiam ecclesia latina, galeotarum eleemosynis constructa; in hac diutius moram traximus. Interea sonum tubae audivimus vocantis nos ad classem, et commotam classem quasi recessuram vidimus, sed dum in eam festini navigassemus, cessavit omnis tumultus, qui recessum solet praecedere, mansimus ergo sic in galea cum impatientia, quia ventus bonus erat, quem negleximus.

Vicesima secunda die mane discurrebant per galeam et in tota nostra classe recessum simulabant, sed domini patroni in naviculis remeabant in urbem, quo vidimus nos non recessuros. Erat autem apertum navigationis tempus, causae autem tres erant, quare sic ibi detinebamur. Prima fuit, quia capitaneus armatae classis male contentus erat de capitaneis nostrae onerariae classis, pro eo, quod portum illum ingressi fuerant, cum ibi vix alimenta reperiri possent sufficientia pro armigeris; hoc ut notaverunt capitanei nostri, sibi in faciem ibi manebant. Secunda causa, propter merces, quas ibi deponebant et imponebant; illati enim erant in nostram galeam ultra CCC lodices ungaricales villosi, quos nos nominamus sclevos, quia Sclavi eis involvuntur die ac nocte, et sunt lecti eorum, vel quia in Sclavonia fiunt sicut in Ungaria. Hos lodices posuerunt ad stantiam et cumbam nostram, et desuper struere lectulos nostros fecerant, quod domino Johanni et mihi valde profuit, quia hactenus stratum nostrum tenue super saccos nudos specierum durissimos habuimus, sed nunc molliori strato contra duritiam et contra frigus fruebamur, quem pecunia libenter comparassemus. Tertia causa tardationis erat, quia domini practicabant concordiam inter illos duos, qui in nostra galea[TR191] se laeserant, ut patet supra; nam sine eo, qui extra navem lapsus fuerat, non poterat galea stare bene, quia optimus nauta erat et unus de principalioribus; et concordaverunt eos regressusque est in galeam. Porro quartam causam nostrae tardationis principalem ego suspicabar esse diabolicam, instabat enim festivitas dierum sacrae nativitatis Domini nostri Jesu Christi, et ne istis solemnibus diebus interessemus divinis officiis, diabolus impedimentum praestabat, non enim poteramus amplius aliquem attingere portum habitabilem, optavimus nos peregrini, impetuosissimum fieri mare, ne illis magnis diebus sine sacramenti usu esse oporteret, male enim navigantibus, provisum est de sacramentis, cum careant eis simpliciter. Non sic antiquitus fuit, quia saepius legimus, in periculis communicasse navigantes, sicut patet in III. Dialogorum Gregorii et Legenda beati Ludwici, ubi habetur, quod navigante eo die de Syria, cum Carybdim incidissent et cuncti per navem discurrerent interitum exspectantes, invenerunt regem ante eucharistiae sacramentum prostratum. Sed vide P. 1. Fol. 49, quare non habeatur eucharistia in navibus. Cum ergo non habeant sacramenta in navibus, cooperatur diabolus ad hoc vigilanter (194 a), ne ad loca veniant illis temporibus, quando usus sacramentorum est consuetus. Hoc enim detestabile malum habet illa Hierosolymitana peregrinatio, quod frequenter festivis diebus et dominicis major motio, labor et inquietudo est in navibus, quam aliis diebus, et quanto major est festivitas, tanto gravior labor et inquietudo, et hoc certa experientia didici, prout evagatorium demonstrat. Eodem igitur die, cum advesperasset, misit capitaneus armatae classis nuntium in classem nostram, praecipiens et supplicans praefectos nostrae classis, ut abirent a portu illo, quia pro tanta multitudine non essent alimenta et armati paterentur in nostra praesentia defectum; praecepit etiam auctoritate Ducis et Senatus Venetorum omnibus patronis singularum galearum, ne quis aliquem hominem pertinentem ad classem armatam recipiat in galeam suam ad abducendum, et si aliquis receptus sit, in continenti remittatur: multi enim de exercitu libenter recessissent, et furtive fugere quaerebant, quibus capitaneus praeclusit hoc modo viam, verumtamen aliqui redierunt nobiscum, sed cum consensu capitanei.

Descriptio insulae Corcyri.

Corcyra insula, quae Corfun vulgariter nominatur, hoc nomen accepit a filia Asopi, Corcyra dicta, quae a Neptuno rapta in eam insulam fuit deportata. Haec insula est multis promontoriis anguloso freto contracta, contra aspectum Italiae continens portum urbis Romae, a mari Adriatico declinando sinum Jonicum, et dimittendo ad dexteram Siciliam, Campaniam, Calabriam, Apuliam, et ad sinistram insulas Sardiniam et Corsicam et mare Sardonum et Ligusticum, sicque per medium intrando mare Tyrrhenum venitur ad ostia Tiberina et inde Romam. Navigando autem simpliciter per mare Adriaticum in sinum Jonium venitur in Venetiolum, et ita Venetias, habendo Dalmatiam et Istriam vel Tablantiam ad dextram, et totam Italiam ad sinistram dimittendo. Et haec est via nostra.

Est autem Corcyra insula non magna, sed fertilissima, abundans frumento, vino et oleo, habetque salineriam bonam, id est locum, in quo terra sulcatur et in terrae scissuras maris aqua importatur in salque a sole decoquitur, et portum capacem multarum navium habet, qui numquam sine hospitibus reperitur, quia est portus pinguis et bonus communibus annis, in quo copiose nutrimenta reperiuntur. Alia vice multis diebus degui in hoc loco et experimento habeo ejus rei notitiam: unde ante res Trojanas ex ea maxima sunt bella habita cum Corinthiis et caeteris maritimis, ut Thucydides narrat.

Porro civitas ipsa cum suburbio est competenter magna, quae nominatur Corcyropolis, et bene munita, inter rupes aedificata. In ipsa enim civitate sunt duae rupes e diverso stantes, in altum protensae, in quibus sunt duae arces aedificatae, in quarum culminibus pendent duae campanae, quas continue alternatis vicibus pulsant ob maris custodiam. In ipsa civitate nullus plane locus est, sed ad statim, dum quis ingreditur, adscendere incipit usque ad ecclesiam cathedralem, quae sub majori arce sita est. In prima mea peregrinatione erat episcopus ecclesiae frater ordinis nostri sed obiit. Suburbia sunt multo majora civitate, et in una sunt duo conventus fratrum, scilicet Minorum et S. Augustini, et tam in civitate quam in suburbiis sunt plures ecclesiolae (b) Graecorum et capellae. Collectus populus est in illa civitate, ibi sunt Graeci et Latini, Judaei et Christiani, Turci etiam frequentes sunt ibi. Haec insula facit finem Graeciae, et Graeca locutio in ea desinit et incipit. Fuit olim de regno Graecorum, dicitur autem, quod erat duorum fratrum, qui discordantes ambas arces muniverunt contra se invicem, ille autem, qui desperabat se posse vincere, Venetis suam arcem in partem dedit, qui venientes ambos expulerunt et insulam possederunt. Anno Domini 1129 Rogerius, rex Siciliae, abstulit imperatori Graecorum eam, sed Veneti Siculis expulsis eam Graecis restituerunt. Post hoc anno Domini 1204 in manus fuit devoluta Venetorum et hodie eorum est ditioni subdita.

Die XXIII., antequam illucesceret, solverunt classem a portu Corcyrae, et solitis laboribus educta fuit ad canale latum, quod dividit Epyrum ab insulis, quas nominant Gazopoleos. Per hoc canale Dei ex gratia bonum habuimus ventum nec retardati fuimus voragine, quae ibi aestimatur esse, sicut dixi P. I. Fol. 13. Nam quando non sunt venti, solutae naves in quodam loco canalis subsistunt, et nullis galeotarum laboribus educi possunt sine adjutorio aliarum navium; stat enim navis et rotatur continue et ibi subintraret aquam, nisi ejus longitudo obsisteret, nam aqua creditur ibi per voraginem et hiatum labi in abyssum. In ipso canali navigavimus per rupem, quae de profundo maris se tollit, in qua quondam generatus est immanis et terribilis draco, qui supra civitatem Gazopam, in opposito promontorio existentem, volitans urenti anhelitu ipsam infecit, et qui a morte erepti, fugerunt et omnia dereliquerunt, unde hodie stant muri civitatis, turris et domus, sed sine omni habitatore. Cum autem per multos annos bellua ista ibi omnibus formidabiliter existeret, incolae prudenti usi consilio cadaver hominis veneno intoxicaverunt eique projecerunt, quo devorato scissus venter bestiae interiit. Dicunt adhuc esse in ecclesia aedituum liberum nec tunc cum aliis hominibus infectum, ex quo arguunt, propter hominum peccatum permissum saevire draconem. Saepe enim immittit dominus propter peccata hominum plagas, sicut contigit in Aegypto et in Massara, terra optima, sed tota desolata propter multitudinem aranearum et scorpionum. Et quaedam Libyae civitas magna vacua manet propter impetum leonum. Haec et similia dico eorum gratia, qui parum quandoque fidei scriptoribus, ut incredibilia narrantibus, habent.

Sub civitate super littus maris est una beatae Virginis ecclesia, in qua dicitur lampas semper ardere sine humano adminiculo, non natura sed divino miraculo. Non sic lampas Veneris, nec lucerna Pallantis, quae etiam sine humano ministerio ardebant, sed non sine humana arte, nec sine naturae dispositione, de quibus dictum est supra Fol. 140 b.

Celeriter ergo loca illa pertransivimus, sed mirum dictu, ecce enim circa vesperas improvise, nullo opinante, subito incidit quasi in ictu oculi tempestas validissima et ventus adeo fortis et importunus advenit, quod in multis locis grande velum dirupit et [in] magna foramina laceravit et, nisi marinarii id citius eripuissent, totaliter ruptum fuisset. Multos enim remos extensos procella subito vento allata confregit et omnia in superioribus non ligata vel clavis fixa subvertit, ignem coquinae aqua incidens penitus exstinxit, ollas confregit et magnum timorem omnibus incussit. Saeviente sic tempestate confugerunt ad nos domini praeceptores omnes, paventes, singularem classis turbationem adesse dicentes. Mansit autem tempestas haec per totam noctem, et in magnis angustiis stetimus. In eodem maris passu alio quodam tempore saevissimam (195 a) sensi tempestatem, in qua miraculo divino consolati fueramus, ut patet P. I. Fol. 20. Sancta etiam Helena existente in hoc mari et grassante tempestate, ut mare placatum redderet, ei pretiosissimum munus obtulit, nam tres clavos secum ferebat, quibus Dominus Jesus cruci affixus fuerat, et unum mari donavit, dumque in Dei nomine eum in fretum projecit, cessavit tempestas. Est enim hoc mare Adriaticum saevissimum, praecipue juxta Epyrum et Albaniam, ita, ut nonnumquam saxa grandia ab imo eleventur sursum et tamquam lignum transferantur de loco ad locum, et saepe inventum est, quod saxa non modica trajecta sunt de uno maris littore in aliud.

Dicitur autem hoc mare Adriaticum ab Adria, civitate Illyridis, quae super littus est. Totum enim unum mare Adriaticum et Aegeum, sed alia et alia sortitur nomina a provinciis vel civitatibus vel eventibus. Et sicut Adriaticum a civitate Adria, sic Aegeum dicitur a capra, nam inter Tenedum et Acium saxum est in mari potius quam insula, quod videntibus procul caprae simile est. Graeci autem capram aegeam nominant, et ab eo dicitur totum illud maris spatium Aegeum.

Vicesima quarta die, quae est vigilia natalis Domini, venti, qui adeo impetuose heri aequora et naves pellebant, ac si usque ad limbum producere conarentur, hodie quasi in antrum Aeoli revocati imperio omnes abierunt et quieverunt, et turgidum hactenus velum languidum exhaustumque[TR192] adhaesit malo, quod ego perspectans illico adverti, quia silentium hoc ventorum Deo permittente aërearum potestatum imperio fieret, ut illo die in nullum portum catholicum veniremus ad festivandam tantam solemnitatem; conabantur autem gubernatores ad aliquem portum applicare, sed incassum laborabant, quia nullum habebant ventorum adjutorium, nec labores eorum aliquem habebant effectum.

Post tempus aliquarum horarum venit quidem ventus, sed inutilis, quem etiam nullo modo sequi conveniebat, portasset enim nos ad littora Albaniae, quae nunc Turcorum sunt. Est autem sciendum, quod duplex est Albania, una est Asiae majoris provincia ad littora oceani septemtrionalis et ad mare Caspium se extendens, regio frigida, in qua albi nascuntur homines ferocissimi, ita, ut leones perimant, et habent oculos glaucos, quibus melius in tenebris et noctibus vident, quam cum lumine vel in die. Ab his gentibus venit olim exercitus in Peloponnesum et diffusi per littus maris regionem illam etiam Albaniam vocaverunt, et de ista jam loquor. Civitas, quae est caput totius Albaniae, dicitur Scodra, quae Venetorum fuit, sed anno Domini 1478 eam civitatem Turco dederunt in confoederatione. Hanc nos in vulgari nominamus Scultur. Ad eam bene venissemus pro celebratione festorum, sed jam nec cultus nec festa in ea sunt, mansimus ergo sic in mari per illam sacram vigiliam et sacratissimam noctem.

Die XXV., quae est sacratissimae nativitatis Domini Jesu, in medio noctis (b) illius celeberrimae, Dominus Johannes Transsilvaniensis archidiaconus et ego suus collateralis petito lumine a cellerario cistam, quae stabat ad latus cumbae nostrae, tamquam altare praeparavimus; emeram enim Alexandriae tapeziam Turcicam pulchram, quam cistae superposuimus, et mappas sericas, quas Hierosolymis comparavi, expandimus et lumina accendimus et imagines, quas habuimus, desuper locavimus et simul officium matutinale psallere coepimus, ad quod plures excitati intraverunt ad nos audientes officium; omnia enim legimus manifeste, sicut in ecclesiis fieri consuetum est, matutinam cum Missa sacrae noctis. Sic etiam fecimus in aurora et in die, nihil autem ita quiete agere potuimus, sicut officium mediae noctis, eo enim finito cometa galeae, qui est principalis de gubernatoribus, vir utique inquietus, maledicus, blasphemus et nullius fidei nec conscientiae, descendit in carinam et convocatis omnibus galeotis et companis ad durissimos labores stimulavit et totum galeae statum immutavit removens et evertens graves et grandes specierum saccos, et de latere in latus aliud transponi fecit cum multis clamoribus, maledictionibus[TR193] et blasphemiis. Vasa etiam mercibus plena et cistas transposuit, serris et securibus asseres abbreviavit et omnia infra et supra, quae ab Alexandria intacta steterant, illa sacratissima nocte ac die transponi mandavit dicens, cursum galeae pati impetum, nisi alterentur. Non vidi graviores labores, nec audivi pejora juramenta et blasphemias, nec tantam inquietudinem percepi in toto marino itinere, sicut hac sacra nocte et die. Et profecto coeco coecior est, qui non videt daemonis hoc esse opus. Haec res odibilem mihi fecit peregrinationem Hierosolymitanam.

Die hoc sacro advesperascente invaluit ventus, nec progredi nocte licebat propter maris illius petrositatem, nec in tutum portum Albaniae intrare valuimus propter inhabitantes Turcos, alia autem loca importuosa erant. Tandem autem post decursum inquietum in littus portuosum Albaniae appulit galea, sed desertum, juxta quod nec homines nec bestiae morabantur. Dicebatur autem locus ille Stamnum, in quo cum taedio stabilitis navibus per noctem mansimus.

Vicesima sexta die, quae est festum beati Stephani protomartyris, ante lucem aptabant navem pro recessu, quia ventus bonus adspirare coeperat, cui cum vela daremus, repente ferebamur via nostra, et promontorium Acrocerauni, quod in angustias Adriatici sinus protenditur, pertransivimus et in Jonicum incidimus sinum; post hoc promontorium est quaedam civitas, Epidaurum et Dirrhachium dicta, ubi dicunt, quod Constantinus Magnus, resignans Romam papae, volebat constituisse et aedificasse Constantinopolim, et fundamentis jactis dimisit totum et transivit Bysuntium in Thraciam, ibi aedificans, quod intendebat. Vide Fol. 197.

Eodem die transivimus juxta insulam, quae dicitur Tremula, in sinu Risenisco, et ibi ab utraque parte (196 a) terras vidimus Christianorum: ad dextram vidimus Dalmatiam, ad sinistram autem Campaniam et Apuliam, in qua S. Michaelis montem vidimus, montem Gorganum in Adriaticum venientem mare, cujus in radicibus Sipontum civitas, olim a Diomede, Martis victore, condita.

Secus hunc montem dicunt Danaen Acrisii regis Argivorum filiam inventam per mare advectam, stupratam enim et impraegnatam a Jove in specie aureae pluviae pater in arcam posuit et in mare misit, quae arca usque ad littus Apuliae pervenit et a piscatoribus inventa et extracta, quam aperientes invenerunt Danaen et parvulum filium, quem enixa fuerat, et eam regi Apuliae Pilunno praesentaverunt, qui eam uxorem duxit. Hujus rei gratia antiqui in littore illo Danae templum aedificaverunt. Item secus hunc Metapontum dicunt Palladis templum fuisse, in quo diu servata sunt Epii instrumenta, quibus durum equum apud Ilium fabricaverat, et bipennes aereae et arma Diomedis sociorum deposita et diu ostensa sunt. Dicunt insuper, ibi canes fuisse Graecis venientibus laeta garrulitate blandientes; sed quod longe majus et verius et venerabilius est, hoc in monte anno Domini 481 tempore Senonis Michaelis archangeli specus incolis ostensus est mirabili prodigio, ubi summa devotione a Christianis visitatur. In hoc monte dicit Catholicon, ibi ferula crescit herba, quae dicitur ferula, quia tam calidae naturae est, quod austro flante incenditur herba, et quandoque tota regio aduritur. Ibi in mari sunt insillae, quae dicuntur insulae Diomedis, ubi occiso ab Illyricis templum ingens aedificatum fuit. Hic Diomedes dux audacissimus cum caeteris Graecis ad obsidionem Trojanam accessit et cum Hectore et Aenea congressiones fecit ipsumque Martem vulneravit et Venerem, Aeneam protegere volentem, qui cum in Graeciam repatriare vellet et uxorem suam cum alio concubuisse audiret, patriam renuit et in exilium se relegavit navigans in Apuliam, et oppugnato monte Gargano et aedificata Siponto interfectus ab Aenea fuit et deificatus, cujus socii in aves conversi ejus templum circumvolare dicuntur. Sunt enim aves albae, quas Latini diomedes, Graeci herodios vocant, quae nusquam reperiuntur, nisi in insula Diomedis, et omnibus infestae sunt et clamant, demtis Graecis, et vulgus credidit, fuisse socios Diomedis, et singulis diebus aquam rostris sumunt et templum Diomedis perfundunt. De his loquitur Augustinus de civitate Dei et in Spec. Natur. L. 17. C. 68.

In ea Apuliae et Calabriae regione est urbs Hydruntum, quam Turci magna adducta classe ceperunt et multo effuso sanguine cunctos, nemini parcentes, crudeliter peremerunt, in quo Italiae universae immensus timor incussus est, et nisi Deus Machumetum, virum utique in bellicis rebus fortunatissimum, statim de medio tulisset, Italiam aggressus fuisset, ad quam semper anhelavit, unde in epitaphio sepulchri ejus inter metra haec habentur:

Mens fuit bellare Rhodum, superare superbam

Italiam, sed non fata dedere modum.

Heu mihi! nam rupit mors aspera, quamquam

Pectore condideram, vertit et hora brevis.

Mortuo autem illo magno Turco rex Siciliae rehabuit Hydruntum a filio ejus: dereliquit enim duos filios, quorum (b) unus alterum de regno expulit, qui ad Rhodum transfugit; hunc magnus militum magister regi Franciae pro munere destinavit, Turci vero hoc scientes regi Hungariae magna munera et aliquas terras promiserunt, si a rege Franciae Turcum illum habere possent, propter quod rex Hungarorum hoc anno 1488 misit solemnem legationem ad regem Franciae cum pretiosis et multis muneribus petens Turcum, sed non accepit, unde valde offensus rex Hungariae. Multi credunt inde bella mala futura. Si Christiani principes jam jam essent uniti, sine magno labore Turcos premerent et debellarent, quia caput et fortunam perdiderunt.

Huic Apuliae conjuncta Campania, provincia nobilis, in qua civitates grandes sunt, ut Capua, Neapolis et Puteolis, ubi balnea Virgilii in honore habentur, et dicebatur olim terra laboris, quia est fertilis undique, ferax, et hujusmodi terrae sunt laboriosae. Calabria regio his est annexa, quae alias dicebatur Locrensis. Praedicta autem obsidio Hydruntinae statim facta fuit, postquam Turci solverunt obsidionem Rhodianam.

Igitur praedictas regiones dimittentes ad sinistram in dexteram navigia divertimus contra Dalmatiam et in mare ruposum venimus, et celeri cursu per medium montium Dalmatiae regionem ingressi sumus, insulam Corcyram ingressi, quae modo dicitur Corsula, in portum Cursulinum, et ibi naves stabilivimus et civitatem Cursulam ingressi sumus, non omnes, sed qui volebant, quia ad statim recessuri eramus.

Dalmatia regio secundum antiquam terrae partitionem est pars et provincia Graeciae, habet enim ab oriente Macedoniam, et ad hanc computabatur, nunc autem computatur ad Sclavoniam, cui adjacet ad orientem. Sclavia sive Sclavonia est provincia grandis, continens regiones et regna multa, continet enim Moesiam, Ungariam, Boëmiam, Poloniam, Ruthenam et Dalmatiam, et plures particulares regiones alias sub illis, quae omnes sunt quasi ejusdem linguae et se intelligunt.

Hungaria provincia, quae alias Pannonia dicitur, nomen accepit ab Hunnis, quae gens olim ultra Maeotides paludes constituta in ulteriori Scythia, a qua primitus Hunni venationis gratia exeuntes per longissima paludum et terrarum spatia cervorum et aliarum bestiarum vestigia sequentes tandem solum Pannoniae invenerunt et reversi ad propria collecto exercitu redierunt et expulsis incolis a primaeva sua origine nomen genti et patriae indiderunt. Est enim Pannonia sive Hungaria terra spatiosissima, fertilissima, montibus et silvis munita, fluminibus et aquis irrigua, venis aureis et aliis metallis ditissima etc. nobisque contermina.

Aliud Sclavoniae regnum est Boëmia, regio valde bona, quae montibus et silvis circumsepta per montes, silvas et flumina ab aliis est divisa. Est autem, ut ex chronicis colligitur, vetustissimum regnum, quod eo tempore, quo Aegyptus, incepit esse regnum, ante Domini incarnationem 2426. Nam princeps quidam Boëmus nomine, qui turris Babel exstructioni interfuit, per mare veniens, Italiam pertransiens et Alemanniam penetrans ultra Danubium consedit et terram a se Boëmiam nominavit. In ea provincia Amazones, foeminae, sumsere regnandi principia; illae, scilicet Amazones, quae nostris temporibus scriptis notae sunt communibus, recitat enim Diodorus IV. Libr. Antiquar. historiarum de Amazonibus Libycis, quae multis antea saeculis Trojanum bellum praecesserunt, quarum miranda gesta habentur. Nostrae autem post Trojanum bellum initia sumserunt in Ponto, juxta flumen Thermodonta. Ferunt enim, tres fuisse sorores, pulchrae, etiam praestantissimae (197 a) virgines, quarum una astrorum peritissima fuit, altera herbarum mirabilis praegnostica, tertia quadam singulari prudentia praedita. Ad has devoluta fuit regni possessio. Communi autem consilio decreverunt, ut junior earum virum acciperet, qui esset Boëmiae dux, et terra per viros regeretur. Suasit autem astronoma, ut quaereretur sorori vir, qui agrum in duabus vaccis variis perscinderet; quo invento statim ejus stimulus effloruit et adductus uxorem duxit, qui regno suscepto calceos rusticanos in regni thesauros ad sui suorumque humilitatem servandam mandavit. Hi in hodiernum usque diem apud Pragam, quae civitas caput est regni, diligenti cura servantur.

De Amazonibus istis mira leguntur in historiis, nam maritis suis dolo interfectis virorum suorum arma arripientes hostes virili animo aggressae de maritorum nece sumserunt ultionem et omnem masculum a sene usque ad parvulum in ore gladii peremerunt, foeminas reservantes. Deinde pariter sine masculorum consortio vivere decreverunt et duas reginas elegerunt, quarum una procedens contra hostes bellicis rebus operam daret, altera autem rempublicam gubernaret. Effectae sunt autem tam fortes et feroces bellatrices in brevi, quod de Europa ascenderunt in Asiam, et horridis ibi bellis gestis magnam Asiae partem per centum annos tenuerunt nullum penitus masculum inter se vivere permittentes, sed vocatis ad se certo tempore anni vicinis viris et cognitae ac impraegnatae ab eis a se repulerunt, masculos a se genitos vel mactaverunt, vel extra earum regionem miserunt et filias ad sagittandum et venandum informabant, quarum mammas in septimo anno exurebant, ne grossitia impedirentur in ferendis armis; ideo dicuntur Amazones, id est, sine mamma. Cum his pugnavit Hercules, et post eum Achilles, Alexander autem bonitate, amore et benignitate eos vicit; gladio numquam vicisset, quia fuerant fortunatissimae in bellis. Dicitur etiam, quod nostram Augustam proeliis laceraverunt, cum cives eis resistere conarentur. De his loquens Orosius L. 1. C. 60. post multa infert: pro dolor, pudet erroris humani, mulieres patria profugae Europam et Asiam, et plurimas mundi partes fortissimasque intraverunt, pervagatae sunt, deleverunt centum paene annis evertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt.

Alia regio Sclavoniae est Polonia, hodie grande regnum. Alia Ruthena, concordans cum Boëmis et Sclavis in idiomate. Alia Moesia, quae ab oriente ostiis Danubii jungitur. Alia regio Sclavoniae est Dalmatia, de qua nunc est propositum, et haec etiam est per diversas nationes in se divisa. Nam Dalmatiae pars est Croatia et Histria et Pannoniae pars magna etc. Et dicta est Dalmatia a Dalin, civitate ejus magna. Nonnumquam etiam dicitur Illyridis vel Illyricum, et hoc in quantum ad Graeciam pertinet, quia secundum Isidem 14. Ethic. C. 4. generaliter omnis Graecia Illyricus dicitur. In se ergo Dalmatia dicitur Dalmatia proprio nomine; a Graecia autem dicitur Illyricus; a Sclavonia autem dicitur saepe Sclavonia.

Cursula, Dalmatiae insula, olim Corcyra nigra dicta, est civitas, sita in uno promontorio, firma et fortis, et est Venetorum, pertinens ad principatum Dalmatiae, in qua est episcopus Cursulensis, et omnia sunt ibi in bono foro, bonum portum et capacem habens multarum (b) triremium. In Cursula vidimus quoddam castrum in monte, quod est principium regni Hungarici, et est regis. Ex opposito Cursulae in alio latere canalis, est totius Dalmatiae caput, Ragusium, civitas pulchra, in qua alio tempore ad tempus degui. Haec alio nomine dicitur Epidaurum; non credo tamen ipsam illam Epidaurum esse, in qua Aesculapius, Apollinis filius, deguit et post mortem templum habuit, cujus simulacrum in forma serpentis colebatur. Unde, cum Romani tribus annis peste gravi vexarentur, inspectis Sibyllinis libris Aesculapii simulacrum tulerunt et veluti fatale remedium contra pestem Romam duxerunt et convaluerunt. Hanc Epidaurum superius Dyrrhachium nominavi Fol. 185., in qua Constantinus coepit aedificare Constantinopolim. Ab ea civitate Epyrus regio nomen accepit, et in ea S. Hilarion mare, quod contra civitatem elevabatur, opposito signo crucis stare fecit, sicut legitur in vitis patrum, et in ea draconem immanem concremavit, ut dicit Hieronymus in ejus vita C. 33. Illa ergo Epidaurus est in Epyro et dicitur Dyrrhachium; ista vero est in Dalmatia et dicitur Epidaurus et Ragusium.

Est autem Ragusium civitas munita valde et partim in mari fundata. Muri ejus spissi supra communem modum et turres fortissimae, constituta inter duos altos montes; in quibus fortalitia et arces sunt ad protegendum; ab ea parte, ubi non est mare, per incisiones petrarum sunt profundissima fossata facta. Domus ejus sunt ut plurimum polito marmore albo vestitae, sunt enim prope in Ungaria montes marmorei, de quibus tollunt ea. Habet haec urbs navalia et optimum portum catena clausum. Habet et molendinas, tam ad ventum quam ad aquam, quae de praecipitio labitur et rotas impellit. Cives illius urbis caeteros Dalmatas superant opibus, qui cum liberi legibus moribusque instructi Venetorum more senatum et magistratum, et patriciorum regulam habent a plebe distinctum, et patritii soli rempublicam administrant, plebs vero suis rebus studet, de publicis minime curiosa est, ad mercandum pace omnibus quasi serviunt, nam regi Hungariae, quem dominum suum esse agnoscunt, multum aurum tribuunt et libertatem ab eo emunt; Turcorum imperatori annuatim XV millia ducatorum. Regem Siciliae muneribus placant et Venetos, qui quondam sex annis eam obsederunt civitatem et ante urbem arcem aedificaverunt, nec tamen profecerunt. Semper in munitione civitatis laborant, ut omnibus resistere valeant. Ditissimi sunt ibi mercatores; quidam galeota dixit mihi, quod non esset ditior in christianitate communitas, quam illa. Mulierum ornatus est notabilis cum cornutis capitibus. Ibi omni septimana est forum magnum, in quo venduntur homines, habent enim certas insulas et terras, de quibus nihil aliud habent, nisi certum numerum hominum, quos vendunt, et de tota Sclavonia venales adducuntur homines ad forum eorum. Inde venit, quod omnes servi et pressi dicuntur Sclavi, etiam qui non sciunt, ubi sit Sclavonia. In ea civitate est archiepiscopatus notabilis et dives, unde ibi fuit archiepiscopus dominus Johannes de Terraecremata, cardinalis sancti Sixti, ordinis nostri, vir doctissimus, qui ante hoc quinquennium obiit. Ecclesia cathedralis est pulchra, in qua vidimus mappam, cum qua Simeon senex recepit puerum Jesum in ulnas suas, et multae reliquiae de S. Blasio habentur ibi et alibi. Quatuor ordines Mendicantium in illa civitate conventus habent notabiles, et prope est parvum oppidum, Cattarum dictum, in quo fratres nostri etiam conventum habent, et in scopulo maris ex opposito urbis quidam (198 a) civis Ragusinus aedificavit conventum fratribus nostris, quem fratres Praedicatorum de Ragusa sustentant.

Igitur cum per aliquas horas in portu Cursulae moram traxissemus, inde recessimus post bonum ventum. Dum autem sol occidisset, vertit se ventus factusque est nobis contrarius, incidimus autem in loca asperrima, rupibus scabrosa, nec erant ibi littora portuosa, et plenum periculis erat canale istud, timebant ibi syrtim, bithalassum et charybdim; paulatim autem descendimus, et in locum, ubi canale satis latum erat, stabilire tentavimus classem in medio canalis, nullo enim modo ad littus appropinquare licebat propter rupes multas, quarum capita apparebant, aliquae non apparebant, et si unam rupem, etiam modicam, navi tetigissemus, perdita omnia fuissent; nec procedere potuimus, quia jam tenebrae noctis aderant et non erat secura navigatio in mari illo montuoso. Immerso autem bolide invenimus excessivam aquae profunditatem; ideo processimus, et iterum quaesito fundo invenimus quidem terram, sed non juxta placitum gubernatorum; quia tamen nox erat, grandem ejecimus anchoram, quae fundum petens non potuit haerere, quia nec scopulus nec rupes ibi erat, cui mordacem dentem infigere posset, sed currentem galeam sequebatur arans terram, de quo valde torquebantur nautae nostri; rursum ergo iterum sublata anchora cum ingenti labore et alio loco injecta stabilitatem quaesivimus, sed non invenimus, et anchora navem sequebatur sicut aratrum boves. Iterum ergo ea levata cum maximo periculo processimus, et alibi injecta adhaesit saxo, sed dum galea pendens ad rudentes indiscrete agitata per ventum moveretur, avulsus est dens anchorae a saxo, et iterum currentem sequebatur galeam, quo stridor et clamor exortus est ingens in navi, sed statim reperta rupe alia firmiter haesit. Stetimus ergo in angustiis non modicis soli cum galea nostra, caeterae enim conservae nostrae per alia secura canalia transierant; est enim mare ibi montuosum, et multae sunt viae maris per medium montium, nostri autem gubernatores minus providi in canale periculosum nos induxerunt, propter quod et ipsi inter se discordes erant et corrixabantur et totam noctem insomnem ducebant, omni momento navis resolutionem exspectantes aut promesiae ruptionem aut dissipationem galeae in prora; si quid enim horum contigisset extremum periculum incidissemus, erant enim importuni venti, et mare inquietissimum fremebat, et accurrentes fluctus in navem durissime impingebant, ac si contra eam in ejus latera mitteretur moles de monte, et ex illa dura percussione movebatur galea ad anchoram pendens importunius, quam si frementi mari libera fluctuasset; sicut canis rabidus, catena ligatus, terribilius movetur, quam liber, sic et galea nostra tota nocte insaniebat concitata fluctibus. Eadem nocte multi emiserunt diversa vota ad Deum et Sanctos, ut per noctem illam custodiremur ab imminentibus periculis. In hac tribulatione, ut verum fatear, complacentiam habui, quia digne tribulabamur pro eo, quod in tam sacratissimis diebus ad nullum declinavimus portum, ubi tantum saltim unam audivissemus Missam, valde enim bene venissemus in Ragusium, vel in Cursula mansissemus per illam noctem et in mane habuissemus officium, sed nihil curae de his erat nostris gubernatoribus. Numquam vidi ita desperatos et duros homines, qui nec Deum timebant (b) nec Sanctos honorabant nec homines amabant, et praecipue rectores galeae erant penitus sine anima, id est, sine conscientia.

Die XXVII., quae est beatissimi Johannis evangelistae, cum lux advenisset, laeti anchoris levatis procedere coepimus, sed nulla vis venti affuit, et omnes impetuosi nocturni venti abierunt, et cum hoc coelum nubibus atris opertum nullum sidus ostendit, quorum ductu et solatio navigantes procedunt die noctuque, insuper pluvia inundavit magna, et factum fuit tempus intemperatissimum navigationi, unde a pelago recessimus et Illyricos montes ingressi in portum desertum devenimus, ubi et alias duas galeas reperimus de nostris, eadem infelicitate de mari fugatas. Ibi ergo anchoras ejecimus et navem cautibus et tonsillis alligavimus et ita tristes sedimus in loco horribili et deserto, ubi nulla ecclesia nec capella erat, quia nulla hominum commoratio ibi fuit in illa Tortula.

Vicesima octava die, quae est sanctorum innocentum, et erat dominica infra octavas nativitatis Christi, mane solvimus navem et vento bono aspirante celeriter via optata navigavimus, et ad Lesinam insulam venimus, quam tamen pertransivimus festine; in ea insula et civitate aliquibus diebus degui in prima evagatione mea. Est enim Lesina insula maris Dalmatiae, quae justo nomine vocatur Pharum, rupibus abruptis undique e mediis fluctibus prominens, in cujus cornu est civitas nova, sita in regione Liburniae vel in Illyride, et dependet ad latus alti promontorii, a quo emittuntur duo cornua in mari, in quorum medio est portus securus et bonus. In cornu uno habent fratres nostri Praedicatores conventum, in alio fratres Minores. Conventus noster est arctus, quia ex una parte mons, ex alia parte arctat mare, verum licentiam habent locum ampliandi, si in profundum maris jacere fundamenta volunt, vel si de monte descindere et saxa removere placet [et] possunt; et utrumque fecerunt maximis impensis et laboribus. Singulis enim diebus certis horis accedunt fratres ad rupis parietem durissimam et ferreis instrumentis fodiunt et scindunt locum sibi ampliantes, ea autem, quae rescindunt, in mare mergunt, et sic uno labore in monte et in mari spatium quaerunt. Sunt enim boni fratres ibi de observantia, et est ibi fratrum bonus locus, si non esset adeo angustus. Indigerent illi fratres oratione S. Gregorii veteris potenti, qui angustia montis et maris pressus non potuit, ut desideravit, ecclesiam aedificare, eo autem orante cessit mons, dans spatium sufficiens, ut etiam supra patet Fol. 87. In alio cornu simili incommodo fratres Minores sibi locum ampliaverunt, pulchrum conventum habentes. Ego cum quibusdam peregrinis promontorium civitati imminens ascendi ad capellam S. Nicolai, quae in ejus cacumine est, et ibi invocato Sancto longe lateque per maria circumspeximus usque ad partes Italiae contra Apuliam, in qua corpus S. Nicolai quiescit in civitate Bariensi, quod 70 audaces milites Christiani per medium Turcorum irruentes in Myrream tulerunt de tumba et in Barium transtulerunt, ubi hodie dicunt de ejus membris desudare oleum.

Post visa loca descendimus per arbusta et vineta, ficeta et oliveta delectabilissima, nam quidquid ibi propria sponte crescit, nobile est et aromatico[TR194] odore redolet. Extra hortos totus mons plenus erat rosmarino et magni frutices (199 a) ejus et alti quasi silvam clivum constituunt. Est autem frutex rosmarini medius inter arbores et herbas, numquam tamen vidi proceriores frutices ejus, quam ibi, folia habet simillima lavandulae, longiora tamen et grossiora, habentia odorem thuris, flosculos habet valde suaves, et tam folia quam flores et radix sunt medicinalia multipliciter. In brevibus annis delati sunt hi frutices in Alemanniam, sed non possunt sustinere nostrum asperum frigus, ideo in hieme in cacabis reponuntur ad cellaria calida etc. Dicitur autem rosmarinus, quia de maritimis regionibus tollitur. Aliae herbae omnes odoriferae erant illius montis.

Juxta[TR195] mare in plano erat quasi silva de fruticibus agnicasti, quae nobilissima plantula est marina, usui medicinae competunt folia et flores, et habet folia quasi salix, unde ab aliquibus salix marina dicitur. De hoc dicit Isaac physicus: agnicasti proprietas est, libidinem defaecare, concupiscentiam mortificare, inflammationem aufert, sperma siccat. Duae autem sunt ejus species, una cum flore purpureo, altera cum albo. Folia habet salici vel olivae aequalia, molliora tamen, semen quoque tamquam piper virtutisque ferventis. Lectus ex eo stratus serpentes arcet longius et libidinem reprimit, et fumigatio ejus idem facit, et vinum potatum, in quo semen ejus est impositum. Unde antiqui deorum sacerdotes ad continentiam servandam agnocasto struebant sibi, et matronae castae Romanorum in absentia virorum idem faciebant, et omnes virgines vestales sub lectis suis agnicasti frutices habebant. De hoc etiam superius mentionem feci P. 1. Fol. 60 A.

A Lesina autem recedentes longius in Crawatiam venimus regionem et in solis occubitu a latitudine maris contra montana Liburniae vel Cranatiae applicuimus et inter scopulos loco invento navem stabilivimus anchoris et ligaturis in loco, quem nominabant Dalmatae Brusset sigwis. Erat autem locus pulcher satis, sed desertus, et nullas vidimus habitationes, quamvis non longe essent a nobis habitationes, sicut patebit.

Die XXIX., quae est S. Thomae Cantuariensis, erat ventus nobis omnino contrarius et nulla dispositio ad navigandum, sed e contra naves fortius ligabant. Habuimus autem taediosissimam diem, caliginosam et pluviosam, et spirituale nec corporale gaudium habuimus, sed tristes sedimus. Nonnulli tamen de galeotis gaudebant de istis otiosis diebus, quia ipsi in ludo chartarum exercebantur et ludebant simul pro argento et auro, et ita ipsi diem deducebant. Majorem partem illorum dierum ego scribendo et interrogando de locis deduxi.

Tricesima die manente vento contrario incidit intensum frigus, et domini de superioribus galeae ad nos in carinam confugerunt, et illo die primo incepimus sentire hiemem, hactenus enim tamquam vernum et aestivum tempus habuimus. Post prandium factus est tumultus in tota classe propter quendam galeotam furem torquendum in alia galea, ad quod videndum omnes ad superiora galearum adscendebant. Ligaverunt enim sibi manus a tergo cum longa chorda, quae ex heba deorsum in trochlea dependebat duplicata, eo autem ligato trahebant alteram chordae partem reum(que) sursum in altum miserabiliter manibus transversis suspensum trahebant quasi usque mali summitatem, et demum eum cadere deorsum (b) dimittebant, non omnino usque super pavimentum, quia confractus fuisset, sed post ruinam suspensus mansit. Mirabar, quod brachia non fuerint a corpore avulsa. Pauci cum eo habebant compassionem, dicentes eum dudum majora meruisse supplicia. Dum nox facta fuit, omnes, quibus licuit, in carinam descenderunt, et facta fuit inquietudo et compressio in carinam propter frigus, quod fugiebant. Incepimus etiam egestatem pati in multis, et male de coquina et cellario providebatur nobis, ex quo augmentabatur taedium navigationis et maris odium et navis abominatio.

Die XXXI., quae est Sylvestri papae et ultima decembris, serenatum quidem fuit coelum solque et sidera apparuerunt, sed ventus contrarius augmentatus est nec classis se movere a loco potuit. Peracto prandio cum galeotis ad littus descendi pro deductione diei, habebamus enim in facie montem petrosum, non multum altum, et videre desideravi, quid tamen in alia parte montis esset. Ascendi ergo per rupes sursum et alia parte vidi maris brachium inter montem, in quo eram, et oppositam terram ultra brachium, in ea autem parte vidi Sibenicum, civitatem Dalmatiae pulchram, in qua conventum habent fratres Praedicatores. Mons autem, in quo stabam, ab ea parte, quam Sibenicum respicit, erat totus fertilis, vineis plenus et hortis, in quibus stabant domus muratae, quasi castella et capellae, et suspicabar esse in eis hominum habitationem; descendi ergo per hortos illos, et ad unam domum accessi, sed neminem ibi reperi, in ea vidi tamen ibi habitasse homines. Ad aliam accessi et omnibus officinis lustratis vacuam reperi, sic etiam de aliis domibus erat; nam nobiles et divites de Sibenico aestivo tempore cum familia transmigrant in insillam illam, et propter recentiam aëris et loci amoenitatem in eis domibus habitant usque post fructuum collectionem. Ulterius descendi quasi usque ad mare et unam capellam, quam ibi vidi, et juxta capellam erat aqua dulcis fluens, juxta quam sedebant mulieres peregrinae de classe nostra, quae Metonae classem nostram intraverant, et multi galeotae ibi aquam accipiebant et in naves portabant. Ingressus autem capellam reperi altaria profanata, nuda et quasi destructa, et una campana pendebat in campanili sine fune; a longe supra illam capellam vidi aliam majorem et ornatam et juxta eam habitationem. Ascendi ergo per littus maris ad eam et ingressus altaria festive decorata inveni et lampades ardentes et eucharistiam parieti sinistro inclusam. Gavisus autem procidi, uti dignum erat, et finita oratione domum annexam ecclesiae pulsavi; exivit autem ad me unus frater tertii ordinis et regulae tertiae sancti Francisci, et verbis Sclavonicis me recepit et introduxit, videns autem, quod eum non intelligerem, vocavit ad me sacerdotem eorum, qui verbis tantum italicis mihi loquebatur, nec latinum scivit et teutonicum ignoravit. Dixi autem ei, quomodo in multis diebus non audivissem nec legissem Missam, et si contingeret, in crastinum non recedere classem, mane revertere cum sociis vellem et divina celebrare, si placeret. Sacerdos hoc audito annuit, dixit tameri, se latina missalia non habere, et audito, quod unum haberemus in navi nostra, invitavit me, ut venirem; erat enim unus de illis sacerdotibus, quos nominant Glagolas, qui solum sciunt Sclavonicas litteras et sclavonice legunt Missas et non ordinantur nisi Romae. Dicuntur autem Glagolae vel Glabolae vel Glabri a Graecis pro eo, quod sunt sine barbis, sicut sacerdotes latini, glabrus enim graece imberbis dicitur (200 a) latine. Graeci autem sacerdotes sunt omnes ad modum Nazaraeorum comati et barbati, similiter et Latini inter eos habitantes. Dicunt autem, quod S. Jeronymus Dalmatis nationi suae propinquis quasdam litteras a latinis graecisque diversas adinvenit, composuit et eis tradidit, quae postea sclavoniae appellatae sunt. Quod autem beatus Hieronymus in vernaculam linguam divinum officium et sacram scripturam transtulerit, patet in epistola de locis et nominibus hebraicarum quaestionum, ubi dicit: studii nostri est, de libris Ebraeorum errores refellere, etymologias quoque nominum atque regionum vernacula lingua explanare. Et iterum in epistola ad Sophronium: antiquorum, inquit, translationem diligentissime emendatam olim meae linguae hominibus tradidi. Pannonia enim adhaeret Dalmatiae, in qua oppidum sancti Hieronymi fuit, dictum Sidrona vel Stridon, dudum penitus destructum a Gothis. A nullo autem in divinis differunt a Latinis, nisi in lingua: legunt sicut nos; cantant et mores habent per omnia, sicut nos. His ergo peractis redii in classem ad navem meam.

Finit decimus tractatus.

INCIPIT XI TRACTATUS MENSIS JANUARII,

continens finem peregrinationis totius et terminum laborum et sequentia.

Januarius felix primus anni mensis diem felicem nobis attulit, sed ventus contrarius mansit et inquieta flavit borea; ut autem sol ortus est, dominus Johannes et ego accepto missali ad littus navigavimus et ascenso monte in ecclesiam fratrum tertiae regulae sancti Francisci, de quo supra dixi, transivimus et ad celebrandum Missas nos disposuimus. Multi autem de navibus venerunt galeotae pauperes, de zentilomis vero et gubernatoribus nullus comparuit; multi autem utriusque sexus Dalmatae in ecclesia affuerunt Missis nostris. Verum nobis Missas legentibus Dalmatae murmuraverunt pro eo, quod in lingua eis non intelligibili legeramus, consueverunt enim Missas in vernacula audire et putabant male actum, quod in eorum ecclesia in alia lingua legeretur Missa, quam in Sclavonica. Magnum autem desiderium habui, ut finitis Missis navigarem in Sebenicum ad videndum nostrum conventum et patres, fratres et libros, sed ausus non eram, quia horam nescivi classis recessus, timebamus enim, quod sub Missa recederent. Statim ergo, ut officium complevimus, in nostram galeam navigavimus; erat autem die illo magnum in galea gaudium propter novum annum, et in tota classe tubis canebant et fistulis, quod ante diem inceperant, comedebant et bibebant, clamabant et saltabant, et plurimi post prandium ad littus navigabant et in monte ignem incendebant et in multis superstitiones antiquorum repraesentabant, qui in illo die Janum honorabant. Nam Janus, pater et deorum dominus cognominatus, vir utique perhumanus, bonus et summus hospitalitatis cultor, qui etiam Saturnum de Creta pulsum a Jove suscepit, et fuit ante Domini adventum 1560 annis ex orientalibus partibus veniens primusque in Italia regnavit et Janiculum haud procul a Roma condidit. Hunc opinio hominum inter deos retulit, quem posteritas interpretata ipsum quasi mundi aut coeli aut anni sive mensium Januam appellavit, cui Januarium mensem dedicaverunt eo, quod mensis ipse principium et anni finem respiciat, unde et bifrontem eum depingebant, cujus idolum hodie scio in quadam ecclesia esse positum, duplicem frontem habens in uno capite, scilicet faciem senis et tristis, et faciem juvenis et alacris. In hieme ergo vertunt vultum tristem ad populum, in aestate vultum laetum.

(b) Ob honorem ergo Jani multa ab antiquis fiebant, quae hodie sua vestigia habent apud plures. Unde prohibet ecclesia sub anathemate, quod hoc die propter novum annum nihil novi fiat ritu paganorum, ut habetur 26. qu. 7. c. Si quis etc. Et sanctus Augustinus in sermone Calendas Januarii invehit dure contra Christianos, qui diem illum in ludis celebrant et strenas dant.

Secunda die fuit facta tranquillitas in mari magna, et ideo soluta classe eam remis extra traxerant portum maximis laboribus usque maris latitudinem, modicus autem venit ventus, qui nos de Sebenniticis rupibus tulit, sed non duravit, post duas enim horas contrarius surrexit ventus, qui contra Apuliam nos ducere potuisset, sed subtractis ei velis contra montana Dalmatiae rostrum vertimus. A longe autem vidimus super collem signum securi portus et ad signum tetendimus, et montana ingressi per angustum districtum in portum delicabilem venimus, quem nominabant Larmolum, et ibi naves stabilivimus. Vix locum desertum ita delectabilem vidi sicut illum, nam mare ibi fuit profundum et parietibus altissimis rupium conclusum sicut piscina, demto angusto exitu, per quem aquae de mari intrabant et naves, et ita ordinata fuit interior mansio et rotunda, ac si ars humana lacunam ibi constituisset, et multo melius naturae conditor composuit istum portum; altissimis enim rupium parietibus cinxit locum, ita tamen, quod ascensus graduatus ex natura sursum erat usque ad cacumen promontoriorum, et mirum fuit videre tam ingentia saxa, quasi ad ascendendum ordinata per manus, utique summi opificis nutu cuncta ordinantis, insufficientes enim essent omnium hominum manus et defectiva ars ad apponendum tam grandem molem hoc ordine. Ideo antiqui Deum ignorantes artificem rerum quibusdam Titanibus et Gigantibus attribuebant talia immania opera. Allectus ergo loci dispositione mirabili rogavi dominum Johannem socium, ascendere mecum in promontorium, in cujus summitate stabat signum; qui cum difficultaret assignans promontorii celsitudinem, dixi ei cum jocunditate: et si altum est promontorium, tamen ecce ascensus gradatus et optime ordinatus; ut (ad) quid etiam Dominus hunc ordinasset ascensum, nisi adscendere quis voluisset? non pigris aut stultis hominibus hunc fecit ascensum, sed ammirativis et congrescitivis eum paravit, et quis scit, si forte superius sit aliquid pretiosum vel mirabile, quo viri fideles delectentur. Bis et similibus verbis incitatus vir venerabilis descendit mecum in barcam, et educti per rupes ascendimus scandentes sicut caprae usque in celsum cacumen. Horribilis quidem fuit ascensus, sed securus, nec poterat homo retrorsum cadere, etiam vertiginosus, quamvis formidandum praecipitium videretur adscendenti esse. Cum ergo in summitatem venissemus, invenimus ibi altum acervum lapidum et super eum grandem crucem ligneam in signum portus. Sunt enim in locis portuosis sic signa locata, ut dum navigantes tempestas acceperit, possint videre, ad quae littora sine periculo confugere debeant. Adorata autem cruce ascendimus super acervum et circumspicere incepimus (201 a) ad mundi plagas, contra Orientem enim habuimus Illyricum, contra meridiem vero Siciliam et Apuliam, contra aquilonem Pannoniam, Ungariam, et ibi ostendit mihi dominus Johannes montes et terminos Ungariae et quomodo ab illo loco per Sebenicum trita via venitur usque in Transsilvaniam; sed quia Turci occupant jam loca media, non patet amplius via Christianis brevis in Ungariam, sed per longas circuitiones intrare necesse est. Dum autem verteremus nos contra occidentem, conjectis oculis ad longius vidi et ex corde gavisus sum, apparebant enim nobis cani montium vertices se tenui quadam ostentatione manifestantes, quos ut vidi, optime novi esse Alpes nostras Penninas, Rhaeticas et Julianas, quae terminum maris constituunt et Italiam ab Alemannia dividunt. O quam laetabar animo Alemanniam meam videre! Olim quidem prudentia, potentia, divitiis exilem, nunc autem claris operibus non tantum aequalem, sed loquacem superare Graeciam, superbam antecedere Italiam et contentiosam premere Franciam. Quam verum est illud poeticum: Dulce natale solum, quod immemores non sinit esse sui! Et potui dicere:

Saepe peregrinas evagans transmissus in oras,

Regrediens patriae moenia jam video.

Dulcis ave natalis humus, tu Suevia felix,

Inclita urbs tu Ulma, nobile palladium.

Ad socium autem meum dixi: ecce, domine Johannes, limen patriae et terrae meae nunc video, nam montes istos, quos hic in mari cernimus, fratres mei in conventu Ulmensi per fenestras dormitorii intuentur et sereno aëre cottidie vident. Iste est thesaurus, quem ambo in hoc monte invenimus, scilicet aspectum terminorum terrarum nostrarum, quam dulcis autem sit intuitus proprii soli et memoria, vide supra Fol. 48 et Fol. 112. Igitur cum ad horam in promontorio fuissemus, ab alia parte, ubi terra continens est, descendimus per petras et frutices et in villam Muters dictam venimus, et plena erat galeotis de navibus, qui omne vinum et omnem panem et omnes gallinas et omnia ova, et fructus emerant, nec frustum panis poteramus nos invenire. In capellam autem, quae in villa est, transivimus et fusa oratione in galeam reversi sumus die advesperascente.

Tertia die, quae est octava sancti Johannis evangelistae, mutato aëre in melius, naves extra portum illum educebantur, et dum in latum maris venissemus, subito terribilis affuit flatus, cui subtraxerunt vela, et statim cessavit, et restitutis velis cursu veloci ad Jadram, civitatem veterem Dalmatiae destructam venimus; fuerat enim quondam regis Ungariae eique se opposuerat, rex autem dissimulavit usque ad festum S. Simeonis senis, in quo omnis populus a minimo usque ad maximum cum cruce extra civitatem consueverat procedere ad ecclesiam praedicti Sancti in ejus festo, quod est die 8. Octobris. Cunctis ergo in ecclesia extra manentibus suam urbem rex cum suis intravit et super eam irruit, inventos occidit, domos exussit, muros destruxit et abiit. Jadrenses autem derelicto loco exustae civitatis aedificaverunt novam civitatem juxta ecclesiam S. Simeonis minutam et pulchram super littus maris.

De illa ergo veteri Jadra ad novam navigavimus, et portum ejus ingressi naves stabilivimus. Educi ergo nos fecimus in barcis extra ad littus et ingressi urbem ibat unusquisque quo volebat (b), vel ad tabernas, vel ad ecclesias; ego vero ingressus conventum fratrum nostrorum praesentabam me Priori, petens, si diutius nos ibi manere contingeret, quod ingressum et egressum meum non aegre ferre vellet. Ibi primo percepi a fratribus obitum magistri ordinis, fratris Salvi de Panormo. Die advesperascente regressi sumus in galeas.

Quarta die, quae est dominica in octava innocentum s. ante Epiphaniam, non fuit tempus navigationi aptum, et ingressi sumus in civitatem ad divina officia; ideo intravi ego conventum Praedicatorum et ibi divinis adstiti et cum fratribus pransus fui. Post prandium autem convenimus nos peregrini et civitatem circumivimus, ipsam videntes, et omnes ecclesias visitavimus reliquias et indulgentias venerantes.

Est enim Jadra Dalmatiae civitas ad regnum pertinens Hungariae, quae a Venetis capta et possessa multis vicibus eis rebellavit, et tandem ex integro in eorum potestatem est redacta. In ea civitate sunt multae antiquissimae columnae marmoreae magnae in virorum aliquorum insignium memoriam, multae etiam fornices et arces triumphales Romanorum victorum signa ibi sunt, quo potuimus intelligere, terrae principes ibi habitasse. Marmoreas etiam tabulas cum sculptis scutis et imaginibus et latinis scripturis ibi per loca in antiquis muris vidimus. Ibi est ecclesia S. Simeonis senis, qui in faciem Domini: Nunc dimittis, cecinit et puero Jesu matrique ejus benedixit, Lucae II. Est autem ecclesia pretiosa de perpetua fabrica, quia valde artificiose de sculptis et politis lapidibus fabricatur. Ad sinistrum latus chori est capella, in qua est tumulus pretiosus cum tumba corporis S. Simeonis, ferreis cancellis obfirmatus. Hanc tumbam nobis canonici aperuerunt, et corpus sacrum vidimus, foramina oculorum, aurium et oris bombyce erant obstructa. Dicunt autem, linguam in ore adhuc recentem esse nec tabefactam aut corruptam. Legi in quodam peregrinali, quod peregrinus affirmat, se linguam vidisse carneam et recentem; sed nos non sumus tam prope admissi ad experiendum hoc. Est etiam ibi ecclesia sanctae Anastasiae martyris et in ea corpus ejus, quod etiam vidimus. Similiter et corpus S. Donati. Praeter illas sunt adhuc plures ecclesiae et capellae vel Latinorum, vel Glaborum, et nulla Graecorum. Vidimus etiam S. Joëlis prophetae caput.

Praesul ejus civitatis est archiepiscopus dominus Jadrensis. Minores et Praedicatores habent ibi conventus pulchros, et vulgus loquitur lingua sclavonica.

Post visitationem ecclesiarum quidam in naves remigaverunt, alii in hospitiis manserunt, ego conventum nostrum intravi, ut in eo coenarem et pernoctarem, sed dum sederemus in coena, audivi tubam nos in naves invitantem et derelictis omnibus in tenebris cucurri ad civitatis portam eamque jam clausam reperi. Accurrerunt una mecum multi alii, et aperta fuit nobis alia parva porta, per quam exivimus et in naves navigavimus.

Quinta die, quae est vigilia Epiphaniae, stabant gubernatores triremium, ventorum afflatum exspectantes, conticuerant enim cuncti venti, stabam et ego cum eis, quia, si non illico solveretur classis, volebam reingredi civitatem et celebrare. Non autem potui notare, an classis solvenda esset vel non. Descendi ergo in barcam et remigavi in urbem et celebravi ad Praedicatores. Post missam descendi ad mare, et ecce, soluta classis ferebatur a portu et velis inflatis ventum sequebatur, navis autem mea omnes praecedebat et a longe per mare (202 a) volabat. Quod ut vidi expavi et aperiens bursam marcellum in barcam unam projeci et in eam saltavi, significans me esse de classe et de galea capitanei Alexandrini, non enim cum barcario scivi loqui, quia Sclavus erat, et signis cum eo conferebam. Navigavimus ergo post classem cum possibili festinantia et unam galeam attigimus, quae nondum vento vela dederat, galea vero mea continue remotior fiebat, nec possibile fuit eam attingere cum barca. Jussi ergo barcarium me in galeam proximam ducere, quae cujus esset ignoravi, et quis in ea esset nescivi. Ascendi ergo de barca per galeae gradus sursum et ad locum pauperum, qui non habent proprias cumbas, transivi in proram et diffortunium meum galeotis illis recitavi, quomodo non negligentia, sed propter Missam me tardare contigisset, rogans eos mecum habere patientiam usque in proximum portum. Allocutus etiam fui baronem galeae et scriptorem, petens eos, ut misererentur mei pauperis, et omnes benevolos inveni, quamquam eos non noscerem, nec ipsi me. Dato ergo velo ventis sulcantes mare fortiter praecedentes galeas secuti sumus. Cum ergo hora prandii adesset, sedi mecum cogitans, quid ego facturus essem, et dum sic sederem, vidi unum militem peregrinum de secunda societate, dominum Caspar de Bulach, ascendere de cellula prorae, ut cibos de coquina portaret. Hoc videns plurimum laetificatus fui et post eum clamavi teutonicis verbis vocans eum nomine suo, qui me respiciens obstupuit prae ammiratione et descendit ad cumbas dominorum militum et baronum, Ferdinandi de Werna et domini Maximiliani de Rappenstein, dicens eis meam praesentiam in navi; statim autem audientes ascenderunt et audita causa mea introduxerunt in stantiam suam et cumbam pro dormitione assignarunt, et ita colloquebamur illo die de multis, quia valde conversativi et honestae conversationis erant barones et milites secundae societatis, et dicebant mihi, quod dudum optaverunt, ut per aliquos dies cum eis manere possem in navi. Dum autem sol occidentem peteret, irruit tempestuosus ventus, et multas anxietates nos (nobis) illa nocte tulit, ut patebit.

Sexto die, qui est Epiphaniae Domini, per noctem praecedentem tempestuosum habuimus ventum, prosperum tamen, quia ducebamur intento itinere. Circa medium autem noctis incidimus in angustias Corneri; est enim civitas quaedam in littore sita, Corinium dicta, a qua mare Cornerum dicitur, vel a sua saevitia, quia saevissimum ibi est, et periculosissima navigatio, ibi enim mare velocissimo cursu contra Anchonam et portum S. Petri tendit, et si quando gubernatores non sunt circumspecti, navis rapitur et cum maximo periculo extra sinum in aliam partem contra Romam projicitur, sicut saepe factum esse ante nos et post nos audivi. Verum jam singulariter cavebant nautae, quod naves non tollerentur in oppositum littus, quia absque hoc, quod in periculo fuissemus maris, hostium in manus devenissemus: fere enim tota quasi Italia contra Venetos tunc erat commota et ad debellandum parata. Interea ventus invaluit et mare fremuit in tantum, quod vela tempestatum grandium apponere coacti (b) fuerunt; commune enim velum dilacerassent venti, aquae autem navem continue operiebant et ad nos incidebant, vela etiam deposita et funes in cellulam nostram trajiciebant, quae tamen strictissima erat, et compressi sedimus per totam noctem in angustiis, et quamvis bene inclusi essemus, per insuspecta tamen loca copiosa aqua influxit, madidique atque compressi sedimus. Gratus autem fui Domino Deo, quod illos dominos reperi, quia si ad eorum cumbas receptus non fuissem, per totam illam noctem in aquis fuissem, et omnes fluctus super me inducti fuissent, sicut sunt omnes in superioribus manentes. Verum tempestas illa fuit delectabilis, nec erat in classe, qui ea carere voluisset, quia itinere nostro repentino volatu proficiscebamur, eadem enim nocte usque in Histriam rejecti sumus, nam in solis ortu vidimus Polam, Histriae vetustissimam urbem, et ejus portui non longe aberamus. Gavisi autem sumus, nos in regionem venisse nobis ex nomine non ignotam, nam Danubius etiam fluvius terrae nostrae orientem petens, quam cito Illyricum tangit, nomen nobis notum amittit et Hister sive Ysterus vocatur, et inde Histria regio. Quidam dicunt, quod brachium quoddam a se emittit Danubius contra mare Adriaticum, et illud Hister vocatur et regioni nomen partitur. Hoc brachium quamvis non sit navigabile, tamen Jason adepto aureo vellere ex Colchis per illud brachium navigio penetravit usque in mare Adriaticum. In locis tamen, ubi omnino navigare non fuit possibile, navem humeris impositam portaverunt fortissimi illi Argonautae. Verum antiquiores Argonautarum navigationem multo amplius extenderunt, ut patet supra. Insuper moderni dicunt, Polam civitatem a Colchidis incolis esse aedificatam, alio tamen, nescio quo, nomine vocatam. Pola autem hoc nomen illo casu adepta est. Quidam enim Graecorum rex, dum a Graecia usque ad Polam omnia vastasset et in obsidione Polae diu laborasset et multum populum amisisset, tandem taedio fractus dixit: Pola, id est, sufficit, in lingua Graeca, et ita recessit nomen civitati derelinquens.

De hac civitate Pola fuerunt, ut fertur, illi duo impiissimi et crudelissimi tyranni, Diocletianus et Maximianus, de quorum assumtione ad imperium talis fertur historia. Erant hi duo immanium corporum rustici et socii, concives Polenses, agriculturae dediti et non nisi ruralibus vacantes; ideo Martinus in Chronica, quod Diocletianus sit obscure natus et Diocletianus Dalmateus dictus. Quamvis alii dicant eum cujusdam scribae filium. De quo non curo; ad historiam inceptam progredior, quae habetur in Chronica Hermanni. Cum imperator Carus functus vita fuisset, concordare Senatus populusque Romanus non potuerunt de imperatore eligendo, unde oraculum Apollinis statuerunt consulendum. Sacerdotes autem tale Senatui responsum dederunt ex Apolline, ut nuntios per regiones mitterent et illum ad imperium assumerent, quem residentem ad ferream mensam comedentem, et speciosam virginem sibi servientem, et canem observantem invenirent. Multis ergo nuntiis emissis aliqui in Dalmatiam venerunt, quaerentes suum imperatorem in signis, cum ferrea mensa, virgine et cane. Campum ergo Polae cum pertransirent et de via dubitarent, viderunt rusticum in agro arantem et de via declinantes ad ipsum interrogandum iverunt. Eis autem cum rustico conferentibus venit filia ejus juvencula, portans sibi alveolo (203 a) pulmentum intrito pane, rusticus vero everso aratro super vomerem cibum allatum posuit et comedit sedens in terra. Recordati autem nuntii de oraculo ad invicem dixerunt: ecce, mensa ferrea, juvencula et canis, profecto imperator ille est Romani imperii. Erant autem nuntii illi viri potentes, prudentes et nobiles, armati in equis sedentes, et a rustico declinaverant paululum, consulentes sibi invicem, et accedentes interrogabant ejus nomen et ipse, Diocletianus, inquit, vocor. Cui dixerunt: surge et proficiscere nobiscum Romam, quia oraculo deorum imperator mundi factus es. Quibus respondit: difficulter credo, nec vobiscum proficiscar, nisi jam in continenti jussis meis obtemperaveritis. Quibus promittentibus interrogavit, quis inter eos nobilior haberetur? Quo astante dixit: ut videam, inquit, me non deludi a vobis, hunc jugulate. Si feceritis, bene; si non, me delusum agnosco. Amaro ergo animo interfecerunt ducem illum servi. Quo facto, iterum de nobiliori quaesivit et interfici eum mandavit. Et tertia vice fecit similiter et post hoc surrexit et Romam perrexit imperatorque est declaratus. Non multo post infirmatus fuit graviter Diocletianus, ad quem visitandum venit Maximianus, rusticus socius suus; dicens ei, quid mihi daturus esses, si te sanarem? Respondit: dimidietatem totius mundi. Accepit autem Maximianus eum in curam, et nihil illi dabat nisi cibum et potum rusticalem, quo ante imperium usus fuerat, sicque sanavit eum, propter quod recepit eum in consortium imperii, occidentem illi tribuens, ipse autem orientem gubernavit anno Domini 286, et erant strenuissimi bellatores et saevissimi omnium Christianorum persecutores omnibus suis diebus, unde in tribus diebus XXII millia Christianorum sunt occisa propter fidem ab eis.

Diocletianus primus violavit imperatorum humilitatem et vestibus ac calceamentis gemmas inseruit. Alibi legi, quod nuntiis ad se venientibus praecepit jugulare superiorem et omnium inferiorem ambos, et secunda vice iterum duos, et tertia similiter.

Polam ergo postergavimus et cum bono vento navigantes a longe Rubinam civitatem vidimus, in cujus aspectu novo laetitiae jubilo affecti sumus, quia erat primus portus, quem apprehendimus in exitu nostro de Venetiis, ut patet supra P. I. Fol. 58. In meridie mutatus est ventus, et rostra classis in portum Rubinae civitatis convertimus, de quo bene fui contentus, ut in navem meam et cumbam propriam revenirem, nemo enim in nostra navi sciebat, me esse in classe, sed putabant, me Jadrae mansisse, vel aliquod diffortunium passum fuisse, vel periisse. Nescio autem quo casu accidit, quod galea, in qua eram, quamvis ultima de portu Jadrino educta fuerit, in tempestate tamen projecta ante cunctas galeas prima in portu Rubino fuit. Quam statim autem in portum venimus, ante introductionem aliarum navium, cum nobilibus peregrinis scaphis ad terram ducti in civitatem ascendimus ad vesperas, quae actu pulsabantur in ecclesia S. Euphemiae; nobis in choro stantibus venit patronus galeae meae cum dominis et peregrinis sociis meis, et videntes me quasi monstrum inspexerunt, mirantes, cum quo venissem, et congratulabantur mihi de fortuna mea. Post vesperas videns ecclesiae praepositus ecclesiam esse repletam hominibus, reseravit tumbam beatae virginis Euphemiae, in qua corpus ejus quiescit, et ibi deosculati sumus sanctas (b) martyris reliquias. Legi etiam ibi in libro chori pulchram historiam, quomodo miraculose de Chalcedonia, ubi fuit martyrizata, fuit huc translata. Chalcedonia est urbs in Asia minori, in littore Bassori pelagi sita, ex opposito Constantinopolis, sicut superius Fol. 176 dictum est, in qua Euphemia filia Senatoris sub Diocletiana persecutione a Prisco consule martyrium mirabili agone consummavit superatis inauditis poenis, ut habetur in ejus Legenda. Eam itaque mortuam Christiani cum honore sepelierunt, construentes ei ecclesiam supra petram, quae de littore in mare prominebat, et aqua sub ipsa petra in terrae viscera intrabat, meritis enim beatae martyris in brevi tota Chalcedonia ad fidem fuit conversa, et magna devotione corpus virginis venerabatur, eique tumbam grandem valde, quasi domunculam, fabricaverunt de candido marmore. Post temporum autem decursum tepescente Chalcedonensium devotione negligentius se habuere ad ejus sepulchrum, et jam nec lampades nec aliquem ornatum et honorem sibi exhibuere. Quod virgo beata non ferens ab hoc loco recessum a Deo impetravit, nam nocte quadam facta est in mari tam horribilis tempestas, ut Chalcedonenses non nisi suae civitatis et suum interitum adesse lamentarentur. In hac tempestate crepuit et scissa est petra, super quam beatae Euphemiae stabat tumba, et per ipsam scissuram tumba cum corpore dilapsa est in mare, sed nequaquam mersa: quin imo sicut lignea navicula super undas natavit et a fluctibus importune pulsa eadem nocte in ea tempestate per maxima maris spatia est de Asia in Europam delata, a mari Aegeo per Hellespontum in mare Adriaticum et Histriam Dalmatiae translata et in hiatu petrae sub civitate Rubina injecta, ubi multis diebus stetit hominibus incognita. Sancti autem homines viderunt noctibus singulis splendores de scissuris petrae adscendentes et lumina et harmoniam coelestis melodiae audierunt. Cum ergo his signis tumba cum sacro corpore inventa esset et vellent eam deportare, nequaquam eam movere poterant, donec consilio cujusdam sanctae foeminae fuerunt adducti duo tauri indomati, jugis non assueti, qui funibus sarcophago colligati ipsam ingentem tumbam de hiatu advexerunt et supra montem sine difficultate venerunt per praeceps adscendentes in locum, ubi usque hodie manet et a cunctis veneratur fidelibus, ubi est ecclesia constructa pulchra, habens episcopum et canonicos.

Dicta est autem civitas haec Rubina a sanguine martyrum ibi quondam per tyrannos occisorum pro Christo, estque sub potestate Venetorum, ad Histriae ducatum pertinens. Visis ergo reliquiis et civitate Rubinensi descendimus ad mare et hiatum sub civitate, in quo S. Euphemiae tumba steterat, vidimus et ita in galeas navigavimus. Cum magno desiderio in galeam meam navigavi, quam amiseram, et cum multa jocunditate ab omnibus receptus fui, et gaudebant tamquam de fratre perdito et reinvento.

Septima die, ante lucem solis, in splendore lunae solutam classem extra portum eduxerunt, et paulatim vento tenui ferebamur in mare Venetum. Sole autem orto vidimus non longe grandem et vetustam domum, quam dicebant fuisse fortalitium Rulandi, strenuissimi militis, qui comes Cenomanensis mira bella contra infideles gessit pro recuperatione terrae sanctae et demum coronam aeternam accepit. Deinde fortius navigantes usque (204 a) ad Parentiam venimus et ingressi Parentinum portum naves stabilivimus. Est autem consuetudo, quod quando huc veniunt naves, non statim ingrediuntur civitatem, sed navigant in oppositam civitati insulam, et in ecclesiam ascendunt, Deo et S. Nicolao ecclesiae patrono gratias agunt, et nonnumquam patroni galearum in angustiis tempestatum se et omnes secum navigantes devovent, sicut nunc credo etiam contigisse, nam, quam cito naves stabilitae fuerunt, nemo (in) civitatem inductus fuit, sed omnes ad insillam navigavimus et Missam de S. Nicolao solemniter cantavimus. Post Missam autem ipsam insillam et locum curiosius inspeximus. Est enim insilla montuosa, fertilis oleo valde et aliis fructibus, circumdata profundo pelago, in cujus vertice est una vetustissima turris, pro maris custodia temporibus bellorum, et una ecclesia S. Nicolai, cui annexum est parvum monasterium ordinis S. Benedicti, praepositura. Videtur etiam ex ruinis antiquis, quod olim ibi castrum munitum steterit. Cum ergo votum persolvissemus, descendimus ad mare et contra Parentiam navigavimus; occurrit autem nobis in mari multitudo delphinorum, quos quasi cottidie per mare vidimus, sed eorum descriptionem usque huc servavi. Est enim delphinus bellua marina magna, communior aliis, et in magno numero in freto gradiuntur gregatim eo ordine sicut grues in coelo; non habet spinas sed ossa, mirabilis formae est, os habet sursum in dorso et oculos deorsum, et ideo difficulter capit praedam, quia non nisi resupini atque conversi rapiunt, pro voce gemitum faciunt humano similem, extra aquam spirant, in aqua sicut pisces aquam attrahunt, vivit centum XX annis, et decem annis crescit, pro auribus habet unum foramen. Hoc animal omnium animalium est velocissimum, ocior est volucre, acrior telo, et velocior navi pleno vento velo; unde salientes plerumque naves transvolant, et nisi multum infra rostrum os illi paene medio ventre foret, nullus piscium celeritatem ejus evaderet; sed affert providentia remoram in capiendo cibum. Delphini miro modo se diligunt, unde narrat Plinius, quod dum rex Cariae delphinum captivasset eumque ad palum juxta littus ligasset, convenerunt multi delphini in mari plangentium more se habentes, ideo rex solvit eum et dimisit resilire in mare. Delphinus etiam nequaquam hominem ut alienum expavescit, sed navigiis obvius venit ludens et saltans, navem gyrans, et saepe ab una parte navis se immergens et ab altera in ictu oculi reemergens familiarem et amicum se hominibus manifeste exhibens. Optime intelligit voces hominum ad se directos, et suum nomen, quo consueverunt vocari quidem, est Simon. Humano cantu et sibilo exultat, ideo dum occurrunt nautae, vel sibilant, vel cantant, vel eos vocant, vel quod pluries contingit, eis maledictiones imprecantur, quia sunt nuntii tempestatum, et in eorum discursu intelligunt futuram auram. Musicis instrumentis avidissime auditum praebent, et musicis hominibus naturales amici sunt, unde narratur de quodam musico, quod frequenter in mari canebat, et eo ludente multi delphini maximi navem conveniebant. Hic musicus cum mortem meruisset, judicium submersionis in eum latum fuit, petivit autem, quod prius posset facere gaudium delphinis cum suo musicali, accurrentibus autem multis delphinis prosiliit[TR196] reus in medium eorum, quem statim unus (b) delphinorum assumsit super dorsum, eumque vivum et incolumem ad littus transportavit. Quid multa dicam, non est novum nec inusitatum, delphinos cum hominibus amicitias habuisse, unde apud veteres Proteus, marinus deus, habuit filiam Melanthonam, cui consuetudo erat positis vestibus delphinos inequitans vagari per maria patris, quae cum formosa esset, in gratiam venit Neptuni, qui ad eam transformatus in delphinum venit atque concubuit, et deificata fuit a veteribus. Apud Jasum puerum delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia impatientius sequeretur recedentem arenis inventus haesit. Alexander autem magnus, sed superstitiosus, illum amorem numinis fuisse interpretatus est praefecitque puerum Neptuni sacerdotio. Legimus etiam, Plinio tradente, apud Hipponem delphinum fuisse ex hominum manu cibum sumentem seque tractandum manibus praebentem, et nantibus alludentem et consedentes portantem, et multa talia vera, non fabulosa, dicuntur de istis. Si cui placet, legat in Speculo Naturali Libro XVIII. c. de delphinis.

Alia quadam vice cum pluribus peregrinis nobilibus navigavi mane ante solis ortum de Parentia ad illam insillam ad celebrandum Missas, et ecce, respicientibus nobis ad littus insillae, vidimus supra rupem, quae de mari prominebat, stare quoddam monstrum, cujus forma haec erat: longitudo ejus forte quatuor hominum, non multum grossum aut corpulentum respectu tantae longitudinis, sed erat quasi truncus altus nigri coloris, et movebatur sine progressu, quasi fortiter tremens. Quod cum attonitus unusquisque tacitus aspiceret, antequam unus alteri loqueretur, lapsum impetuosum recepit in mare et nusquam comparuit; quid autem hoc fuerit, nec barcarii nec alii poterant nobis dicere, sed affirmabant, se prius tale quid numquam vidisse, unde prodigium esse inimici plurimi judicabant, sederamus enim cum summo silentio, quia ad Missam navigare voluimus, et forte ut interrumperetur quies et oratio et ut curiosa imaginatio daretur devotis. Aliqui dicebant, esse signum alicujus futuri eventus, vel praenuntiatio mortis, vel submersionis. Quid horum fuerit nescio, sed hoc scio, quod pauci peregrini huic spectaculo praesentes redierunt vivi.

Parentia.

Navigavimus ergo ab insula S. Nicolai ad Parentiam et ingressi prandium sumsimus in hospitio, post prandium ad ecclesias in civitate et extra transivimus ad indulgentias et ad videndum reliquias: postea per littus maris spatiando deambulavi et inter scopulos inveni juvenes ostrearum captioni insistentes et pueros conchas colligentes vel testas conchiliarum. Est autem ostrea piscis carne mollis, dura tectus testa, in cautium et saxorum scissuris, ad quas aqua maris intrat, jacens. Aliquae ostreae sunt totae testis inclusae, nec progrediuntur, aliquando adhaerent saxis et parietibus rupium e mari consurgentium et habent solam mediam testam, quae firmissime adhaeret petris in aqua, ita, ut ferreis instrumentis avelli eas necesse sit. Aliquae progrediuntur cum suis domibus sicut terrestres cochleae, cornua extendentes bina et contrahentes, quia oculis carent. Aliquae habent testas (205 a) spinosas, et in colore et figuris maximam varietatem ludens natura inducit, quo non solum parvi sed prudentes admirentur. Inter omnes conchas principatum tenent margaritiferae, quae et ecelolae dicuntur, in quarum carne pretiosus (lapis) s. calculus solidatur. De his dicitur, quod nocturnis temporibus littora petunt seque contra coelum aperiunt et ita ex coelesti rore concipiunt, unde certo tempore anni recipiunt et appetunt rorem, sicut foemina virum, et roris desiderio hiant et hauriunt humorem cupitum, quotiens autem aëris matutini semen excipitur, fit margarita clarior, vespere accepta fit obscurior. In aliquibus ostreis pretiosissima margarita naturaliter est infixa, quae maris aqua in ea solidatur, et haec difficulter apud reges invenitur. Testae tam ingentis magnitudinis in aliquibus maris littoribus reperiuntur, ut domum non parvam multarum camerarum contegat una, et in aliquibus regionibus navigii loco his utuntur cymbis. Recitat frater Odoricus, ordinis Minorum, quod viderit in provincia[TR197] orientis, Campra dicta, unam testudinem, majorem trullo, seu cappa ecclesiae S. Antonii Paduae. Sedi ergo aliquamdiu et venationi illi respiciendo tempus dedi, et inde ad alia loca evagatus sum, ut patet in descriptione Parentiae.

Parentia Dalmatiae et Histriae civitas vetustissima olim Paradina fuit dicta a Paride Trojano. Hic enim Paris cum Helenam Graeciae reginam raptum pergeret, omnem suam classem in hac civitate aptari fecit, et cum ipsa Helena rapta illuc de Graecia reversus votoque potitus portum aedificavit et oppidum eique nomen suum dedit, unde hodie Parenza dicitur, et est sub Venetorum ditione, sicut aliae civitates Histriae, ut Justinopolis a Justino secundo condicta, quam Veneti receperunt anno Domini 1129. Est autem Parentia parva, satis munita, optimo solo posita, nam a parte maris rupibus et scopulis protegitur a procellarum impetu, a parte vero terrae fertilissimis collibus est circumdata et silvis olivarum cincta per gyrum a mari usque ad mare. In ipsa est ecclesia episcopalis cum canonicis et clericis, in qua positae sunt multae reliquiae et Sanctorum corpora. In majori altari quiescunt sancti martyres Demetrius et Julianus. In alio altari ante chorum sanctarum virginum Bertae et Acolitae. In eadem ecclesia ante pauca tempora sanctorum martyrum Mauri et Eleutherii corpora quieverunt, sed per Genuenses inde asportata Genuam translata fuerunt. Narratum quoque nobis fuit pro certo, quod cum iidem Genuenses aliud quoddam altare tentassent effringere, animo quaedam sanctorum corpora inde recipiendi, mox sanguis miraculose ex eo altari profluxit, cujus hodie sunt ibi vestigia derelicta, unde territi raptores aufugerunt. Fratres minores etiam habent ibi conventum parvum. Aliae ecclesiae non sunt in civitate, sed extra in hortis, agris, campis sunt multae ecclesiolae, et campus plenus tumbis lapideis mortuorum, et tamen non est coemeterium, sicut etiam ante civitatem Ulmensem in quolibet horto est una domuncula, in qua ligones et rastra servantur, vel pro solatio: sic Parentiae in quolibet horto est una capella et juxta eam tumba, pro horti domini sepultura. Aliquae capellae habent tria altaria, aliquae unum, aliquae duo, sunt tamen pro majori parte desolatae et pecorum stabula factae, pauperes etiam et domiciliis carentes in eis dormiunt, unde vidi unam navem repletam miserrimis et nudatis hominibus applicantem in (b) portum illum, qui cum non intromitterentur, omnes simul in unam illarum ecclesiarum, quae stat super mare, commigraverunt, et ibi in tanta penuria et miseria manserunt, quod non potuit absque motu pietatis videri; erant enim homines isti de quodam pago Dalmatiae, quem Turci invaserant, et in devastatione homines isti sicut nudi cum mulieribus et parvulis ad mare confugientes navigio evaserunt et per ventum ad hunc delati fuerunt portum.

Sed quid sentiendum sit de illis capellis et sepulturis et tumbis vix video, hoc autem credo, quod campus ille paganis olim idolis fuit consecratus, et in eo sepeliebantur in tumbis, quae hodie ibi jacent. Supervenientes autem Christiani extumulaverunt corpora damnatorum et campum Christo dedicaverunt construentes capellas et altaria. Vel forte sic accidit, quod aliquis pius Parentinus episcopus coecis devotionibus saecularium condescendens licentiam dedit, ut quilibet in horto suo posset aedificare capellam, altare, et aptare in ea tumbam pro sepultura, et aedificata eis consecravit, et ita episcopus ille sponsam suam et ecclesiam exsecrabiliter prostituit et foedandam exposuit, sunt enim diverticula luxuriantium, nec amplius sunt juxta eas sepulturae, sed tumbae vacuae; moderna sepultura est in coemeterio majoris ecclesiae in civitate, ubi etiam est baptisterium. De illo baptisterio aliquid ibi recitandum occurrit. Quadam vice, dum solus in ecclesia essem et loca circuirem, veni ad concham baptismi, quae erat operculo ligneo operta, sed sera non clausa; elevavi ergo operculum, volens videre sacramentalem aquam, qualis esset et quanta, quia concha marmorea erat magna. Sed dum ambabus manibus appositis operculum levarem et intus respicerem, ecce, tota margo repleta erat scorpionibus per circuitum, et ad remotionem ligni cucurrerunt, et multi et major pars in aquam baptismi ceciderunt, aliqui in terram labebantur, aliqui ligno, aliqui lapidi adhaeserunt, quos ut vidi, expavi et operculum cadere permisi et aufugi, cavens, ne aliquis scorpio mihi adhaereret. Modica autem aqua erat in concha et crassa, viridis, et in his omnibus suspicabar, diu nullum ibi baptizatum fuisse. Porro scorpiones per circuitum baptisterii currebant, quaerentes reascendere ad locum suum, et in latibula murorum se recipiebant; sunt enim scorpiones in illis partibus in magna multitudine sub lapidibus, in silvis, in muris, sub lignis et lectis crescentes et morantes, et generantur ex aliquibus putrefactionibus, sicut alii vermes, praesertim ex putrefactione cancri statim generantur, unde etiam quasi cancro assimilantur, unde Ovidius:

Concava littorei si demas brachia cancri

Scorpius exibit.

Est autem scorpius vermis niger, multorum pedum, et habet loco manuum duo bifurcata magna sicut cancri, et cornua gracilia sicut cancer, et habet caudam longam, non cancri, sed serpentis, et in ejus fine duos habet aculeos, quibus arcuato vulnere ferit. Dicitur autem scorpio a scorte, quod est: dulce et picis (?) fingere; quia in anteriori parte blanditias fingit et in posteriori interficit. Scorpionis punctura facit homini multa mala, quia videtur locus puncturae, statim apostematur apostemate duro et rubro, et dolor protensus quandoque inflammatur (206 a), quandoque infrigitatur, et imaginatur percussus, se contundi pilis, quibus sal contunditur, et accedunt dolores subito, et punctura est sicut punctura acus, et sequitur tremor et frigus, et mollificatio totius corporis et inflammatio ventris et extensio virgae. Si autem sit punctura ex vehementi scorpionis malitia, tunc punctura est quasi cauterium adustum, et corpus totum rigorem patitur cum frigore, et fluit ad labia humiditas viscosa, quae inter ipsa labia congelatur, et currit ex oculis multa humiditas, quae in angulis congelatur, et alteratur forma et egreditur anus et apostematizatur virga et incrassatur lingua et stridunt dentes et clauduntur compressae nec aperiuntur. Hac mala bestia caret Alemannia nobilis et sana recenti aëre dotata. Haec bestia occidit Orionem, quem nulla bestia vincere potuit. De hoc Ovidius talem recitat fabulam. Jove, Neptuno et Mercurio terram peragrantibus factum est hospitio alio deficiente, eos intrare Herei senis pauperis gurgustiolum, qui cum eos cognovisset deos, obtulit eis bovem in sacrificium coquens, qua oblatione motus Jupiter dixit ei, ut peteret quod optaret, qui dixit, se non habere conjugem et praemortuae promisisse se aliam non sumturum, optare tamen filium. Jupiter autem cum reliquis duobus[TR198] diis bovis occisi sumserunt carnem, et cum in eo minxissent, jusserunt seni, ut decem mensibus carnem terra tectam manere permitteret et filium inde nasciturum exspectaret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiliit puer, qui Orion appellatus est, et adeo vir robustus est factus, ut nullum timeret animal omnesque bestias cum suo cane venaretur. Cui indignata Diana venatrix misit contra eum scorpionem, qui eum interfecit. Dii autem pro scorpionis audacia ipsum in signum coeleste sublimaverunt, quod scorpionis dicitur. Demum miserti Orionis ipsum et canem suum in coelum assumserunt et Orionem et canem signa coelestia constituerunt etc. Haec dicta, licet fabulosa appareant, sunt tamen naturae cursu verissima, ut ostendit Johannes Boccardus de Generatione deorum gentilium, Libr. 12. Cap. 12.

Ultima dicta maritimae peregrinationis.

Octava incipiendo diem a vespera praecedenti propter continuationem insonuerunt navium servi tubis per civitatem vocantes nos ad ingressum navis, et soluta classe tenui vento extra portum elati sumus, de quo naucleri plurimum gaudebant; nam quando sunt venti importuni, etiamsi sint pro navibus et pupales, non audent eis committere naves per hoc maris spatium usque Venetias, quod nominant Venetiolam: periculosissima est etiam navigatio, et naves in intempestatibus[TR199] bithalassum incurrunt, quia fundum inaequalem habet, nec profundum ulterius est, et ideo magis arte, cautela et industria indiget navigatio Venetiolae, per quam singulares et jurati habentur gubernatores, qui Parentiae morantur, et sine eorum nutu nulla galea Venetiolam ingreditur, sed praefati navium gubernationem assumunt, et alii, qui per totum mare gubernaverunt, non se intromittunt nec judicant. Contingit saepe, quod naves magnae in mense vel amplius non possunt de portu Parentino descendere propter ventorum vel maris defectum, et oportet singularem ibi ventum habere (b), ideo illi gubernatores sunt experti auruspices, ventos considerantes et eorum durationem, nisi enim ventus duret usque in portum Venetianum, male stant naves in Venetiola. Ideo propter periculosum ingressum navium in portum Venetianum non possunt Venetiae classe peregrina oppugnari. Igitur classis ferebatur vento secundo in Venetiolam, nec erat amplius timor de periculo nec dubium, quin mane essemus in portu optato, quapropter factum est carnisprivium in classe, et gaudium majus, quam umquam in galea viderim. Est enim modus et consuetudo marinariorum, quod quando post transmarinam navigationem ad portum suum veniunt, miro triumpho gaudent. Eodem sero lautissimam coenam habuimus, carnes et pisces. Inter pisces fuit per navem distributus unus cancer valde magnus, quem in Parentia cellarius emerat, de quo multi homines sufficientiam habebant. Sunt enim in paludibus maris valde magni cancri, durissimae testae et optimarum carnium. In aliquibus partibus maris sunt ita magni, ut hominem forcipe sua apprehensum in mare trahunt et submergunt. Albertus dicit, quod quandoque forcipe navi immissa eam dimergunt. Cancer sicut scorpio propter Jovis ministerium in coeleste signum translatus est; nam Jupiter, cum vidisset juxta Capream Garamantidem nympham speciosissimam, lavantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, e vestigio concubitum ejus optavit, quem cum virgo vidisset ad se venire, territa voluit capere fugam, verum cancer pedi propinquus pedis ejus digitum forcipe apprehendit et tenuit, quae dum cancrum deponere conaretur, supervenit Jupiter eamque ad votum habuit. Jupiter ergo ob impensum beneficium cancrum in coelo locavit signumque zodiaci fecit.

Terminata autem coena, cum hora quietis advenisset, inquietissima commotio in tota classe facta est ex laetitia, et totam noctem insomnem duximus, quia illi cantabant, isti saltabant, alii comedebant, bibebant et res transponebant et separabant illa ab aliis, saccos, cistas, vasa, cassas, et omnia in motu erant, nec lumina exstincta sunt illa nocte, et cum hoc dulcissimo vento ferebamur. Ex quo enim cani montium nostrorum vertices coeperant videri, videbatur mihi mare placidum, et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores praestare, et spe atque aviditate contingendi littoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores et transgressa pericula. O quam praestolabamur diem fieri, quae benedicta dies finem datura erat omnibus maris amaritudinibus, miseriis, laboribus, angustiis et periculis, et praestitura initium priorum consolationum, etc. Itaque dies increpuit, et cum sol ab oriente inciperet splendere, incepit ab occidente urbs nobilis Venetiana rutilare; hanc cum vidissemus, quantus clamor gaudii, quanta laetitia omnium fuerit, non facile dixerim. Ad hoc galeotae visa civitate pannos scissos, saccos et ruptas vestes, quibus in mari involvebantur, elevabant et in mare projiciebant cum clamore et cantu, et omnia vetusta et inutilia tali solennitate ejiciebantur. Insuper servi patronorum productis vexillis, tapetiis et omni ornatu navium classem regaliter ornaverunt, et ita ornata classe vexillis et velis contra Venetias per aëra volitantes processimus. Pulcherrimum erat videre ornatam classem sic in jubilo advolare.

Porro, antequam nos videremus Venetias, visi fuimus a speculatoribus turris S. Marci, qui currentes arreptis (207 a) campanarum chordis pulsare omnes campanas coeperunt. Hoc audito id ipsum fiebat in omnibus turribus et campanilibus per universam urbem Venetianam; sic enim solitum est fieri in adventu classium. Ut autem intellectum fuit mysterium pulsus, omnes, qui habebant amicos in classe et res suas, cupidi fuerunt audire nova, et qui volebant lucrari pecunias in ducendo homines, et qui officia habebant in colligendo teloneo in civitate, ad mare currebant et ascensis navibus et barcis nobis obviam festinabant venire et antequam ad portum venissemus, multa millia navicularum de civitate in classem venerunt, circumnavigantes et res suas agentes. Cum autem ad portum Liu venissemus cum classe, non intravimus, sed anchoris ejectis naves ad manendum ibi stabiliverunt usque ad tempus suum; nos autem peregrini, nihil nisi nostra peregrinalia in navibus habentes, soluto naulo et expensis et datis curtusiis famulis, qui servierant nobis, valefecimus omnibus de galea nostra, dominis et servis, res nostras in unam barcam deposuimus et in eam descendimus, galeam et omnia nostra jura in eam resignantes domino Sebastiano Contarino, patrono; et quamvis laeti essemus de nostra liberatione ab illo poenoso carcere, tamen propter societatem contractam cum galeotis et aliis tristitia gaudio fuit commixta de separatione a galea. Sic ergo a galea navigavimus contra portum, statim autem quidam exactores ad nos navigaverunt quaerentes, an merces aliquas duceremus, et perscrutatis rebus omnibus, cum nihil sui invenissent, dimiserunt nos, sicque inter duo castella navigavimus per ostia maris et ibi iterum exactores nos tenuerunt et telonarii et cuncta perscrutantes sine solutione unius denarii dimissi sumus, fidem tamen dedimus eis, quod nullas duceremus merces. Cum ergo ad S. venissemus Andream, ubi est insilla Carthusiensium, arbitrati sumus, propinquiorem esse navigationem extra civitatem per circuitum archanalis civitatis, et dimisimus canale commune, per quod omnes exibant et intrabant naves, et per alias lacunas civitatem ingressi sumus, verum difficultatem reperimus: quia enim frigus erat, congelatae fuerunt lacunae illae, per quas intrare necesse erat, et ideo remis oportebat glaciem confringere et viam navi facere, sicque tarda navigatione usque in usitata canalia devenimus, et ad hospitium nostrum, quod dicitur ad S. Greorium,[TR200] devenimus navi. Occurrerunt autem nobis omnes noscentes nos de domo et cum ingenti congratulatione susceperunt,[TR201] et eportatis rebus nostris sursum in cameram locum proprium et singularem praestitit hospes. Reperimus autem in domo factam esse mutationem a tempore recessus nostri: hospes enim, quando eramus in ingressu, obiit sicut patet P. I. Fol. 39 A., et uxor ejus domina Margareta vidua remansit, quae tempore medio nupsit famulo domus, Nicolao Frig, et factus est de famulo servus (dominus), quod mihi bene placuit, quia vir jocundus et bonus erat. Quam statim autem res nostras composuimus, antequam quidquam gustarem, cucurri extra domum in fonticum Teutonicorum, ut investigarem nova de terra mea et (b) de civitate Ulmensi et de conventu nostro. Ut autem ingressus sum fonticum, vidi in corona stare Ulmenses, qui eadem hora venerunt Venetias de nostris partibus, a quibus et litteras accepi et gaudiosa nova de Suevia, de Ulma, de colendissimo patre meo, magistro Ludwico Fuchs Priore, et de omnibus fratribus amantissimis meis et amicis audivi. Venerunt autem ad me omnes domini mercatores de Ulma, quorum multi tunc Venetiis erant, et congratulabantur mihi. Porro quidam mercator Ulmensis, dictus Ytel Rentz, vir juvenis et humanus, procurator illius magnae societatis, quam nominant Rottengetter, duxit me in cameram suam, nolens me manere in hospitio, sed clavem ad cameram thesaurorum suorum dedit, ut in eam meam supellectilem ponerem et in ea dormirem et in refectorio communi dominorum mercatorum manducarem, quamdiu ibi mansurus essem, quod et feci: regressus enim sum in hospitium et omnia mea tuli, inferens in cellam praefatam, et mansi inter mercatores, nunc ab isto, nunc ab illo invitatus, inter quos degens recuperavi vires meas notabiliter in mari deperditas et reassumsi cornua et speciem meam solitam. Dicebant enim noti mei, quod in primo meo aspectu, quando intravi fonticum, vix poterant me cognoscere propter maciem et pallorem et defectionem. Sic ergo transiit illa dies.

Una die intravi hospitia dominorum peregrinorum et inveni aliquos jam recessisse a Venetiis, alii vero ad recessum se disponebant, qui libenter vidissent, quod cum eis remeassem, sed colligaveram me mercatoribus de Ulma, cum quibus redire volebam. Valediximus ergo nobis invicem, et non absque lachrimis separati sumus, praecipue tamen dominus Johannes Laczinus, Hungarus, archidiaconus Transsylvaniensis, de quo saepe facta est mentio, cum ingenti fletu a me divisus est, et ego ab eo non cum minori tristitia et moerore recessi, et ita diem illum cum sociis et dominis peregrinis transegi, qui in crastinum volebant mane recedere.

Decima die, quae est S. Pauli, primi eremitae, invitavit me in hospitium suum magnificus vir, dominus Burchardus de Braitenbach, decanus majoris ecclesiae Moguntinensis, et contulimus de conficiendo peregrinali et de concordia confectorum, libenterque vidisset, quod statim secum Moguntiam perrexissem, sed sic fieri non potuit, quia officium praedicaturae in Ulma mihi providere incumbebat ex obedientia ordinis. Sicque dies illa iterum transiit.

Undecima die, quae erat dominica infra octavas epiphaniae, Missa lecta et audita, audivi, quosdam Teutonicos velle navigare in Paduam, et statim reverti, et quia mercatores illi, cum quibus recedere disposueram, nondum parati erant, associavi me navigaturis Paduam, ut et reliquias ibi viderem et ecclesias et monasteria et civitatem. Navigavimus ergo sero extra Venetias et ad extremum sinum (208 a) Adriatici maris navigavimus, non in galea, nec in barca, sed in barchoza, quae sunt naves semper ascendentes et descendentes de Venetiis Paduam. Cumque ad maris limbum venissemus, in littus omnes exivimus, non longe autem a littore currit Brenta, fluvius descendens de Padua, in quem navem, in qua veneramus, spectabili ingenio transtulerunt, extrahentes eam de mari in fluvium; nam super littus fluvii in alto aedificio ligneo sunt rotae magnae et de aedificio est descensus aliqualis usque ad mare, per quem descensum trabibus et asseribus est planata via et vehiculum quoddam grande navibus proportionatum. Advenientibus navibus de Venetiis dimittitur in funibus per circumvolutionem rotarum deorsum ab aedificio ad mare, et absque magno labore gravis navis de mari vehiculo infertur, sicque vehiculum cum navi de mari sursum trahitur in Brentam, nec laborat ibi nisi unus homo, qui in rota currit volvens eam. Statim autem navi de vehiculo Brentae injecta assunt equi, quorum tractu naves sursum contra aquam trahunt usque in Pataviam, sicut naves Colonienses trahuntur per equos sursum per Rhenum usque Moguntiam. Est autem Brenta fluvius de Alpibus descendens et Patavium percurrens; cum prope mare venit, per littus ejus ad longum spatium ascendit et diu differt ingressum quasi quaerens locum effugiendi mare, sed tandem ipsi illabitur, sicut et caetera flumina. Ad navem ergo nostram resedimus et per Brentam sic in nocte ascendimus et sedendo dormivimus usque mane.

De civitate Paduana.

Duodecima die ad Patavinam urbem venimus mane et hospitium unius Teutonici ingressi res nostras viales deposuimus et primo omnium ad S. Augustinum, ubi est conventus Praedicatorum, transivi, Priori me praesentavi. Aestimabat autem Prior, me esse Graecum fratrem, propter prolixam barbam, quam habebam, et viso conventu in hospitium ad socios redii et prandio sumto urbem gyravimus et per ecclesias pervagati sumus et insignia ejus civitatis vidimus, sicut in ejus descriptione patet.

Patavina civitas, quam Ptolemaeus nominat Oppibergium et nunc Padua, a Teutonicis Badua dicta, est urbs vetustissima, ab Antenore Trojano condita ante Christi nativitatem annis mille ducentis. Qui Antenor dum regnasset apud Trojanos XXIV annis, Hectoris filii eum repulerunt de regno, qui cum duobus millibus Trojanorum mare transiens ad has regiones venit et urbem insignem, Patavinum, condidit et in ea mortuus ac sepultus fuit, cujus hodie ingens tumba ibi habetur, quam et vidimus. Erat autem cunctarum urbium Venetiae regionis excellentissima, bonis quippe omnibus refertissima fuit, quae cum olim populosissima esset, propter ejus summam aequitas plurimum caruit: nam antiquis temporibus centum et viginti millia militum in ea recensita fuisse Strabo commemorat. Romanorum vero temporibus in ea censi fuisse quingenti equestris ordinis viri, unde et eorum rempublicam difficillimis temporibus pecunia et armis plurimum juverunt. Ea etiam, etsi conditione vetustissima sit habita, aedificiis tamen nunc extantibus publicis et privatis nova habetur. Attila, Hunnorum rex, igne ferroque vastatam reliquit immunitam (b), quam cum Ravennates instaurassent, post centesimum instaurationis annum Longobardi penitus incenderunt, verum Caroli M. tempore mirum in modum augeri coepit, sed quidam Teutonicus tyrannus, dictus Ezelinus, anno Domini 1234 eam civibus aliisque bonis viduatam reddidit. Quo mortuo in Carrariensium manus deveniens mirabiliter excitata et ornata fuit atque triplici muro communita et fluvio exornata. In eam Heinricus V. imperator Germanorum anno 1108 cathedralem ecclesiam exstantem aedificavit et praetorium toto orbe celeberrimum igne casu concrematum Veneti construxerunt, qui eam urbem anno Domini 1406 ceperunt expulsis immundissimis ejus rectoribus, qui suis immunditiis fere totam Italiam infecisse feruntur. In eum ergo statum, quo nunc stat, Veneti eam deduxerunt. Clarissimos autem viros genuit multos, inter quos Titus Livius unus fuit, et Petrus Aponus de Abano, qui tam mathematicus quam physicus expertissimus fuit, de quo studentes Paduani referre solent, quod dum quadam vice febribus vexaretur, desideravit bibere aquam de cisterna cujusdam nobilis divitis indicans, illam solam aquam sibi non nocituram, et frequenter misit servum suum cum amphora ad tollendam aquam; tandem nobilis ille taedio affectus propter frequentem servi ingressum dixit servo, ne amplius rediret; in crastinum, dum servus propter inhibitionem ire difficultaret, coactus a doctore venit ad curiam nobilis, petens saltim pro hac vice aquam, et vix obtinuit, dominus etiam putei juravit, se amplius non daturum aquam. Sequenti die dominus Petrus iterum misit servum pro aqua, sed non fuit intromissus et vacuus rediit ad dominum suum, qui mox remisit eum denuntians nobili haec verba: ecce, si huic servo non dederis aquam, communem faciam puteum tuum et in crastinum omnis populus bibet de eo. Dominus autem putei sprevit verba aquamque dare noluit. Mira res, crastinus advenit dies, et puteus extra curiam translatus in vico publico stetit ante ostium dare nolentis aquam, et omnis populus venit et bibit. Quare mathematicus iste comprobatur alicujus nymphae potentis amicus fuisse, quarum aliquas dicebant translationis fontium et fluminem auctoritatem habere. Aliud aeque mirabile recitant studentes ab eo factum. Nam non longo a Padua est villagium, dictum Abanum, de quo idem Petrus natus fuisse fertur et ibi suas haereditarias possessiones habuisse, ebulliuntque in eo villagio de terra fervidae aquae in tanta copia, ut rotas molendini evolvant. In medio vero inter Paduam et Abanum est paludosus humus; quadam ergo die, morante domino Petro in sua possessione in Abano, misit servum suum in civitatem Paduam, pro uno libro sibi afferendo, quem sibi per intersignia ostendit, prohibuitque, ne quovis modo eum aperiret et legeret. Servus igitur civitatem et domum ingressus librum accepit et reexivit, in via autem existens cogitare et mirari coepit, quid tamen in libro scriptum esset, et qua ratione dominus suus ita stricte eum legere prohibuisset; resedit ergo, librum aperuit et unum[TR202] punctum legit. Et ecce, eo legente ferocissimi dracones multi affuerunt terribilemque conatum in eum fecerunt, interrogantes, ad quid vocasset eos? Qui animo assumto dixit: ut viam istam lutosam quadris sternatis lapidibus. Sicque discesserunt ab eo, et via in crastinum[TR203] fuit strata sicut imperaverat, et usque hodie manet. Et nisi servus ille statim responsum congruum draconibus dedisset (209 a), corpore et animo periisset. Tanta autem in arte medicinae egit, nisi quod mortuos non suscitavit, omnia incurabilia sanavit, unde ab omnibus consiliator est dictus. In ea civitate sunt conventus medicantium insignes, et multi in eis Doctores studentes; antiqua enim est universitas ibi et notabilis in omni facultate. Conventus fratrum Minorum mirabilium est structurarum pretiosarum. Ecclesiam grandem habet cum multis turribus altis, ad instar ecclesiae S. sepulchri in Jerusalem, rotundo opere aedificatam, et totum tectum ecclesiae, turrium et campanilium plumbo est opertum, ab intus vero omnia sunt vario et polito marmore obducta. Sedilia autem stallae chori spectabili varietate lignorum sunt, quasi essent depicta, diversis vivacibus figuris expressa, sed super omnia capella cum sepulchro beati Antonii, sacri ordinis Minorum, solemnissimo decore rutilat. Est ecclesia in ea urbe, monasterium valde solenne et antiquum, ordinis sancti Benedicti, quod dicitur ad sanctam Justinam, et sicut ecclesia illius monasterii est plena corporibus Sanctorum, sic ipsum monasterium repletum est monachis doctis et religiosis. In ipsa ecclesia sunt corpora sanctorum Matthiae apostoli et Lucae evangelistae, quae S. Urinus de Jerusalem tulit occulte et huc portavit, verum caput S. Matthiae non est ibi, quia S. Urinus illud tradidit cuidam se petenti, qui Trevirim asportavit, ubi hodie in veneratione habetur. Corpus etiam ejusdem S. Urini ibi quiescit, et corpus S. Prosodati confessoris, S. Danielis martyris, S. Maximi episcopi, et corpus S. Felicitatis, et multa Sanctorum innocentium corpora, et S. Justinae virginis et martyris corpus ibi est reconditum, a quo totum monasterium denominatur. Est etiam super altare, in quo corpus S. Lucae quiescit, una tabula cum imagine beatae Virginis, puerum Jesum in gremio tenentis, quam dicunt ab ipso S. Luca esse depictam. Audivi etiam, quod quondam reliquiae et thesauri[TR204] S. Marci Venetiis in illa ecclesia fuerint repositae, unde meritis horum sanctorum creditur factum esse, ut monachi S. Justinae fierent forma et exemplar omnium religiosorum; nam congregatio S. Benedicti, quae S. Justinae nuncupatur, anno Domini 1412 in hoc monasterio primo per venerabilem virum, dominum Ludwicum Barbum, patritium Venetum, initium sumsit. Ubique enim ipsa divi Benedicti religio a regularibus institutis deciderat et jam nulla religionis facies in eo ordine videbatur, sed Ludwicus ipse tamquam novum sidus una cum Rolando Patavino ac Jacobo Ticinensi, religiosissimi viri, in eo fulsit, qui non modo ordinem suum denigratum et devium illuminavit et ad viam veritatis reduxit, sed et primus omnium ordines omnes ad eam, quae nunc tanto tempore viget, observantiam regularem perduxit, ut sicut monachi S. Benedicti dicuntur a divo Benedicto patres monachorum, sic sint et patres reformatorum a Ludovico jam dicto, quia ejus exemplo omnes religiosi permoti eidei subsequi pro viribus conati sunt. Ipsi itaque viri religiosissimi suae religionis calamitate et ruina permoti ibidem scil. ad sanctam Justinam pontifice summo concedente suae observantiae fundamenta jecere, et ab eo Justinae loco succrescens congregatio S. Justinae denominata est, quae postmodum incredibiliter et viris praestantissimis et locis bonis temporalibus excrescens, et (b) per universas provincias se diffundens, Eugenius gloriosus pontifex IV. eam maximis privilegiis et immunitatibus et locorum concessionibus plurimum juvit. Qui nostro saeculo, quanto splendore virorum religiosissimorum, doctrina, gravitate ac sapientia venerandorum, fulgeat, dicere non attinet, qui, etsi birretatos et in universitatibus promotos paucos habeant et pauca conscribant aut populo publice non declament, tamen, cum religiosissimi sint, continue legunt, continue student et tempus extra divinum officium non nisi legendo deducunt, nec patiuntur, propter studium divinum diminui cultum, nec divinum officium impedit eorum felix studium. Unde accidit Deo opitulante, ut apud eos innumeri viri existant docti, juristae, legistae, canonistae, philosophi, rhetores, historiographi, et ante omnia fundatissimi theologi, qui obmutescere faciunt verbosas clamosasque argumentationes biretatorum et sine fundamento titularium promotorum. Insuper dicti domini de observantia Patres virtuosae activae vitae lucidissima exemplaria prae cunctis clarent. Quae enim religio tam larga in eleemosynarum distributione? tam pia in hospitalitatis exhibitione? quis quaeso episcopus eis in hoc antefertur, aut certe quis princeps? Profecto nullus. Ad eorum enim monasteria convolant examina pauperum, ut mel de ornatissimis sugant flosculis, ita, ut eorum curiae non videantur esse monachorum et dominorum habitacula, sed pauperum, miserorum et peregrinorum receptacula. Super omnia autem religiosos ad se declinantes eximia caritate, hilari jucunditate suscipiunt, praecipue si docti et exemplares sint, unde raro sunt sine religiosis hospitibus. Ad hos fratres Praedicatores et Minores de observantia tamquam ad proprios conventus sine metu gaudenter intrant et tam frequenter, ut in nonnullis monasteriis caritas illorum dominorum designaverit illis fratribus proprium habitaculum ad manendum, in quo ita delicate tractantur ab eis, ac si essent angeli a Deo missi. Hanc charitativam hospitum religiosorum susceptionem et liberalitatem illorum dominorum in egenos et mendicos percipientes principes et nobiles cum exercitibus transeuntes ingrediuntur, et quisque reutherus, cliens et armatus breviorem et longiorem suam diaetam facit, ut per noctem apud dominos istos sit, quatenus ipse et equus provisionem habeat et suis pecuniis parcat. In tantum autem gravantur domini illi hospitibus, ut vix sufficiat dimidietas totius substantiae eorum pro hospitum equestrium enutritione. In tantum etiam ingratitudo et inhumanitas nobilium clientum et reutherorum increvit, ut jure velint provisionem ad suum desiderium habere, et si hoc in parvo denegatum fuerit, igne ferroque minentur se vindicaturos et inimicos futuros. His tamen gravaminibus non obstantibus se a pauperum subventione et eorum receptione nequaquam avertunt, scientes, quod non nisi talibus hostiis promeretur Deus, Hebr. XIII.:

Ecce, quomodo evagatorium ordinatissime conficiatur, nisi enim sine ordine processus texeretur, nequaquam evagatorium diceretur!

Tertia decima die, quae est octava epiphaniae, conducta nave per Brentam ad mare descendimus et navigantes hora satis tarda Venetias revenimus, passi enim fueramus (210 a) in mari impedimenta per ventos contrarios. Ascendimus ergo per canale magnum in Rivoaltum et pontem transgressi fonticum Teutonicorum intravimus et coenantes dominos reperimus, cum quibus refecti in locis nostris dormivimus.

Quarta decima die navigavi cum negotiatoribus ad Murianum oppidum, et eis negotiantibus cum vitriatoribus ego intravi conventum nostrum ad S. Petrum martyrem et ibi aliquos mihi notos reperi fratres, cum quibus ivi in ecclesiam parochialem, et multa Sanctorum innocentium corpora ibi fuerunt nobis ostensa. Deinde ad mercatores redii, et Venetias reversi sumus navigio cum vitris emtis; non enim reperiuntur hodie in mundo tam pretiosa vitra, sicut ibi fiunt cottidie, nec tam industriosi artifices, qui ex fragili materia formant vasa tam elegantia, ut paene superent aurea, argentea, pretiosis lapidibus ornata vasa, et si solida essent, ut vasa metallina, super omne aurum pretium eorum emineret, unde legitur in Isidis XVI,[TR205] quod quidam artifex vitreum vas ductile sive fabricabile obtulit Tiberio Caesari, quod ad parietem projiciens non est fractum, sed curvatum. Artifex autem levato vase id malleo ad pristinam refert formam, dicens imperatori, artem a se inventam nulli homini adhuc notam in mundo, nisi sibi. Quod imperator audiens mox artificem decollari jussit dicens: si ars haec manifesta fieret, pro nihilo aurum et argentum reputabuntur. Indignabamur Tiberio propter hominis illius occisionem, quia, si ars illa manifestata fuisset, sine labore et sollicitudine possent duci per loca vasa. Fragilitas illorum vasorum sola ea reddit vilia et nullius reputationis, quamvis sint elegantissimae speciei, visu pulcherrima; nam dum imperator Fridericus III. anno praeterito esset Venetiis et dux cum senatu ei mirabile quoddam vas vitreum pulchrum valde obtulissent, ut ejus aspectu laetaretur, imperator autem accepto vase cum aliquantisper ejus ammiratus pulchritudinem laudasset artificum industriam, ex intentione quasi ex casu elabi permisit vas de manibus in pavimentum, quod in multa concidit frusta. At imperator quasi territus de fractura dixit: heu, quid accidit? et dum quidam inutiles fracturas levaret, dixit: ecce, quantum excellunt vasa aurea et argentea, quorum fracturae utiles sunt! Ex qua imperatoris locutione Veneti instructi imperatori vas aureum propinaverunt, quod accipiens nequaquam projecit in terram. Igitur illum totum diem in occupatione fuimus, ut vasa vitrea caute illigaremus, ne ductu et motu rumperentur.

Quinta decima die mane navigavi ad S. Dominicum et fratres ibi visitavi, quos ibi novi, et deinde navigio descendi ad conventum S. Johannis et Pauli, in quo etiam notos meos fratres visitavi. Post hoc transmeavi canale majus ad [hospitium?] dominorum Teutonicorum,[TR206] in quo plures mihi affectos habui, quibus salutatis in meum navigavi locum.

Sexta decima die illigaverunt negotiatores Ulmenses sua mercimonia in fontico, quibus supellectilem meam etiam involverunt, sportam scilicet cum ramis palmarum, quas in Alexandria aptaveram, et sportam cum lapidibus de sanctis locis collectis et lectulum meum, quem in Jerusalem emi, eoque per desertum et mare usus fui, et omnia alia, quae in equo ducere mecum nolui. Circa vesperas illius diei magnus concursus populorum fuit, concurrentium ad Rivoaltum per pontem ad videndum combustionem farinae falsificatae. Quidam enim saccos plenos farina in navi adduxerat, ut venderet, et compertum est, quod farina erat cinere permixta et calce et aliis albis pulveribus, ut eo copiosior esset; erat enim tunc fames Venetiis valida et farina ac frumentum in foro charissimo. Comperto autem dolo domini Venetiani in captivitatem redegerunt venditores farinae et omnibus emtoribus ut farinam reportarent mandaverunt accensoque igne in medio Rivialto omnem injecerunt farinam et combusserunt infinito inspectante populo. Dies ille longior mihi caeteris videbatur, pro eo, quod in crastinum intendebamus recedere; licet enim urbs Venetiana sit pulchra et mirabilis et omnium rerum mundi sit ibi abundantia, tamen illi, qui in ea nati et enutriti non sunt, longas ibi habent horas, nec morari ibi diutius delectat, pro eo, quod semper homo alienus ibi stat in quodam timore et sollicitudine, in tantum, quod aliquando quidam non possunt ibi nec dormire nec quiescere, quorum aliquos vidi; nam aliqui timent, quod urbs absorbeatur lubrico fundata solo, aliqui quod fluctibus obruantur irruentibus, aliqui quod domus altae solvantur in fundamento, aliqui ne subito tumultus fiat populi timent et in seditione adversus alienos occidantur. Sed illi timores sunt aut superstitiosorum, aut phantasticorum, aut formidulosorum. Superstitiosi timent non timenda, ut Aegyptii timebant casurum coelum, si Apollinis idolum removeretur; et phantastici timent, Atlantem fieri fessum et coelum abjecturum a se; et formidulosi timent ad sonitum et casum (b) folii de arbore cadentis. Sed et nonnulli fatui in securitate existentes timent, et sine formidine in locis insecuris sunt. Vidi de his unum, nam vitricus meus conduxerat famulum, domui suae servientem, qui erat villanus, et numquam in oppidis moratus fuerat, cumque per diem unum et noctem in domo nostra mansisset, petiit licentiam redeundi in villam, dicens, se nulla ratione posse manere. Cumque vitricus meus causam quaereret, respondit: ecce, inquit, quando cogito, oppidum esse muro cinctum et nocte portis clausum, tantus timor me invadit, quod inhorrescunt pili capitis mei. Sicque dimissus reversus est in villam, ubi nec muri nec portae erant, et ibi quiescere potuit. Sic etiam est cum illis, qui timent Venetiis. Verum tamen nihilominus causa subest aliqua timoris in Venetiis, nam ego ipse nonnumquam timore affectus fui: ibi enim non auditur folium de arbore cadere, sed tantum strepitus et fragor maris ab extra, praecipue noctibus, dum omnia in silentio sunt, quod non vitiose timet homo. Solebam frequentius in mediis noctibus surgere et in altanam ascendere ad orationem, ubi quandoque prae confusione sonitus maris non poteram manere. Cottidie etiam ibi corruunt muri et domus, et quam saepe obruuntur homines, quod etiam contingit in solo firmo. Nam in juventute mea An. 1450 corruerunt in Diesenhofen tres domus in media nocte, et multi obruti perierunt. Et An. Domini 1486, dum essem Terviso, corruit una alta turris non longe a meo hospitio. Si ergo cadunt domus in firmo solo locatae, quid mirum si Venetiis super luto fundatis domus corruunt? Et quis non ibi timeret? videntur plures ecclesiarum proceri turres inclinati et ruinam minantes et alti parietes multi resoluti, quorum casus omni momento exspectatur. Navigans enim per canalia Venetianae urbis, nisi non aperiat oculos, videbit multa aedificia inclinata, ac si jam casus eorum instaret. Et quod his plus est, videtur mihi, quod etiam turris illa altissima, firmissima et spississima S. Marci sit in latus paululum inclinata, quo tamen non obstante saepe superius fui.

Formidulosum etiam reddunt terrigenam cottidiana nova, quae maritimis regionibus accidunt ex maris frequenti immutatione, quomodo obruantur subito civitates, villae et pagi et integrae regiones, montes etiam mergantur, et talia nobis inconsueta cottidiana sunt in maritimis regionibus et Venetiis saepe eveniunt. Nam anno praeterito in die S. Stephani subito mare intumuit et venti importunissimi de mari excitati sunt, qui ipsos fluctus incusserunt per canalia adeo terribiliter, quod omnes cymbae et barcae in canalibus repertae et extra sunt submersae, et quicumque navigabant inter Venetias et Murianum perditi fuerunt, similiter, qui inter S. Nicolai alvum et S. Helenam in naviculis erant, perierunt; nam mare intravit urbem et per canalia etiam arctissima se diffudit et in lacunis adeo fremuit, ac si domus subvertere et obruere vellet. Et haec frequentius contingunt. Ideo alieni citius se expediunt et ad loca sua redeunt. Sic et ego cum magno desiderio exspectavi diem recessus mei et mercatores instigavi ad celerem expeditionem.

NOBILISSIMAE URBIS VENETIANAE

fidelis descriptio vel potius circumscriptio, quam ex diversis collegi descriptionibus, et nonnulla auditu didici et multa experientia propria accepi.

Venetiana urbs est venustior et pretiosior cunctis civitatibus, quas ego vidi, tam in Christianitate quam extra, nec vidi quidquam mirabilius hac urbe, nihil curiosius perspexi et in nullo loco diutius mansi hospes. Ea ergo, quae de hac urbe legi, audivi et vidi, hic inseram simpliciter et profecto insufficienter. Quis enim hanc clarissimam et florentissimam urbem, cujus immensa fama et gloria per se toti notissima exstat orbi, describet ad plenum? Credo equidem, etsi Daedalus ab inferis remearet, qui solus homini inducere pennas novit et mortalibus insuetas coeli vias ostendere, ipse forsan ad hoc posset praestare suffragium; nec Cicero, licet sit dicendi magister, quidquam loqui novit, nisi quae divini ingenii homo Daedalus, inferorum consiliator, sibi tradiderit. Hujus quidem urbis, cum multae poterant latissimae commendationes (exhiberi), ad XIII tamen eas reducere curavi. Commendatur ex his hic subjectis: I, ex ejus mirabili fundatione et aedificatione; II, ex copiosissima populatione; III, ex ordinato regimine et longa ejus duratione. IV, ex dominii lata dilatatione; V, ex divini cultus multiplicatione; VI, ex sanctarum reliquiarum recordatione; VII, ex thesaurorum pretiosorum possessione; VIII, ex necessariorum omnium inventione; IX, ex mercantiarum adductione et eductione; X, ex spectaculorum pomposa celebratione; XI, ex prudentissima senatus consiliatione; XII, ex frequenti diaetarum et capitulorum congregatione; XIII, ex multarum et magnarum dotatione privilegiorum et gratiarum.

Dico primam commendationem civitatis Venetianae esse ex ejus mirabili situ, fundatione et aedificatione. Nam aliae civitates, quas per varias orbis terrarum oras aspexisse contigit, celebres gloriosaeque vocantur, haec autem admiranda una est, cui tamen coelestis adspiravit favor, ut ipsa rerum natura cesserit, cum caeterae mortalium ingenio, opibus, manibus, quod humanitus dici potest, jactis humi fundamentis conditae sint, haec intra fluctuosos maris impetus et medios pelagi vertices quasi regina inter alias caput extulit urbes habetque pro pavimento mare, pro muro fretum, pro tecto coelum, pro stratis et regiis viis, quibus in eam venitur, pelagi aquas, nec est in eam introitus, nisi per aquas, et in ipsa urbe in quocumque loco, modica terra remota, venitur ad aquas.

Porro, de ejus primo initio multi varia dicunt, hoc vero, quod familiare est et vulgare, recitabo. Erat ante tempora Trojanorum, forte temporibus Jani et Saturni, piscator quidam pauper, habitaculum habens in extrema Adriatici sinus ora, in loco, ubi nunc est Margerum oppidum; habuit etiam uxorem satis prudentem, nomine Nesam, amboque simul et soli de piscium captura (b) vivebant. Quadam autem die piscator naviculam adscendit piscaturus, et cum per littora propinquiora quaeritaret nec pisces occurrerent, naviculam altius in mare duxit viditque a longe intra paludes campum assurgere, ad quem cum navicula appulit invenitque copiosissimam praedam optimorum piscium, de quibus cum cepisset quantum voluit, remeavit et ab uxore comiter susceptus est et laetanter propter allatam praedam. Cum autem frequenter vir ille rediret a loco illo et numquam vacuus veniret, cum tamen ante loci inventionem non multum fortunatus fuisset, et locum apud uxorem plurimum commendaret, quadam die uxor Nesa cum viro naviculam ingressa transducta ad locum, ubi campus inter paludes eminebat, de palude et arundineto ascendit in campum, ut autem solum vidit firmum et habitabilem, suasit viro, et transtulerunt domicilium in eum campum, et crescere coepit vir et mulier in illo loco in servis et ancillis, in auro et argento in immensum. Tandem autem viro mortuo domina Nesa domum gubernabat eratque prudens, dives, affabilis et hospitalis, unde domus dominae Nesae facta fuit hospitium et refugium piscatorum et aliorum ibi navigantium, et ab ea locus nomen accepit Nesia, et sub illa Nesa multa aedificia sunt ibi erecta.

Porro ante Domini incarnationem anno MCLXXVIII destructa Troja, cum Antenor rex Trojae repulsus de regno esset, cum duobus millibus Trojanis, qui et Heneti dicti sunt, aufugit per mare ad oras Adriatici maris et ibi plures aedificaverunt civitates. Quidam autem de principibus illis Trojanis, dictus Venetus, in campo Nesiae, ubi erat domus Nesae, sibi fortalitium construxit idque Venetiam nominavit, et circumjacentem regionem vulgus eodem nomine appellavit, tum propter Henetos, tum etiam propter Venetum principem. Sic ergo stetit locus ille multis annis in continuo profectu, et dicunt quidam, quod illi Veneti cum navibus Phrygiam intraverint ad locum destructae Trojae et de ruinis ejus columnas marmoreas, tabulas politas et sculptas petras et conchas levaverint et navibus impositas Venetias duxerint, eamque urbem de ruinis nobilissimae Trojae suscitaverunt, sicque[TR207] stetit tempore adventus Christi usque ad Attilae Hunnorum regis tempora, qui tyrannizare coepit anno Domini 450 et terribilissimo impetu universas Europae regiones vexavit. Nobiles ergo Venetiae regionis et Italiae et convicinarum urbium congregati locum tutum quaerere deliberaverunt, in quo se a tyrannide Attilae vel absconderent vel defenderent, et ascensis navibus cum omni substantia sua commigraverunt ad Venetias, parvulam adhuc licet pulchram et munitam civitatem, sed quia locus arctus admodum erat nec tantam nobilium multitudinem cum tam ingenti substantia capere poterat, exsiccaverunt cottidie de industria solum et mansiones muniverunt, aedificia exilia Nesae et aliorum piscatorum destruentes, in altiori autem loco campi, qui dicebatur Rivoaltum, primo fundamenta fortissima jactaverant anno Domini 456. Aliqui habent, quod fundamenta Rivoalti primo jactata sint anno 321 septimo Idus Aprilis, et ecclesiam S. Jacobi super (212 a) Rivoaltum aedificaverunt, quae hodie ibi manet, et fuit prima parochia Venetiarum. Cottidie autem augmentabatur numero nobilium confluentium ad eos, et aedificaverunt pontes ad LX insillas per circuitum Rivoalti jacentes, in quibus ecclesias et templa et regias ac amplissimas aedes et grandia monasteria aedificaverunt et pontibus conjunxerunt, ita, ut unius civitatis esse corpus videretur, quamvis sint plures distinctae civitatiunculae, per canalia media junctae tamen pontibus multis lapideis et ligneis. Unde non solum usus grammaticorum privavit nomen illius urbis singulari numero, sicut contigit civitati Athenarum, sed etiam realis habitudo illius urbis ostendit, eam carere singulari numero, ut non dicamus Venetia, Venetiae, sed Venetiae, Venetiarum, cum sint plures civitates unius civitatis. Quamvis autem urbs illa sit multipliciter per canalia distincta, principalis tamen divisio ejus est per canale magnum, quod quasi mediam urbem secat. In una parte est ecclesia S. Marci cum ducis palatio et latissima platea, et praeter regias aedes duo conventus Praedicatorum et archanale et fonticus Teutonicorum et multa alia. In alia vero parte est Rivoaltum, cum grandi foro et platea, et conventus fratrum Minorum[TR208] magnus, et multa alia monasteria et ingentia aedificia, nec loqui permittit me stupor, dum convertere me volo ad singularia, propter multitudinem, magnitudinem et pretiositatem structurarum. Quid de ducis palatio dicere possum, altum, amplum et pretiosum ab extra undique a summo usque deorsum polito et vario marmore vestitum, pretiosis columnis fulcitum, triclinia, solaria, coenacula, camerae et cuncta habitacula usque ad cubiculum ducis lustravi, quae miris picturis, auro et coloribus pretiosis decora nimis exstant. Supra palatium in alto est viridarium, arboribus pomerantiarum et aliis virgultis aromaticis consitum; similiter et aliae domus polito marmore nitent, magis autem regiae, quae modo aedificantur, quae non solum polito marmore et vario, sed auro fulgent, quo vestitae sunt, cybariae, arcus et culmina, modum enim virtutis in aedificiis notabiliter excedunt, volentes coaequare exilium paradiso; unde Turci et alii infideles videntes has mirandas structuras scandalizantur et arguunt ex hoc, Christianos nihil de futura vita curare et sperare. Et ut finem faciam de primo, sciendum, quod septem faciant fundationem illius urbis celebrem: 1) quia non est fundata in terra, sicut aliae mundi civitates, sed in mari; 2) non est aedificata a tyrannis, sicut Ninive, Babylonia, sed a tyrannide fugientibus; 3) non est aedificata a latronibus, raptoribus, ignobilibus, rusticis, pastoribus,[TR209] sicut Roma, sed a divitibus, dominis honestis et nobilibus Venetorum; 4) non est constructa a paganis et idololatris, sicut Troja, Athenae, sed a Christianis et Crucifixi cultoribus; 5) non est aedificata communibus lapidibus vel lignis, sicut Ulma, Augusta et Constantia, sed lapidibus in Troja nobilitatis, sicut supra patet;[TR210] 6) non habet murum, sicut aliae civitates, communem, sed quaelibet domus est quasi per se castrum, ex qua resistentia adversariis fieri potest, et idcirco est inexpugnabilis, tot munitionibus protecta; 7) portum habet mirabilem, quem nulla externa classis ingredi potest, nec formidant alicujus hostis incursum.

Secundo commendatur urbs Venetiarum a copiosissima populatione (b). Nam anno Domini 570 quidam tyrannus, Daphon nomine, Italiam infestavit, quo terrore multi nobiles desertis urbibus per maritimas paludes ad Venetiarum civitatem se contulerunt, quorum adventu tunc Veneta civitas mirum in modum aucta fuit in populo et aedificiis. Nec multo post destructa fuit Heraclea, civitas populosa, a qua omnis populus Venetias transmigravit. Insuper et Aquileirenses destructa Aquileja in Venetiarum urbem populariter commigrarunt, adeo, ut tunc secunda urbis conditio fuisse dicatur. De Sclavonia etiam multi ibi domicilia aedificaverunt, et de universis de sub coelo modo gentes ibi morantur in tanta multitudine, ut mirabile sit videre; nec est numerus hominum per vicos currentium et recurrentium, per canalia navigantium, in palatio S. Marci stantium, in foro Rivialto confabulantium, in fontico et alibi negotiantium, in valvis et pategis mercantium, in laborariis operantium, in plateis et vicis otiose spatiantium, in domibus residentium, in monasteriis Deo servientium, in ecclesiis orantium et cantantium, in ambitu exteriori ducis et atriis ecclesiarum mendicantium, in hospitalibus infirmantium, in consistoriis et praetoriis causantium, in scholis studentium et disputantium, in tabernis comedentium et bibentium, in theatris ludentium, in occultis locis se ludis depauperantium, in omnibus locis urbis artibus suis laborantium, in prostibulis multis scortantium, in carceribus pro suis culpis swalentium,[TR211] in omnibus rivis naves intrantium et exeuntium; sine autem confusione, contra commune dictum: ubi multitudo ibi confusio, cohabitat sibi tam innumera multitudo. Aestimo enim me vidisse totum universum in duplici speculo, secundum mundi duplicem considerationem. Consideratur enim mundus primo sub quadam confusione, secundo sub quodam ordine. Primo modo vidi mundum Cayri, secundo modo vidi eum Venetiis, in qua ordinatissime convivunt homines et mundissime cohabitant, puramque et sine foetore urbem servant, nec stercoribus aut purgamentis vicos foedant, sed mare omnia deportat. Nam semper in sex horis, postquam influxerit, per alias sex horas refluit, sicque continue influit et effluit nihilque foedum et immundum in urbe relinquit. Unde experti credunt, in mari Venetiarum esse voraginem quandam, quae aquas sorbet et rursum absorbtas revomit, ad modum abyssi; magna ejus rei causa fluxus et refluxus vicissim perpetua successione ibi est.

De diuturno Venetorum regimine.

Tertium commendabile urbis Venetiarum est diuturnum regimen, quod idcirco alia regimina duratione transgreditur, quia ordinatione bona administratur. Nam haec urbs a principio suae constitutionis graves et maturos viros habuit, et ab ejus conditione usque ad tempora Sisinnii papae et Justiniani imperatoris, qui fuerunt anno Domini septingintesimo sexto, sub tribunis gubernabatur, sed propter frequentes adversariorum incursus reprimendos ab omni populo creatus est primus Venetorum dux Paulus Lucius, civis Heracleanus, sub quo respublica Venetorum miro modo profecit, et ab eo tempore usque ad hoc tempus duces habuit sibi succedentes, unde modernus dux est 76. Sic ergo steterunt sub ducibus annis septingentis LXXXII. Non tamen sedes ducalis semper fuit in Venetiis, sed primo fuit in Heraclea et in Alaroa, deinde in Metamacho, post hoc translata fuit in Rivoaltum et postremo est ad S. Marcum devoluta, et (213 a) ibi hodie est in insigni palatio, sicut supra patuit. Nec legimus, regimen alicujus multitudinis tantum temporis durasse, sicut Venetorum. Ea namque regimina, quae videbantur esse perpetua, sicut Hebraeorum, Persarum, Medorum, Graecorum, Romanorum, illo citius defecerunt. Nam in Jerusalem non amplius regnatum est, quam 483 annis, a David usque ad Sedechiam. Idcirco Venetorum regimen a Sanctis plurimum commendatum invenimus. Sanctus enim Thomas de Aquino, ordinis Praedicatorum, operum libro 4. C. 8. C. 2 multum commendat Venetorum regimen. Et Bartholdus de proprietatibus rerum Lib. 17. Et Heinricus de Armino in Tract. de quatuor virtutibus et Leonhardus de Utino in sermone de S. Marco pulcherrime commendat, et Antoninus in Chronicis, et Jacobus Philippi in supplemento Chronicarum, et omnes alii docti et prudentes. Nam ipsum regimen Venetorum conforme est propheticis et philosophicis institutis. Moses enim, ut habetur Exodi 18., princeps populi Israel, eligi fecit de populo viros sapientes et probatae conversationis, quos populo praeposuit, cum quibus ipse rexit, et majora ad eum deferebantur. Et haec politiae species includit tres species illas, quas Aristoteles ponit 3° Politicorum. Una species dicitur popularis, in quantum hi majores a nullo praeficiebantur, sed a communi populo eligebantur. Altera species est optimatum, in quantum populum gubernabant et inferiores causas judicabant. Tertia species dicitur regni, in quantum unus praeficiebatur omnibus, quasi singulariter praesidendo, ad quem majores casus referebantur. Et ad illum ordinem de propinquo accedit Venetorum regimen; nam in communitate illa sunt circiter quadringenti, tam ex nobilibus quam ex honorabili populo, qui ad consilia publica procedunt, per quos aliqui prudentiores in creatione sui principis eliguntur, et hi aliquem ex suis nobilibus eligunt, quem in ducem Venetorum praeficiunt. Ille autem dux sic electus, una cum sex, quos consiliarios vocant, et XL, quos quasi populi anteanos vel patritios habent, politiam gubernat, nec hi, qui cum duce regunt, semper manent, sed singuli de consilio statutis temporibus ad praedicta officia per electionem omnium assumuntur, et ita quilibet de praedictis electis partem aliquam habet in politia, quae ex tribus praefatis regiminibus aliquid participat. In quantum enim est unus omnibus praefectus, regimen regni dici debet. In quantum vero aliqui majores ipsum ducem eligunt et cum ipso politiam regunt, regimen optimatum est. Sed in quantum praedicti majores, ducis electores, consiliarii vel patritii, a toto consilio eliguntur, aliquid de politia populi habet. Ipse insuper dux regulatam habet potestatem, tantaque eum statutorum observantia coarctat, ut non plus possit praefectus, quam velit praeficiens, et, si limites suorum statutorum excesserit, statim aut repellitur aut oculis orbatur aut patibulo, quod ante fores palatii est, suspenditur. Sunt enim duae columnae quadratae marmoreae politiae et sculptae, passibus forte VII ab invicem distantes, quibus trabs superponitur in excessu ducis, et in eo suspenditur. Supra deambulatorium vero palatii contra plateam sunt aliae duae columnae rubeae marmoreae in fenestris, quibus imposito trabe suspenduntur consiliarii aut patritii rempublicam destruere conantes. Ad hanc autem severitatem inducti sunt pluribus turbationibus priorum ducum, qui populum vexabant, unde secundus dux, dictus Urius, propter insolentias fuit decapitatus; et quartus, Adeodatus, fuit oculis (b) orbatus; quintus, Gabanus, coecatus et expulsus. Deinde electo sexto duce, Dominico, ei consiliarios adjunxerunt, ne insolescere posset, et tamen communitatem vexavit, unde etiam hunc excoecaverunt et honore privaverunt. Nonum, Odelerum, patibulo suspenderunt; et decimum ducem, dictum Beatum, exilio relegaverunt; XIII., Johannem, renuntiare ducatui compulerunt, qui depositus mox monasterium monachorum est ingressus et tonsuratus reliquum vitae suae in oratione et jejunio complevit; XIV., Petrum, apud sanctum Zachariam in tumultu interfecerunt; XXIII., alium Petrum ducem, cum se in palatio tueretur, pice et igne injecto palatium incenderunt, ipsumque et uxorem cum filio combustum cadaver ejus in mille frusta conciderunt; XXVI. ducem, dictum Mennium, vi monasterio intruserunt et monachum fieri coegerunt; XXVIII. ducem duxerunt Constantinopolim eumque monasterio tamquam carceri mancipaverunt; XXXI. dux, dictus Dominicus, effugit Ravennam, alias occisus fuisset; XXXIV. dux depositus cum ignominia fuit. XLI. dux, Vitalis, quia in urbem duxit classem peste infectam, ideo a populo occisus fuit. LVIII. Martinus dux, securi, omni spectante populo, interiit. Si enim ducibus suis admisissent, agere placita, dudum defecisset respublica Venetorum; nullum enim ducem interfecerunt, nisi in rempublicam peccasset. Sed et ipsos duces recte et juste regentes tantis honoribus prosequuntur, ut salva eorum prudentia metas excedant, ita quod non duces saeculares videantur esse duces Venetorum, sed patres spirituales, cardinales, patriarchae et episcopi; inter quos procedit tamquam unus ex eis in processionibus et publicis apparitionibus. Omnia enim illius ducis insignia a religiosis et ecclesiasticis dignitatibus ortum habent, ac aliquam similitudinem praeferunt; defert enim umbellam pro infula quam sic accepit. Nam cum papa Alexander et Fridericus I. imperator a Venetiis simul navigio Romam pergerent et Anconam venirent, protulerunt Anconenses duas umbellas, unam papae Alexandro, alteram imperatori Friderico; tunc pontifex jussit afferri tertiam duci Venetorum, qui cum eis erat, eique potestatem tradidit pro se et suis successoribus uti umbella. Aliqui libri habent umbrella. Defert etiam funale candidum, quod solum pontifex Romanus de consuetudine defert, quod non nisi jussu pontificis summi habet. Sed et annulum ut ecclesiae sponsus portat, Alexandri papae III. praecepto, propter victoriam contra Ottonem, filium Friderici I.; sigillat etiam plumbo, ut papa; auctoritate ejus habet etiam sedem in latere papae, ita, quod ex una parte imperator, ex altera dux Venetorum. Sed et tubas argenteas habet, ut papa, etiam ejus concessione. Et caetera multa habet, quae splendidum reddunt ejus principatum; et ultra alios duces eum reddunt honorabilem. Ducum enim probitate stabilitus est principatus ille.

Sicut multa regna translata sunt de gente in gentem culpa ducum et regum, aliud habent Veneti, quod firmat et quodammodo perpetuat eorum imperium, scilicet sapientiam, justitiam et misericordiam. De sapientia dicitur Sapientiae 6.: diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. Nam major pars patritiorum sunt juris periti, oratores et philosophi, et libros legunt ac sine prudenti deliberatione nihil agunt; expertes senes decrepitos, si ire pedes non possunt, in consilium portari eos faciunt. Dum in processione vadunt, videntur tam multi graves viri in senatu illo, ut homo ex maturitate eorum judicet eos sufficientes gubernare mundum. In vestibus sunt splendidi et honestissimi et incedunt, ac si omnes episcopi, longis et pretiosis tunicis, nec est aliquis etiam quantumcumque juvenis, qui curtatus et truncatus et excissis vestibus appareat, sicut nostri imprudentes Teutonici, qui ad illas devenere nugas, ut turpitudinem esse putent pulchritudinem.

In cibo et potu, ut prudentes decet, ultra quam credi potest sunt temperati, ne per ingurgitationem et ebrietatem mercandi usus impediatur aut status politiae turbetur. Tabernas non habent, nisi quas pro Teutonicis et Sclavis et Vadienis et scortis sustinent quas Venetus si ingressus fuerit, tamquam diffamis habetur, et si adolescens Venetus visus fuerit in talibus, etiam si abundantissimus fuerit, nullus filiam suam ei junget matrimonio, sed tamquam scortator et turpis spernitur. Suos etiam adolescentes ad studia mittunt sub cautissimis tutelis, ne maculentur vitiis adolescentiae, sciunt enim, quod principatus ille corrumpitur, cujus nobiles et optimates prostituuntur vitiis. Idcirco inhumana et enormia crimina non habent et a convicinorum moribus sunt penitus alieni. Ideo imperium eorum non tam robore corporum quam vigore animorum incrementum ac tutelam sui comprehendit.[TR212] Sua insuper prudentia magnam pacem inter concives servaverunt et partialitates perniciosas omnibus modis (214 a) vitaverunt. Cum enim tota Italia anno Domini 1238 divideretur in duas partes, et omnes cives civitatum et supposita communitatum inter se disjungerentur per Guelphos et Gibellinos, pestiferas partialitates, Veneti paene soli hac peste non fuerunt infecti. Tempore enim praenominato Gregorius IX. et Fridericus II. contra se invicem tumultuabant, nam cum Fridericus Gregorium pontificem hostili animo insequeretur, et omnes Italiae civitates in tumultu existerent, easque divisisset scire volens, qui secum et qui cum ecclesia sentirent, non modo civitates, verum etiam et castella ac familias, ut ita dixerim filios cum patre et fratrem cum fratre, tum primum in duas partes divisit. Erant autem in Italia in civitate Pistoriensi tunc duo fratres Alemanni, Teutonici, quorum unus Guelph dicebatur, alter Gibel, et Guelph ecclesiae favebat, Gibel vero imperio, sicque ab illis duobus deinceps hujus perniciei nomina indita sunt. Unde Florentini pontifici faventes nobiles suos Gibellinis, partibus faventes expulerunt, quo facto Pisani, qui, imperio favebant, et ipsi e vestigio Guelphos sua urbe propellunt, quorum exemplo multae civitates itidem fecerunt, et in ipsis urbibus partes contra se invicem turres altas aedificavere et domus suas munivere et congressiones periculosissimas in ipsis urbibus fecere usque ad totius Italiae interitum, demta urbe Venetiarum, cujus cives fidelissimi sunt reipublicae eique adversantia nequaquam introducere permittunt.

Insuper justissimi sunt, et justitia suum imperium manet, dicente scriptura Proverb. 16.: justitia firmabitur solum. Leges communes non sequuntur, sed secundum statuta propria vivunt, miro modo politiae negotiis accommoda nec tamen a jure aliena. Sed et ipsa respublica suos cives etiam plebejos magnis libertatibus et singularibus immunitatibus conservat et tuetur, vim nullam alicui inferre permittunt, nullus alterius oppressor est, nullus alieni habitaculi invasor, secura sunt omnia. Homicidia vel humani sanguinis effusio aut numquam aut raro ibi audiuntur in tanta hominum multitudine, rigore justitiae coërcente. Si quis Venetus in aliena patria gravatur, adhibet sive ducalibus scriptis, sive nuntiis publicis, seu repressalium terroribus, ut eum a gravatione liberet, unde pro redemtione cujusdam civis sui apud Eslingam, Sueviae urbem, captivi construxit respublica Veneta, ut dicitur, pontem illum lapideum arcuato opere factum super Neccarum, quia nullis parcit expensis pro suorum civium salute, et propter hoc tardissimi sunt ad bella ineunda, unde vexationes etiam injuste eis illatas vel inferendas pecuniis et muneribus redimunt. Imperatorem Romanorum crebris muneribus placant. In proeliis audacissimi sunt, unde Turcis et Graecis multa intulerunt bella. Demum anno Domini 1472[TR213] Turcis pro conservatione sua confoederati fuerunt. Joannes enim Mocenicus, 75. Venetorum dux, vir prudentissimus, publicae saluti consulens, cum jam anno superiori Forum Julium Turci infesto agmine percurrissent, veritus ne etiam in Italiam bellum inferrent, eo maxime, quia constabat, quosdam Christianos principes litteris et nuntiis in dies hostem fidei in senatum concitare, ex senatus consulto pacem a Mahometo Turco magno magnis difficultatibus tandem impetravit.

Cives honorabiles, at divitiis tenues, officiis vel retanrie[TR214] provisione sublevare curant. Advenientes profugi (b) a quocumque loco apud eos tute servantur, ad justitiam nullus de hac civitate natus est alterius servus, nec etiam mercenario pacto conductus, sed unusquisque libertatem sibi vindicans victum proprio labore quaerit, et juventutem erudiunt in usibus maris ad acquirendum vitae necessaria, sicque pro colentibus agros remiges habent et pro bove navigium, pro ligonibus anchoras, pro equis dextrariis et mulis habent barcas depictas et pannis ornatas.

Suam denique justitiam summa misericordia temperant, scientes illud Esa. 16.: quod in misericordia praeparabitur solum. Non solum autem pietatem exhibent his, qui digni sunt, sed et illis, qui severae justitiae summas incurrunt. Carceres enim reorum sub deambulatorio palatii sunt contra publicam plateam respectum habentes, patentibus fenestris lucidi, quae ferreis cancellis sunt clausae, per quas captivi respicere possunt et manus extendere et cum astantibus colloquium habere, et si sunt pauperes, eleemosynam a transeuntibus petere possunt. Vidi in uno carcere ultra XL pauperes transeuntes inclamantes pro misericordia. In alio vidi foeminas pauperes pro eleemosynis clamantes. In alio vidi sedentes mechanicos captivos, qui manibus nihilo minus laborabant in suis artibus et denarios lucrabantur. In alio carcere vidi divites negotiatores inclusos, qui simul ludebant in alea et scacho, et domicellae uxores eorum cum ancillis et servis ante cancellos stabant colloquentes eis. In alio singulari inclusorio vidi Judaeum quendam senem, captivum ratione debitorum, qui se ipsum in custodia strangulavit, quem custodes carcerum posuerunt sic defunctum ad publicum palatii deambulatorium et quosdam deputaverunt, qui eum per multas horas circumsteterunt exspectantes, si aliquis veniret ad inculpationem vel excusationem Judaei mortui, ostendentes omnibus patentibus signis, a nullo nisi a se ipso occisum. Sed cum nemo veniret, nisi testes homicidii in se ipsum, traxerunt cadaver in plateam et juxta littus maris concremaverunt. Multos etiam captivos cum industria minus caute custodiunt et aufugiendi opportunitatem tribuunt, praesertim cum partem adversam crudeliorem justo sentiunt, unde non curant, quod tales carceres frangant et effugiant, sicut ante paucos annos mercator quidam de Ulma evasit carcerem per effractionem testudinis. Verum, qui pro enormibus excessibus, qui morte plectendi sunt, in carceribus detinentur arctioribus, tolerabilibus tamen. Inter multas crudelitates Teutonicorum est illa una, quod reorum carceres sunt inhumani, terribiles, obscuri, in profundis turrium, humidi, frigidi, et nonnumquam serpentibus et bufonibus pleni, longe ab hominibus sequestrati, nec aliquis accedit consolator ad miseros illos, nisi tortores crudelissimi, qui terreant, minentur et torqueant. Aliam pietatem exhibent Veneti reis, etiam morte plectendis; consumunt enim eos brevibus poenis, ut puta: jam suspensus laqueo non dimittitur simpliciter pendere, sed lictor dimittit se per funem super collum suspensi et pedibus stringit laqueum, sicque vi magna extorquet sibi vitam, repellens conglutinatam corpori animam, quae diutius manet in nostris suspensis cum inexplicabili poena etiam post cessionem omnis motus. Sic et alias poenas celeri festinantia morientibus inferunt, sicut saepe vidi apud eos. Inaudita enim etiam apud eos crudelitas, dimitti hominem vel in laqueo palpitare vel in rota diutius agonizare, sicut apud nos fieri solet. Inscelerati (215 a) effugiendi apud eos habent opportunitatem, antequam captiventur. Si enim reus praesentit se captivandum et currit ad aliquod canale, ubi barcae stant, et ducatum in barcam projicit in eamque saltat, tenetur barcarius eum educere ad quamcumque plagam petat, etiamsi ducis et totius senatus servi currerent ad eum capiendum, et si etiam vel civitatem incendisset vel S. Marci thesaurum furatus fuisset vel ipsum ducem interfecisset, nec ipse barcarius punitur propter eductionem talis malefici, sed puniretur, si reum ad se confugientem cum industria negligeret.

Quartum commendabile est, quod non solum Venetorum potestas est durabilis, sed ampliata et dilatata nimis, ita, ut etiam inter ferocissimas gentes late mari terrisque imperet. Quaenam civitas in toto orbe, quae conimunitas, quis rex invenitur terminos suos tantum ampliasse, sicut haec Venetiarum urbs, cujus potestas hodie Germanorum fines attingit et Ungarorum, Turcorum, Sarracenorum, Barbarorum, Siculorum et Italorum; et Europae, Asiae et Africae terminos tangit? Includit dominium eorum Forum Julium, Aquilejae patriarchatum, Histriam, Dalmatiam, Sclavoniam, Croatiam, Albaniae partem, Illyrici, Graeciae, Venetiae, Italiae. Et in medio illarum provinciarum est mare latissimum cum insulis suis, regnis et regionibus, quod totum paene ad eos spectat. Et faciendo crucem per eorum dominium ponitur pes crucis in occidente ad principatum archiducum Austriae in Alpibus, cujus magnam obtinent partem, et protrahitur haec pars crucis in longum a montanis per mare secando aquilonem et meridiem usque in orientem, sistitque in Syria, cui Cyprus connumeratur, quae hodie eorum est. Deinde trahendo transversam crucis partem a terminis Pannonum sive Ungarorum usque ad mare Adriaticum et Siciliam in australem plagam. Has autem latissimas regiones acquisiverunt multipliciter. Nam Cypri regnum jure haereditario, sicut patet supra Fol. 142 b. Cretam emerunt, ut patet Fol. 160. Echium vero insulam et Samum, Mitylenen, Andrum, Dominicus 38. dux Venetorum anno 1117 Graecorum imperatori abstulit justa de causa, et Metanum, Spalatrum et Tragurum ab Ungaris eripuit. Et Petrus Pollanus, 39. dux, Corinthum, Thebas, Euboeam, quae est Negropontum, Corcyramque insulam accepit et Justinopolim Venetis addidit. Tandem omnes insulae Aegei maris eis oblatae fuerunt, et multae civitates ducum et nobilium relictis suis dominis se sponte Venetiano senatui tradiderunt, sicque creverunt in immensum.

Insuper, dum Christiani in recuperatione terrae sanctae laborarent, tantum adjutorium a Venetis acceperunt, ut reges Hierosolymorum Latini, et omnes principes Christiani eis in recompensam multa privilegia et libertates darent in regno Hierosolymitano et in universa Asia, prout continetur in formula concessionis illius, in qua inter alia dictum fuit, ut dux Venetorum haberetur princeps regni Jerosolymitani et communibus cum rege Jerusalem jungeretur honoribus. Deinde concessum fuit Venetis, ut in omnibus Hierosolymitani regni Antiochenique principatus urbibus primam aream, primum vicum primumque forum haberent. Concessum etiam fuit Venetis, ut in omnibus negotiationibus suis per Asiam mari terraque immunes haberentur et essent a vectigalibus, teloneis, pedagiis, gwidagiis et gangfragiis et quibuslibet tributis. Sed et pars tertia civitatis Tyri eis fuit assignata in suam possessionem, quod ob id eis concessum arbitror, quia captis aliquibus urbibus sacri regni Hierosolymitani facta fuit inter principes populi Catholici longa concertatio et contentio, quae civitas jam oppugnanda esset? Ad hanc contentionem ingessit se dux Venetorum, tamquam mediator, et hoc dedit consilium, ut omnes civitates oppugnandae conscriberentur in schedulis et ipsae schedulae super aram unam in aliqua ecclesia adducerentur et lecta Missa invocatoque divino responso puer unus innocens litterasque non cognoscens, intelligens tamen verba secum conferentium, adduceretur ad aram, et diceretur sibi, ut unam schedulam, quam vellet, de schedularum numero acciperet, eamque regi Hierosolymarum assistenti his assignaret. Summe ergo placuit omnibus regibus et principibus ac nobilibus ducis consilium, et dispositis omnibus juxta consilium Venetorum ducis arripuit puer schedulam, in qua stabat Tyrus civitas, et mox consurgentes eam ceperunt sine difficultate et infinita bona ibi repererunt, quia aestimabatur inexpugnabilis propter fortitudinem. Videntes autem reges et principes, quod dux Venetorum divinum dedisset consilium, tertiam partem Tyri ei tradiderunt et suis successoribus. Sic Ptolemaidae vel Acon, principalis civitatis, partem possederunt.

Quamvis autem Veneti sectatores pacis semper sint, ita tamen cottidie instrumenta bellica parant pro mari et terra, ac si nunc ad bellum esset procedendum. Ad latus enim aquilonare urbis armamentarium habent vel archanale, muris altis et turribus cinctum, in mari situm, tam amplum, ut non parvum oppidum intra muros istos contineri posset, nec patet alicui ingressus nisi de licentia senatus, qui hospitibus nobilibus ingressum non denegant. Fui ego tribus vicibus in eo cum nobilibus Alemannis. Stupendum profecto est videre apparatum bellicum in hoc armamentario paratum. Nam facile et parum est sexcentas armatas galeas ex eo archanali producere bidui duntaxat spatio in mare, et sub unius horulae intervallo ducenta millia virorum expeditorum ad pugnam vel terrestrem (b) vel navalem omnibus necessariis et opportunis armis a planta pedis usque ad verticem munire et providere possunt de reservatis in hoc armamentario. Non autem solum facta arma in illo archanali habentur, sed cottidie in eo nova fabricantur et conflantur, sunt enim in eo habitacula paene omnium artificiorum, in quibus semper morantur expertissimi artifices, nulli nisi communitati laborantes, de qua et pretium copiosum suorum laborum suscipiunt. Ibi fiunt naves variae omnis generis, et omnia attinentia ad eas, de lignis, ferro, funibus et velis. Sunt autem loca, in quibus naves fabricantur, permulta, et distincta habitacula ordinata, quia quaelibet galea et quaevis navis oneraria indiget non parvo spatio pro sua compositione, et illorum habitaculorum sunt plura, ita quod simul et semel possunt fabricari naves, et de habitaculis, in quibus sunt, submitti in mare, quod ante aperturas habitaculorum est. Ibi sunt multi metallorum fabri, qui parant ferramenta pro navibus, et invasiva et defensiva arma. Ibi sunt caesores lapidum, qui saxa sphaerica ad machinas faciunt, magna et parva. Ibi sunt mulcibri et fusores bombardarum. Ibi textores pannorum ad vela navium, et foeminae supra quinquaginta, quae nent et consuunt vela stupamque parant et cannabim aptant pro funibus, sunt quasi inclusae tamquam moniales, nec recipiuntur ad illa communitatis opera, nisi viri et foeminae clarae formae et fideles. Est autem in medio domus magna, sicut grande et oblongum dormitorium, quatuor habens partes, estque per gyrum tricamerata, inferius, in medio, et superius: in illis tribus interstitiis sunt multae cellae et camerae repletae instrumentis bellicis, ibi loricae, thoraces, galeae, scuta, clipei, gladii, fustes, cuspides, lanceae, arcus, tela, balistae, fundibula, machinae et bombardae, massae plumbeae ad jactandum et jacula, massae sulphureae et piceae ad ignem incendendum, et haec omnia in tanto ordine et multitudine sunt ibi, ut stupor sit videre. Ibi vidimus multa bellica instrumenta terribilia et rara, mirabili ingenio excogitata. Ibi vidimus oblongas naves in alto suspensas, in memoriam victoriae cum eis adeptae; nam dum Garlacum terrestri pugna aggressi fuissent, nec profecissent, fabricatis navibus ad hoc aptis oblongis ipsas naves portaverunt supra montes, et ab alia parte in locum deorsum submittentes navali proelio civitates, castra, villas, fortalitia ceperunt munitissima per gyrum loci, quae terrestri bello obtinere non poterant.

Insuper ibi vidimus vetusta ingenia bellica ex spoliis Othonis, filii Friderici primi, quem navali bello vicerunt. Nam dum dictus Fridericus I. hujus nominis imperator Alexandrum primum ab urbe repulisset, occulte Venetias venit, unde Veneti solemnem legationem pro papa ad imperatorem miserunt, cum litteris more communi cera sigillatis; hoc cernens papa dedit potestatem Venetis et tunc et semper non cera sed plumbo, ut papa facit, suas litteras sigillare. Emissis ergo ambasiatoribus ad imperatorem, dure eis respondit remandans, vel sibi vinctum mittere papam Alexandrum, imperii hostem, vel exspectare totius imperii contra se commotionem et victrices aquilas ante divi Marci templum. Revenientibus autem nuntiis concitatur continue bellum contra Venetos, et misit imperator filium Othonem cum classe 75 navium contra Venetos, cui occurrit dux Venetorum cum classe 30 navium in Histriam et regiam prostravit classem filiumque imperatoris captum cum multis nobilibus Venetias duxit. Papa autem intelligens adventum victorum cum captivis navem ascendit exercituique mari extra portum occurrit et duci victori congratulatus annulum porrexit aureum eique dixit: accipe, inquit, et me auctore ipsum mare hoc tibi pignore obnoxium reddito, quod tu tuique successores singulis annis statuto die servabitis, ut omnis posteritas intelligat maris possessionem jure belli vestrum esse quandoque factam, atque uti uxorem viro, ita id vestro subjacere imperio. Haec in dominica ascensionis facta sunt, ideo illo die illa maris recolitur desponsatio. Otho ergo Venetias ductus agit cum Venetis, ut liber eat ad patrem pro faciendo concordias inter papam et patrem. Dimissus ergo Otho patrem vicit precibus, eumque Venetias comitatus veniam a papa petiit ante ecclesiam S. Marci et obtinuit; in ejus rei memoriam perennem papa in ecclesiam S. Marci indulgentias plenariae remissionis posuit per totas octavas ascensionis Domini. Sed et imperator Fridericus libertatem Venetorum, a Carolo Magno olim datam, innovavit. Siquidem dum inter Carolum Magnum occidentis imperatorem et Nicephorum orientis imperatorem esset diversitas propter Venetos, cujus essent imperii, et celebrata principum utriusque imperii conventione pactum initum est, ut urbs Venetorum neutrius censeretur imperii, sed esset tamquam mons naturae vel isthmus inter ista duo potentissima regna imperialia, occidentis et orientis. Verumtamen, ne omnino alieni et separati viderentur a Christianorum principum imperiis, constitutum fuit, ut singulis annis loco census aut tributi aliquid darent utrique imperatori in recognitionem. Sicque imperatori occidentali aut Romanorum dabant singulis annis aureum pannum, quem Otho primus eis remisit pro eo, quod dux Venetorum, Urseolus, filiam ejus ex baptismate levavit. Quaedam etiam alia tenebantur, quae successu temporum per non usum sunt abrogata. Insuper hoc in libertate eorum stetit, ut adhaerere possent illi vel isti imperio, et eligere in suum protectorem occidentalem Romanorum Caesarem aut orientalem Constantinopolitanum imperatorem possent. Et quia mare orientale et orientis regiones reipublicae magis utiles erant Venetis, quam terra occidentalis et regiones Romani imperii, ideo adhaeserunt imperio Constantinopolitano usque ad id tempus, quo Turcus Othomannus imperium orientis invasit et Constantinopolim cepit, ei tamen sub certis pactibus foederati sunt pro subsistentia reipublicae eorum ad usum maris liberum habendum, et nequaquam ad praejudicium occidentis imperii.

Ad propositum ergo redeundo multa vidimus in archanali et vetera et nova paramenta bellica. De hoc archanali omnia parata ministrantur instante bello, nec permittunt, ut quis arma penes se in domo habeat, ne tumultu exorto ad propria arma concurrant, nec aliquis navem bellicam pro se et propriam habet, nisi fuerit sibi de hoc archanali ex armamentario S. Marci concessa.

Multa mira vidimus in hoc archanali instrumenta nova et vetera, quibus civitates et regna superaverunt, nam vexatio proeliorum frequens et gravis ipsis Venetis intellectum dedit ad ingenia bellica excogitanda. Non enim semper victores exstiterunt, sed pluries prostrati et angustiati fuerunt, tam ab infidelibus quam a fidelibus. Nam anno Domini 1367 Genuenses adeo eos arctaverunt, ut chartam et atramentum eis mitterent, accepturi leges, quas Genuenses imposuissent, ut pacem et dextras darent. Sed pacem Genuensibus (216 a) habere nolentibus recurrerunt Veneti ad arma et ingenti plaga a se repulerunt elatos Genuenses, et quos in gratiam recipere noluerunt, jam eorum gratiam precabantur.

De multis legimus Venetorum bellis et triumphis; semper enim habuit et hodie habet inimicos plures, tam occultos quam manifestos, cujus causam assignat Socrates, dicens: felicitas semper subjecta est invidiae; sola enim miseria caret invidia. Et quia Veneti summa status civilis potentia felicissimi sunt, ideo omnibus invidis odiosi. De Venetorum bellis, triumphis et diversis successibus luculenter et copiose disserit M. Antonius Sabellicus per multos libros rerum Venetorum ab urbe condita.

Ecclesiarum maxima multitudo.

Quintum commendabile civitatis Venetianae est multitudo ecclesiarum et divini cultus grandis celebratio. Ex quo enim Veneti divites sunt, ideo divina sunt multiplicata, quia Aristoteles Ethicorum …[TR215] dicit, quod una bona et commendabilis conditio divitum est, quod bene se habent ad divina. Ideo sicut in divitiis in immensum creverunt, sic quodammodo in immensum divinum cultum augmentaverunt. Stupendum profecto est videre multitudinem ecclesiarum collegiatarum, parochialium, monasteriorum et capellarum. Non credo, quod in tota Christianitate in aliqua una civitate sint tot ecclesiae sicut Venetiis. Anno Domini 554, cum Tothilam Gothorum regem in Italia tyrannisantem Narses, eunuchus Justiniani imperatoris auxilio nobilium Venetorum prostrasset, in recompensam amicitiae idem Narses sacellum S. Theodori martyris, ubi nunc est templum S. Marci, aedificavit et quasdam alias ecclesias. Illo namque tempore non erat civitatis patronus S. Marcus, sed S. Theodorus. Deinde anno 810 Romano pontifice Leone, imperante Carolo Magno, Justiniano duce Venetorum XII. fuit corpus S. Marci evangelistae ab Alexandria Venetias translatum hoc modo. Quidam mercatores Veneti, non ex proposito sed coacti impulsu ventorum, Alexandrinum portum intraverunt et S. Marci ecclesiam et reliquias visitaverunt, quibus duo sacri corporis custodes conquesti fuerunt, quod Babyloniae vel Cayri regulus sibi construi faceret palatium, ad quod columnas marmoreas de Christianorum aedificiis recipere mandavit, sicque plures ecclesiae in dies destruerentur, et hoc idem timerent fieri in proximo ecclesiae S. Marci et corpus sacrum dispergi. Ad consilium ergo illorum mercatorum monachi illi tradiderunt corpus evangelistae illis Venetis, quod accipientes cum multis et miris prodigiis Venetias transtulerunt. Ob ejus honorem dux Justinianus templum egregium fundavit, quod Johannes, successor ejus in ducatu, consummavit in loco, ubi Narses sacellum sancti Theodori aedificavit. Ad hoc templum multa dona duces Germaniae contulerunt et ex tunc primum senatus Venetus Marci ipsius imaginem tamquam urbis patroni in vexillis, scutis et velis deferri statuit.

Porro, ut dicitur, non diu S. Marcus Venetiis mansit, sed ab urbe abiit post centesimum LXXXIV annum suae in eam translationis, ducante Petro Candiani 23 Venetorum duce, indisciplinato homine. Suo enim tempore, ut dicunt, expulsi fuerunt omnes alieni de urbe et quicumque post tertium diem inveniebatur, capite plectebatur. Infra hoc triduum in solis occasu venit quidam peregrinus ad barcarium exspectantem homines in rivo S. Marci, et projecto ducato in barcam petivit se celeriter educi ad littus juxta Margerum. Barcarius ergo accelerato negotio eduxit illum putans, eum vel decurrere fugitivum, vel aliâs alicuius sceleris reum: in eductione autem videbatur barcario, quod peregrinus ille venerandissimus homo esset, et mirabatur ejus casum; cumque ad littus venissent, dixit peregrinus ad barcarium: vade Venetias et dic duci et senatui: haec dicit Marcus evangelista: quia omnes alienarum provinciarum homines expulistis et hospitalitatem abnegastis, ecce, ego ipse ad tempus hospitatus apud vos transmigro ad quendam locum transmontanum, quem elegi. Et his dictis (b) disparuit peregrinus. Barcarius vero renavigans Venetias haec duci et senatui nuntiavit, per ordinem seriem gestae rei dicens. Qui currentes ad sarcophagum evangelistae eum vacuum invenerunt et patronum a se recessisse intellexerunt tum propter inhospitalitatem tum etiam propter ducis inhonestatem, qui cum uxorem suam Johannam exosam haberet et aliam amaret, suam coëgit monachari eamque in S. Zachariae monasterio monialium ordini S. Benedicti intrusit et cum alia amata contraxit, quam ob rem indignati affines adversus eum conspiratione facta in ipsum populos concitaverunt, qui eundem dejicere cupientes, cum ille se in palatio tueretur, injecto igne, pice et sulphure mixto, ipsum et uxorem cum filio, quem simul habuerunt, et palatium et ecclesiam S. Marci, S. Theodori, S. Mariae in Rubinaco et plusquam CCC civium domos combusserunt, et si S. Marci corpus adhuc in ecclesia fuisset, incineratum et consumtum fuisset, cujus mali praescius sanctus praevenit tempus et in Alemanniam ad Sueviam transmigrans ad insulam Rheni, Owiam, quae est inter duos lacus, se recepit, ubi hodie in veneratione habetur in monasterio quondam celeberrimo ordinis S. Benedicti. Alii dicunt de translatione corporis S. Marci in Owiam, quod quidam monachus de eodem monasterio fugitivus venit Venetias et opportunitate inventa corpus sacrum furatus tulit et ad monasterium suum Owiam illud portavit, placatum abbatem habuit et monasterium ultra modum dotatum fuit, et jam non Owia, sed dives Owia dicebatur. Haec omnia de translatione illa S. Marci non legi in aliquo libro nec scriptum vidi, sed a mercatoribus et vulgaribus auditu didici. Sed tandem in libraria nostrorum fratrum in Eslingen reperi antiquam chronicam in pergameno scriptam, in qua sic habetur de translatione corporis S. Marci: corpus S. Marci evangelistae sub nomine Valentis martyris Ratolphus Veronensis episcopus a duce Venetiae impetravit et cum corpore Genesii martyris in Augiam insulam attulit. Haec ibi. In margine ponitur annus ab incarnatione Domini M.XXX°.[TR216] Secundum haec dicta, si scriptor non errat in annorum Christi numero, corpus S. Marci non mansit Venetiis nisi XX annis ab eo tempore, quo delatum fuit ab Alexandria Venetias. Porro Venetorum disertissimus orator M. Anton. Sabellicus in libro rerum Venetarum altius clariusque de his disserens dicit, quod S. Marcus, dum adhuc viveret in humanis et Aquilejae degeret, duci se jussit in barca ad locum insularum Venetiarum ante urbis constitutionem ibique divino edoctus oraculo aperte suis discipulis dixit, locum requietionis ossium suorum ibi esse et insignissimam civitatem ibi futuram, apostolicae fidei suae fulgoribus caeteras illustrantem regiones etc. Post passionem et Alexandriae multis transactis annis Soldanus Aegypti rex regnum sibi construere statuens ecclesias Christi destruere coepit et inde egregios abstulit lapides, in sui palatii decus sumens; inter haec etiam S. Marci basilica dissolvi coepta fuit. Interea classis Veneta X navium, quam ducebant Bonus Mediocensis et rusticus Torcellus contra publicum edictum vi ventorum portui Alexandrino injecta est. Duo ergo classis capitanei praedicti ecclesiam S. Marci ingressi, semiruptam eam cernentes, duobus Graecis monachis Staurario et Theodoro mentionem fecerunt de sacro corpore S. Marci inde transferendo Venetias et opportuna hora sporta exspectata accepta sacra injecerunt clam ossa, sed ne scrutatores ea invenirent, super ossa sacra caules posuerunt et carnes porcinas, quas Sarraceni abhorrent. Verum dum sic ossa efferrent, tantus erupit odor dulcissimus, ut tota concurreret civitas, nec tamen intelligere poterant, unde spiraret coelicus ille odor. Sic extra portam civitatis allata ad portum Ganzir usque in classem tulerunt, ubi velo grandi involutum ipsam antennam cum velo in altum mali traxerunt, ut sic inveniri nullatenus posset. Habito autem vento opportuno a portu cum optato thesauro recesserunt et cum multis miraculis usque Venetias venerunt eaque ossa honorifice in loco occulto templi condiderunt. Porro anno Domini … ignoratus fuit locus corporis S. Marci et creditum a vulgu, S. evangelistam ad alium emigrasse locum. Indicto autem omni plebi jejunio et completo antistites cum clero et omni populo ad aedem S. Marci supplices venerunt, tunc post multas preces cunctis videntibus altero extento brachio ex humo se suis civibus ostendit, unde inde sublatus et (in) augustiorem locum translatus est. Hunc locum ex decreto nulli fas est scire nisi principi et templi procuratoribus. Successu temporis dux corpus sacrum episcopo Veronensi tradidit, ut supra patet.

Fuit autem ecclesia S. Marci conflagrata, ut dictum est, anno 978, et per ducem 25. Venetorum, Petrum Urseolum, reaedificata in pristinam formam post XVII annos a sua combustione. Anno Domini MLXXXII idem S. Marci templum conflagratur, quod Vitalis 35. Venetorum dux restauravit et decoravit tabulaturis et picturis. Creditur autem, quod formae et figurae illius ecclesiae depictae fuerint ad voluntatem et jussionem alicujus sancti viri et prophetae, quia multa futura inventa sunt in picturis illis expressa, et inter alia S. Dominicus fuit ibi depictus, longe antequam natus, ut habet Antonius in Chronic. Pars. II. Tit. 23. C. I. II. In una etiam ecclesiae parte erant duae imagines, una ad alteram versa: una stabat in habitu et figura, qua depingi solet S. Paulus apostolus, super ejus caput scriptum erat: Hagios Paulus, id est: sanctus Paulus, et ad pedes fuit scriptum: Per istum itur ad Christum. Altera imago erat in habitu ordinis Praedicatorum, cum lilio in manu, super ejus caput stabat scriptum: Hagios Dominicus, et ad pedes scriptum habebat: Facilius itur per istum. Nec mireris de scriptura, qua dicitur, quod per Paulum itur ad Christum et per Dominicum facilius, quia doctrina S. Pauli, sicut caeterorum apostolorum, ducebat ad susceptionem fidei gentes et ad observantiam praeceptorum; doctrina autem Dominici inducebat ad confortationem fidelium in fide et ad observantiam consiliorum, quod utique facilior via est. Ex hoc ergo templo praenuntiatio sancti patris nostri Dominici fuit accepta, cujus pictura et nomen recepta est centum et XX circiter annis ante nativitatem S. Dominici. Postquam autem S. Dominicus in mundo claruit (217 a), ipsius imaginem renovaverunt, similiter et S. Petri martyris; et in alia parte jam noviter opere musaico imagines S. Thomae Vincentii et Catharinae de Senis posuerunt et S. Franciscum cum sua diva prole, nec sunt parvipendenda, quae in illa ecclesia sunt depicta, quia non aestimo, in mundo esse pretiosiorem picturam, demtis picturis ecclesiae Bethlehemitanae, nec vidi pavimentum simile nec tabulaturas parietum nec tecta mirabiliora. Campanile sive turris S. Marci non est conjuncta ecclesiae, sed platea intermedia in parte alia est aedificatum per Dominicum, ducem 40. Venetorum, anno Domini 1148, in quam turrim campanas suspendit, quae prius in humiliore loco erant suspensae. Optimae enim sonorositatis sunt Venetianae campanae, et olim, tempore, quo in Campania usus campanarum coepit esse, artifices Venetorum arte primo inventa campanas fuderunt easque ad universas regiones Christianorum venales circumduxerunt, unde Ursus, XV. Venetorum dux, qui fuit anno 865., campanas duodecim fundi jussit magni ponderis et boni soni easque Basilio Graecorum imperatori misit Constantinopolim pro munere. Nec ante hoc tempus fuerunt campanae visae in Graecia, ita quod a Venetiis primo venerunt Constantinopolim campanae. Verum videtur, quod usus campanarum fuerit ante Christi incarnationem, cum Virgilium poetam legimus fecisse campanile tale de lapidibus, quod motis campanis etiam ipsum agitabatur campanile aut turris. Et in regula beati Hieronymi mentio fit de tintinnabulis.

Turris ista S. Marci magna est, quadrangularis et alta, ejus ascensus est ita factus, quod equus cum insidente potest ascendere usque ad campanas; unde anno praeterito, quum Fridericus III. fuit Venetiis, duxerunt illum Veneti in mulo sedentem usque ad campanas. De campanis est scala una ad altiora ducens ad locum speculatorum, de quo est longus et latus conspectus per mare et terram, unde speculatores per multa milliaria naves vident venientes, sed et speculatores navium ipsam turrim a remotis vident, praecipue dum sol ejus tectum, quod deauratum est, illustrat, videturque turris illa ab a longe[TR217] existentibus in alto maris esse in profundo locata, propter elevationem maris supra terram.

In platea S. Marci, inter turrim et ecclesiam vel palatium contra mare stant duae columnae insignes marmoreae, politae, utraque unius lapidis: in una columna supra capitellum stat leo magnus, S. Marci imago. In alia stat vir armatus, quem dicunt esse imaginem S. Theodori, primi civitatis patroni. Alii dicunt, esse S. Georgii imaginem. De his columnis dicit M. Antonius Sabellicus, quod ex Graecia fuerint adductae cum una altera, quae navi rupta in profundum maris mersa est. Istae vero duae multis annis in S. Marci platea jacuerunt, nec erat, qui modum erigendi eas excogitare posset. Tandem venit quidam Teutonicus, qui hoc opus se facturum esse promisit, si domini Venetiani ejus petitioni assensum praebere opere perfecto promitterent, praesertim cum rem eis possibilem petere decrevisset. Conventione autem facta vir iste columnas erexit et pontem Rivoalti construxit nec aliud petiit, nisi quod domini Veneti permitterent omnem ludum tesserum, sive justum aut fraudulentum, liberum inter columnas istas; et cum multi viro compaterentur, hortantes eum petere aliquid sibi utile, noluit stultus ille aliud quidquam accipere, nisi ut libertas illa inter columnas firma servaretur.

Super ostium occidentale ecclesiae S. Marci stant quatuor equi magni, ex aere fusi et deaurati, quos cuidam imperatori, Friderico I., urbem Venetianam obsidenti fecerant; juraverat enim imperator, obsidionem non velle solvere, nisi equos suos locasset in ecclesiam S. Marci et plateam aratro arasset, et ita factum fuit. In ejus rei signum equos illos fecerunt et plateam totam marmore straverunt vario per longum in signum sulcorum aratri. Ecclesia illa S. Marci est valde pretiosa et rotunda, undique marmore ornata et adeo mirabilis, ut vulgi fama sit, quod non humanis sed angelicis manibus sit fabricata.

Vir eloquentissimus M. Antonius Sabellicus, rerum Venetarum ab urbe condita libro … sic templum praefatum describit. Est itaque templum ipsum non tam magnitudine quam venustate sua, ut pleraque alia, quam opulenter insigne. Ejus effigies crucis imitatur speciem, cujus anguli in altissimas consurgunt testudines, quarum fastigia ut reliqua templi facies plumbeis tegulis operta ad centum XX stadia ex alto ad urbem navigantibus inter eminentissima urbis aedificia occurrit. Superbissimi ad id fornices mira inter se arte coeuntes totam molem fulciunt, quidquid a vico sursum est, pretiosisissimo auro fulget, recedit tamen quam longissime ab oculis, in ipsa testudinum convexura graecanici operis vetustissimae imagines, moesta quadam venerabilique patientia, honorem cum religione mixtum spectantium animis inferentes. Quod inde ab auro ad pavimentum subjacet, id totum est marmoreis tabulis compactum, quae blanda inter se venarum similitudine citius fatigant, quam expleant intuentium oculos. Circa imum sedilia peregrini lapidis porphyridem rubentis, pavimentum figurarum varietate incredibili distinctum, et in tanta colorum diversitate nec alia nisi marmorum materia (?) praeditum, et ita composita est, ut imagines diversarum rerum ambulantes exterreant, ut quodam timore et reverentia pedes ponant. Columnae ad haec et tabulae multae et variae Thapsici lapidis, Parii, Spartani, Numidici, suggesta duo circa aram maximam muniunt; idem ferme ornatus est et vestibuli, quod a fronte dextra laevaque templo adjacet, cujus aureae fornices exteriore parte CCC et amplius fulciuntur columnis, non tam magnitudine sua quam colorum varietate conspicuis, intercolumnia et quidquid omnium est, marmoreis tabulis pro tectorio renitet. In vestibuli fastigio a fronte quatuor aenei equi auro micantes alacri statu prominent, opus eximium, nec quidem nostri saeculi. His operosum templi supercilium incubat, senis sese explicans pinnaculis, quorum singula in tabernaculi speciem surrecta singulas habent ex candido lapide statuas, nudi genii aliaque suavissimi aspectus simulacra, suo quaeque statu operibus inserta. Miro quodam modo ipsam pinnarum exornant intercapedinem, idem opus, eandem materiam tam dextrum latus quam laevum habet, et id, quod sub his convexi est, id nihil est nisi aurum. Brevi, nullus est inter aedem locus, nullus quidem extra, qui non auro sit aut marmore aliove pretioso lapide conspicuus, ita ut geminae ex alabastro columnae post aram maximam stantes, et sex septempedales Chalcedonii, qui pavimento inserti visuntur, nihil in tanta opulentia habeant admirationis. Sed quod his mirabilius, in alto testudinis simulacrum evangelicorum virorum, Dominici et Francisci, relucent, qui ante eorum primum ortum quodam divino praesagio ibi dicuntur formata habitu et signis, quibus post eorum canonisationem in ecclesiis depinguntur. Caeteraque multa admiratione digna ibi cernuntur. Hanc ideo oratores historici auream nominant, ob id, quod paene tota auro munita est. Et tantum de illo.

Praeter hanc sunt Venetiis LXXII parochiales ecclesiae et monasteria omnium ordinum. Ordinis et regulae S. Benedicti sunt ibi monasteria multa omnium differentiarum, degentium sub eadem regula.

In portu Veneto, inter mare et civitatem, est grande S. Nicolai monasterium, quod 33. dux Venetorum, Dominicus, aedificavit anno Domini 1042. Singulariter tamen fratres Praedicatores et Minores ibi habent egregios (b) conventus: nam fratres Minores tres habent ibi conventus, scilicet conventum majorem cum insigni ecclesia et turri grandi et altissima, cum multis campanis; non tamen est conventus reformatus. Secundus conventus est ad Vineam, magnus, cum triplici ambitu, et reformatus. Tertius est conventus novus ad sanctum Job, quem suis impensis construxit Christophorus Maurus, 70. Venetorum dux, anno 1461 ibique sepultus est. Sed et fratres Praedicatores tres ibi habent conventus. Principalis et major est ad S. Johannem et Paulum, conventus multorum fratrum, tres habet ambitus et hortos amplos, dormitoria et refectoria et alias officinas solennes. Ecclesia illius conventus est adeo magna et alta, ut a longe venientes Venetias, sive per mare sive per terram, primo culmen nostrae ecclesiae appareat, et appropinquantibus urbi nulla structura videatur major totius civitatis, quamvis multae majores sint, tamen non videntur. Ab antiquo fuit ibi monasterium et praepositura ordinis S. Benedicti cum humili ecclesia, cujus ecclesiae columnae marmoreae adhuc hodie jacent in ambitu majori. Porro anno Domini 1225., cum Jam ordo Praedicatorum in mundo clarere incepisset et octo anni a consecratione ordinis transissent et duo a transitu beati Dominici, dux Venetorum XLVI. Jacobus Teupullus, patritius Venetus, vir sane Deo et hominibus carus, justitiae amator, pacis conservator et virorum religiosorum protector, audiens de novo ordine Praedicatorum, quomodo ex Bononia tamquam ex fonte paradisi emanaret et ecclesiae agros irrigaret, loca sterilia foecundaret, tenebrosa illuminaret, misit magnificam legationem ad Potestatem Bononiensem et ad Praesidentem S. Nicolai, ubi S. Dominicus conventum instituerat in praefata urbe, petens sibi mitti fratres novi ordinis pro suae civitatis et domini salute. Missi sunt ergo fratres Praedicatores Venetias et cum solenni apparatu et ingenti totius populi devotione recepti, et quia locum nondum habebant, commendati sunt per ducem et senatum domino venerabili episcopo Castellano, apud quem manserunt, quousque de loco eis provideretur. Inceperunt autem ferventissimo zelo praedicare et urbem replebant divino sermone omniumque tam religiosorum, quam saecularium convertebant ad se affectum. Unde patres ordinis S. Benedicti a principio nostri ordinis usque nunc ordini et fratribus affecti singulariter felices se aestimabant, si fratribus istis mansionem darent. Sponte ergo dederunt eis conventum et ecclesiam ad S. Johannem et Paulum, resignantes omnia jura sua Praedicatoribus. Quo facto praefatus dux suis expensis resolvi fecit omnia aedificia claustri et ecclesiae et conventum novum amplum et ecclesiam ingentem excitavit, sicut hodie est; jecit etiam fundamenta in mare et aream illam ampliavit, sicque conventus ille factus est in ordine famatus usque in posterius, in quo semper ultra centum sunt fratres et multi doctores. Verum observantia regularis est ibi tenuis, necdum est reformatus, sed vivunt ibi fratres in quadam saecularis gloriae pompa, unde festivis diebus Missae officium et vesperas ac completoria cantant in figurativis cum solemnitate saeculari; quapropter ad officia illa confluit multitudo juvenum et dominarum, non tam propter divinum officium, quam propter melodiae et discantorum auditum. Organa[TR218] duplicata habent et multum sacristiae ornatum ultra modum. Est etiam in ecclesia (218 a) illa plurium ducum Venetiarum sepultura. Non vidi pretiosiores tumbas et sepulturas pomposiores, nec Romae summorum pontificum sepulchra possunt sepulchris ducum Venetorum aequari. Sunt enim tumbae elevatae a terra murisque immissae, et tota superficies parietis illius vario marmore et sculpturis auro et argento est decorata et ultra virtutis modum ornata. In sepulchris illis imagines Christi, B. Virginis, apostolorum et martyrum et caeterorum, quos quis amat, Sanctorum ponuntur in medio, tamquam principales, sed per circuitum sunt imagines gentilium, Saturni, Jani, Jovis, Junonis, Minervae, Martis et Herculis, cum signis poeticarum fictionum. Ibi vidi in ecclesia nostra juxta ostium in dextro latere in sepulchro cujusdam ducis pretiosissimo sculptam Herculis imaginem, in ea forma, qua eum fingunt pugnasse, sed indutum leonis, quem interfecerat, pelle loco pallii, et congressum habere cum hydra, immani monstro, cui cum essent septem capita, et uno exciso septem illi statim renascebantur. Ibi stant pugiles nudis corporibus, in manibus habentes gladios et hastas, et ad colla suspensa habentes scuta, et nec loricam nec thoracem, nec galeam, quae sunt verae figurae idolorum. Ibi pueri nudi et alati, triumphi signa tenentes vel colluctantes, et multa talia gentilitatis signa inter signa nostrae redemtionis posita sunt, et simplices putant esse Sanctorum imagines, et honorem exhibent Herculi, putantes Samsonem, et Veneri, aestimantes Magdalenam, et sic de aliis. Insculpunt etiam sepulchris monstra marina et defuncti arma et metra gesta mortui explanantia.

Secundus conventus est ad S. Dominicum, qui fuit constructus anno Domini 1312 per Marinum, ducem 73. Venetorum, et in ecclesia sepultus est. Est autem conventus ille parvus quidem in structuris, sed ordinatissime aedificatus, et hortum amoenissimum habet et latum contra austrum in mare protensum, et undique aquis cinctus est. Verum anno Domini 1486 erant fratres nostri in periculo amissionis illius conventus; dux enim Marcus Barbarigo monasterium S. Antonii, quod nostro conventui adjacet ad meridiem per intermediam lacunam, de novo aedificavit, et, ut dicitur, pro hospitio peregrinorum terrae sanctae officinas ordinavit, cupiens autem amplificare locum, lacunam inter praedicatorum hortum et Sanctum Antonium arte exhaurire et terram infundere et hortum facere, ubi jam mare est, decrevit, sicut solitum est ibi fieri. Sed quia adhuc videbatur insufficiens spatium, de horto fratrum Praedicatorum mediam partem sibi dari petiit, quod dum fratres facere recusarent, promisit eis, quod contra plagam orientalem, ubi mare liberum est et paludes nullo aedificio occupatae, vellet propriis expensis lacunam exhaurire et exsiccare solum et fundamenta jacere in tanto spatio, quantum peterent fratres; sed fratres nolebant. Unde dux et senatus commoti vi fratribus locum eripere conabantur, sed fratres ut leones se formaliter opposuerunt et consilio et auxilio suorum fautorum suum locum integrum servaverunt.

Conventus ille est bene reformatus, et fratres ibi magno rigore degunt sub observantia regulari. In eodem conventu sepultus est primus confessor sanctae Catharinae de Senis, qui post mortem miraculis dicitur claruisse (b) Vidi in eodem conventu fratrem, qui ab omnibus sanctus reputatur et nonnullis claruit miraculis. De ejus vultu innocentia splendet, saepe cum eo conversatus sum cum multo desiderio, est enim vir valde dulcis conversationis et totus aedificatorius.

Tertius conventus Praedicatorum est S. Petri martyris novus, in Muriano mari cinctus, de reformatione; hic anno superiori incineratus fuit, sed jam reaedificatus in pretiosiorem statum.

Porro praeter mendicantes quatuor sunt valde multa monasteria diversorum ordinum et regularum utriusque sexus, et tot monachi et moniales ibi degunt, quod numerum eorum non crederem faciliter. Sicut enim olim Romani ab externis partibus mundi idola tulerunt et in Romam ducentes eis templa aedificaverunt, et quanto plura idola fuissent adducta et templa constructa, tanto sanctiorem urbem esse credebant: sic Venetiani omnes ecclesiae sanctae ordines in suam vocavere urbem, quam sanctam et fortunatam fieri sentiunt in eorum multiplicatione, unde hodie augmentant monasteria et ecclesias.

Longe alterius mentis sunt cives nostri in Alemannia, qui aestimant, civitates depauperari per monasteria et ecclesias, nec admittunt religiosos, imo loca antiqua, ubi possunt, destruunt et falso dicunt, se magis per religiosos et clerum gravari, quam per Judaeos. Unde Judaeis usurariis loca apud se concedunt ad habitandum, quod nullo modo concederent religiosis personis. Non sic domini Veneti faciunt, qui nullum Judaeum in tanta urbe sustinent, nullam religionem excludunt, collapsa monasteria erigunt et nova construunt. Unde anno Domini 1480, me existente Venetiis, inchoatum fuit monasterium Sanctae Mariae de miraculis, quod a fundamentis construitur pro monialibus ordinis sanctae Clarae tam pretiose et sumtuose, quod est mirum videre. Nullus princeps Alemanniae posset talem structuram exsolvere. Sic autem hoc monasterium initium habuit. Modus quippe est, quod in omnibus angulis, ubi arcti sunt vici et curvi, est suspensa una lampas, quae noctibus accenditur, et ne lumen gratis ardere videatur, ad parietem retro lampadem ponunt aliquam imaginem beatae Virginis, ut lampas tam ad honorem beatae Virginis accendatur quam ad commoditatem transeuntium. Erat autem in uno angulo satis immundo et arcto talis beatae Virginis imago, de qua fama percrebuit, quod miracula ibi fierent. Unde in brevi factus fuit tantus concursus ad locum illum et tantae oblationes apportabantur, quod domus ibi stantes emerent constituti procuratores, et in loco ecclesiam construxerunt et alios pontes et vicos fecerunt. Insuper ipsis Graecis dederunt ecclesiam S. Blasii, ut more eorum officia sua in ea peragerent, quod tamen mihi adeo displicet, ac si Judaeis synagogam construere indulsissent vel Sarracenis moscheam, cum Graeci nostris ecclesiis sint infensissimi, ut saepe supra patuit. Audivi tamen, quod eos expulerunt ab illa ecclesia.

Unde autem tot clerici, tot monachi et moniales, tot religiosi nutriantur in mari, est bene mirum. Porro legata et testamenta divitum ecclesias, monasteria aedificant, personas nutriunt, et cottidianae grandes civium eleemosynae. Nobiles enim et cives de populo honorabili ab hac vita decedentes decimam pecuniae, in qua fere omnia eorum bona consistunt, ecclesiis et ecclesiarum ministris derelinquunt, et inde ditantur monasteria, et cum hoc viventes sunt magni eleemosynarii.

Sed et praeter ecclesias et monasteria sunt in urbe illa scholae fraternitatum multae et magnae, ubi una schola vel fraternitas habet sexcentos viros, qui conjurant et leges inter se statuunt ad serviendum alicui Sancto, ut puta S. Marco vel S. Petro martyri vel beatissimae Mariae Virgini vel sanctae (219 a) Trinitati vel S. Johanni vel S. cruci, et talis fraternitas denominatur a Sancto, cui se devovit, et dicitur schola S. Marci, vel schola beatae Virginis, vel sanctae crucis. Et in his fraternitatibus sunt cives optimi, praecipue in fraternitate S. Marci, quae potentior et ditior est habetque suam scholam apud fratres nostros ad S. Johannem et Paulum pretiosissimam, auro ab intus vestitam, quae anno praeterito exusta fuit usque ad fundamenta, nunc autem omnia de mari ex integro nova resuscitant cum solidissimis fundamentis. Sic ergo conjurati in aliquam societatem pro tempore in scholam conveniunt, in qua cistas, candelas et ornamenta altarium habent, et ad cyppum vel pyxidem pecunias statutas ponunt et defectuosos in aliquo secundum tenorem statutorum pecuniaria poena puniunt; unde contingit, aliquam scholam thesaurum non modicum congregare, de quo ornamenta sacra suae societatis comparant, lampades semper ardentes constituunt, sacerdotes conducunt, religiosos nutriunt, hospitalia solantur, pauperibus subveniunt, captivos propter debita de carceribus eripiunt, servos emtitios redimunt et libertati restituunt, puellis pauperibus viros dant et dotant (eas), masculos orphanos ad mechanicas artes addiscendas ponunt et ad similia pietatis opera thesauros illos expendunt. Habent insuper in scholis illis habitus multos albos, quasi ad modum Carthusiensium, et in communibus processionibus simul bini et bini incedunt in habitibus istis sicut monachi. Nonnullae fraternitates habent habitum ita formatum, ut facies sit velata et per duo foramina habeant visum, et retro dorsum sit denudatum, et circumeuntes quilibet habet flagellum et se ipsum verberat, ad quemlibet passum se percutiens, nec possunt videri, qui sint, cum facie velata incedant. Unde vidi nonnullos se sic dure verberantes, ut vulneribus sanguis efflueret. Multa alia possem dicere de religione Venetorum, quae omitto.

Reliquiae.

Sextum, quod valde magnificat urbem Venetianam est multitudo sanctarum reliquiarum. Ex quo enim facti sunt potentes terra et mari, omnia Sanctorum corpora, quae habere poterant, in suam transtulerunt urbem, sicut corpus S. Marci evangelistae de Alexandria tulerunt, et in suam ecclesiam locaverunt, sicut supra dictum est Fol. 206. In ecclesia S. Georii, ex opposito S. Marci, est brachium sinistrum ejusdem martyris, et capita sanctorum Cosmae et Damiani, et caput beati Jacobi majoris apostoli, et sancti Felicis in punicis, et plura alia etc.

In ecclesia Sanctorum Simonis et Judae est caput S. Simonis et brachium S. Judae apostolorum. In ecclesia S. Luciae virginis est corpus ejusdem virginis integrum. In ecclesia S. Julianae est corpus S. Pauli primi eremitae. In insula S. Helenae est corpus integrum ejusdem reginae, et pars S. crucis, pollex Constantini imperatoris et pectorale os S. Mariae Magdalenae. In monasterio Acrusecherii dicto est corpus S. Barbarae et os crucis S. Christophori valde magnum, et caput Gregorii Nazianzeni, et tibia cum pede S. Martini. In Murano sunt in ecclesia parochiali circiter centum corpuscula sanctorum innocentum. In Torrecello est corpus sanctae Christinae virginis. Ad sanctum Zachariam est corpus S. Zachariae, patris S. Johannis Baptistae integrum, aperto ore jacens, et corpus beati Gregorii Nazianzeni et corpus S. Theodori confessoris et corpora sanctorum martyrum Marci Achillei et Pancratii martyrum (b), et corpus S. Sabinae virginis. Hoc monasterium cum ecclesia aedificavit Angelus, XI dux Venetorum, et tantis reliquiis dotavit anno Domini 792. Ad S. Crucem est corpus S. Episcopi Alexandrini, qui psalmum fecit: Quicumque vult etc. Ad alium S. Georium est pars spongiae, de qua Christus fel et acetum accepit, et corpus cujusdam ducis Venetorum, quod sanctum dicunt. Ad S. Nicolaum Alliu est una de sex hydriis de Cana Galilaeae, et corpus S. Nicolai, non illius, de quo ecclesia festivat sexto Decembris, sed alterius; et corpus S. Theodori, et baculus pastoralis S. Nicolai magni, et tibia cum pede S. Mariae Aegyptiacae, et brachium cum manu S. Porphyrii martyris, conversi per S. Catharinam. Ad S. Dominicum est pes integer S. Catharinae de Senis, et plures aliae reliquiae. Ad Apostolos est corpus S. Marinae virginis, de qua in vitis patrum mentio fit. In ecclesia Sanctorum Johannis et Pauli sunt eorundem Sanctorum reliquiae, et S. Petri martyris, et plures aliae. In ecclesia Castellana sunt multa particulares reliquiae et indulgentiae speciales per totam quadragesimam. Ad S. Andream, ubi sunt Carthusienses in insigni monasterio, cujus simile vix vidi, sunt reliquiae S. Andreae apostoli et sancti Laurentii. Ad S. Danielem est corpus S. Johannis martyris. Ad S. Mariam Virginem est corpus S. Sabbae Abbatis, et multae aliae. Ad sanctum Cantionum est corpus S. Maximi episcopi. Ad S. Jeremiam est corpus S. Magni, primi Venetorum episcopi. Ad corpus Christi, ubi est egregium monasterium monialium ordinis nostri, est caro Christi miraculosa, et plura alia. Ad S. Marcum est corpus S. Isidori. Praeter haec alia multa sunt hinc inde per ecclesias.

Thesaurus.

Septimum, quod